De temporum ratione (page 2)
Sane quoniam de temporibus loquentes necesse habuimus aliquoties aequinoctialis, vel solstitialis, vel brumalis, meminisse circuli, vel zonae, de iis paulo latius dicendum putavimus. Solent enim philosophi inaequalitates temporum, vel cursuum solis annuorum, iis distinguere vocabulis, ut aequinoctialem vocent zonam, vel circulum, illam coeli regionem, qua sol circa aequinoctia; solstitialem, qua circa solstitium; brumalem, qua in hyeme mundum consuevit ambire. Circuli autem vel zonae vocantur ex eo quod circuitu solis efficiuntur, e quibus aequinoctialis, quae media est zona, aequali spatio terras super subtusque circumflectitur, at solstitialis tam parum spatii sub terris quam brumalis, agit super terras. Itemque brumalis, qui super terras angustus est, tantam habet amplitudinem circuitus sub terra, quantam solstitialis supra terram, quia nimirum sol in aequinoctio tantum spatii noctu sub terris quantum interdiu super terras exigit, tanto utique discrimine sub Boreas partes occultus quanto visus iter suum deflectens ad Austros. Porro in bruma tantum sub terrae inferiora longe lateque circumfertur quantum in solstitia supra terram edita longo latoque circumlabitur flexu. Similiter aestivo, id est, solstitiali, decurrens in circulo, tam brevem sub aquilonia terrae loca noctu facit digressum quam super meridiana ejus loca diebus hybernis brevem facit ascensum. Sicut enim quaelibet anni vertentis nox illam habet longitudinem quam ante VI menses habuit, et post VI menses habitura est dies, ita omni nocte sol tantum agit iter sub terra, quantum ante VI menses egit, et post VI menses acturus est super terram; et tantum nunc noctu ad Aquilonem, quantum tunc interdiu gyrans ad meridiem. Sed et stellae omnes, expleto VI mensium curriculo, illam coeli plagam interdiu, quam noctu antea lustrando, circumeunt, eandem replicato totidem mensium tempore repetentes, solitis noctu transigunt excubiis, tanto latiorem quaeque sub terris quanto angustiorem supra, itemque tanto breviorem subtus quanto productiorem supra terras cursum peragentes. Unde fit ut in anno solari, Arcturus, Orion, et canis, sed et lacteus circulus, caeteraque militia coeli una vice plus terrae orbem quam sol ipse circumeat. Extra hos sane circulos solis tres, duos utrobique circulos, Septentrionalem ponunt et Australem: quorum Septentrionalis semper nostris visibus apparens, non solis, sed Arcturi, et quae circa eum sunt stellarum ambitu conficitur; et quia vicinitate caret solis, frigidus esse non cessat. Cui similis est Australis, et ipse ob longinquitatem solis gelidus, obque terrae objectum nobis semper absconditus. De quo utroque in Dei laude dicitur: Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri. Et alibi: Qui extendit Aquilonem super vacuum. Meminit horum et Poeta:
Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco Semper sole rubens, et torrida semper ab igni.
Ipsa est aequinoctialis, quam quia semper sol aut praesens, aut hinc vel inde vicinus illustrat, nimirum subjecta terrarum exusta flammis et cremata, cominus vapore torrentur. Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur Cerulea glacie concretae, atque imbribus atris.
Septentrionalem dicit et Australem, quibus subjecta omnia, ob solis molliorumque siderum absentiam, infesta rigore et gelu premuntur aeterno, teste ipso mari congelato, quod ab insula Thule diei unius navigatione distat ad Boream. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divum.
Solstitialem et brumalem significat, quae vicina utrinque ferventis et gelidarum sunt vi temperatae; ideoque ambas dicunt habitabiles, id est, habitationi habiles, et nec frigoris immanitate, nec caloris mortalium a se repellentes accessum, quamvis unam solummodo probare possunt habitatam. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert Historicus vidisse, vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierunt hybernum, ita ut eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque habitabiles mortalium repererint sedes. Denique solertissimus naturalium inquisitor Plinius Secundus qui non negat terram, etsi sit figurae pineae nucis, nihilominus undique incoli, vide quid de iis scribens zonis dicat. « Circa, inquit, duae tantum inter exustam et rigentes temperantur, eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium sideris. Facillimum sane harum zonarum dant exemplum, qui gelidissimo hiemis rigore ad focum oblongo schemate factum sese calefaciunt, ubi ignis ipse quasi media zona, et proxima quaeque illi prorsus intangibilia sunt ob ardorem; quae vero sunt longius a flammis hinc vel inde remota communi frigore torpent. Porro quae inter haec utrinque temperata sunt, et ad calefaciendum accommoda, sive ex una, sive ex utraque ignis parte stare voluerint, qui hunc sibi algidae noctis in tenebris sub divo ad lucem fotumque pararunt. Qui si circumire ignis in modum solis posset, quinque nimirum circulos redderet; quia vero stat, lineas quinque facit, unam in medio fervidam, duas circum gelidas, totidem inter has temperatas. »
CAPUT XXXV. De quatuor temporibus, elementis, humoribus.
Tempora sunt anni quatuor, quibus sol per diversa coeli spatia discurrendo subjectum temperat orbem, divina utique procurante sapientia, ut non semper eisdem commoratus in locis, fervoris ariditate mundanum depopuletur ornatum, sed paulatim per diversa commigrans, terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiat. A quo temperamento videtur temporibus inditum nomen, vel certe quia quadam suae similitudine qualitatis ad invicem contemperata volvuntur, tempora recte vocantur. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo superfervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus; sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt, orbis instar ad invicem cuncta concludantur. Quibus aeque qualitatibus disparibus quidem per se, sed alterutra adinvicem societate connexis, ipsa quoque mundi elementa constat esse distincta. Terra namque sicca et frigida, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis est calidus et siccus; ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille comparatur aestati. Sed et homo ipse, qui a sapientibus microcosmos, id est, minor mundus appellatur, iisdem per omnia qualitatibus habet temperatum corpus, imitantibus nimirum singulis iis, quibus constat humoribus, modum temporum quibus maxime pollet. Sanguis siquidem qui vere crescit, humidus et calidus. Cholera rubea, quae aestate, calida et sicca. Cholera nigra, quae autumno, sicca et frigida. Phlegmata, quae hyeme, frigida sunt et humida. Et quidem sanguis in infantibus maxime viget, in adolescentibus cholera rubea, melancholia in transgessoribus id est, fel cum faece nigri sanguinis admixtum, phlegmata dominantur in senibus. Item sanguis eos in quibus maxime pollet facit hilares, laetos, misericordes, multum ridentes et loquentes. Cholera vero rubea facit macilentos, multum tamen comedentes, veloces, audaces, iracundos, agiles. Nigra bilis, stabiles, graves, compositos moribus, dolososque facit. Phlegmata, tardos, somnolentos, obliviosos generant. Horum autem principia temporum diverse ponunt diversi. Isidorus namque Hispaniensis episcopus, hyemem IX Calendarum Decemb., ver VIII Calend. Mart., aestatem IX Calendas Junias, autumnum X Calendas Septembres habere dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum in hujusmodi disciplina potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, Hyemem VII Id. Novemb., ver VII Id. Februa., aestatem VII Id. Maii, Antummum VII Id. Augusti inchoare decernunt, hiemis videlicet et aestatis initia, vespertino vel matutino Vergiliarum ortu occasuque signantes. Item veris et autumni, cum Pleiades media fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Denique et in libris cosmographorum authenticis ac nobilissimis, ita eadem tempora ad lineam distincta reperimus, adnotato etiam ortu Vergiliarum VII, Id. Maii, occasu quoque eorumdem VII Id. Novemb. Et Plinius Secundus, in libro secundo naturalis Historiae, eodem modo distinguenda judicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius, in opere suo paschali, cum de aequinoctiis et solsticiis, deque horarum ac momentorum incrementis subtilissime disputasset, ita disputationem suam simul et ipsum libellum terminavit: « Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor, quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Calendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis teneat, et non exinde temporum principia inchoentur, unde mensium Calendae initiantur, sed ita unumquodque tempus inchoandum est, ut a prima die veris tempus aequinoctium dividat, et aestatis IX Cal. Jul., et autumni VIII Calendas Octob., et hyemis VIII Calendas Jan., similiter dividat. » Ubi autem Dei populus in lege temporum faceret initia, testatur Scriptura, quae praecepit dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, et facies Phase Domino Deo tuo. Quem secuti esse Aegyptii videntur, ex eo quod eruditissimus eorum antistes Protereus ait: Illud etiam oportet attendere, quod errent nimium, qui primi mensis initium lunaris cursus a XXV die mensis Phamenoth, qui est XII Calendas April. omnino esse constituunt, eo quod tunc initium verni temporis ab iis qui hoc invenire voluerunt cum omni diligentia praefixum esse videatur. Vocatur autem ver, quod in eo cuncta vernent, hoc est virescant. Aestas ab aestu qui in ea maturandis fructibus datur. Autumnus, de autumatione fructuum, qui in eo colliguntur. Porro hiems a doctoribus frigus interpretatur, et sterilitas. Et haec quidem nostris partibus temporum vocabula congruunt. Verum Indos, ubi alia coeli facies, alii sunt ortus siderum, binas aestates in anno binas habere perhibent messes, media inter illos hieme Etesiarum flatu, nostra vero brumali lenes ibi auras et mare navigabile narrant. Sed et Aegyptus nostra hieme media, maxime campos herbis floreos, et sylvas fertur habere pomis onustas.
CAPUT XXXVI. De annis naturalibus.
Annus vel ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit, quia veteres am pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originibus, oratorum amterminum, id est, circumterminum; et ambire dicitur, pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum, est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur: primus est namque, cum luna XXVII diebus et VIII horis zodiacum percurrens, ad id signum ex quo egressa est revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem, a quo nova digressa est, XXIX diebus et XII horis exactis jam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus hujusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus qui ἐμβολισμὸς Graece dicitur, id est, super augmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCLXXXIV, qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur. Apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Januarii sumit initium, ibique terminatur. Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum rediit, peractis CCCLXV diebus, et VI horis, id est, quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi diem unum quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto, sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque quibus ante quadriennium revertitur horis. Annus errantium stellarum est quo illarum quaeque zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere, recurrunt. De quo Josephus, in primo Antiquitatum libro, cap. 4, cum longaevitatem primorum hominum describeret, ita meminit: « Nullus autem ad vitam modernam, et annorum brevitatem, quibus nunc vivimus, vitam comparans antiquorum, putet falsa quae de illis sunt dicta, et eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, credat neque illos ad vitae illius longitudinem pervenisse. Illi namque cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad majus tempus existerent praeparata, tantorum annorum curriculis rite vivebant; deinde propter virtutes, et gloriosas utilitates, quas jugiter perscrutabantur, id est, astrologiam et geometriam, Deus eis amplius vivendi spatia condonavit, quae nunc haud ediscere potuissent, nisi sexcentis viverent annis, per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Annum autem civilem, id est, solarem, Hebraei ab aequinoctio verno, a solstitio Graeci, Aegyptii ab autumno, a bruma incipiunt Romani. »
CAPUT XXXVII. De disparibus antiquorum annis.
Haec de annis sint dicta naturalibus, caeterum antiquos diversarum gentium populos diverse in observatione annali a vero deviasse etiam beatus Augustinus edocet, qui cum, duodecimo de civitate Dei libro, contra eos ageret qui etiam sanctam Scripturam putabant aliter primis saeculi temporibus annos computasse, id est, tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur, dicentes: Cum audierit quisque vel legerit nongentos annos quemque vixisse, debet intelligere nonaginta, decem quippe illi anni unus est noster, et decem nostri, centum illi fuerunt; dicit inter alia. « Ut autem aliter annum tunc fuisse computatum non sit incredibile, adjiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum IV mensium, Acarnanas VI mensium, Lavinios XIII mensium. » Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quemdam vixisse CLII, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum annorum, alios quadringentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos, nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. « Alii quippe, inquit, aestate determinabant annum, et alterum hyeme; alii quadripartitis temporibus, sicut Arcades inquit, quorum anni trimestres fuerunt. » Adjecit etiam aliquando Aegyptios, quorum parvos annos quaternorum mensium fuisse supradiximus, lunae fine limitasse annum. « Itaque apud eos, inquit, in singula millia annorum vixisse produntur. »
CAPUT XXXVIII. De ratione bissexti.
De ratione bissexti non nova nunc cudere, sed quae in epistola roganti amico quondam dixi, etiam iis inserere opusculis placuit, ubi post praefationem congruam ita subjeci. « Sicut, inquam, saltum lunae quem dicunt, locus et hora citior incensionis ejus per X et IX annos efficit; ita e contrario bissextum non alia causa quam tarditas solaris cursus generat. Sunt enim nonnulli qui facilitate computandi absque labore comprehendant quanta bissexti crescentis particula per singulos annos, vel menses, vel etiam septimanas, et dies incessantes adimpleatur. Nec tamen dicere noverint qualiter eadem particula crescat, vel quae sit causa quaeve ratio crementi ipsius, quidve nasceretur erroris infesti, si non ipse dies bissexti suo juxta morem necessarium intercalaretur in ordine. Bissextus igitur ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur. Quadrantem namque solent appellare quartam partem cujuslibet rei, verbi gratia, pecuniae, temporis, loci, et ideo quarta pars diei, qui XXIV horis cum sua nocte completur, id est, horae VI quadrans consuete vocatur. Quadrantis autem hujusce per quadriennium in diem integrum colligendi, et in loco suo intercalandi haec est ratio, quia sol annuum coeli ambitum, id est, XII signa circuli zodiaci notissima, non in CCCLXV diebus, sed superadditis VI horis adimplere cognoscitur; unde fit, ut si, verbi gratia, nunc aequinoctialem coeli locum mane oriens intraverit, in hunc anno sequente meridie, tertio vespere, quarto media nocte, quinto rursus in exortu diei, utpote completo diei totius circuitu recurrat, sicque necessario diem superfluum admoneat ubilibet interponendum, annique quarti plenitudini esse copulandum. Quem Aegyptii anno suo solemniter expleto, id est, IV Calendarum Septembrium, Romani autem VI Calendarum Martiarum die, unde et bissextum vocant, intercalare consuerunt. Quod si quis calculatorum facere negligens CCC solum ac LXV diebus omnes se annos agere debere putaverit, magnum sibi mox inveniet annui circuitus occurrisse dispendium, ita ut post aliquot annorum vertentium curricula, aestivis mensibus vernum tempus, vernis brumale, brumalibus autumnale, autumnalibus aestivum se offendisse perversus computator horrescat. Si cui sane quae de signifero et coeli ambitu paucis diximus, forte habentur incognita, huic vulgari, et fortassis compendiosiori, ac manifestiori ratione satisfacere curavimus, ut qui coeli signis intendere puerili in schola non dedicit, saltem horologii lineis in terra, quae necessaria quaerit apprehendat. Et hic ergo sciat solem morulis suis et tarditate quotidiana quadrantis hujus annui disponente opere Creatoris esse ministrum, quem diligentior inquisitio declarat, non ad eamdem horologii lineam per CCCLXV dies posse plene reduci, sed si, verbi gratia, praesenti anno in aequinoctio vernali, quod juxta Aegyptios, qui calculatorum palmam tenent, XII Calendarum Aprilium die solet venire, a medio orientis surrexerit, eadem die post annum aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum naturali sui cursus augere temperantia, ut nisi dies bissextilis antea juxta morem intercaletur, jam XI Calendarum Aprilium die facturus aequinoctium a medio surgat orientis, eamdem nihilominus tarditatis suae constantiam in caeteris quoque per totum annum servaturus exortibus simul et occasibus. »
CAPUT XXXIX. De mensura crementi et bissextilis.
Sed de mensura crementi bissextilis ne te nostra lateat sententia, dicimus quadrantem ejus diei, id est, sex horas per annum accrescere, horam autem per duos menses, dimidium vero horae per unum mensem, solis dico naturalem; porro quartam partem horae, id est, punctum per medium mensis, quia solem novimus zodiacum circulum, id est, duodecim signa horoscopi per CCCLXV dies et VI horas ambire; singula autem signa ejusdem zodiaci per XXX dies et X horas ac semissen naturali cursu peragere, dimidium vero signi cujusque per XV dies V horas et quadrantem unius horae percurrere. Nec omnino putamus eorum suscipiendam esse sententiam, qui, quasi nocti nihil tribuentes, tres tantum horas per annum bissexto adcrescere confirmant. Quod si ita esset, non ante annorum VIII circuitum dies qui creverat totus compleretur, diem namque totum, id est, cum sua nocte XXIV habere horas, etiam vulgus ignobile novit. Qui dum totus per quadriennium non negetur impleri, qua ratione quarta pars ejus per singulos IV annorum negatur impleri? Verum si quis nostram in hoc spernendam putat assertionem, legat beati Aurelii Augustini quartum de sancta Trinitate libellum, ubi de senarii numeri, in quo mundus factus est, perfectione disserens, etiam hujus quadrantis mentionem facere, imo et eum certi mysterii gratia per omnipotentem conditoris sapientiam provisum factumque docere non omisit. « Unum enim, inquit, et duo et tria, sex fiunt; qui numerus propterea perfectus dicitur, quia partibus suis completur. Habet enim eas, tres, sextam, tertiam et dimidiam, nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo ejus unum est, tertia duo, dimidia tria. Una autem, et duo et tria consummant eumdem senarium, cujus perfectionem nobis Scriptura sancta commendat in eo maxime, quod Deus VI diebus fecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei, et sexta aetate generis humani, Filius Dei venit, et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Annus etiam unus, si XII menses integri considerentur, quos triceni dies complent, talem quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit, senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad X; hoc valent LX in secundo ordine, qui constat ex denis, ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est. » Et paulo post: « Proinde, inquit, per senarium primi versus multiplicatur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexageni trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri XII menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est, restant autem V dies, et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum, annumque concludat; quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalare ex cursu quadriennio, quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur; etiam ipsos V dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet, primo, quia, sicut fieri solet, ut a parte totum computetur, non sunt jam dies quinque, sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro die; inde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans VI horas habet, totus enim dies, id est, cum sua nocte XXIV horae sunt, quarum pars quarta, qui est quadrans diei, VI horae inveniuntur; ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet. » Haec de tanti auctoris excerpere dictis libuit, ut de natura bissexti meae pusillitatis sensum relegens, non solum hunc per senas horas annuatim crescere, sed et multiplicem ejusdem senarii numeri perfectionem, qua et annus ipse constat, ex ore doctissimi tractatoris intelligas.
