De temporum ratione (page 3)

Bède le Vénérable · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[A. M. Hebr. 3855. Sept. 5203.] Ptolemaeus Physcon qui et Soter, annis XVII. Cicero Arpini nascitur matre Helvia, patre equestris ordinis ex regio Voscorum genere. Hircano in pontificatum, quem ipse XXVI annis tenuit, Aristobulus succedit annum unum, qui rex pariter et pontifex primus apud Judaeos diadematis sumpsit insigne, post CCCCLXXXIV annos Babylonicae captivitatis; post quem regnavit Jannaeus cognomento Alexander annis XXVII, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus praefuit.

[A. M. Hebr. 3865. Sept. 5213.] Ptolemaeus, qui et Alexander, annis X. Hujus anno septimo Syria in Romanam ditionem cessit, capto Philippo a Gabinio. Expulsus de regno Ptolemaeus Physcon per matrem Cleopatram, in Cyprum secedit.

[A. M. Hebr. 3873. Sept. 5221.] Ptolemaeus, qui a matre fuerat ejectus annis VIII, regressus de fuga regnum obtinuit, quia Alexandrum qui ante eum fuerat, ob interfectionem matris cives pepulerant. Sylla Athenienses vastat.

[A. M. Hebr. 3903. Sept. 5251.] Ptolemaeus Dionysius annis XXX. Ab hujus anno quinto Alexandra uxor Alexandri pontificis post mortem ejus regnavit Judaeis annis IX, ex quo tempore Judaeos rerum confusio et variae clades oppresserunt. Post cujus mortem Aristobulus et Hircanus filii ejus contra se de imperio dimicantes, occasionem praebuere Romanis ut Judaeam invaderent. Itaque Pompeius Hierosolymam veniens, capta urbe, et templo reserato, usque ad sancta sanctorum accedit, Aristobulum vinctum secum abducit, pontificatum confirmat Hircano, deinde Antipatrum Herodis Ascalonitae filium procuratorem Palaestinae facit, mansitque in pontificatu Hircanus annis XXXIV. Virgilius Maro in pago qui Andes dicitur, haud procul a Mantua nascitur, Pompeio et Crasso consulibus. Pompeius, captis Hierosolymis, tributarios Judaeos facit. Virgilius Cremonae studiis eruditur. Caesar Germanos et Gallos capit, et Britannos quoque, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum fuerat, victos obsidibus acceptis stipendiarios facit.

[A. M. Hebr. 3925. Sept. 5273.] Cleopatra soror Ptolemaei annis XXII. Orto enim bello civili inter Caesarem et Pompeium, victus Pompeius Alexandriam petit, ibique ab ipso a quo sperabat auxilia Ptolemaeo percussus interiit; mox Caesar ubi Alexandriam venit, ipsi quoque Ptolemaeus parare voluit insidias, unde bello ei inlato, victus in illo periit. Caesar, Alexandria potitus, regnum Cleopatrae dedit, cum qua consuetudinem stupri habuerat; cujus tertio regni anno ipse primus Romanorum singulare obtinuit imperium, a quo Caesares Romanorum principes appellati. Cleopatra regio comitatu urbem ingressa.

[A. M. Hebr. 3910. Sept. 5258.] Caesar, ob insolentiam morum, conjurantibus in eum LX vel amplius senatoribus equitibusque Romanis, in curia confossus interiit, post annos IV et VI menses quam regnare coeperat. Cassius, Judaea capta, templum spoliat.

[A. M. Hebr. 3966. Sept. 5314.] Octavianus Caesar Augustus Romanorum secundus, regnavit annis LVI et mensibus VI, a quo Augusti appellati reges Romanorum, quorum XV vivente Cleopatra, XL et unum postea vixit annos. Undecimo Augusti anno deficiente in Judaea pontificum principatu, Herodes nil ad eum pertinens, ut pote Antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius, a Romanis Judaeorum suscepit principatum, quem tenuit annos XXXVI; qui ne ignobilis forte, et a Judaeorum semine argueretur extraneus, combussit libros omnes quibus nobilitas gentis Judaeae in templo servabatur adscripta, ut, deficientibus probamentis, et ipse ad hanc pertinere putaretur. Insuper etiam ut suam sobolem regio illorum generi commisceret, projecta Doside femina Hierosolymitana, quam privatus acceperat uxorem, et nato ex ea filio Antipatro, sociat sibi Mariamnem filiam Alexandri, neptem Aristobuli fratris Hyrcani, qui ante eum rex erat Judaeorum. Haec quinque ei genuit filios, quorum duos Alexandrum et Aristobulum ipse necavit in Samaria; nec mora, post etiam matrem illorum, qua nil charius noverat, simili scelere peremit. E quibus Aristobulus Herodem ex Beronice susceperat filium, quem in Actibus apostolorum ab angelo percussum legimus. Tertio inter Augustum et Antonium orto bello, quod Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Augusti, Cleopatram duxisset uxorem, Antonius et Cleopatra victi, semet interficiunt. A quo tempore quidam primum annum Augusti monarchiae supputant. Hactenus qui vocabantur Lagidae in Aegypto regnaverunt annis CCXCV.

SEXTA AETAS.

[A. M. 3952. Chr. 1.] Anno Caesaris Augusti XLII, a morte vero Cleopatrae et Antonii quando et Aegyptus in provinciam versa est anno XXVII; Olympiadis CXCIV anno tertio, ab Urbe autem condita anno DCCLII, id est, eo anno, quo, compressis cunctarum per orbem terrae gentium motibus, firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, Jesus Christus Filius Dei sextam mundi aetatem suo consecravit adventu. Anno imperii Augusti XLVII, Herodes morbo intercutis aquae, et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter et digne moritur, pro quo substitutus ab Augusto, filius ejus Archelaus, regnavit annis IX, id est, usque ad ipsius Augusti finem. Tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus apud Augustum ferocitatem ejus Judaeis, in Viennam urbem Galliae relegatur, et ad minuendam Judaici regni potentiam, insolentiamque domandam, quatuor fratres ejus pro eo sunt tetrarchae creati; Herodes, Antipater, Lysias et Philippus, quorum Philippus, et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur, etiam vivente Archelao tetrarchae fuerant ordinati.

[A. M. 3989. Chr. 38.] Tiberius privignus Augusti, hoc est, Liviae uxoris ejus filius, ex superiore genitus conjuge, regnavit annis XXIII. Hujus anno duodecimo Pilatus Judaeae procurator ab eodem dirigitur. Herodes tetrarcha, qui Judaeorum principatum tenet annis XXIV, in honorem Tiberii et matris ejus Liviae Tiberiadem condidit et Libiadem.

[A. M. 3981. Chr. 30.] Anno quinto decimo imperii Tiberii, Dominus, post baptismum quod praedicavit Joannes, mundo regnum coelorum annunciat, peractis a principio mundi secundum Hebraeos annis, ut Eusebius in Chronicis suis signat, IV millibus, adnotando quod sexto decimo Tiberii anno principium fuerit octuagesimi primi jubilaei, secundum Hebraeos. Quare autem nostra supputatio undeviginti minus ponendos aestimaverit annos, facile qui superiora libelli hujus legerit, inveniet. Juxta vero Chronica eadem quae ipse Eusebius de utraque Editione, ut sibi videbatur, composuit, anni sunt VMCCXXVIII.

[A. M. 3984. Chr. 33.] Anno XVIII imperii Tiberii Dominus sua passione mundum redemit, et, praedicaturi per Judaeae regiones, apostoli, Jacobum fratrem Domini Hierosolymis ordinant episcopum, ordinant et septem diaconos, et, lapidato Stephano, Ecclesia per regiones Judaeae et Samariae dispergitur. Agrippa, cognomento Herodes, filius Aristobuli filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae, Romam profectus, a Tiberio in vincula conjicitur, ubi plurimos sibi adscivit ad amicitiam, et maxime Germanici filium Gaium.