CAPUT XL. Quare sexto Calendas martias intercaletur.
Ob hoc autem bissexti diem in mense Februario placuit intercal re Romanis, quia hic brevior caeteris et extremus anni mensis erat. Verum ideo nondum expleto eo, quemadmodum Aegyptii et Graeci decurso totius anni sui curriculo facere volebant, ne omnino discissa lege sua veteri, initium Martii mensis a Februarii fine sejungerent. Ideo non ante sextum Calendarum Martiarum diem, quia Deum Terminum colentes, Terminalia sacra, quae vicesimo tertio mensis ejusdem die semel instituerant, in alium diem mutare prorsus non audebant, sed iis rite celebratis, sic tandem necessarios aliquandiu perplures, crescente autem per aetates saeculi peritia, unum quadrantis interponebant diem. Heu miseri desipientes! qui nescientes eum cujus regni non erit finis, qui dixit: Ego sum principium, quod et loquor vobis, terminum divino cultu honorandum, et ei sacra ac sacrificia credebant agenda. Sed multo miserius dementes qui habentes promissionem regni coelestis, his potius quae termino sunt obnoxia adhaerere petituri quam ad aeterna volunt properare, sine fine victuri.
CAPUT XLI. Quod et luna quadrantem habeat.
Inter haec autem meminisse debet calculator ut lunam mensis Februarii caeteris annis XXIX dierum, anno autem bissextili computet XXX, sive illam ante intercalatum quadrantem, seu postmodum, terminari contingat. Cujus adjectione diei efficitur lunarem tunc annum, si communis sit, CCCLV, si embolismus, CCCLXXXV diebus compleri. Palam namque apparet quadrantem de quo sermo est, non ad solis tantummodo, sed ad lunae cursum aeque pertinere, quia si lunae quoque quadrantem accommodare negaveris, sed bissextili anno ejusdem quantitatis mensem lunarem Februario, cujus et antea solebas, aptaveris, fit profecto ut et quarta decima luna paschalis ejusdem anni pridie quam debuerat adveniat. Ideoque paschalis ratio vacillet, et totius mox anni cursus titubet, statusque ille semper inviolabilis circuli decennovenalis magis magisque turbatus evertatur. Quare oportet ut sicut, dictante quadrantis ratione, quarto anno, quem bissextilem dicimus, in una eademque sexta Calendarum Martiarum linea, verbi gratia, tertiam quartamque solemus ponere feriam, ita etiam tunc ibidem lunam, verbi gratia, tertiam simul ac quartam computare meminerimus: hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii tunc uno die plus quam solebat habere fecerimus, in diebus tamen Calendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovenalis anno, ipsam quam et ante consueverat luna servet aetatem. Nam et ideo maxime lunae quadrantem dandum monemus, ne major solito in Calendas Martias existendo, ratum paschalis observantiae cursum recto a tramite deflectat. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, majore quaesitu indiget; namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio, et saltus quoque ratio, ne tota discursus lunaris mensura ad purum dignosci queat, obsistit.
CAPUT XLII. De saltu lunae.
De quo tamen saltu verisimile apparet quod eum citior quam vulgo putatur lunaris incensionis locus et hora procreet. Nam quomodo fieri posset ut per annos denos et novenos unum necesse esset solito dierum lunae numero auferri, si non hoc velocitas aliqua lunaris gyri paulatim toto circuli decennovenalis tempore procuraret? Quomodo e contra tarditate cursus solaris agi probatum est, ut unus per quadriennium ejus cursui dies augeatur. Hujus autem velocitatis et, ut ita dicam, anticipationis, tametsi ordo non facile patet, mensura nequaquam latet. Constat enim quia diminutio illa atque ablatio diei unius, quae, quoquo modo agitur, per denos et novenos annos tota conficitur, hora per annos singulos, et uno puncto, et nona decima parte unius puncti, augetur. Dies namque XXIV habet horas, e quibus cum XIX totidem annis circuli decennovenalis distribueris, remanent V; has per IV multiplica, quia videlicet hora quatuor punctis constat, fiunt XX; da singulos annis singulis, et remanet unus: hunc divide per XIX, et videbis quod ad saltum lunae complendum, ut diximus, annuatim, hora et punctus, et nona decima pars puncti unius adcrescit. Non ergo unis iisdemque vel articulis temporum, vel coeli climatibus lunae celebratur accensio, sed semper aliquanto citius quam praecedenti mense provenerat, ut sit unde unus anno nono decimo transiliatur dies. Diversis autem locis circuli decennovenalis diversi quique calculatores hunc eumdem lunae saltum interponendum, id est, mensem lunarem, qui caeteris annis tricenos dies habere consueverat, unde triginta dierum esse faciendum putavere; et ratio quidem naturalis in promptu est, cuncta hujusmodi crementa, vel detrimenta solis et lunae in partibus aequinoctiorum, ubi primo creata sunt, initium finemque sortiri, solis quidem in verni, lunae vero in autumnalis loco aequinoctii. Denique Anatolius, qui verissime in aequinoctio verno initium mensium, et caput circuli totius, terminumque decernit, non ipse hanc in capite vel fine sui circuli decennovenalis, sed decimo quarto ejus anno, qui est ultimus ogdoadis, mutationem lunae posuit, faciens illam ascendere in aequinoctio de octava in vicesimam. At contra Victorius tertio ad finem ogdoadis anno, hanc interserendam censuit lunam Calendarum Januariarum, de quarta in sextam decimam convertens. Porro Aegyptii, in quorum sententiam catholica nunc consentit Ecclesia, eamdem mutationem primo anno circuli decennovenalis adfigunt, facientes epactas lunae annuas, quarum locus est in XI Calendas Aprilis, de octava decima in nullam facere saltum. Ideoque annum eumdem, si non bissextus adsit, diebus trecentis quinquaginta tribus consummantes. Quod etiam Dionysius in epistola tangere videtur, cum ait: « A decima quinta luna paschalis festi, anni, verbi gratia, praecedentis, usque ad decimam quartam sequentis, si communis annus est, CCCLIV dies habebit; si embolismus, CCCLXXXIV. Quod si unus dies plus minusve contigerit, evidens error est, excepto videlicet anno primo saepe dicti decennovenalis cycli, quem a decima quarta luna paschae ultimi, id est, noni decimi anni usque ad quartam decimam lunam ejusdem primi numerare curamus. » Propter quod idem ultimus epactas, id est, adjectiones lunares XVIII tunc retinens, primo anno non XI, ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat. Et quia XXX dierum fine volvuntur, nulla epacta in principio ipsius cycli ponuntur. Secundus autem annus epactas XI suscipit. Et ideo, sicut diximus, a quinta decima luna paschae primi cycli, usque ad finem ejus in communibus annis et embolismis praefixos dies nos invenire non dubium est. Hujusmodi ergo cogit diversitas, sex solum primos circuli decennovenalis annos aequali nobiscum aetate lunam putare Victorium. Nam deinceps inserta mutatione saltus, una semper die majorem nobis eam usque dum etiam nos finito eam circulo toto inserimus habere non cessat; qui profecto saltus non alibi aptius quam XII Calendarum Aprilium die videtur anno reddendus, propter originem videlicet quam praefati sumus conditionis siderum, ut luna mensis Martii, quae eo fit die vicesima nona, dehinc vertatur in nonam. Sed sunt qui hoc nobis in luna Novembris mensis agendum magis autument, quatenus hujusmodi impedimentis cum praecedentis anni fine absolutis, novum de caetero annum libero possint computo ingredi, juxta exemplum videlicet Aegyptiorum, qui hoc in penultimo anni sui mense, qui est noster Julius, facere perhibentur. Sed sive hic, sive illic, sive alibi feceris, necesse est ibidem, ni fallor, tres pariter menses undetricenorum computare dierum.
CAPUT XLIII. Quare luna aliquoties major quam computatur, appareat.
Notandum sane quod hujus ratio saltus lunaris, longa sui facit exundantia crementi lunam aliquoties majorem quam putatur videri, adeo ut etiam die tricesima vesperascente illam non gracilem in coelo apparere contingat, et quanto circuli decennovenalis terminus amplius instat, tanto hoc crebrius patiatur causa existente perspicua, quod saltus ille, de quo loquimur, jam maxima tunc sit ex parte perfectus. Sed in naturalis assertione veritatis, quae et Nicaeno concilio probata firmatur, haec est specialiter regula tenenda, ut lunae aetatem non juxta quosdam a meridiana vel dimidia post meridiem, sed a vespertina potius hora mutare noverimus, quia nimirum luna quae vespere primum mundo exorta est vespertinis ex eo semper horis necesse est aliam aliamque sumat aetatem, singulas quasque vicenis et quaternis explicans horis, sicut e contrario sol qui mane primo ortus est, teste Genesis Scriptura a mane usque ad mane diem complevit unum. Quid enim rationis est lunae mutationem meridianis computari ab horis, cum nec imposita tunc in coelo, nec sit regressa super terram, sed nec ulla legis solennia meridianis vel pomeridianis, sed omnia vespertinis incipiant simul et consummentur in horis? Nisi forte quia Adam peccans ad auram post meridiem increpatus a Domino, et de paradisi gaudiis est pulsus, ad remunerationem coelestis vitae quam saeculi hujus aerumna mutavimus, mutatio lunaris, quae crementis decrementisque perennibus labores nostros imitatur, in ea specialiter qua exulare coepimus debuit hora notari, ut ex ipsa lunaris hora mutationis quotidie versiculi illius admoneremur, quia stultus ut luna mutatur, nam sapiens cum sole permanebit, suspiraremusque, ad illam ardentius vitam pace aeterna beatissimam, quando erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux VII dierum. Verum quia, sicut scriptum est, a luna signum diei festi, et quo modo prima lunae lux a vespera mundum irradiavit, ita omnis dies festus in lege a vespera initiari, in vesperam perfici debere praecipitur, congruentius aetas lunaris a vespertina hora quam aliunde nova computabitur, eamdemque aetatem quam vespere inchoat, sequentem usque servabit ad vesperam. Et siquidem eam paulo ante vesperam accendi a sole contigerit, mox sole occidente primam computari et esse necesse est, quia videlicet illam temporis horam, qua primum terris fulgere coepit, adiit. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam priusquam vesperam viderit, sed tricesimam potius oportet aestimare. Etiam si XXIII horas post occasum solis accensa suppleverit, illam tamen quam occidente sole habuerat, ne primae conditionis ordo turbetur, usque ad alium ejus occasum retinere debebit aetatem. Nec mirum lunam cum tot horas nova transegerit manifestam in coelo monstrari cum aliquoties etiam sexta vel septima post accensionem appareat hora. Saepe namque evenit, maxime posita ea in Ariete, una eademque die illa mane simul et vespere cerni, motu videlicet ascensionis circa meridiem facto. Quod si qui gravius huic insistens quaestioni, dixerit se novam lunam eo anno quo saltus inserendus est, hoc est, ultimo circuli decennovenalis biduo priusquam prima caneretur multis cum testibus vidisse, id est, quarto Nonarum Aprilium die, cum ejusdem anni XIV luna paschalis in circulo memorato XV Calendarum Maiarum sit adnotata, ideoque non nisi pridie Nonas Apriles esse prima valeat, rationemque a nobis hujus causae exegerit, hic nostra pusillitas, ne sui fragilitate deficiat, ad paternae, imo divinae auctoritatis auxilium concurrat. Paternae etenim auctoritatis subsidio fulcimur, dum Nicaenae synodi scita sectamur, quae quartas decimas festi paschalis lunas tam firma stabilitate praefixit, ut decennovenalis earum circuitus nusquam vacillare, nunquam fallere possit. In quo videlicet circuitu, lunam paschalem anni de quo agitur II Nonas Aprilis fieri primam nulli calculantium in dubio est. Ideoque hanc aliter definire nulli fidelium fas est. Quid enim? numquid credendum est quia illam quam nos IV Nonas Aprilis novam vidimus lunam, nemo viderit de illis CCCVIII pontificibus qui in Nicaeno concilio residebant, nemo de minorum coetu graduum, qui illorum consiliis aderant et statutis, et non potius intelligendum, quia cum lunam anni illius paschalem a pridie Nonas Aprilis incipere signabant, aliud majus periculum per hoc declinaverint, ne videlicet si aliter decernerent, indissolubilis ille communium annorum et embolismorum status solveretur, quem inviolabiliter observandum divinae legis auctoritate Hebraeis tradentibus agnoverant? Sed et specialiter divinae auctoritatis indiciis observantiam lunarem quam tenemus defendimus. Legimus namque, scribente beato Cyrillo Alexandriae episcopo, quia Pachomius monachus insignis factis apostolicae gratiae, fundatorque Aegypti coenobiorum, ediderit ad monasteria quae regebat litteras, quas angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Legimus, eodem referente Cyrillo, quia si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Legimus, item, scribente sancto Paschasino Lilybaei antistite ad beatissimum papam Leonem, quia tempore Zosimi papae cum esset ultimus circuli decennovenalis annus, et declinarent quidam decimo Calendarum Maiarum die Pascha tenere, celebrantes octavo die Calendarum Aprilium, id est, pro embolismo communem tenentes annum, quae esset paschalis observantiae veritas multiplici miraculo supernae virtutis claruerit. « Quaedam, inquit, vilissima possessio Melthinas appellatur, in montibus arduis ac sylvis densissimis constituta, illic perparva atque vili opere constructa ecclesia est, in cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit. Tunc ergo sub sanctae memoriae papa Zosimo usque ad lucem aqua non veniente, non consecrati qui baptizandi fuerant recesserunt. Illa vero nocte quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die Calendarum Maiarum, fons sacer hora competenti repletus est; evidenti ergo miraculo claruit occidentalium partium fuisse errorem. » Liquet itaque quia vetus haec de hac aetate lunari quaestio est, etiam olim beati papae Leonis industria diligenter exquisita, ipsa est quae longam inter Orientis et Occidentis Ecclesias gravemque controversiam fecit. Haec et Hilarium papam post tot Nicaeni concilii tempora novum cyclum petere, et Victorium paschalem novum condere persuasit. In hujus certamine praefatus papa Leo adnitente Prospero viro doctissimo ac disertissimo vincere sedulus, instans tandem unanimitate eorum qui Nicaenae synodi decretis invincibiliter adhaerebant laudabiliter vinci gaudebat. Unde mihi meisque in eadem quaestione nil melius agendum, nil dicendum reperio, quam quod illum fecisse comperio, qui nobis in tantum scientia, merito, auctoritate praecellit, certam videlicet Patrum reverendissimorum sententiam in eis quae nobis dubia sunt et incerta sectari. Neque enim putandum est nos vel acutius antiquis diversitatem lunaris discursus deprehendere, vel salubrius posse dignoscere, quae in eadem diversitate potissimum sit via sequenda.
CAPUT XLIV. De circulo decennovenali.
Decennovenalis circuli ordinem primus Eusebius, Caesareae Palaestinae episcopus, ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum, composuit, eo quod luna cujuslibet aetatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Aegyptus, vel caetera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunae cursum, vel diem, nescierit rite invenire paschalem, sed quia ea quae ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata saepius in quaestionem venire solebant facilius, praefixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi poterant edisci. Denique fertur antiquitus Alexandrinae Ecclesiae antistiti delegatum ut officiose operam curamque investigationi computi paschalis impenderet, quatenus pontifici apostolicae sedis adnuncians, per eum diem Paschae solemnem caeteros Ecclesiarum principes agnoscere faceret. Unde beatissimus papa Leo Martianum principem postulans ut Alexandrino antistiti delegaret, quatenus paschale sancti Theophili, in quo VIII Calendarum Maiarum die Pascha videtur affixum, diligenti perscrutaretur examine, arbitratus ab eo non recte memoratum diem fuisse conscriptum, inter alia haec dicit: « Studuerunt quidem sancti Patres occasionem hujus auferre, omnem hanc curam Alexandrino antistiti delegantes, quoniam apud Aegyptios hujus supputationis antiquitus tradita videbatur esse peritia, per quem quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cujus scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generare percurreret. Verum ut hujusmodi labor aliquando quiesceret, composuit memoratus vir circulum nunc longe lateque notissisimum, quo decimas quartas lunas primi mensis ex ordine comprehendendo, diem Paschae, qui mox sequenti dominica futurus erat, facillime cuilibet inveniendum relinqueret. Cujus circuli Proterius Alexandrinae urbis antistes, ad inquisitionem sancti papae Leonis, luculentissimam reddens rationem, talis rescripti ab eo meruit tenore praedicari: Laetificaverunt me litterae dilectionis tuae, quas frater et coepiscopus noster Nectarius pio adportavit officio. Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum ejus discipulum didicisse Aegyptis, quod constat credidisse Romanos. »
CAPUT XLV. De embolismis et communibus annis.
Dividitur autem circulus idem in embolismos, annosque communes, quos Hebraeorum quoque priscorum auctoritate constat observatos: communes quidem annos, id est, CCCLIV dierum XII, embolismus autem, id est, CCCLXXXIV dierum, continens VII. Primus namque et secundus communes, tertius est embolismus, quartus et quintus communes, sextus embolismus, septimus communis, octavus embolismus, nonus et decimus communes, undecimus embolismus, duodecimus et tertius decimus communes, quartus decimus embolismus, quintus decimus et sextus decimus communes, septimus decimus embolismus, octavus decimus communis, nonus decimus embolismus. Qui utrique, sicut et supra dictum est, ab exordio primi mensis, quem Hebraei Nisan vocant, hoc est, ab accensione lunae paschalis, initium sumunt, cujus exordium mensis hac regula debet observari, ut nunquam luna paschae XIV vernum praecedat aequinoctium, sed vel in ipso aequinoctio, hoc est XII Calendarum Aprilium die, vel eo transgresso, legitima procedat. Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quaerenda primordia. Ipsa autem luna decima quarta, cum primum XII Calendas Aprilis, cum novissime XIV Calendas Maias occurrendo, diem festi paschalis ad XI Calendas Aprilis, usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen ejus perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunae deesse cernuntur. in embolismis vero decem et novem diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Et Hebraei quidem, qui solos lunares in lege noverant, et observabant menses, juxta naturalem lunae cursum tricenis, undetricenisque diebus communium annorum menses duodenos explicabant, et tertio vel secundo ubi decebat anno, tertium decimum in fine anni mensem triginta dierum apponebant embolismum. Porro Romani, qui dispares habent menses, non unoquolibet in loco embolismos computando interponere voluerunt, sed potius ubilibet mediis anni temporibus vacuum congruumque inter Calendas locum invenire potuissent. Primam igitur embolismorum lunam quarto Nonas Decembris, secundam quarto Nonas Septembris, tertiam pridie Nonas Martias, quartam pridie Nonas Decembris, quintam quarto Nonas Novembris, sextam quarto Nonas Augusti, septimam tertio Nonas Martias, nasci dixerunt, solertissime quantum potuerunt curantes ut cujuscunque aetatis luna in Calendas occurrisset, ipsa ejusdem mensis luna diceretur esse putanda. Quod tamen non usquequaque valuerunt obtinere propter praefixum paschalis lunae cursum, cujus cum extrema nonnunquam in Calendas Maias incurrant, et secundum quoque vel etiam tertium post Calendas diem teneant, non tantum Maii mensis, sed potius Aprilis lunae, sicut semper esse dicenda est.
CAPUT XLVI. De ogdoade et hendecade.
Est et alia praefati circuli divisio, qua in ogdoadem et hendecadem, id est, in VIII et in XI, distinguitur annos, eo quod octavo et undecimo anno luna paschalis supremas suae nativitatis metas subeat, et utrumque eorum solito embolismis more unus communis praecedat annus; vel certe quia antiquis visum est VIII annos solares totidem lunaribus annis dierum numero aequari, quod ab eruditioribus aevo sequente doctoribus expertum est, nisi annis XI adjectis, nequaquam fieri posse, ad indicium utriusque observationis ogdoadibus est et hendecadibus tota lunae digesta conversio. Nam et Graeci quondam, quos et antiquissimi Romanorum perhibentur imitati, cum ad lunae cursum adhuc annos computarent, VIII annis communibus pari ratione confectis, embolismos trium mensium pariter intercalabant. Si enim octies undecim, et quartam partem, volueris supputare, XC dies, hoc est, tres menses efficies. Verum etiam nunc sunt qui solis octo annos totidem annis lunaribus, itemque solis XI totidem putant annis lunaribus dierum aequalitate componi. Ubi primo dicendum, quod absque ulla contradictione est: Si octoni anni utriusque sideris aliquando longitudine concordant, semper idem facere habebunt, neque ullum undenorum annorum aequalitas locum inveniet. Si autem vel semel XI anni amborum simul incipiunt, simulque terminantur, semper ipsum facturi sunt, nec erit quando octonorum concordia redire possit annorum. Deinde numerus ipse pulsandus, videndumque quia octo anni solares habent dies, exceptis bissextis, MMDCCCCXX, octies enim trecenteni sexageni et quini faciunt IIMDCCCCXX. At lunares anni totidem vide quot habeant dies, octies trecenteni quinquageni et quaterni faciunt MMDCCCXXXII, adde XC trium mensium embolismorum dies, fiunt MMDCCCXXII. Sed duo qui minus habentur in ogdoade solari duorum bissextorum superant adjectione supplenda. Videamus et hendecadem utriusque sideris, si forte ibi sol bissextile quaerat auxilium; utrumque enim tempus necesse est una regula complectatur. Undecies treceni sexageni et quini fiunt IIIIMXXV. Item undecies trecenteni quinquageni et quaterni fiunt MMMDCCCXCIIII. Adde embolismorum mensium dies CXX, fiunt IIIIMXIIII. Tolle unum saltus diem, remanent IIIIMXIII. Vide igitur si hic opus habeat hendecas solis subsidio bissextili, ut additis videlicet duobus vel tribus diebus, lunarem compensare sufficiat hendecadem. Non utique eget quadrantili juvamine ad aequiparandam lunae hendecadem, quam duobus insuper diebus exsuperare probatur, sed suis potius superabundat diebus, quod minus est in ogdoade solis adimplet. Liquidoque patet in horum concordatione temporum nihil praejudicare bissextos, sed quotquot in circulo decennovenali incurrerint, omnes utroque sideri, juxta quod supra docuimus, aequaliter esse proficuos. Denique ut rei ipsius evisceremus interna, primo anno circuli decennovenalis nullae sunt epactae, quia in XI Calendas Apriles lunae finitus est cursus. Item nono ejusdem circuli anno, id est, post dies MMDCCCCXXII, nono Calendarum Aprilium die, trigesima est luna, quod etiam epactarum, quae tunc XXVIII sunt, ordo manifeste testatur. Quid ergo opus erit ad completionem lunaris ogdoadis duos solaris cursus superadjicere dies, id est decimum et nonum Calendarum Aprilium, si hoc duo bissextiles poterant perficere dies? Non ergo duos dies qui in ogdoade solis a lunari ogdoade minus sunt, duorum intercalatione bissextorum, sed duorum magis qui in hendecade ejus a lunari plus sunt adjectione supplentur. Nec nocet quod saltum lunae, quem quidam in ogdoadis initio ponunt, in hendecade ponendum memoravimus. Ubicunque enim interposueris, eodem proposita quaestio fine solvetur, et habet circulus decennovenalis menses solares CCXXVIII, lunares CCXXXV, dies, exceptis bissextis, VIMDCCCCXXXV; decies novies enim duodeni CCXXVIII; adde VII, fiunt CCXXXV. Item decies novies trecenteni sexageni et quini VIMDCCCCXXXV; decies novies trecenteni quinquageni et quaterni VIMDCCXXVI; adde embolismorum VII mensium dies CCX, fiunt VIMDCCCCXXXVI; subtrahe unum saltus lunaris diem, et uno eodemque dierum numero solis et lunae cursum decennovenalem cyclum includere probabis. Item ogdoas solis habet menses XCVI, lunae autem XCIX, hendecas vero solis menses habet CXXXII, lunae autem CXXXVI. De numero dierum supra dictum est.
CAPUT XLVII. De annis dominicae Incarnationis.
Primo decennovenalis circuli versu temporum ordo praefigitur, quem Greci calculatores a Diocletiani principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, et utriusque linguae Graecae videlicet ac Latinae non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegit ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora praenotare, quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio Redemptoris nostri evidentius eluceret. Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum dominicae Incarnationis annum in capite ponendo, manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo ejusdem sacrosanctae Incarnationis mysterium coepit. Quia enim lunaris circulus decennovenalis est, solaris autem XX et VIII conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa DXXX et II colligitur annorum. Qua tandem replicata, totus solaris lunarisque recursus ordo in se sua per vestigia revolvitur, eandemque decennovenalis lunarisque cycli annum, easdem epactas lunae, solis quoque dies concurrentes, eandem quartam decimam lunam, eundem dominicae Paschae diem ac lunam ipsius ex ordine restituens. Quod etiam Victorius, quamvis alterius institutionis, paschalem condens, descripto tot annorum circulo, manifeste probavit. Quia ergo secundo anno circuli quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus tricesimus tertius ab Incarnatione Domini completus est annus, ipse est nimirum juxta concursus siderum ille in quo incarnari dignatus est, quia hic secundus annus decennovenalis octavus decimus est cycli lunaris, XI habens epactas, V concurrentes septimanae dies, lunam paschae decimam quartam VIII Calendas Apriles; omnia tunc fuere simillima, et si esset qui tunc Pascha more nunc Ecclesiis usitato die Dominica faceret, ipsa nimirum dies, quo modo hic adnotatum est, VI Calendas Apriles veniret, ac lunam haberet decimam sextam. Denique Dionysius ipse nobis quodammodo tacite quae dicimus in paschalibus quae scripsit argumentis ostendit, ubi ad inveniendum quotus sit annus circuli decennovenalis, sumere annos Domini, et priusquam hos per X et IX partiamur unum praecipit adjicere, significans illo incarnato unum circuli decennovenalis annum jam fuisse completum. Item ad sciendum quotus sit annus cycli lunaris, sumere monet annos Domini, et subtrahere semper duo, ac sic per X et IX partiri, ut, videlicet, duobus qui reliqui tunc erant annis sublatis, caeteros calculatos per nonam decimam partem dividens, quod reliquum foret teneret; porro ad investigandum quot sint epactae lunares, annos Domini rite sumere, dividere, multiplicare. Item dividere, sed nullo dempto vel addito, jubet, quia nimirum secundo decennovenalis cycli anno, incipientes epactae, ad inveniendum suum statum, addi quid vel demi de annis Domini qui secum inchoaverant, minime poscebant. Item si velimus scire adjectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sumere annos Domini jubet, et addita quarta parte, IIII insuper regulares semper adjicere docet, ac sic tandem per VII partiri, quia nimirum V erant concurrentes anno quo natus est Dominus, ut et computandi fixa series procurrere posset, necesse habeat computator IIII quae praecesserunt annectere. His igitur ita se habentibus, annum passionis dominicae diligenter inquirere, nec ignota quaerendi via est, si non computus errat alicubi. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides, Dominum in carne paulo plus quam XXXIII annis usque ad sua tempora passionis vixisse, quia videlicet XXX annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut Joannes in Evangelio suo non solum commemorato redeuntis Paschae tempore perdocet, sed et idem in Apocalypsi sua. Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Sancta siquidem Romana et apostolica Ecclesia hanc se fidem tenere et ipsis testatur indiculis, quae suis in cereis annuatim scribere solet, ubi tempus dominicae passionis in memoriam populis revocans, numerum annorum triginta semper et tribus annis minorem quam ab ejus incarnatione Dionysius ponat, adnotat. Denique anno ab ejus incarnatione juxta Dionysium septingentesimo primo, indictione quarta decima, fratres nostri qui tunc fuere Romae, hoc modo se in natali Domini in cereis sanctae Mariae scriptum vidisse, et inde descripsisse referebant: « A passione Domini nostri Jesu Christi anni sunt DCLXVIIII. » Quoniam igitur, ut supra memoravimus, DXXXII annis circulus paschalis circumagitur, his adde XXXIII vel potius XXXIIII, ut illum ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt DLXVI. Ipse est ergo annus dominicae passionis et resurrectionis a mortuis. Quia sicut quingentesimus tricesimus tertius primo, ita quingentesimus sexagesimus sextus tricesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnatione Domini contingens annum, quartam decimam lunam in eo IX Calendarum Aprilium quinta feria repereris, et diem Paschae dominicum VI Calendarum Aprilium luna decima septima, age Deo gratias, quia quod quaerebas, sicuti ipse promisit, te invenire donavit. Nam quod Dominus XV luna feria sexta crucem ascenderit, et una Sabbatorum, id est, die Dominica resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitare catholico, ne legi, quae per agnum paschalem decima quarta die primi mensis ad vesperam immolari praecipit, pariter et Evangelio, quod Dominum, eadem vespera tentum a Judaeis, et mane sexta feria crucifixum ac sepultum, prima Sabbati resurrexisse perhibet, videatur incredulus. Quod autem VIII Calendarum Aprilium crucifixus, VI Calendarum earundem die resurrexerit, multorum late Doctorum ecclesiasticorum constat sententia vulgatum. Quamvis Theophilus Caesariensis, antiquus videlicet vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica quam adversus eos qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha celebrabant, una cum caeteris Palaestinae episcopis scripsit, ita dicit: « Et impium non est ut passio dominica tanti sacramenti mysterium foras limitem excludatur. Passus namque Dominus ab XI Calendas Apriles, qua nocte a Judaeis est traditus, et ab VIII Calendas Apriles resurrexit. Quomodo tres dies foras terminum excludentur? » Constitutumque est in illa synodo ut ab XI Calendas Apriles usque in VIII Calendas Maias Pascha debeat observari, ut in eodem libro superius scriptum est. Nam Galli quacunque die VIII Calendas Aprilis fuisset, quando Christi resurrectio fuisse tradebatur, pascha semper celebrabant. Sin vero annum qualem quaerebas, in loco quem putabas invenire non poteris, vel Chronographorum incuriae, vel tuae potius traditati culpam adscribe, tantum diligentissime cavens, ne Chronicorum scripta defensando intemerabile legis vel Evangelii testimonium videaris impugnare, dicendo Dominum salvatorem vel XV vel XVI imperii Tiberii Caesaris, vel XXIX aut XXX suae aetatis anno sacrosanctum crucis subisse mysterium, cum Evangelia manifeste significent XV anno Tiberii praecursorem Domini praedicare coepisse, ipsumque mox inter alios baptizasse Jesum, incipientem jam fieri quasi XXX annorum.
CAPUT XLVIII. De indictionibus.
Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur indictiones XV annorum circuitu in sua semper vestigia reduces, quas antiqua Romanorum industria comperimus ad cavendum errorem qui de temporibus forte oboriri poterat, institutas. Dum enim, verbi gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita vel regno decederet, poterat evenire ut eundem annum unus historicus ejusdem regis adscriberet temporibus, eo quod ejus partem regnaret; alter vero historicus eundem successori illius potius attitulandum putaret, eo quod et hic partem aeque ejus haberet in regno. Verum ne per hujuscemodi dissonantiam error temporibus inolesceret, statuerunt indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omne, temporum cursum facillime servaret, quas pro facilitate quoque calculandi XV esse voluerunt, ut planissimo numero, et ad multiplicandum promptissimo, compendiosius transacti temporis status in memoriam possit reduci. Quidam autem putant, quia quondam in republica post censum quinto anno peractum urbs Roma lustrabatur, ad indicium ternae lustrationis et census indictiones esse conditas. Incipiunt autem indictiones ab VIII Calendas Octobris, ibidemque terminantur
CAPUT XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio.
Hoc autem argumento quota sit anno quocunque computare volueris indictio reperies: sume annos ab Incarnatione Domini quotquot fuerint in praesenti, verbi gratia, DCCXXV; adde semper tria, quia quarta indictione secundum Dionysium natus est Dominus, fiunt DCCXXVIII; haec partire per XV, quindecies quadrageni, sexcenti, quindecies octoni centumvies, remanent octo: octava est Indictio. Si vero nihil remanserit, decima quinta est.
CAPUT L. De epactis lunaribus.
Tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent; inde epactae Graeco vocabulo, id est, adjectiones dictae, quod per annos singulos XI dierum, ut diximus, accumulentur augmento. Vel certe quia ad inveniendas quotae sint lunas Calendarum, IX per totum adjiciuntur annum, ut supra docuimus: epactae jure, id est, adjectiones, vocantur, et quidem per totum anni vertentis orbem suos quaeque dies habet adjectiones lunares XI. Nam, verbi gratia, si hodie cum scribo quinta est luna, isto ipso die post annum decima sexta erit luna, post duos annos vigesima septima, post tres octava, nec eadem huc quae nunc est priusquam XXIX annorum peracto circulo redit. Sed proprie quae in circulo decennovenali annotatae sunt epactae lunam quota sit in XI Calendas Apriles, ubi paschalis est festi principium, signant, hanc praefixam sui cursus regulam semper observantes, ut quoties minorem XV numerum habent, paschalem lunam praeferant; quoties autem majorem, in sequentem lunam pascha quaerendum praemonstrent. Quia nimirum lunae paschalis plenitudo non aequinoctium praeire, sed, sicut in principio creaturarum ordinatum est, sequi potius debet, quando primum ortus est sol inchoatione diei vernum tenens aequinoctium, deinde orta est luna in inchoatione noctis autumnalis aequinoctii tenens ipsa particulam. Unde multum errare constat eos qui lunae paschalis initium a tertio Nonarum Martiarum die quaerendum definiunt, quia videlicet ibi nata luna ante tempus aequinoctii plenilunium ostendit. Ideoque solennitati paschali inhabilis est, in qua, sicut diximus, primum solem primitivae creationis statum, ac deinde lunam necesse est conscendere, ut et hic per aequinoctii transgressum longitudinem noctis superet, et illa per plenilunium totam ejus quantulacunque est longitudinem illustret. Quod ad Christi et Ecclesiae sacramentum respicere nemo est fere qui ambigat, de quo et in primordiis hujusce opusculi aliqua perstrinximus, et nunc paucis replicemus. Quia sicut luna et stellae non a seipsis, ut perhibent, sed a sole habent ut luceant, sic et Ecclesia, sanctique omnes non suae merito virtutis, sed gratia largitoris habent bonum quo vivunt. Et sicut non nostri vigore arbitrii fortitudinem nostram, sed illo nos suscipiente, illius misericordia praeveniente custodimus, nec sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ita etiam in tempore quo nostrae redemptionis insignia celebramus, solaris perfectio splendoris quae illuminat lunarem quae illuminatur antecedere debet.