[A. M. 3993. Chr. 42.] Gaius cognomento Caligula, regnavit annos III, et menses X, dies VIII. Hic Herodem Agrippam amicum suum, vinculis liberatum, regem Judaeae facit, qui permanet in regno annis VII, id est, usque ad quartum Claudii annum; quo ab angelo percusso, successit in regnum filius ejus Agrippa, et usque ad exterminium Judaeorum XXVI annis perseverat. Herodes tetrarcha et ipse Gaii amicitiam petens, cogente Herodiade, Romam venit, sed accusatus ab Agrippa etiam tetrarchiam perdidit, fugiensque in Hispaniam cum Herodiade, moerore periit. Pilatus qui sententiam damnationis in Christum dixerat, tantis, irrogante Gaio, angoribus coarctatus est, ut sua se manu peremerit. Gaius, in deos se referens, Judaeorum loca sancta sordibus idolorum prophanat. Matthaeus in Judaea praedicans Evangelium scripsit.

[A. M. 4007. Chr. 56.] Claudius annos XIII, menses VII, dies XXVIII. Petrus Apostolus cum primus Antiochenam fundasset Ecclesiam, Romam pergit, ibique XXV annis cathedram tenet episcopalem, id est, usque ad ultimum Neronis annum. Marcus Evangelium quod omae scripserat, Aegypto, Petro mittente, praedicat. Quarto Claudii anno fames gravissima, cujus Lucas meminit, facta est. Eodem anno ipse Brittaniam adiens, quam neque ante Julium Caesarem, neque post eum quisquam attingere ausus fuerat, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in ditionem recepit. Orcadas etiam insulas Romano adjecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense, Romam rediit. Nono regni sui anno, Judaeos tumultuantes Roma expulit, quod et Lucas refert. Sequenti anno fames maxima Romam corripit.

[A. M. 4021. Chr. 70.] Nero annos XIII, menses VII, dies XXVIII. Hujus secundo anno Festus Judaeae procurator successit Felici, a quo Paulus Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, post haec ad praedicandum dimittitur, necdum Nerone in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant Historiae. Jacobus frater Domini cum XXX annis Hierosolymorum rexisset Ecclesiam, septimo Neronis anno lapidatur a Judaeis, vindicantibus in illo, quod Paulum interficere nequiverunt. Festo in magistratu Judaeae succedit Albinus, Albino Florus; cujus luxuriam et avaritiam caeteraque flagitia non ferentes Judaei, contra Romanos rebellaverunt, adversum quos Vespasianus magister militiae transmissus, plurimas urbes Judaeae cepit. Primus Nero super omnia scelera sua etiam Christianos persequitur, quorum eximios Romae, Petrum cruce, Paulum occidit gladio. Hic in re militari nihil omnino ausus, Brittaniam pene amisit, nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt.

[A. M. 4031. Chr. 80.] Vespasianus annos IX, menses XI, dies XXII. Hic apud Judaeam imperator ab exercitu appellatus, et bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur; qui Titus secundo anno, Judaeae regnum subvertit, templumque, solo stravit, post annos primae aedificationis ejus MCXXXIX. Consummatum est hoc bellum annis IV, duobus quidem Nerone vivente, et duobus aliis postea. Vespasianus inter alia magnorum operum in privata adhuc vita in Germaniam ac deinde in Brittaniam, a Claudio missus, tricies et bis cum hoste conflixit. Duas validissimas gentes, XX oppida, insulam Vectam Brittaniae proximam, imperio Romano adjecit. Colossus erigitur, habens altitudinis pedes CVII.

[A. M. 4033. Chr. 82.] Titus annos II, menses II. Vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Hic Amphitheatrum Romae aedificat, et in dedicatione ejus V ferarum millia occidit.

[A. M. 4049. Chr. 98.] Domitianus, frater Titi junior annos XV, menses V. Hic secundus post Neronem Christianos persequitur, sub quo apostolus Joannes in Pathmum insulam relegatus est. Et Flavia Domitilla, Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, in insulam Pontianam ob fidei testimonium exulat. Qui et ipsum Joannem fertur in ferventis olei dolium misisse, sed Joannem tam immunem redisse a poenis, quam a corruptione carnis manebat semper immunis.

[A. M. 4050. Chr. 99.] Nerva annum I, menses IV, dies VIII. Hic primo edicto suo cunctos exules revocavit, unde et Joannes apostolus hac generali indulgentia liberatus, Ephesum rediit. Et quia concussam, se absente, per haereticos vidit Ecclesiae fidem, confestim hanc descripta in Evangelio suo verbi Dei aeternitate stabilivit.