CAPUT LI. Quomodo errent quidam in primi mensis initio.
Sed error eorum qui aliter sapiunt, vide an ipsis saltem qui hujusmodi condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scribunt, ratus ac veritate videatur esse suffultus. Victorius qui illorum circulos scripsit, dicit in prologo ejusdem operis inter alia sic: « Latini namque a III Nonarum Martiarum usque ad IIII Nonas Aprilis, diebus scilicet XXIX, observandum maxime censuerunt, ut quocunque eorum die luna fuerit nata efficiat primi mensis initium, cujus luna decima quarta si feria sexta provenerit, subsequens Dominicus, id est, luna decima sexta festivitati paschali sine ambiguo deputetur. Sin autem die Sabbati plenilunium esse contigerit, et consequenti Dominico luna decima quinta reperire, eadem hebdomada transmissa, in alterum diem Dominicum, id est, lunam vigesimam secundam transferri debere Pascha dixerunt, ne minus ejusdem dominici peragendo mysterio destinarent quam sextam decimam, nec amplius quam vigesimam secundam lunam aliquando reciperent, eligentes potius in lunam vigesimam secundam diem festi paschalis extendi, quam dominicam passionem ante lunam quartam decimam ullatenus inchoari. Quartas decimas porro lunas mensis ejusdem a XV Calendarum Aprilium usque in XVI Calendas Maias asserunt esse servandas. » Item in fine ejusdem prologi: « Cum vero contigerit, inquit, lunam vicesimam septimam Sabbato, vel maxime die Calendarum Januariarum, provenire absque bissexto, noverit sanctitas vestra quod Pascha XIII Calendas Apriles secundum Latinos haud unquam celebrandum, etiamsi luna conveniat, penitus invenitur. Aut VIII Calendas Maias secundum Aegyptios, quod aliquoties observandum est, reperiri non posse. » Videamus ergo Latinos suos quomodo commendet Victorius. Dicit eos maxime censuisse a III Nonas Martias natam lunam efficere primi mensis initium, et decima sexta luna die Dominico Pascha celebrandum. Et iterum dicit, nunquam XIII Calendas Apriles, etiamsi luna conveniat, Pascha celebrandum secundum Latinos, sed magis secundum Aegyptios VIII Calendas Maias. Constat autem lunam III Nonas Martias natam, XIII Calendas Apriles esse sextam decimam. Obsecro te, sancte frater Victori, si III Nonas Martias nata luna facit primi mensis initium, quid rationis est, ut non in eo Pascha celebremus, sed potius alium differamus in mensem, cum lex toties imperet ut omnes qui possint in primo mense Pascha faciant, soli autem qui in via fuerint et immundi secundo hoc mense celebrent? Quid est, rogo, quod addis, absque bissexto? An forte quia quando Calendae Januariae Sabbato sunt, tertia decima Calendarum Aprilium dies in Dominicum occurrit, si bissextilis annus non est; si autem bissextus intercesserit, eadem dies secunda feria provenit, docere vis cum secunda feria fuerit XIII Calendas Aprilis in luna decima sexta, sequenti dominica VII Calendas Aprilis luna vigesima secunda Pascha rite celebrari; cum vero eadem dies XIII Calendas Aprilis lunam decimam sextam Dominica die habuerit, non posse in ea Pascha celebrari, quia necdum aequinoctium transierit; sed nec in sequenti dominica, quia luna superadulta, hoc est, vigesima tertia illam incidat in diem, atque hac cogente necessitate in secundi tempora mensis Paschae differenda solennia? Mirus calculandi praeceptor, qui principaliter doceas lunam III Nonas Martias natam efficere primi mensis initium, et rursum ratione ipsa superatus compelleris fateri, nisi interveniente bissexto, nullatenus lunam hac die natam, sed potius eam quae post XXIX dies fuerit accensa, paschalibus festis congruam. Si vero adfuerit bissextus, tunc effici lunam sequentis anni primam, quae absque illo fieri poterat extrema transacti. Et quid est quod ais: etiamsi luna conveniat, XIII Calendas Aprilis nunquam Pascha celebrandum penitus inveniri? Quomodo enim potest luna convenire paschalibus solenniis, ubi nunquam paschalia sunt celebranda solennia? Et si nunquam XIII Calendarum Aprilium Pascha celebrandum, etiamsi sexta decima provenerit, errant profecto Latini qui lunam paschalem a III Nonas Martias inchoare decernunt, in qua decimo sexto et decimo septimo eo quod aequinoctium non transierit, non licet Pascha fieri. Et merito illorum contempta observatione, cum Aegyptiis potius eo anno in octavo Calendas Maii Pascha differendum suades. Si autem magis observandum quod Aegyptii docent autumas, quare non illorum per omnia scientiam sectaris? Verum quia hoc facere non vis, sed inter utrosque medius incedens, magis Latinorum quos vituperas, quam Aegyptiorum quos praefers, calculum tuis legendum sequendumque contradis, nos Aegyptiam calculandi disciplinam, quae et tuo judicio, et universalis Ecclesiae consensu verior apparet, omnibus sequendam novimus, initium videlicet primi mensis ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem; quartas decimas vero lunas Paschae, a duodecimo Calendarum Aprilium usque in decimum quartum Calendas Maias; porro diem Paschae dominicum ab undecimo Calendarum Aprilium usque in septimum Calendarum Maiarum, et hoc in luna decima quinta usque ad vigesimam primam esse quaerendum. Verum ne nos amatores Victorii temere illum aggressos esse lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri, Victoris videlicet Capuani episcopi, de Pascha, quod quindecimo Calendas Maias putabatur celebrari debere, indictione autem decima tertia, novies proconsule Basilio, et quanti a prudentibus et catholicis Ecclesiae doctoribus aestimatus sit suus magister invenient, cujus principium libri est: « Cum paschalis veneranda solennitas quanam die potissimum proveniret per anni praesentis indictionem tertiam decimam a nobis sollicite quaereretur, et juxta Patrum venerabilium constituta octavo Calendarum Maiarum diceremus resurrectionem Domini procul dubio celebrandam, aliquibus minime rationabilis visa est nostra responsio, eo quod Victorius quidam in circulo paschali quem edidit aliter diem dominicae resurrectionis adfixerit, licet et hunc designaverit quem nos celebrandum pariter profitemur. » Et in processu operis: « Sed nunc, inquam, ordo expetit, ut cyclorum quos Victorius edidit patefaciam evidenter errores, dum nescit legitimum diem definire paschalem, ut cum in praeteritis ostensus hoc modo fuerit deliquisse, in praesentibus ac futuris et auctoritate careat, et occasionem pravae persuasionis amittat. »
CAPUT LII. Argumentum quot sint epactae lunares.
Si autem vis cognoscere per annos singulos quot sint epactae, sume annos Domini quot fuerint, utputa in praesenti octava indictione DCCXXV, hos partire per XIX: decies novies triceni DLXX, decies novies octoni cenquinquais dipondius, remanent III; hos item multiplica per XI, fiunt XXXIII; tolle XXX, remanent III. Tres sunt epactae, id est, adjectiones lunares.
CAPUT LIII. De epactis solis.
Quarto decennovenalis circuli tramite designantur epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies unius semper ternos per annos, duorum autem per annum bissextilem usque ad septimum numerum adjectione crescentes, quarum circulus habet annos quater septenos, id est, XXVIII, quia nimirum non ante potest consummari quam bissextus, qui quarto redire solet anno, cunctos septimanae dies contingat, dominicam videlicet, sextam feriam, quartam feriam, secundam feriam, Sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam, hoc etenim illos ordine percurrit. Cumque suas quaeque anni dies habeat concurrentes, hae quae in circulo adfixae concurrentes sunt, specialiter quae sit nono Calendarum Aprilium feria designant, videlicet ut propius festivitatis paschalis exordio positae, facillime diem epactarum, vel decimae quartae lunae quota sit feria pandant, ac per hoc ad paschalis inventionem diei dominici planum faciant iter. Contingit autem eadem concurrentium annua dies, quod calculatorem meminisse juvat, etiam II Calendas Aprilis, VII Idus Aprilis, XVIII Calendarum Maiarum, et XI Calendarum earundem. Cujus circuli talis est cursus, ut quaecunque bissextili anno sunt concurrentes, ipsae et ante quinquennium fuerint, et post annos VI futurae sint. Quae primo post bissextum anno sunt, eaedem et ante annos XI transierint, et post VI redeant. Quae secundo post bissextum, eaedem et ante annos VI transierint, et post XI remeent. Quae tertio post bissextum, ipsae et ante VI annos praeterierint, et post V revertantur. Et hujus ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. Notandum sane quod hujus gyri solaris, qui XXVIII annis peragitur, causa facit decennovenales circulos XXVIII debere compleri, priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in seipsum redeat, ut omnis nimirum hujus circuli annus caput circuli decennovenalis instituat. Itemque annus quisque circuli decennovenalis hujus caput adsequatur, ac per hoc tota paschalis observantiae series non minus quingentis triginta duobus annis explicetur.
CAPUT LIV. Argumentum quot sint epactae solis, et quando bissexti annus.
Quoniam vero communis atque indiscretus epactarum, id est, adjectionum solis, cum bissexto cursus est, amborum pariter qui sit status argumento condisce. Si ergo vis scire quando bissextus dies sit, sume annos Domini DCCXXV, partire hos per IV, et si nil remanserit bissextus est; si vero unum, aut duo, vel tria remanent, primus, aut secundus, aut tertius est annus a bissexto, utputa quater centeni CCCC, quater octogeni CCCXX, quater asse quarta, remanet unum, quia primus est annus a bissexto. Si vis nosse adjectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, utputa DCCXXV per indictionem octavam, et annorum qui fuerint quartam partem semper adjice, id est, nunc CLXXXI, qui fiunt simul DCCCCVI; his adde IV, fiunt DCCCCX. Hos partire per VII, septies centeni DCC, septies triceni CCX, et non remanet aliquid, quia VII sunt epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies.
CAPUT LV. De reditu et computu articulari utrarumque epactarum.
Verum quia facillime diem Paschae, vel caeteros temporum recursus, comprehendit qui solis et lunae circulum memoriter tenet, excepto eo quod eosdem circulos per decem et novem et per viginti octo multiplicandos partiendosque novit, omnis calculator meminisse debet easdem concurrentes solis tricesimo abhinc anno quas et proximo secuturas, easdem sexagesimo quas et quarto, easdem nonagesimo quas et sexto, easdem centesimo vigesimo quas et octavo, easdem centesimo quinquagesimo quas et decimo, et caeteras in hunc modum esse redituras. Quocunque enim numero annorum transacto concurrentes scire desideras, eundem numerum vide quoties habeat XXX, et tricesima parte geminata, concordiam vertentium cognosces annorum. Verbi gratia, trecenti decies habent XXX, et propterea eaedem concurrentes CCC anno quae XX sunt futurae, si quid residui fuerit, et hoc adjicies. Eodem modo etiam in praeterita tempora concurrentium ordo respicit. Item quia circulus lunaris decennovenalis est, praesentis anni epactae vicesimo anno redeunt, sequentis abhinc quadragesimo, tertii sexagesimo, quarti octuagesimo, quinti centesimo, sexti centesimo vigesimo, septimi centesimo quadragesimo, octavi centesimo sexagesimo, noni centesimo octuagesimo, decimi ducentesimo, et caeterae similiter. Quod et de luna decima quarta Paschae, caeterisque quae decennovenali circulo includuntur aeque sentiendum est. Poterit diligens calculator hoc modo etiam prolixiores sibi temporum sequentium annotare recursus, quibus semper meminerit etiam praeteriti aevi congruere statum. Memoratu autem dignum videtur quia quidam ob compendium calculandi utriusque ordinem circuli, et solaris videlicet et lunaris, transferunt in articulos; nam quia manus humana articulos habet, adjunctis unguibus, X et IX, singulis his singulos aptantes annos, lunarem cursum in laeva manu intrinsecus a radice pollicis incipiunt, et in ungue minimi digiti intrinsecus eundem consummant. Item quia manus binae articulos, exceptis unguibus, habent XXVIII, iis singulos annos singulis aptant, inchoantes a minimo laevae digito, et in dexterae pollice complentes, non ut in lunari cyclo singulos ex ordine digitos expedientes ad numerum, sed ob rationem quadrantis per quaternos transversim digitos quadriennium omne signantes, ita ut minimorum bis terni articuli digitorum totidem bissextiles contineant annos; item proximorum a minimis bis terni articuli digitorum proximos a bis ternis bissextis annos totidem explicent, secundi similiter secundos, et tertii digiti tertios totidem annos aequa ratione complectantur; porro septimus bissextilis cum tribus se sequentibus annis bis binos sibi pollicum vindicet articulos. Hoc sive alio quisque sibi calculator ordinare voluerit modo, nihilominus circulum utriusque sideris libenter capient manus. Sed innumera hujusce disciplinae, sicut et caeterarum artium, melius vivae vocis alloquio quam stili signantis traduntur officio.
CAPUT LVI. De cyclo lunari.
Quinta circuli decennovenalis regione lunaris cyclus includitur, a quarto eas incipiens, et tertio completur in anno, qui proprie Romanorum est, et ad mensem Januarium pertinens; nam sicut annus quisque decennovenali circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat, ibidemque finitur, ita et hic Romanorum institutione a luna Januarii mensis inchoat, atque ibi desinit, sicut ille, sic et iste, primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque cycli lunaris instar decennovenalis circuli VII annos communes, et IV habet embolismos. Et habent communes anni menses lunares XII, id est, dies trecentos quinquaginta tres. Embolismi autem menses tredecim, dies videlicet trecentos octuaginta quatuor, praeter unum duntaxat septimum decimum cycli hujus annum, qui est decennovenalis primus, in quo unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Quod ut manifestius fiat, singulorum ex ordine cursum videamus annorum, et quod Dionysius in mense paschali, nos in Januario, facere curemus.
Anno lunari primo, decennovenali quarto, a Calendis Januariis, usque in XIII Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIII.
Anno lunari II, decennovenali V, a XII Calendas Januarias usque V Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari III, decennovenali VI, a IV Idus Decembris, usque in V Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CLXXXIV.
Anno lunari IV, decennovenali VII, a IV Calendas Januarias, usque in XVI Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari V, decennovenali VIII, a XV Calendas Januarias, usque in VIII Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari VI, decennovenali IX, a VII Idus Decembris, usque in VIII Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari VII, decennovenali X, a VII Calendas Januarias, usque in XIX Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari VIII, decennovenali XI, a XVIII Calendas Januarias, usque in IV Nonas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari IX, decennovenali XII, a III Nonas Januarias, usque in XI Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari X, decennovenali XIII, a X Calendas Januarias, usque in III Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XI, decennovenali XIV, a II Idus Decembris, usque in III Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XII, decennovenali XV, a II Calendas Januarias, usque in XIV Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIII, decennovenali XVI, a XIII Calendas Januarias, usque in VI Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIV, decennovenali XVII, a V Idus Decembris, usque in VI Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XV, decennovenali XVIII, a V Calendas Januarias, usque in XVII Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XVI, decennovenali XIX, a XVI Calendas Januarias, usque in Nonas Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XVII, decennovenali I, a Nonis Decembris usque in X Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XVIII, decennovenali II, a IX Calendas Januarias, usque in II Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIX, decennovenali III, ab Idibus Decembris, usque in II Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Idcirco autem septimi decimi lunaris anni computus ab ipso quo prior explicitus est annus die incipit, et non a sequente ut caeterorum, ne propter saltum lunae, quem dicunt, unus eidem anno dies deesse videatur. Quod ipsum Dionysius decennovenalem cyclum hujusmodi ordine percurrens edocuit, ab eodem die quo ultimi conclusit anni metas primi inchoando principium.
CAPUT LVII. Argumentum de eo: quota sit luna in calendis Januariis.
Potest qui vult a cyclo lunari facere argumentum, ad inveniendum quota sit luna Calendarum Januariarum. Sume enim cyclum lunae quemlibet, ut puta quintum, multiplica per XI, fiunt LV; adde unum semper regularem, fiunt LVI; partire per XXX, remanent XXVI: vigesima sexta est luna in Cal. Jan., anno quinto cycli lunaris. Item sume octo, multiplica per XI; fiunt LXXXVIII, adde unum regularem, et partire per XXX, remanent XXIX: vicesima nona est luna in Calendas suprascriptas anno cycli lunaris octavo. Tantum memor esto, septimo decimo, octavo decimo, et nono decimo cycli memorati anno non unum, ut reliquis, sed duos adjicere regulares, et lunam Cal. Jan. sine errore reperies.
CAPUT LVIII. Argumentum quotus sit annus cycli lunaris, vel decennovenalis.
Ipse autem cyclus lunae si vis nosse quotum agat annum, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et subtrahe semper duo, remanet DCCXXIII; hos partire per X et LX, remanet unum, primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanet; nonus decimus est. Et quia decennovenalis circulus communem cum lunari viam quamvis ocyor currit, si vis scire et ejus quotus sit annus, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et unum semper adjice, fiunt DCCXXVI; hos partire per X et IX, remanent IV, quartus est annus cycli decennovenalis. Quod si nihil remanserit, ultimus est.
CAPUT LIX. De quarta decima Luna paschae.