[A. M. 4069. Chr. 118.] Trajanus annos XIX, menses VI, dies XV. Joannes apostolus sexagesimo octavo anno post passionem Domini, aetatis autem suae nonagesimo octavo, Ephesi placida morte quievit. Trajano adversum Christianos persecutionem movente, Simeon qui et Simon filius Cleophae, Hierosolymorum episcopus crucifigitur, et Ignatius Antiochiae episcopus, Romam perductus, bestiis traditur. Alexander quoque Romanae urbis episcopus martyrio coronatur, et septimo ab urbe milliario, via Numentana, ubi decollatus est, sepelitur. Plinius Secundus Novocomensis orator et historicus insignis habetur, cujus plurima ingenii opera exstant. Pantheon Romae quod Domitianus fecerat, fulmine concrematum; cui nomen inde datum est quod omnium deorum sit ipsa domus habitaculum. Judaei per diversas terrarum partes seditionem moventes, digna caede sternuntur. Trajanus Romani imperii, quod post Augustum, defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit.

[A. M. 4090. Chr. 139.] Adrianus, consobrinae Trajani filius, annos XXI. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem, virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus, praecepit per epistolam Christianos sine objectu criminum non damnari. Idem Judaeos secundo rebelles ultima caede perdomuit, etiam introeundi eis Hierosolymam licentia ablata, quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam vocari de nomine suo praecepit. Idem eruditissimus in utraque lingua Bibliothecam Athenis miri operis exstruxit. Hierosolymae primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Judaeis, qui sunt numero XV, et praefuerunt a passione Domini per annos fere C et VII.

[A. M. 4112. Chr. 161.] Antoninus cognomento Pius, cum filiis suis Aurelio et Lucio annos XXII, menses III. Justinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Qui non longe post, suscitante persecutionem Crescente Cynico, pro Christo sanguinem fudit sub Pio Romae episcopo. Hermes scripsit librum qui dicitur Pastor, in quo praeceptum angeli continet, ut Pascha die Dominico celebraretur. Polycarpus Romam veniens multos ab haeretica labe castigavit, qui Valentini et Cerdonis fuerant nuper doctrina corrupti.

[A. M. 4131. Chr. 180.] M. Antoninus Verus, cum fratre Lucio Aurelio Commodo, annos XVIIII, mensem unum. Hi primum aequo jure imperium administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint: bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Persecutione orta in Asia Polycarpus et Pionius fecere martyrium, in Gallia quoque plurimi gloriose pro Christo sanguinem fudere. Nec multo post vindex scelerum lues multas late provincias, Italiam maxime Romamque vastavit. Defuncto Commodo fratre, Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit. Antonino imperatori, Melito Asianus Sardensis episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit. Lucius Britanniae rex, missa ad Eleutherum Romae episcopum epistola, ut Christianus efficiatur impetrat. Apollinaris Asianus Hierapoli, et Dionysius Corinthi, clari habentur episcopi.

[A. M. 4144. Chr. 193.] L. Antoninus Commodus post mortem patris regnavit annos XIII. Hic adversum Germanos bellum feliciter gessit, caeterum ipse per omnia luxuriae et obscoenitati mancipatus nihil paternae virtutis et pietatis simile gessit. Irenaeus episcopus Lugdunensis insignis habetur. Commodus imperator, Colossi capite sublato, suae imaginis caput ei jussit imponi.

[A. M. 4145. Chr. 194.] Aelius Pertinax menses VI. Hic Juliani jurisperiti scelere occiditur in palatio, quem, mense septimo postquam coeperat imperare, Severus apud pontem Milvium bello victum interfecit. Victor decimus tertius Romae episcopus, datis late libellis, constituit Pascha die Dominico celebrari, sicut et praedecessor ejus Eleutherus a quinta decima luna primi mensis usque in vicesimam primam. Cujus decretis favens Theophilus Caesareae Palaestinae episcopus, scripsit adversus eos qui quarta decima luna cum Judaeis Pascha celebrant, cum caeteris qui in eodem concilio aderant episcopis, synodicam et valde utilem epistolam.