Sextus saepe dicti circuli locus amplectitur lunas XIIII primi mensis, quae paschalis dominicae diem singulis annis absque omni ambiguitate demonstrent; nam quae post XIIII lunam Dominica dies occurrit, ipsa est paschalis dominicae resurrectionis dies. Quae quidem decima quarta luna primum in aequinoctio, id est, duodecimo Calendarum Aprilium, ultimum vicesimo nono abhinc die, id est XIIII Cal. Maiarum suum vespere processum terris ostendit, quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensos; et si fieri posset ut eadem omnibus anni Sabbati die luna decima quarta contigisset, nil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et ipsi, juxta legis edicta, semper decima quarta luna primi mensis ad vesperam immolantes, et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, aquam baptismi, et paschalium celebrantes solennia missarum, spiritualem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta ejusdem mensis primum azymorum diem intraremus, septemque dies ejusdem celebritatis legitimos a mane quinti decimi diei usque in vesperum vicesimi primi mensis; ipsius, id est, a Dominico Paschae usque in Dominicum octavarum Paschae debita cum veneratione compleremus. Sed quomodo lunae dies eadem diversas septimanae devolvitur inferias; inde fit ut qui propter resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschae initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum, non tamen unquam contingat ut non nostra solennitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur. At contra hi qui Dominicum Paschae diem a decima sexta luna usque ad vigesimam secundam celebrandum aestimant, duplici miseria laborant, quia et legitimum paschae principium nunquam habent, et crebro evenit ut nullum dierum qui in lege praescripti sunt, in sua paschali observatione consequantur, dum et vesperam quarti decimi diei, quo Pascha initiari statutum est, et mane quinti decimi, quo septima Azymorum dierum solennitas inchoari praecepta, a sua prorsus festivitate repudiant. Atque insuper in hujus poenam peccati vicesimum secundum diem, qui in tota paschali institutione per Moysen nec semel appellatus invenitur, frequenter in sui paschae principium sanciri praecipiunt. Sunt qui in alteram partem a via veritatis, sed non minore labantur errore, cum Scriptura praecipiat via regia gradiendum, et neque ad dexteram neque ad sinistram ab ea divertendum. Qui, a tertia decima luna usque ad vigesimam Dominicum Paschae observandum decernendo, praeoccupant saepius initium paschae legalis, dum quod ipsa in decima quarta luna fieri statuit, illi in decimam tertiam convertunt; et quod de vigesima statuit, sanctam eam et celeberrimam consecrans, quasi haec ad pascha minime pertineat, funditus contemnunt. Quos inter alios fidei et actionis catholicae defensores etiam beatus Theophilus, Alexandrinae antistes Ecclesiae, manifesta ratione devincit, scribens imperatori Theodosio majori: « Sed quia accidere, inquit, interdum solet ut occasione decimae quartae lunae mensis primi nonnulli in errorem cadant, si decima quarta ipsa luna in Dominicum diem veniat, quo facto, necesse est jam jejunium solvi Sabbati die, quando decima tertia luna venire monstratur, et incipimus legi contraria facere. Convenit itaque diligenter advertere ut quoties decima quarta luna in Dominicum incurrit diem, in sequentem septimanam paschalem diem potius differamus, duplici hoc modo: primum quidem, ne decima tertia luna inventa in Sabbati die solvamus jejunium, quod consequens non est, quod nec ipsa lex praecipit, maxime cum et lumen ipsius lunae imperfectum adhuc in proprio globo esse videatur; deinde, ne Dominica die luna decima quarta constituta jejunare cogamur, indecentem rem illicitamque facientes, hoc enim Manichaeorum sectae consuetudo possedit. » Quoniam igitur nec decima quarta luna veniente in Dominicum diem jejunare debemus, neque consequens est, ut si in Sabbati die decima tertia eveniat solvamus jejunium, necessario asserimus hoc in septimanam sequentem deberi differri, sicuti paulo superius comprehendi, non tamen ex hac dilatione praevaricatione aliqua circa paschalem calculum perpetrata; quemadmodum enim decimus numerus complectitur nonum, sic et quoties decima quarta luna in Dominicum incurrerit diem, eo quod in eo jejunare non liceat, in proximam septimanam differri necesse est diem Paschae; nulla enim ex hoc imminutio fieri paschae videtur, quia ipsi sequentes dies complectuntur et reliquos.
CAPUT LX. Argumentum inveniendi eam.
Oportet autem calculatorem quemque peritum decimas quartas lunas primi mensis, sicut et epactas lunae annuas retinere memoriter. Sed et si quis has quoque argumento invenire desiderat, videat quot sint epactae lunares anni cujuscunque computare voluerit, et siquidem XIIII aut XV sunt, XI Calendarum Aprilium vel XII Calendarum earundem die decimam quartam lunam venire cognoscat, quia nimirum XI Calendarum suprascriptarum, sicut saepe dictum est, proprius est omnium locus epactarum. Sin autem pauciores sunt epactae, dimittat eas crescere per dies usque dum quartum decimum impleant numerum, et ibi se lunam paschae decimam quartam habere non dubitet. Porro plures quindenario numero si habuerit epactas, et has usque ad tricesimum numerum, id est, ipsius terminum mensis per dies crescere sinat, et sic a nova luna inchoans, atque usque ad decimam quartam ex ordine percurrens, diem votis paschalibus aptum rite reperiet. Sed et hoc notandum, quia decima quarta luna si communis est, annus XI diebus prius; si vero embolismus, XIX tardius quam praecedente anno transierat semper redire consuevit, excepto uno duntaxat primo circuli decennovenalis anno, in quo propter rationem saltus lunaris XII diebus annotinum cursum praecurrere solet.
CAPUT LXI. De die dominico Paschae.
Septimo decennovenalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium coepit; nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo, ut tertia ejus septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae, quod est initium decimae quintae, usque in vesperum, id est, terminum vigesimae primae celebretur, quarta in ejusdem observatione regula est nobis a tempore dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis decimam quartam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum diem quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam, resurgendo facere dignatus est, expectantes, in ipso tandem congrua Paschae solennia celebremus. Quod si quis objecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit, quoniam absque ulla dubietate constat eam quae prima transito aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventante decima quinta luna habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus ejusdem paschae solennia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo ab hinc die idem Dominicus occurrerit, ne sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramentis adimplemus; quia enim et Salvator noster, sicut Theophilus, cujus supra memini, venerabilis Alexandriae episcopus scribit, decima quarta quidem est traditus luna, hoc est, quinta post Sabbatum, decima quinta autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est, decima septima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti et ex Evangeliorum observatione comperimus. Habemus ergo solatium quo recte facere Pascha possimus, etiam si dilatio fuerit consecuta propter incurrentem necessitatem, ut si decima quarta primi mensis in Sabbato evenerit luna, aut si in aliis ante Sabbatum diebus septimanae sequentis acciderit, sine dubitatione Pascha celebremus. Si vero in Dominicum inciderit, omni modo in septimanam sequentem, ut saepius dictum est, differamus, propter eas quas praefati sumus causas. His ergo demonstratis atque patefactis, hoc etiam considerandum est, quod et lex frequenter causa necessitatis eos qui constrictione temporis quadam non potuerunt in primo mense Pascha celebrare, secundo idem facere praecipit; melius enim est in necessitate positos superiora quam inferiora sectari, quoniam inferiora a superioribus continentur, superiora autem ab inferiori numero non includuntur, illud iterum quod jam posuimus declarantes, quod decimus numerus nonum intra se contineat, nonus autem decimum continere non possit. Quod si lex ad secundum mensem transire nos praecipit, si non possimus sanctum Pascha primo mense celebrare propter quasdam necessitates, non intelligo cur non si decima quarta in Dominicum diem incurrerit luna, in septimanam sequentem rationabiliter dilationem Paschae facere debeamus, manente et primo mense et decima quinta luna in qua Salvator crucifixus est, manente etiam et septima decima quando post triduum resurrexit. Ubi autem primum Dominicus resurrectionis Christi dies fuerit, varie refertur, et quidem, ut supra memoravimus, quidam VIII Calendarum Aprilium, sed alii VI, nonnulli V Calendarum earundem die, fuisse asseverant. Ubi notandum quia si octava Calendarum memoratarum, ut antiquiores scripsere, resurrectio Domini facta est, quintus profecto circuli decennovenalis tunc agebatur annus, habens concurrentes VII et lunam decimam quartam, sicut semper XI Calendarum Aprilium. Si autem VI Calendarum Aprilium Dominus resurrexit, tertius decimus circuli praefati annus extitit, V habens concurrentes, et lunam decimam quartam, ut semper nono Calendarum Aprilium. Porro si quinto Calendarum suprascriptarum resurrectio celebrata est Christi, secundus circuli decennovenalis existens annus concurrentes habebat quartam et lunam decimam quartam, sicut semper octavo Calendarum Aprilium, quae cunctae decimae septimae lunae, in qua die Dominica prima sacrosanctae resurrectionis sunt acta mysteria, cursu panduntur indubio: tantum diligentissime cavendum, ne hanc decima sexta luna, ut quidam, patratam confirmando, non solum inevitabile nostrae calculationis dispendium, sed et gravissimum catholicae fidei incurramus periculum.
CAPUT LXII. De luna ipsius diei.
Ultima saepe memorati circuli meta panduntur lunae Dominici paschae propter variantem ejusdem Dominici occursum septem dierum ambitu inclusae, id est, a decimo quinto usque ad vigesimum primum: qui pro certo dies creberrima legis sunt adnotatione praefixi, dicente Domino: Primo mense decima quarta die mensis comedetis azyma, usque ad diem vigesimum primum ejusdem mensis ad vesperam; septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris. Cujus primi mensis septemque ejus dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium decima quinta luna occurrerit, primi mensis intelligatur, et haec quemcunque septem dierum usque ad vicesimum primum Dominicum acceperit, paschalis festi gaudiis aptum porrigat. Quod ideo toties repeto, quia fuere quidam qui Dominicum Paschae diem, verbi gratia, septimo Calendarum Aprilium die, luna vicesima notantes, dicerent: Et quid peccare nos ostenditis in constituendo tempore Paschae, cum nullus unquam calculator vetuerit septimo Calendas Apriles Pascha celebrari? omnibus aeque confitentibus tunc aequinoctium esse transcensum, nullus negaverit lunam vigesimam Dominico paschali aptam? Quibus respondendum quia et septimo Calendas Apriles, ubi luna congruerit, et luna vigesima, ubi dies opportunus arriserit, dominicum Pascha rite actitabitur. Sed quia luna, quae septimo Calendas Apriles die XX est, plenilunium ante aequinoctium habuit, non licet luna existente vicesima septima Calendas Apriles Dominicum Paschae diem celebrari. Quae vero in aequinoctio, vel post aequinoctium plena est, mox ubi Dominicus aderit dies, pascha legitimum dabit. Idem error, eadem est responsio, cum memorati calculatores undecimo Calendas Apriles, luna decima sexta, decimo Calendas Apriles, luna decima septima nono Calendas Apriles, luna decima octava, octavo Calendas Apriles, luna decima nona, septimo Calendas Apriles, luna vigesima, sexto Calendas Apriles, luna vigesima prima, quinto Calendas Apriles, luna vigesima secunda, pascha faciendum decernunt. Quod eo saepius anno faciunt, cum in Calendas Januarias vigesimam quintam habuerint lunam. Cum vero hanc ibi vigesimam septimam habuerint, tunc longius a veritate deviant, quia nimirum primo mensis deputant lunam quae, tertio Nonas Martias nata, triduo fere ante aequinoctium plena existere monstratur. Et quia luna decima quinta, decima sexta, et decima septima diem paschae Dominicum facere non valet, eo quod has aetates decimo quarto, decimo tertio, et duodecimo Calendas Apriles die tenuerit, profecto nec reliquas suas aetates quamvis aequinoctium sequentes, ejusdem Dominicae resurrectionis convenientes, potest habere solenniis.
CAPUT LXIII. Quid inter pascha et azyma distet.
Et quoniam de paschae observatione aliquanta perstrinximus, etiam hoc intimare placuit, quod juxta legis scripturam alia paschae, alia solennitas est azymorum. Una quippe dies paschae, id est, transitus est, quarta decima videlicet primi mensis, in qua vesperascente agnus immolari jussus est; et mox sequenti nocte transivit Dominus Aegyptiorum primogenita percutiens, et signatas agni sanguine domus filiorum Israel liberans; sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vigesimum primum mensis ejusdem, azymorum proprie vocantur; scriptum namque est in Exodo, ubi agnus immolari decimo quarto die primi mensis ad vesperam mandatur: Et comedetis festinantes, est enim pascha, id est, transitus Domini. Et: Transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti. Et paulo post: Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio? dicetis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domus nostras liberans. Item in Levitico: Mense primo, inquit, decimo quarto die mensis ad vesperam, phase Domini est, et decimo quinto die mensis hujus solennitas est azymorum Domini; septem diebus azyma comedetis, dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque. Omne opus servile non facietis in eo, sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Et ne nos quispiam verba legis aliter quam veritas habet intellexisse autumet, videat doctissimus legalium literarum, et sacerdos, quid de iis sentiat Josephus. Scribit in libro Antiquitatum in hunc modum: « Decima quarta luna primi mensis agnus immolatur, decima quinta autem succedit festivitas azymorum, quae septem diebus celebratur. Secunda vero azymorum die, quae est sexta decima, frugum primitias quas metunt offerunt. Quem legalium morem sacrorum etiam nunc Ecclesiae consuetudo non ignobiliter imitatur, unam videlicet noctem transitus dominici, id est, resurrectionis ejus a mortuis, quam pios triumphando fideles salvare dignatus est, principaliter observans in cujus exortum sanguis, ipsius videlicet agni immaculati, populum ejus fonte regenerationis ablutum mundat ab omni peccato, ac deinde alios septem dies in memoriam ejusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subjungens. Verum quia ipsa quoque dies paschae a fermento castigari praecipitur, hanc Evangelii Scriptura aliquando primam azymorum cognominat. Et primo, inquiens, die azymorum quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha? Item die XV mensis primi, a qua VII dies azymorum inchoant, propter viciniam paschae nomine vocat illius, cum dicit: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha; non quia legi contraria est evangelica Scriptura, sed quia sacramentum quod decebat hac nobis societate vocabulorum vivacius inculcare curavit. Salva enim subtiliore discussione, possumus intelligere quod mystica paschae solennia singuli nostrum in die baptismatis egerint, spiritualem videlicet exterminatorem signo preciosi sanguinis evadendo, spirituales transeundo tenebras, toto autem vitae proficientes tempore, quod deinceps in hac peregrinatione gerimus, septem dies azymorum celebremus, quibus, sicut Apostolus edocet, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulari debemus. Et quia nos in baptismo, ut de potestate Satanae in partem sortis sanctorum transire queamus, sinceritatem ac veritatem necesse est tenere, itemque toto nostrae peregrinationis tempore, quod septenario dierum numero volvitur, quotidiano profectu ad meliora transire praecipimur, quasi et in paschae azymis vesci, et in diebus azymorum pascha spiritualiter agere cognoscimur. »
CAPUT LXIV. Typica paschae interpretatio.
Nam sicut tota paschalium observantia ceremoniarum, ita etiam tempus quo agi praecepta est totum mysterio sacro redolet. In primis namque aequinoctium transgredi in dominicae paschae celebratione juxta legis decreta curamus, ut videlicet solennitas in qua mediator Dei et hominum, destructa potestate tenebrarum, mundo lucis iter aperuit, etiam temporis ordine foris quid intus habeat ostendat. Et quae nobis aeternae beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebretur, cum solis lumen annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni qui et Novorum vocatur, in quo pascha celebremus attendimus. Ipse autem est mensis in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus. Quia per hujus mysteria solennitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus nos repetituros esse speramus. De cujus gloria regni beatus apostolus Petrus: Coelos autem novos, inquit, et terram novam, et promissa ipsius expectamus, in quibus justitia habitat. Sed et Johannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Deinde etiam tertiam mensis ejusdem septimanam in pascha observamus, quod resurrectionis dominicae gaudiis aptissime congruit. Quia et eadem sacrosancta ejus resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore seculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota ejus in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima seculi namque tempora lege naturali per patres, media lege litterali per prophetas, extrema charismate spirituali per seipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet; namque luna, quae rotundi facta schematis, a sole lumen, ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est, ex altero autem dimidio semper obscura, a prima usque ad XV lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos. A XV autem usque ad novissimam crementum ejusdem suae lucis a terrenis aversum, paulatim ad coelestia revertitur. Quia nimirum ejus conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis, caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere contemplando docemur. Vel si utramque ejus conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere, quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Jesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines. Recrescens vero ad coelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem seculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit; quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit; cum vero ad coelos, paribus ad eum spaciis redit. Hoc enim est quod ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et quod de ipso psalmus: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole ad nostros revolvit obtutus, Domini salvatoris in carne, usque ad tempora passionis doctrinam virtutesque significat, eo autem quod ad solem rediens paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat, merito a decima quinta paschalis voti gaudiis apta praedicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam Sabbati cognominat, adnectimus; nec immerito, quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. Septem quoque dies lunae, id est, a XV usque ad XXI per quos eadem Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, aperte denuntiant. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi, nil melius intelligitur quam quod alibi ait: Semper laus ejus in ore meo. Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Johannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefecit. Unde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta, hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse palam probans Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem paschae, ut de vitiis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritualem. In mense autem Novorum, in quo adulti fructus adventu suo pronunciant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus ejus, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem qui, et caetera. Et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad coelos, quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore seculi manifestius effusa est, pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade, lumen ipsius quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia jam crescere inchoat, pulchre hanc in pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritualis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus; vel certe, increscente ad homines luna, vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectio proximi, in illa nostri signatur auctoris. Aut huc conversus lucis ejus profectus, ut bona foris operemur admonet, porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus. Huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, et videant bona nostra opera, illuc, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. In una Sabbati, quae Novi Testamenti propria solennitas est, instruimur, ut spe futurae nostrae in Christo resurrectionis patienter in praesenti omnia adversa pro Christo, et ipsam mortis toleremus injuriam, audientes ab Apostolo: Quia si spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in nobis, qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, per inhabitantem Spiritum ejus in nobis. Cujus spiritus quia septiformis est gratia, potest eadem VII dierum lunarium numero, quo praefata una Sabbati, id est, dies Dominica circumfertur intimata, non inconvenienter intelligi. Verum de mysterio temporis paschae si quis plenius scire vult, legat beati Aurelii Augustini ad Januarium epistolam de ratione paschali.
CAPUT LXV. De circulo magno paschae.
Circulus paschae magnus est, qui, multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo, DXXXII conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies et octies deni ac noveni multiplicentur, DXXXII numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennovenalis, lunae circulos XXVIII, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solent annis, X et IX habeat circulos, bissextos decies novies septenos, id est, CXXXIII, embolismos CXCV menses solares, vicies octies CCXXVIII, id est, VIM,CCCLXXXIIII, menses autem lunares, vicies octies CCXXXV, id est, VIM, DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VIM, DCCCCXXXV, id est, CXCIIIIM, CLXXX, appositis autem bissextis CXCIIIIM, CCCXIII. Qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat: tantum anni dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in majus, et indictiones, quoquo ferantur in ordine, nil siderum cursum, atque ideo nihil paschalis calculi ordinem movent. Quod ut apertius clarescat, placuit eundem plenario ordine circulum praesenti opusculo praeponere, sumpto exordio a quingentesimo tricesimo secundo dominicae Incarnationis anno, ubi primum Dionysius circulum coepit, et perducto opere usque ad millesimum sexagesimum tertium ejusdem sacrosanctae Incarnationis annum, quatenus legentes quique non solum praesentem vel futurum prospicere, sed et praeteritum omnem paschalis statum temporis inenarrabili possent intuitu respicere, atque ad dilucidationem priscae lectionis annos omnes, qui aliquando in quaestionem venerant, quando vel quales fuerint evidentius agnoscat:
CAPUT LXVI. Chronicon sive de sex hujus saeculi aetatibus.
De sex hujus mundi aetatibus, ac septima vel octava quietis vitaeque coelestis, et supra in comparatione primae hebdomadis in qua mundus ornatus est aliquanta perstrinximus, et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui μικρόκοσμος Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de iisdem aliquanto latius exponemus.
Prima est ergo mundi hujus aetas, ab Adam usque ad Noe, continens annos, juxta Hebraicam veritatem, M,DCLVI, juxta Septuaginta interpretes MM,CCXLII, generationes juxta utramque Editionem numero X. Quae universali est deleta diluvio, sicut primam cujusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem; quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam?
Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes, juxta Hebraicam auctoritatem, complexa X, annos autem CCXCII: porro, juxta Septuaginta interpretes, annos M,LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in ea lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque incipit homo nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest.
Tertia ab Abraham usque ad David, generationes, juxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII, complectens. Haec velut quaedam adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.
Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, juxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII, juxta Septuaginta translationem XII amplius, generationes, juxta utrosque Codices, XVII. Quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit. A qua velut juvenili aetate in populo Dei regum tempora coeperunt; haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno.
Quinta quasi senilis aetas, a transmigratione Babylonis, usque in adventum Domini Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa XIV, porro annis DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur.
Sexta, quae nunc agitur aetas, nulla generationum vel temporum serie certa est, sed ut aetas decrepita, ipsa totius seculi morte consummanda. Has aerumnosas plenasque laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima jam Sabbati perennis aetate suscepti, octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant.
PRIMA AETAS.
Prima igitur aetate saeculi nascentis, prima hujus die, fecit Deus lucem quam appellavit diem. Secunda, firmamentum coeli in medio libravit aquarum, ipsis aquis ac terra cum coelo superiore ac virtutibus quae in eo conditorem laudarent, ante horum sex dierum exordium creatis. Tertia die, congregatis in suum locum aquis quae cuncta contexerant, aridam jussit apparere. Quarta, sidera in firmamento coeli posuit, quae nunc, quantum aequinoctii conjectura colligimus, duodecima Kalendarum Aprilium vocatur. Quinta, natatilia et volatilia creavit animantia. Sexta, animalia terrestria, et ipsum hominem formavit Adam, de cujus latere dormientis matrem omnium viventium produxit Evam, quae nunc, quantum mihi videtur esse credibile, decima Kalendarum Aprilium dies appellatur. Unde merito creditur, si non verior sententia vincit, quod beatus Theophilus, cum caeteris, non solum Palaestinae, sed et permultis aliarum regionum episcopis de Pascha disputans, scripsit eodem decimo Kalend. April. die Dominum fuisse crucifixum. Decebat enim una eademque non solum hebdomadis sed et mensis, die, secundum Adam pro generis humani salute, vivifica morte sopitum, de productis e latere suo Sacramentis coelestibus sponsam sibi sanctificare Ecclesiam, qua videlicet die primum Adam, patrem videlicet humani generis, ipse creaverat, eique, de latere costam tollens, aedificavit mulierem, cujus adjutorio genus propagaret humanum.
[A. M. Hebr. 130. Sep. 230.] Adam, annorum CXXX, genuit Seth; cui supervixit annis DCCC. Verum Septuaginta interpretes ante natum Seth posuere annos CCXXX, postea DCC. Seth interpretatur resurrectio, significans resurrectionem Christi a mortuis, cujus mortem illatam a Judaeis significat Abel, qui dicitur luctus, a fratre Cain occisus.
[A. M. Hebr. 235. Sept. 435.] Seth, annorum CV, genuit Enos; cui supervixit annis DCCCVII. Porro Septuaginta ante natum Enos annos CCV, postea posuere DCCVII. Enos interpretatur homo, de quo bene dicitur: Iste coepit invocare nomen Domini, quia hominum est proprium ut, suae fragilitatis memores, invocent conditoris auxilium, eorum duntaxat qui in fide Christi viventes filii resurrectionis esse laetantur.
[A. M. Hebr. 325. Sept. 625.] Enos, annorum XC, genuit Cainan; cui supervixit annis DCCCXV. Sed Septuaginta ante natum Cainan CXC annos, postea DCCXV posuere.
[A. M. Hebr. 395. Sept. 795.] Cainan, annorum LXX, genuit Malaleel: post cujus ortum vixit annis DCCCXL. Septuaginta ante natum Malaleel CLXX, postea dixere DCCXL.
[A. M. Hebr. 460. Sept. 960.] Malaleel, annorum LXV, genuit Jareth; cui supervixit annis DCCCXXX. Septuaginta ante natum Jareth CLXV, postea posuere DCCXXX.
[A. M. Hebr. 622. Sept. 1122.] Jareth, annorum CLXII, genuit Enoch; cui supervixit annis DCCC. In hac generatione nusquam utrique Codices discrepant. Hunc Enoch nonnulla divine scripsisse, Juda apostolo attestante, comperimus. Sed, ut beatus Augustinus dicit: « Non frustra non sunt in eo canone Scripturarum qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei judicata sunt, nec utrum haec essent quae ille scripsisset poterat inveniri. » Unde illa quae sub ejus nomine proferuntur, et continent illas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus judicantur non ipsius esse credenda.
[A. M. Hebr. 687. Sept. 1287.] Enoch, annorum LXV, genuit Mathusalam; post cujus ortum vixit CCC annis, et ambulavit cum Deo. Septuaginta ante natum Mathusalam posuere CLXV annos, postea CC. Et bene in septima generatione Enoch, qui interpretatur dedicatio, tulit a mortalibus Deus, quia civitas electorum in sex hujus saeculi pro Deo laborans aetatibus, in septima Sabbati futuri gloriam dedicationis exspectat. At quia reprobi sola praesenti sunt felicitate contenti, Cain civitatem quam statuit non in septima generatione, sed in primogenito Enoch filio consecrat.
[A. M. Hebr. 874. Sept. 1454.] Mathusalam, annorum CLXXXVII, genuit Lamech; cui supervixit annis DCCLXXXII, id est, usque ad diluvium. Septuaginta ante natum Lamech CLXVII ponunt annos, postea DCCC et II. Qui numerus, ut lector facillime videbit, juxta Hebraicam veritatem, XX annis, juxta ipsorum vero auctoritatem, XIV annis diluvii tempora transit. De qua famosissima quaestione doctissimi Patres, Hieronymus in libro Quaestionum Hebraicarum, Augustinus in libro de Civitate Dei quinto decimo, plenissime disputant.
[A. M. Hebr. 1056. Sept. 1642.] Lamech, annorum CLXXXII, genuit Noe; cui supervixit annis DXCV. Septuaginta ante natum Noe ponunt annos CLXXXVIII, et postea DLXV. In hac sola generatione summa universitatis discrepat, quia XXIV annis plus vixisse Lamech in Hebraeis quam in Septuaginta translatorum Codicibus invenitur.
[A. M. Hebr. 1656. Sept. 2242.] Noe anno DC venit diluvium, mense secundo, XVII die mensis. Sane de differentia annorum inter Hebraeam et Septuaginta interpretum auctoritatem, ne quis nos laceret novas movisse quaestiones, legat praefatorum Patrum memorata opuscula, et intelliget hanc jam olim notissimam fuisse distantiam; cujus originem distantiae cum beatus Augustinus solertissime quaesisset, dixit in libro suprascripto capitulo XIII inter alia sic: « Credibilius ergo quis dixerit, cum primo de bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in Codice uno, sed primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Et hoc in illa quaestione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari. » Et post aliquanta: « Recte fieri, inquit, nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur unde est in aliam per interpretes facta translatio. »
SECUNDA AETAS.
Secunda saeculi aetate, prima hujus die, quae est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, id est, VIII animae salvae factae sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola beatus apostolus Petrus (I Pet. III, 21) mirifice statim exponere curavit, cum subjunxit quod et nos nunc similis formae salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Jesu Christi qui est in dextra Dei. In aqua diluvii baptismum, in arca et iis quae continebat Ecclesiam et fideles illius, in octonario animarum numero mysterium Dominicae resurrectionis in cujus fide baptizamur, docens esse figuratum.
[A. M. Hebr. 1658. Sept. 2244.] Sem, C annorum, genuit Arphaxad, biennio post diluvium. Ab Arphaxad Chaldaeos originem duxisse Hieronymus scribit. Supervixit autem Sem nato Arphaxad D annis, id est, usque ad quinquagesimum annum nativitatis Jacob.
[A. M. Hebr. 1693. Sept. 2379]. Arphaxad, annorum XXXV, genuit Sale. Hic Septuaginta interpretes una generatione plus quam Hebraica veritas posuere, dicentes quod Arphaxad, cum esset annorum CXXXV, genuerit Cainan; qui, cum CXXX annorum fuerit, ipse genuerit Sale. Quorum translationem evangelista Lucas hoc loco videtur esse secutus. Verum chronographi Graecorum cum generationum seriem ad auctoritatem Hebraicam castigassent, ablata una generatione Cainan, nec tamen numerum annorum in generationibus quas cum eis habuere communes, ad eorum auctoritatem castigare curassent, propriam secuti auctoritatem, dederunt huic aetati annorum summam, minorem quidem Septuaginta translatorum Editione annis CXXX, sed Hebraica veritate annis DC et L majorem, id est, annos DCCCC et XLII. Vixit autem Arphaxad post natum Sale annos CCC et III, cui tamen Septuaginta post natum Cainan scribunt annos CCCCXXX, et Cainan post natum Sale CCCXXXVIII.
[A. M. Hebr. 1723. Sept. 2639.] Sale, annorum XXX, genuit Heber; cui supervixit annis CCCCIII. Septuaginta ante natum Heber posuere annos CXXX, postea CCCXXX. Ab hoc Heber Hebraeorum nomen et genus oritur.
[A. M. Hebr. 1757. Sept. 2773.] Heber, annorum XXXIV, genuit Phalech; cui supervixit annis CCCCXXX. Septuaginta ante natum Phalech annos posuere CXXXIV, postea CCLXX. Phalech interpretatur divisio, cui propterea tale nomen imposuere parentes, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. Cujus divisionis Arnobius rhetor in expositione psalmi CIV ita meminit: « Sem primogenito Noe, pars facta est a Perside et Bactris usque in Indiam longe, et usque Rhinocoruras. Quae spacia terrarum habent linguas sermone Barbarico XX et VII: In quibus linguis gentes sunt patriarum. CCCC et VI, non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum patriarum. Verbi gratia, cum una lingua Latina sit, sub una lingua diversae sunt patriae, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Thuscorum, et his atque hujusmodi similia si dicamus.
« Cham vero secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gadira, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum, Latino a parte Boreae, Barbarico a parte Meridiani Aethiopum et Aegyptiorum, ac barbaris interioribus vario sermone XX duabus linguis, in patriis CCCXC et IV. Japheth autem tertius, a Media usque Gadira ad Boream. Habet autem Japheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam in patriis ducentis, sermone vario, in linguis XX et III. Fiunt ergo omnes simul linguae LXXII. Patriae autem generationum M, quae in tripartito saeculo hoc ordine sitae sunt. Habet, ut diximus, Japheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam; Sem autem Euphraten: Cham vero Geon, qui vocatur Nilus. »
[A. M. Hebr. 1787. Sept. 2903.] Phalech, annorum XXX, genuit Reu; cui supervixit annis CCIX. Septuaginta ante natum Reu CXXX annos ponunt, postea CCIX. His temporibus primum templa constructa, et quidam principes gentium tanquam dii sunt adorati.
[A. M. Hebr. 1819. Sept. 3035.] Reu, annorum XXXII, genuit Seruch: cui supervixit annis CCVII. Septuaginta ante natum Seruch CXXXII annos ponunt, postea CCVII. Scytharum regnum dicitur exortum, ubi primus regnavit Tanaus.
[A. M. Hebr. 1849. Sept. 3165.] Seruch, annorum XXX, genuit Nachor; cui supervixit annis CC. Septuaginta ante natum Nachor ponunt annos CXXX, postea CC. Aegyptiorum imperium dicitur inchoare, primo eis regnante Zoves.
[A. M. Hebr. 1878. Sept. 3244.] Nachor, annorum XXIX, genuit Thare; cui supervixit annis CXIX. Septuaginta ante natum Thare ponunt annos LXXIX, postea CXXIX. Assyriorum Sicyoniorumque regnum nascitur; his primum Belo, illis Aegialeo regnante:
[A. M. Hebr. 1948. Sept. 3314.] Thare, annorum LXX, genuit Abraham; cui supervixit annis CXXXV. Hactenus secunda saeculi aetas protenditur, cujus tota serie recensita beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei XVI, capitulo decimo, hoc modo conclusit: « Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham M, LXXII, secundum vulgatam Editionem, hoc est, interpretum Septuaginta: In Hebraeis autem Codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt. »
TERTIA AETAS.
[A. M. Hebr. 2023. Sept. 3389.] Tertia mundi aetas a nativitate coepit Abraham patriarchae; qui, LXXV annorum cum esset, relicta gente patria, ad imperium Dei venit in terram Chanaan, accipiens promissionem nascituri de suo semine Salvatoris, in quo benedicerentur omnes gentes, simul et seipsum in gentem magnam esse futurum; quarum una spiritalis, altera est promissio carnalis. His temporibus Ninus et Semiramis Assyriis regnant.
[A. M. Hebr. 2034. Sept. 3400.] Abraham, annorum LXXXVI, genuit Ismael, a quo Ismaelitae: genuit autem Ismael XII duces, et vixit annos CXXXVII.
[A. M. Hebr. 2048. Sept. 3414.] Idem Abraham, annorum C, genuit Isaac, qui primus et solus in tota Testamenti Veteris serie legitur octava die circumcisus, quod non sine magno mysterio privilegium est filio promissionis donatum.
[A. M. Hebr. 2108. Sept. 3474.] Isaac, annorum LX, genuit Esau et Jacob, patriarchas Idumeae et Israeliticae gentis; post quorum ortum vixit annos CXX. His temporibus primus apud Argos regnavit Inachus annis L; cujus filia Io, quam Aegyptii, mutato nomine, Isidem colunt.
[A. M. Hebr. 2238. Sept. 3604.] Jacob, annorum CXXX, descendit in Aegyptum in animabus LXX. Hujus temporibus Memphis in Aegypto ab Ape Argivorum rege condita. Sparta quoque a Sparto filio Phoronei regis Argivorum conditur.
[A. M. Hebr. 2453. Sept. 3819.] Habitatio filiorum Israel qua manserunt in Aegypto fuit CCCCXXX annorum; quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti, ut Scriptura testatur Exodi: quorum tamen summam annorum chronographi a septuagesimo quinto anno nativitatis Abraham, quando terram repromissionis intravit, computant, sequentes Editionem Septuaginta interpretum, quae dicit: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in Aegypto, et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni CCCCXXX; quam necessario sequendam et ipsa Hebraica veritas ostendit; quae narrat Chaath filium Levi, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixisse annos CXXXIII, et filium ejus Amram Patrem Moysis annos CXXXVII, et ipsum Moysen LXXX fuisse annorum, tempore egressionis de Aegypto, quia nimirum horum summam annorum constat CCCC et XXX implere non posse. Annuit autem horum translationi et Apostolus cum ait: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit Et seminibus, quasi in multis, sed, quasi in uno, Et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post CCCC et XXX annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandas promissiones patrum.