[A. M. 4163. Chr. 212.] Severus Pertinax annos XVIII. Clemens, Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Pantaenus, Stoicus philosophus, in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur. Narcissus Hierosolymorum episcopus, et Theophilus Caesareensis, Polycarpus quoque et Bachylus, Asianae provinciae episcopi insignes habentur. Persecutione in Christianos facta, plurimi per diversas provincias inter quos et Leonides, pater Origenis, martyrio coronati sunt. Clodio Albino, qui se in Gallia Caesarem fecerat, apud Lugdunum interfecto, Severus in Britannias bellum transfert, ubi ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret securiores, magnam fossam, firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum per CXXXII millia passuum a mari usque ad mare duxit, et Eburaci obiit. Perpetua et Felicitas apud Carthaginem Africae in castris, bestiis deputatae pro Christo Nonis Martiis.

[A. M. 4170. Chr. 219.] Antoninus cognomento Caracalla Severi filius, annos VII. Alexander episcopus Cappadociae, cum, desiderio locorum sanctorum, Hierosolymam venisset, vivente adhuc Narcisso ejusdem urbis episcopo, persenilis aetatis viro, et ipse ibi ordinatur episcopus, Domino, ut id fieri deberet, per revelationem monente. Tertullianus Afer centurionis proconsularis filius omnium Ecclesiarum sermone celebratur.

[A. M. 4171. Chr. 220.] Macrinus annum I. Abgarus vir sanctus regnavit Edessae, ut vult Africanus. Macrinus cum filio Diadumeno cum quo imperium invasit, apud Archilaidem militari tumultu occiditur.

[A. M. 4175. Chr. 224.] M. Aurelius Antoninus annos IV. In Palaestina Nicopolis, quae prius Emmaus vocabatur, urbs condita est, legationis industriam pro ea suscipiente Julio Africano scriptore temporum. Haec est Emmaus quam Dominus post resurrectionem suo ingressu, sicut Lucas narrat, sanctificare dignatus est. Hippolytus episcopus, multorum conditor opusculorum, temporum canonem quem scripsit hucusque perduxit; qui etiam sedecennalem paschae circulum reperiens, Eusebio qui super eodem pascha decennovenalem circulum composuit occasionem dedit.

[A. M. 4858. Chr. 237.] Aurelius Alexander annis XIII. Hic in Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Urbanus Romae episcopus multos nobilium ad fidem Christi et martyrium perduxit. Origenes Alexandriae, imo toto orbe clarus habetur. Denique Mammea mater Alexandri eum audire curavit, et Antiochiam accitum summo honore habuit.

[A. M. 4191. Chr. 240.] Maximinus annis III. Hic adversus Ecclesiarum sacerdotes et clericos, id est, doctores, persecutionem exercet, maxime propter Christianam Alexandri cui successerat, et Mammeae matris ejus familiam, vel praecipue propter Origenem presbyterum. Pontianus et Antherus Romanae urbis episcopi martyrio coronati, et in coemeterio Calixti sunt sepulti.

[A. M. 4197. Chr. 246.] Gordianus annis VI. Julius Africanus inter scriptores Ecclesiasticos nobilis habetur: qui in Chronicis quae conscripsit, refert se Alexandriam properare, Heraclae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in philosophicis studiis atque omni Graecorum doctrina instructissimum fama loqueretur. Origenes in Caesarea Palaestinae Theodorum cognomento Gregorium, et Athenodorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos divina philosophia imbuit.

[A. M. 4204. Chr. 253.] Philippus cum Philippo filio annis VII. Hic primus imperatorum omnium Christianus fuit; ac post tertium imperii ejus annum millesimus a conditione Romae annus expletus est; ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. Origenes adversus quemdam Celsum Epicureum philosophum qui contra nos libros conscripserat, octo voluminibus respondit; qui, ut breviter dicam, tam scribendi sedulus fuit, ut Hieronymus quodam loco VI librorum ejus millia se legisse meminerit.