[A. M. Hebr. 2493. Sept. 3859.] Moyses annis XL eductum ex Aegypto regit populum Israel in deserto; quorum primo anno tabernaculum Domino construit, et VII mensibus opus perficiens, mense primo anni secundi, prima die mensis erexit. Hucusque, ut Eusebius commemorat, quinque libri Moysis continent gesta annorum MMM,DCCXXX, secundum Septuaginta Seniorum interpretationem. Quot vero annos hujus temporis Hebraica veritas contineat, Josephus in primo contra Appionem grammaticum libro ita commemorat: « Neque igitur innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia, sed II tantum et XX sunt libri, qui omnium temporum seriem continent, qui et juste creduntur divinitus inspirati. Ex quibus quinque sunt Moysi, continentes leges vitae, et successionis humanae prosapiam, usque ad ipsius Moysi terminum pertendentes. Qui paulo minus ad tria millia annorum continentiam gerunt. »
[A. M. Hebr. 2519. Sept. 3885.] Josue annis XXVI regit populum Israel, ut Josephus docet; nam Scriptura sancta quot fuerint anni ducatus illius tacet. Quare vero Eusebius in Chronicis XXVII posuerit, infra dicemus. Primo autem sui ducatus anno, Josue, primo mense, decima die mensis, populum, patefacto Jordanis alveo, in terram repromissionis induxit; quo videlicet anno, ut in Chronicis praefati Eusebii reperimus, principium erat quinquagesimi primi jubilaei secundum Hebraeos, id est, MM,D anni erant ab initio mundi completi, singulis jubilaeorum ordinibus per quinquagenos annos deputatis. At vero hanc temporis hujus esse summam nostra inquisitio nequaquam invenire valuit. Constat enim quia M,DCLVI ad diluvium usque fuere anni; inde ad Abraham CCXCII, qui LXXV erat annorum quando promissionem Dei accepit; promissionis anni CCCCXXX, ducatus Moysi anni XL, qui profecto numerus non MM,D, sed VII minus, id est, MM,CCCCXCIII, ut praenotavimus, annos implet.
[A. M. Hebr. 2559. Sept. 3925.] Othoniel annis XL, de tribu Juda primus Israeli Judex, Domino jubente, constituitur. Hujus temporibus primis filii Israel serviere Chusan Rasathaim, regi Mesopotamiae, VIII annis.
[A. M. Hebr. 2639. Sept. 4005.] Aoth annis LXXX, filius Gera filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextera, cujus in principiis servivit Israel Eglon regi Moab annis XVIII, donec eum ipse percusso Eglon liberavit. Hoc tempore Cyrene civitas condita est in Libya.
[A. M. Hebr. 2679. Sept. 4045.] Debbora annis XL, prophetissa de tribu Ephraim cum Baruch de tribu Neptalim, cujus in initio ducatus oppressit filios Israel Jabin rex Chanaan XX annis, qui regnavit in Asor. Sed occiso ab Israel principe militiae ejus Sisara, humiliatus tandem ac deletus est. Hoc tempore Miletus condita.
[A. M. Hebr. 2719. Sept. 4085.] Gedeon annis XL, ex tribu Manasse. Sub quo servivit Israel Madianitis et Amalechitis VII annis, sed Gedeon pugnante liberatus est. Tyrus condita est ante templum Hierosolymorum annis CCXL, ut scribit Josephus.
[A. M. Hebr. 2722. Sept. 4088.] Abimelech annis III, filius Gedeonis, qui regnabat in Sichem. Hercules Ilium vastat.
[A. M. Hebr. 2745. Sept. 4111.] Thola annis XXIII, filius Phoa patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitabat in Sanir montis Ephraim. Bellum Lapitharum et Centaurorum, quos scribit Palaephatus, primo de Incredibilibus libro, nobiles fuisse equites Thessalorum. In Troja post Laomedontem regnavit Priamus.
[A. M. Hebr. 2767. Sept. 4133.] Jair annis XXII, ex tribu Manasse. Hercules agonem Olympiacum constituit, a quo usque ad primam Olympiadem supputantur anni CCCCXXX.
[A. M. Hebr. 2773. Sept. 4139.] Jepte Galaadites annis VI. Philistini et Ammonitae deprimunt Israel, ex quibus Ammonitae debellantur ab Jepte, qui in libro Judicum ab aetate Moysis usque ad semetipsum ait supputari annos CCC.
[A. M. Hebr. 2780. Sept. 4146.] Abesan de Bethleem annis VII. Agamemnon imperat Mycenis annis XXXV, cujus anno XV Troja capitur.
[A. M. Hebr. 2790.] Achialon Zabulonites annis X Hic cum annis decem suis in Septuaginta interpretibus non habetur; pro quorum damno supplendo Eusebius Josue filio Nun, Samueli et Sauli, quorum annos Scriptura non dicit, plures annos quam in Josepho legebat, adnotavit, quatenus ab egressu Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi CCCCLXXX annorum summam, quam Scriptura praedicat, haberet.
A. M. Hebr. 2798. Sept. 4154.] Labdon de tribu Ephraim annis VIII. Hujus anno tertio Troja capta est, completis a primo anno Cecropis, qui primus apud Atticam regnavit, annis CCCLXXV; a quadragesimo autem et tertio regni Nini Assyriorum regis annis DCCCXXXV. Mortuo Labdon servivit Israel Philistaeis annis XL.
[A. M. Hebr. 2818. Sept. 4174.] Samson de tribu Dan annis XX. Hactenus liber Judicum tempora signat, habens annos CCXCIX, judices autem XII. Latinis, qui postea Romani nuncupati sunt, post tertium annum captivitatis Trojae, sive, ut quidam volunt, octavum, regnavit Aeneas annis tribus; post quem Ascanius annis XXXVIII. Ante Aeneam Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus in Italia regnarunt annis circiter CL. Ascanius Aeneae filius Albam urbem condidit.
[A. M. Hebr. 2858. Sept. 4194.] Heli sacerdos annis XL. In Hebraeorum libro XL anni inveniuntur, in Septuaginta autem interpretatione XX. Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. Latinorum tertius Sylvius Aeneae filius, regnat annis XXIX; qui quod post mortem patris editus, ruri fuerat educatus, et Sylvii, et Posthumi nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Sylvii vocati sunt. Reges Sicyoniis defecerunt, qui ab Aegialeo usque ad Zeuxippum regnaverunt annis DCCCCLXII. Post quos sacerdotes Carni constituti sunt.
[A. M. Hebr. 2870. Sept. 4206.] Samuel annis XII, ut docet Josephus. In Scriptura enim sacra, quam diu praefuerit minime patet. Ab hoc tempora prophetarum incipiunt. Latinorum quartus Aeneas Sylvius regnavit annis XXXI.
[A. M. Hebr. 2890. Sept. 4226.] Saul primus Hebraeorum rex annis XX. Et hujus, quia in canonica Scriptura non habetur, de libro antiquitatum Josephi, tempus regni notavimus. In Lacaedemone regnavit primus Euristheus annis XLII; Corinthi primus Alethis annis XXXV.
QUARTA AETAS.
Quarta mundi aetas, non solum cum inchoato Judeae gentis imperio, sed et cum innovata promissione, quae patribus olim data est, imperii Christiani sumit exordium, jurante Domino David veritate, de fructu ventris ejus sedere super sedem ejus.
[A. M. Hebr. 2930. Sept. 4266.] David primus ex tribu Juda rex, annis XL. Latinorum quintus Latinus Sylvius annis L. Ephesus condita ab Andronico. Carthago condita est, ut quidam volunt, a Charcedone Tyrio, ut vero alii, a Didone filia ejus, anno CXLIII post Trojanum excidium.
[A. M. Hebr. 2970. Sept. 4306.] Solomon filius David annis XL. Qui quarto regni sui anno, mense secundo, templum Domino aedificare coepit in Hierusalem, collectis ab egressu Israelis ex Aegypto annis CCCCLXXX, ut Regum quoque liber testimonio est; quod in figuram universi temporis, quo in hoc saeculo Christi aedificatur Ecclesia, quae in futuro perficitur, VII annis perfecit, et septimo octavi anni mense dedicavit. Latinorum sextus Alba Sylvius, Sylvii Aeneae filius, regnavit annis XXXIX. Regina Saba venit audire sapientiam Solomonis.
[A. M. Hebr. 2987. Sept. 4323.] Roboam filius Solomonis annis XVII. Hieroboam de tribu Ephraim, separavit X tribus a domo David et a Domino, in figuram haereticorum, qui suos sequaces a Christo et Ecclesia segregant. Hujus quinto anno Sesac rex Aegypti, veniens Hierosolymam, templum spoliavit. Latinorum septimus Aegyptus Sylvius, Albae superioris regis filius, regnavit annis XXIV. Samus condita, et Smyrna in urbis modum ampliata.
[A. M. Hebr. 2990. Sept. 4326.] Abia filius Roboam annis III. Hic pugnantem contra se Hieroboam superavit, occisis de exercitu ejus MD, eo quod sperasset in Domino.
[A. M. Hebr. 3031. Sept. 4367.] Asa filius Abia annis XLI. Ab hoc conductus Benedab rex Syriae Damasci contra Israel, percussit omnem terram Neptalim. Latinorum octavus Capys Sylvius Aegypti superioris regis filius, regnat annis XXVIII. Asa idola destruit, templum mundat, egredientem contra se Zara Aethiopem cum suo sternit exercitu. Ambri rex Israel emit montes Samariae a Somer duobus talentis argenti, et aedificat eam. Ahiel de Bethel Hiericho instaurat.
[A. M. Hebr. 3056. Sept. 4392.] Josaphat filius Asa annis XXV. Helias Thesbites tres semis annos pluviam continuit propter peccata Achab et populi Israel, et inter caetera magnalia Helisaeum filium Saphath, qui erat de Abelmaula, pro se unxit prophetam. Latinorum nonus Carpentus Sylvius, superioris regis Capys filius, regnavit annis XIII. Post quem filius ejus Tyberinus Sylvius annis VIII, a quo et fluvius appellatus est Tyberis, qui prius Albula dicebatur. Post quem Agrippa Sylvius filius ejus annis XL. Josaphat fecit rectum coram Domino.
[A. M. Hebr. 3064. Sept. 4400.] Joram filius Josaphat annis VIII. Helias curru igneo rapitur quasi usque in coelum, et Helisaeus haeres prophetiae derelictus, primo miraculo aquas Hiericho sanat. In diebus Joram recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. Ambulavit autem Joram in viis domus Achab, filia quippe Achab erat uxor ejus.
[A. M. Hebr. 3065. Sept. 4401.] Azarias filius Joram anno J. Ionadab filius Rechab clarus habetur. Azariam cum filio suo Joas, et nepote Amasia, ob enormitatem scelerum, et quia nec patrem filiumve quispiam eorum bonum habebat, evangelista Matthaeus a Domini Salvatoris genealogia secludit.
[A. M. Hebr. 3071. Sept. 4408.] Athalia mater Azariae annis VI, quae videns interfectum ab Hieu rege Israel filium suum Azariam, interfecit omnem stirpem regiam domus Joram, praeter solum Joas filium Azariae, quem Josabeth soror Azariae, uxor Joadae pontificis, furata est de medio filiorum regis, cum interficerentur. In Septuaginta interpretibus VII annis regnasse Athalia narratur.
[A. M. Hebr. 3111. Sept. 4448.] Joas filius Azariae annis XL, Iste bono principio et fine usus pessimo, in principiis sui regni templum innovat, in extremis, inter caetera facinora, Zachariam quoque filium Joadae, tutoris quondam ae regnificatoris sui, inter templum et altare lapidari praecepit; quem ob meritorum gratiam Dominus in Evangelio filium Barachiae, id est, benedicti Domini cognominat. Latinorum duodecimus Aremulus Sylvius, Agrippae superioris regis filius, regnavit annis XIX, qui praesidium Albanorum inter montes ubi nunc Roma est posuit. Hujus filius fuit Julius, proavus Julii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundavit Juliam gentem.
[A. M. Hebr. 3140. Sept. 4477.] Amasias filius Joas annis XXIX. Helisaeus propheta defunctus sepelitur in Samaria. Azahel rex Syriae affligit Israel. Latinorum decimus tertius Aventinus Sylvius, Aremuli superioris regis major filius, regnavit annis XXXVII, atque in eo monte qui nunc pars urbis est, mortuus et sepultus aeternum loco vocabulum dedit.
[A. M. Hebr. 3192. Sept. 4529.] Azarias, qui et Ozias, filius Amasiae, annis LII. Assyriorum tricesimus sextus Thonos concoleros, qui vocatur Graece Sardanapalus, Tharsum atque Anchialem condidit, et in praelio victus ab Arbace Medo, semet incendio concremavit. Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert, et fiunt simul anni M,CXCVII. Omnes autem anni Assyriorum a primo anno Nini supputantur M,CCXL. Latinorum quartus decimus Procas Sylvius, Aventini superioris regis filius, regnavit annis XXIII. Post quem, quintus decimus, Amulius Sylvius annis XLIV. Arbaces Medus, Assyriorum imperio destructo, regnum in Medos transtulit, ubi primus ipse regnavit annis XXVIII. Macedonum regnum inchoat, primum habens regem Caranum annis XXVIII. Lacedaemoniorum reges deficiunt, Lydorum incipiunt.
[A. M. Hebr. 3208. Sept. 4545.] Joatham filius Oziae annis XVI Olympias prima ab Eliensibus constituitur post annos Trojanae captivitatis CCCCV. Remus et Romulus generantur Marte et Ilia. Joatham, inter caetera virtutum bonarum opera, portam domus Domini sublimissimam aedificavit, quae in Actibus apostolorum Speciosa vocatur. Omnes siquidem portae templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quae pendebat, quae ab Hebraeis porta vocabatur Joatham.
[A. M. Hebr. 3224. Sept. 4561.] Achaz filius Joatham annis XVI. Ab hoc conductus Theglath Phalasar rex Assyriorum Rasin regem Syriae interficit, et habitatores Damasci transtulit Cyrenem. Roma condita in monte Palatino, XI Kalendas Maias, a geminis Remo et Romulo, filiis Rheae Sylviae, quae erat filia Numitoris fratris regis Amulii, virgo vestalis, sed constuprata. Consualibus ludis Sabinae raptae, anno ab urbe condita tertio. Remus rutro pastorali a Fabio Romuli duce occisus est.
[A. M. Hebr. 3253. Sept. 4590.] Ezechias filius Achaz annis XXIX. Hujus anno sexto Salmanasar, rex Assyriorum, capta Samaria, transtulit Israel in Assyrios, cujus regnum a primo Hieroboam steterat annis CCLX. Mortuo Romulo, qui XXXVIII regnavit annis, per quinos dies senatores rempublicam rexerunt, atque ita unus expletus est annus. Post quos Numa Pompilius annis XL, qui Capitolium a fundamentis aedificavit.
[A. M. Hebr. 3308. Sept. 4645.] Manasses filius Ezechiae annis LV. Hic ob scelera sua catenatus et compeditus in Babyloniam ducitur, sed ob poenitentiam et preces restituitur in regnum. Romanorum tertius Tullus Hostilius regnavit annis XXXII. Qui primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, et adjecto monte Caelio urbem ampliavit.
[A. M. Hebr. 3310. Sept. 4657.] Amon filius Manasse annis II. In Hebraica veritate II annis, in Septuaginta legitur regnasse XII. Histrus civitas in Ponto condita. Amon a servis suis interficitur.
[A. M. Hebr. 3341. Sept. 4689.] Josias filius Amon annis XXXI. Hic mundata Judaea et Hierusalem, templo etiam innovato, post abjectas idololatriae sordes Pascha Domino celeberrimum facit decimo octavo anno regni sui, et cum Nechaone Aegyptiorum rege congressus occiditur in campo Mageddo, quae nunc Maximianopolis vocatur. Romanorum quartus Ancus Martius, Numae ex filia nepos, regnavit annis XXIII. Qui Aventinum montem et Janiculum Urbi addidit, et supra mare sexto decimo ab urbe milliario Ostiam condidit. Post quem Tarquinius Priscus annis XXXVII. Qui circum Romae aedificavit, numerum senatorum auxit, Romanos ludos instituit, muros et cloacas aedificavit, Capitolium exstruxit. In Hebraeo XXXI annis regnasse Josias legitur, in Septuaginta Interpretibus XXXII. Sed et Eusebius inter regnum ejus et Joachim alium de suo adjicit annum, propter menses bis ternos, quibus Joachaz vel Joachim regnaverat. Verum quid veritas habeat Hieremias pandit, qui se a decimo tertio anno Josiae usque ad annum quartum Joachim XXIII annis prophetasse perhibet, et Nabuchodonosor quarto anno Joachim regnare coepisse; nono decimo autem regni ejus anno Hierosolymam fuisse destructam.
[A. M. Hebr. 3352. Sept. 4700.] Joachim filius Josiae annis XI. Post Josiam regnavit Joachaz filius ejus tribus mensibus: quem Nechao vinctum ducens in Aegyptum, Joachim constituit regem. Hujus anno tertio Nabuchodonosor, capta Hierusalem, et plurimis captivatis, in quibus erant Daniel, Ananias, Azarias, et Misael, partem vasorum templi Babyloniam transfert. A quarto Joachim anno Scriptura regnum Nabuchodonosor computat, quia ex eo non solum Chaldaeis et Judaeis, sed et Assyriis, Aegyptiis, Moabitis, aliisque innumeris gentibus incipit regnare. Joachim, qui et Jechonias, filius Joachim mensibus III et diebus X. Hic circumdata a Chaldaeis Hierusalem exiit ad regem Babylonis et mater ejus, et ductus est in Babylonem cum populo suo anno octavo regni Nabuchodonosor.
[A. M. Hebr. 3363. Sept. 4711.] Sedechias qui et Mathias, filius Josiae annis XI. Hujus anno undecimo, regis autem Babylonis decimo nono, Judaea captivata in Babyloniam, et templum Domini incensum est, anno ex quo fundari coepit CCCCXXX. Qui autem reliqui fuerant Judaei transfugerunt in Aegyptum, qua post annos V percussa a Chaldaeis, in Babyloniam sunt et ipsi transmigrati.