[A. M. 4205. Chr. 254.] Decius anno I, mensibus III. Hic cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob odium eorum in Christianos persecutionem movet, in qua Fabianus, in urbe Roma martyrio coronatus, sedem sui episcopatus Cornelio dereliquit, qui et ipse martyrio coronatus est. Alexander Hierosolymorum episcopus apud Caesaream Palaestinae, et Antiochiae Babylas interficiuntur. Haec autem persecutio, ut Dionysius Alexandriae episcopus refert, non ex praecepto imperatoris sumpsit exordium, sed anno, inquit, integro principalia praevenit edicta minister daemonum qui dicebatur in civitate nostra Divinus, superstitiosum contra nos exagitans vulgus.

[A. M. 4207. Chr. 256.] Gallus cum Volusiano filio annis II, mensibus IV. Hujus imperii Dionysius Alexandriae antistes ita meminit: « At ne Gallus quidem malum Decii aut videre potuit, aut cavere, sed in eumdem lapidem offensionis impegit: cujus cum regnum floreret initio, et cuncta ei ex sententia cederent, sanctos viros qui pro pace regni ejus Deo summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam fugavit et pacem. » Origenes, septuagesimo aetatis anno non ad integrum impleto defunctus, et in urbe Tyri sepultus est. Cornelius, Romae episcopus, rogatus a quadam matrona Lucina, corpora apostolorum de catacumbis levavit noctu, et posuit Pauli quidem via Hostiensi ubi decollatus est, Petri autem juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templum Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, tertio Kalend. Jul.

[A. M. 4222. Chr. 271.] Valerianus cum filio Gallieno annis XV. Hic, in Christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege capitur, ibique, luminibus orbatus, servitute miserabili consenescit. Unde Gallienus, tam claro Dei judicio territus, pacem nostris reddidit, sed ob meritum tamen vel propriae libidinis vel paternae theomachiae, innumera a Barbaris adsurgentibus Romani regni detrimenta sustinuit. Hac persecutione Cyprianus Carthaginensis episcopus, cujus doctissima exstant opuscula, martyrio coronatur: cujus vitae et passionis volumen egregium reliquit Pontius diaconus ejus, qui usque ad diem passionis ejus cum ipso exilium sustinuit. Theodorus, cujus supra meminimus, cognomento Gregorius, Neocaesareae Ponti episcopus, magna virtutum gloria claret. E quibus unum est, quod, ut Ecclesiae faciendae locus sufficeret, montem precibus movit. Stephanus et Xistus Romae episcopi martyrium passi.

[A. M. 4224. Chr. 273.] Claudius anno I, mensibus IX. Iste Gothos jam per annos XV Illyricum Macedoniamque vastantes superat, ob quae in curia clypeus ei aureus, et in Capitolio statua aurea collocata est. Malchion disertissimus Antiochenae presbyter Ecclesiae, quippe qui in eadem urbe rhetori cam docuerat, adversus Paulum de Samosata qui, Antiochiae episcopus dogmatizabat Christum communis naturae hominem tantum fuisse, accipientibus notariis, disputavit, qui dialogus usque hodie exstat.

[A. M. 4229. Chr. 278.] Aurelianus annos V, menses VI. Hic cum adversum nos persecutionem movisset, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post a militibus occisus est, itineris medio quod inter Constantinopolim et Heracleam est, stratae veteris loco qui Caenofrurium appellatur. Eutychianus, Romae episcopus, martyrio coronatus in coemeterio Callisti sepelitur, qui et ipse CCCXIII martyres manu sua sepelivit.

[A. M. 4230. Chr. 279.] Tacitus menses VI. Qua apud Pontum occiso, obtinuit Florianus imperium diebus LXXXVIII, et sic apud Tharsum interficitur. Anatolius natione Alexandrinus, Laodiceae Syriae episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur. Cujus ingenii magnitudo de libro quem super Pascha composuit, et de decem libris Arithmeticae institutionis potest apertissime cognosci.

[A. M. 4236. Chr. 285.] Probus annis VI, menses IV. Hic Gallias jamdudum a Barbaris occupatas, per multa et gravia praelia, deletis tandem hostibus ad perfectum liberavit. Secundo hujus anno, qui, ut in Chronicis Eusebii legimus, juxta Antiochenos CCCXXV annus fuit, juxta Tyrios CCCCII, juxta Laodicenos CCCXXIV, juxta Edessenos DLXXXVIII, juxta Ascalonitas CCCLXXX, secundum Hebraeos initium LXXXVI jubilei quod significat annos MMMM, CCL, insana Manichaeorum haeresis in commune humani generis malum exorta. Archelaus Mesopotamiae episcopus, librum disputationis suae quam habuit adversus Manichaeum exeuntem de Perside Syro sermone composuit, qui translatus a Graecis habetur a multis.

[A. M. 4238. Chr. 287.] Carus cum filiis Carino et Numeriano annis II. Gaius Romanae Ecclesiae fulget episcopus, qui a Diocletiano martyrium passus est. Pierius, presbyter Alexandriae, sub Theone episcopo florentissime populos docuit, et tantam sermonis diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant, invenit elegantiam, ut Origenes junior vocaretur, vir mirae parcimoniae, et voluntariae paupertatis appetitor, qui post persecutionem omni tempore vitae Romae versatus est.

[A. M. 4258. Chr. 307.] Diocletianus cum Herculio Maximiano annis XX. Carausius, sumpta purpura, Brittanias occupavit. Narseus, rex Persarum, Orienti bellum intulit. Quinquegentiani Africam vastaverunt. Aegyptum Achilleus obtinuit. Ob quod Constantius et Galerius Maximianus Caesares assumuntur in regnum. Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea VI liberos Constantini fratres habuit; Galerius filiam Diocletiani Valeriam. Post X annos per Asclepiodotum praefectum praetorio Brittaniae receptae. Decimo et nono anno Diocletiani, ipse in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente, vastari ecclesias, affligi, interficique Christianos praecipiunt. Secundo autem persecutionis anno Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt. Attamen coepta semel persecutio usque ad septimum Constantini annum fervere non cessat. Constantius, decimo sexto imperii anno, summae mansuetudinis et civilitatis vir, in Brittania diem obiit Eburaci. Haec persecutio tam crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem XVII millia martyrum pro Christo passa inveniantur. Nam et Oceani limbum transgressa, Albanum, Aaron, et Julium Brittaniae, cum aliis pluribus viris ac feminis felici cruore damnavit. Passus est hac Pamphilus presbyter, Eusebii Caesareensis episcopi necessarius, cujus vitam ipse tribus libris comprehendit.

[A. M. 4259. Chr. 308.] Tertio persecutionis anno, quo et Constantius obiit, Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Caesares facti, e quibus Maximinus maleficia et stupra sua Christianorum persecutionibus accumulat. Passus est ea tempestate Petrus Alexandriae episcopus cum pluribus Aegypti episcopis, Lucianus quoque vir moribus et continentia et eruditione praecipuus Antiochenus presbyter: passus est et Timotheus Romae decimo Kalend. Jul.

[ A. M. 4290. Chr. 339.] Constantinus Constantii ex concubina Helena filius, in Brittania creatus imperator, regnavit annis XXX et mensibus X. Ab anno persecutionis quarto, Maxentius Herculii Maximiani filius Romae Augustus appellatur. Licinius, Constantiae sororis Constantini vir, Carnunti imperator creatur. Constantinus de persecutore Christianus efficitur. In Nicaeno concilio fides catholica exponitur, anno post Alexandrum sexcentesimo tricesimo sexto, die mensis, secundum Graecos, Desii nono decimo, quod est tertio decimo Kalendarum Juliarum, consulatu Paulini et Juliani vv. cc. Constantinus fecit Romae, ubi baptizatus est, basilicam beati Joannis Baptistae quae appellata est Constantiniana. Item basilicam beato Petro in templo Apollinis, nec non et beato Paulo, corpus utriusque aere Cyprio circumdans V pedes grosso. Item basilicam in palatio Sessoriano quae cognominatur Hierusalem, ubi de ligno crucis Domini posuit. Item basilicam sanctae martyris Agnetis ex rogatu filiae suae, et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror ejus Constantia cum filia Augusta. Item basilicam beato Laurentio martyri via Tiburtina in agro Verano. Item basilicam via Lavicana inter duas laurus beato Petro et Marcellino martyribus, et mausoleum ubi matrem suam posuit in sarcophago purpureo. Item basilicam in civitate Hostia juxta portum urbis Romae beatorum apostolorum Petri et Pauli et Joannis Baptistae. Item basilicam in civitate Albanensi sancti Joannis Baptistae. Item basilicam in urbe Neapoli. Item Constantinus Drepanam Bithyniae civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim nuncupavit. Idem urbem nominis sui statuens in Thracia, sedem Romani imperii et totius caput Orientis esse voluit. Idem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi.