QUINTA AETAS.
Quinta mundi aetas ab exterminio coepit regni Judaici, quod juxta prophetiam Hieremiae LXX annis permansit.
[A. M. Hebr. 3377. Sept. 4725.] Anno decimo quarto postquam percussa est civitas, qui est vicesimus quintus annus transmigrationis regis Joachim, cum quo et Ezechiel captivatus est, ipse Ezechiel in visionibus Dei adductus in terram Israel, vidit renovationem civitatis ac templi, ceremoniarumque ejus. Romanorum sextus Servius regnavit annis XXXIV, qui tres montes Urbi addidit, Quirinalem, Aesquilinum, Viminalem, Fossas circum muros duxit, census Romanorum civium primus instituit.
[A. M. Hebr. 3389. Sept. 4737.] Anno vicesimo sexto post eversionem Hierosolymorum, qui est annus tricesimus septimus transmigrationis regis Joachim, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat, caput Joachim regis Judae de carcere, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. Meminit hujus temporis adhuc futuri propheta Hieremias ita scribens: Ecce ego mittam et adsumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt, et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, et servient omnes gentes istae regi Babylonis LXX annis. Cumque impleti fuerint anni LXX, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et alibi scribens ad transmigrationem quam transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem cum Jechonia rege: Cum coeperint, inquit, impleri in Babylone LXX anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad locum istum, ait Dominus. Rursus ejusdem temporis jam praeteriti Verba Dierum ita recordantur: Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, et compleretur sermo Domini ex ore Hieremiae, et celebraret terra Sabbata sua. Cunctis enim diebus desolationis egit Sabbatum, usque dum complerentur LXX anni. Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, etc. Quibus verbis ostenditur, quia vastata Chaldaei Judaea, non ut Assyrii in Samariam alios misere colonos, sed desertam reliquere terram, donec ipsi post annos LXX in eam rediere Judaei. Consentit his Josephus, in decimo Antiquitatum libro, scribens templum et Hierusalem, et omnem Judaeam LXX annis permansisse desolatam. Qui rursum enumerando reges Babylonis ( si tamen ipse sic scripsit, et non Codex fallit mendosus) C fere annos ab eversa Hierusalem usque ad eversionem regni Chaldaeorum facit colligi. Scribit enim, post Nabuchodonosor, qui, teste Scriptura sacra, XXV post eversam Hierusalem vixit annis, Evilmerodach filium ejus regnasse annis XVIII; post quem Egesar filium ejus XL; cui successisse filium ejus Labosordoch mensibus IX. Hoc defuncto, ad Balthasar, qui Naboan nuncupatur, transisse imperium. Qui, cum jam XVII regnaverit annis, captam a Cyro Persarum et Dario Medorum rege Babyloniam exequitur. Darius autem Astyagis filius, qui Babyloniorum destruxit imperium, cum Cyro cognato suo, agebat annum sexagesimum et secundum, cum Babylon fuisset invasa, qui tamen alio nomine vocabatur a Graecis, quique Danielem prophetam sumens ad se, in Mediam duxit, et omni eum honore celebravit. Hujus Darii Daniel ipse ita meminit: In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Hierusalem LXX anni. Eusebius, in Temporum libro, XXX annos ab eversione Hierusalem usque ad initium Cyri regis Persarum, Julius autem Africanus LXX computat. Porro Hieronymus, in expositione prophetae Danielis, ita dicit: « Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo Hieremias captivitatem populi Judaeorum dixerat esse solvendam, de quo et Zacharias in principio voluminis sui loquitur: Irritam putans Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, versus in gaudium fecit grande convivium, insultans quodammodo spei Judaeorum, et vasis templi Dei, sed statim ultio consecuta est.
[A. M. Hebr. 3423. Sept. 4771.] Persarum primus Cyrus regnavit annis XXX. Hic ut impleretur verbum Domini ex ore Hieremiae, primo sui regni anno laxata Hebraeorum captivitate, L ferme hominum millia regredi fecit in Judaeam, restituens eis vasa templi Domini aurea et argentea VM,CCCC. Qui congregati in Hierusalem mense septimo aedificaverunt altare, et a primo die mensis ejusdem coeperunt offerre holocaustum Domino. Anno autem secundo adventus sui, mense secundo, templi fundamenta jecerunt, anno incensionis ejus, juxta Africanum LXXII, juxta autem Chronica Eusebii XXXII: sed impedientibus Samaritis, intermissum est opus usque ad annum Darii secundum, qui etiam in regno Asueri et Artaxerxis scripserunt accusationem adversum Judaeos; et rescripsit Artaxerxes ne aedificaretur Hierusalem. Romanorum septimus Tarquinius regnavit annis XXXV, qui causa Tarquinii junioris filii sui, qui Lucretiam corruperat, a regno expulsus est.
[A. M. Hebr. 3431. Sept. 4779.] Cambyses Cyri filius annis VIII. Hic, devicta Aegypto, cunctam ejus religionem abominatus, ceremonias ejus et templa deposuit: Babylonem in Aegypto aedificavit. Hunc aiunt ab Hebraeis Secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Judith historia conscribitur.
[A. M. Hebr. 3432. Sept. 4780.] Fratres Magi mensibus VII. Jesus sacerdos magnus, et princeps gentis Zorobabel. Aggeus, Zacharias, et Malachias prophetae clarescunt. Pythagoras Physicus philosophus clarus habetur.
[A. M. Hebr. 3468. Sept. 4816.] Darius annis XXXVI. Inter Darium et Cambysen regnasse duos fratres Magos in libris Chronicorum Eusebii reperimus. Verum Hieronymus, in expositione Danielis, scribit post Cambysen Smerdem Magum regnasse, qui Pantapthen, inquit, filiam Cambysis duxit uxorem, qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum ejus Darius suscepisset imperium, eadem Pantapthes nupsit Dario, et ex eo Xerxen filium genuit. Secundo anno Darii septuagesimus captivitatis Hierusalem annus impletur, ut vult Eusebius, testem adhibens Zachariam prophetam, apud quem secundo Darii anno loquitur angelus: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Item quarto Darii regis anno dicit idem propheta: Cum jejunaretis et plangeretis per hos LXX annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? Sexto Darii anno templi aedificatio completur, die tertia mensis Adar, qui est quadragesimus sextus annus, ex quo ejus sub Cyro fundamenta sunt jacta. Unde in Evangelio dicunt Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc. Coeperunt autem aedificare anno secundo Darii, mense sexto, die vicesima quarta, et anno sexto, ut dictum est, mense duodecimo, die tertia compleverunt. Ex quo apparet opus templi et antea non parva ex parte peractum, annos autem LXX a destructione illius usque ad perfectam restaurandi licentiam esse computandos. Pulsis urbe regibus, qui imperaverunt annis CCXLIII, vix usque ad decimum quintum lapidem Roma tenebat imperium. Romae post exactos reges, primum consules a Bruto esse coeperunt, deinde tribuni plebis, ac dictatores; et rursum consules rempublicam obtinuerunt per annos ferme CCCCLXIV usque ad Julium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium, Olympiade CLXXXIII.
[A. M. Hebr. 3488. Sept. 4836.] Xerxes filius Darii annis XX. Hic Aegyptum, quae a Dario discesserat, capit, et adversus Graeciam pugnaturus, DCCX millia armatorum de regno, et CCC de auxiliis, rostratas etiam naves MCC, onerarias autem MMM numero habuisse narratur; attamen victus patriam refugit. Herodotus historiarum scriptor; Zeuxes pictor agnoscitur.
[A. M. Hebr. 3489. Sept. 4837.] Artabanus mensibus VII. Socrates nascitur.
[A. M. Hebr. 3529. Sept. 4877.] Artaxerxes, qui et Longimanus, id est, μακρόχειρ, annis XL. Hujus anno septimo, prima die mensis primi, Esdras sacerdos et scriba legis Dei, ascendit de Babylone cum epistolis regis, et in prima mensis quinti venit in Hierusalem cum viris M,DCC, et inter alia strenue gesta castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis. Ejusdem anno vicesimo Neemias pincerna, de Susis castro adveniens, murum Hierusalem LII diebus restituit, et ducatum genti XII annis praebuit. Hucusque divina Scriptura temporum seriem continet. Quae autem post haec apud Judaeos sunt gesta, de libro Machabaeorum, et Josephi atque Africani scriptis exhibentur, qui deinceps universam historiam usque ad Romana tempora prosecuti sunt. Et quidem Africanus in quinto Temporum volumine hujus temporis ita meminit: « Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis, quo tempore regni Persarum C et XV anni fuerunt evoluti, captivitatis autem Hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat. Et tunc primum Artaxerxes jussit muros extrui Hierusalem, cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati. Et ex illo tempore si numerare velis, LXX annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire. » Xerxes menses II: post quem Sogdianus menses VII. Plato nascitur. Hippocrates medicus insignis habetur.
[A. M. Hebr. 3548. Sept. 4896.] Darius cognomento Nothus annis XIX. Aegyptus recessit a Persis. Reversis de captivitate Judaeis non reges, sed pontifices praefuerunt usque ad Aristobulum, qui cum dignitate pontificis etiam regale sibi coepit usurpare vocabulum.
[A. M. Hebr. 3588. Sept. 4936.] Artaxerxes, qui cognominatus est Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL. Sub hoc rege videtur Hester historia completa. Ipse quippe est qui ab Hebraeis Asuerus, et a Septuaginta interpretibus Artaxerxes vocatur. Athenienses XXIV litteris uti coeperunt, cum antea XVI tantum litteras haberent: Carthaginensium bellum famosum. Galli Senones duce Brenno Romam invaserunt, excepto Capitolio, et incensam VI mensibus vastaverunt. Tribuni militares pro consulibus esse coeperunt. Aristoteles auditor est Platonis, octavum decimum aetatis annum gerens.
[A. M. Hebr. 3614. Sept. 4962.] Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI. Iste Aegyptum suo junxit imperio. Nectanebo rege in Aethiopiam pulso, in quo Aegyptiorum regnum destructum est. Demosthenes orator omnium rumore celebratur. Romani Gallos superant. Plato moritur. Post quem academiam Speusippus tenuit.
[A. M. Hebr. 3618. Sept. 4966.] Arses Ochi filius, annis IV. Judaeorum pontifex Maximus Jaddus clarus habetur, cujus frater Manasses templum in monte Garizi construxit. Speusippus moritur, cui succedit Xenocrates. Quarto Ochi anno Alexander Philippi et Olympiadis filius, vicesimum aetatis annum gerens Macedonibus regnare incipit.
[A. M. Hebr. 3624. Sept. 4972.] Darius, Arsami filius, annis VI. Alexander adversum Illyricos et Thraces feliciter dimicans, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et, apud Granicum flumen regiis ducibus oppressis, urbem Sardis capit. Idem, capta Tyro, Judaeam invadit, a qua favorabiliter exceptus Deo victimas immolat, et pontificem templi laddum honoribus plurimis prosequitur, Andromacho locorum custode dimisso. Septimo regni sui anno Alexandriam in Aegypto condidit. Nec mora Babylonem obtinuit, interfecto Dario, in quo Persarum regnum destructum est, quod steterat annis CCXXXI. Quo tempore etiam Latini a Romanis perdomiti sunt.
[A. M. Hebr. 3629. Sept. 4977.] Alexander post mortem Darii annis V regnavit; nam antea VII. Alexander Hircanos et Mardos capit, revertensque in Hammone condidit Paraetonium. Idem Indicum usque Oceanum victoriis potius quam bellis pervenit, ac Babylonem reversus, tricesimo secundo vitae, regni autem sui duodecimo, anno, veneni haustu periit. Post quem, translato in multos imperio, Aegyptum Ptolemaeus Lagi filius tenuit, Macedonas Philippus qui et Arideus frater Alexandri, Syriam et Babylonem et omnia regna Orientis Seleucus Nicanor, Asiae regnavit Antigonus, qui apud Danielem per quatuor Hirci, qui Arietem contereret, cornua designatur.
[A. M. Hebr. 3669. Sept. 5017.] Aegypto primus regnavit Ptolemaeus Lagi annis XL. Appius Claudius Caecus Romae clarus habetur, qui aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit. Ptolemaeus, Hierosolymis et Judaea in ditionem suam dolo redactis, plurimos captivorum in Aegyptum transtulit. Judaeorum pontifex maximus Onias Jaddi filius clarus habetur. Tertio decimo Ptolemaei anno Syriae et Babyloni, et superioribus locis regnare incipit Seleucus Nicanor; a quo tempore Machabaeorum Hebraea historia Graecorum supputat regnum, a quo et Edesseni sua tempora computant. Seleucus Seleuciam, Laodiceam, Antiochiam, Apamiam, Edessam, Beroeam et Pellam urbes condidit. Judaeorum pontifex maximus religiosissimus ac piissimus Simon Oniae filius clarus habetur. Post quem Eleazarus frater ejus suscepit templi ministerium, filio ejus Onia parvo admodum derelicto. Seleucus in eas urbes quas exstruxerat, Judaeos transfert, jus eis civium et municipalem ordinem cum Graecis aequali honore concedens.
[A. M. Hebr. 3707. Sept. 5055.] Ptolemaeus Philadelphus annis XXXVIII. Sostratus Cnidius Pharum in Alexandria construxit. Ptolemaeus Judaeos qui in Aegypto erant liberos esse permisit, et Eleazaro pontifici multa Hierosolymam et in templi donaria vasa transmittens, Septuaginta interpretes petit, qui Scripturam sanctam in Graecum verterent eloquium. Aratus agnoscitur. Judaeorum pontificatum post Eleazarum avunculus ejus Manasses accepit. Tantae autem potentiae fuisse narratur Ptolemaeus iste Philadelphus, ut Ptolemaeum patrem vinceret. Narrant autem historiae habuisse cum peditum CC millia, equitum XX millia, curruum II millia, elephantos, quos primus adduxit ex Aethiopia, CCCC, et caetera his similia.
[A. M. Hebr. 3733. Sept. 5081.] Ptolemaeus Evergetes, frater superioris regis, annis XXVI. Qui inde Evergetes ab Aegyptiis est vocatus, quia, capta Syria et Cilicia, et propemodum universa Asia, inter innumera argenti pondera ac vasa pretiosa quae cepit, etiam deos eorum quos Cambyses capta Aegypto in Persas portaverat retulit. Judaeorum pontifex Onias Simonis Justi filius clarus habetur, cujus item filius Simon non minore gloria fulget, sub quo Jesus filius Syrach Sapientiae librum componens, quem vocant Panareton, etiam Simonis in eo fecit mentionem.
[A. M. Hebr. 3750. Sept. 5098.] Ptolemaeus Philopator filius Evergetis annis XVII. Antiochus rex Syriae, victo Philopatore, Judaeam sibi sociat. Judaeorum pontifex maximus Onias filius Simonis insignis habetur, ad quem Lacedaemoniorum rex Arius legatos mittit.
[A. M. Hebr. 3774. Sept. 5122.] Ptolemaeus Epiphanes, filius Philopatoris, annis XXIV. Secundus liber Machabaeorum apud Judaeos hujus temporis gesta continet. Onias sacerdos, adsumptis Judaeorum plurimis, fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur, et, concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Judaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani annis CCL. Sub occasione igitur Oniae pontificis infinita examina Judaeorum in Aegyptum confugerunt, eo tempore et Cyreneorum multitudine repleta est. Haec autem vel Oniae vel caeteris fuit causa Aegyptum petendi, quia, pugnantibus contra se magno Antiocho et ducibus Ptolemaei, posita in medio Judaea in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis Ptolemaeo faventibus.
[A. M. Hebr. 3809. Sept 5157.] Ptolemaeus Philometor annis XXXV. Aristobulus natione Judaeus, Peripateticus Philosophus agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen commentarios scripsit. Antiochus Epiphanes, qui post Seleucum cognomento Philopatorem annis XI regnavit in Syria, Judaeorum legem impugnans, omniaque sordibus idolorum complens, in templo Jovis Olimpii simulacrum ponit. Sed et in Samaria super verticem montis Garizi Jovis Peregrini delubrum aedificat, ipsis Samaritanis ut id faceret precantibus. Verum Mathathias sacerdos leges patrias vindicat, adversus Antiochi duces arma corripiens, quo mortuo ducatum Judaeorum suscepit filius ejus Judas Machabaeus, anno CXLVI regni Graecorum, vicesimo autem Ptolemaei Olympiade CLV. Qui mox Antiochi duces de Judaea expellens, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias leges post triennium suis civibus reddidit. Unde post secessum Oniae sacerdotis in Aegyptum, de quo supra diximus, et mortem Alchimi, qui, effugato Onia, pontificatum indignus invadere tentabat, omnium favore Judaeorum Machabaeo sacerdotium decernitur, quod post mortem ejus frater Jonathas sortitus, XIX annos summa ministravit industria.
[A. M. Hebr. 3838. Sept. 5186.] Ptolemaeus Evergetes annis XXIX. Jonathas dux Judaeorum et pontifex cum Romanis et Spartiatis amicitias facit; quo a Triphone interfecto, in sacerdotium frater Simon assumitur, anno regni Evergetis septimo, quod VIII annis strenuissime gerens filio Joanni reliquit. Hic, adversus Hircanos bellum gerens, Hircani nomen accepit, et a Romanis jus amicitiae postulans, decreto senatus inter amicos relatus est. Samariam, quae nostro tempore Sebaste vocatur, obsidione captam solo coaequavit, quam postea Herodes instaurans Sebasten in honorem Augusti appellari voluit.