[A. M. 4314. Chr. 363.] Constantius cum Constantino et Constante fratribus, annos XXIV, menses V, dies XIII. Jacobus Nisibenus episcopus agnoscitur, ad cujus preces saepe urbs discrimine liberata est. Impietas Ariana, Constantii regis fulta praesidio, exiliis, carceribus et variis afflictionum modis primum Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est. Maximinus, Trevirorum episcopus, clarus habetur, a quo Athanasius Alexandriae episcopus cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. Antonius monachus centesimo quinto aetatis anno in eremo moritur. Reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Constantio Romam ingresso, ossa Andreae apostoli et Lucae evangelistae a Constantinopolitanis miro favore suscepta. Hilarius Pictaviensis episcopus qui pulsus ab Arianis in Phrygia exsulaverat, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit.

[A. M. 4316. Chr. 365.] Julianus annos II, menses VIII. Julianus, ad idolorum cultum conversus, Christianos persequitur. Pagani apud Sebasten Palaestinae urbem sepulcrum Joannis Baptistae invadunt, ossa dispergunt, eadem rursum collecta et cremata latius dispergunt. Sed Dei providentia affuere quidam ex Hierosolymis monachi qui, mixti colligentibus, quaecunque ipsi poterant ablata ad patrem suum Philippum pertulere. Ille confestim haec (supra se enim ducebat tantum thesaurum propriis servare vigiliis) ad pontificem maximum, tunc Athanasium, per Julianum diaconum suum mittit. Quae ille, suscepta paucis arbitris, sub cavato sacrarii pariete inclusa, prophetico spiritu profutura generationi posterae conservavit; cujus praesagium sub Theodosio principe per Theophilum ejusdem urbis episcopum completur, qui, destructo Serapis sepulcro, sancti Joannis ibidem consecravit ecclesiam.

[A. M. 4317. Chr. 366.] Jovianus mensibus VIII. Synodus Antiochiae a Meletio et suis facta, in qua, omousio anomoioque rejecto, medium inter haec omoiousion Macedonianum dogma vindicaverunt. Jovianus, lapsu Constantii praedecessoris admonitus, honorificis et officiosissimis litteris Athanasium requirit, ab ipso formam fidei et Ecclesiarum disponendarum suscepit modum: Sed ejus pia laetaque principia mors immatura corrupit.

[A. M. 4328. Chr. 377.] Valentinianus cum fratre Valente annis XI. Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda nostrae religionis scripta componit, qui postea a fide devians haeresim sui nominis instituit. Damasus, Romae episcopus, fecit basilicam juxta theatrum sancto Laurentio, et aliam in catacumbas ubi jacuerunt corpora sancta apostolorum Petri et Pauli, in quo loco platoniam ipsam ubi jacuerunt corpora sancta versibus adornavit. Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. Gratianus Valentiniani filius tertio ejus anno Ambianis imperator factus est. Constantinopoli Apostolorum martyrium dedicatur. Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. Hilarius episcopus Pictavis moritur.

[A. M. 4332. Chr. 381.] Valens cum Gratiano et Valentiniano, Valentiniani fratris sui filiis, annis IV. Valens, lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus jussit interfici. Gens Hunnorum diu inaccessis reclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque sparsim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi, transito Danubio, fugientes a Valente sine armorum depositione suscepti, mox per avaritiam Maximi ducis fame ad rebellandum coacti sunt, victoque Valentis exercitu per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis rapinisque fuderunt.

[A. M. 4338. Chr. 387.] Gratianus cum fratre Valentiniano annis VI. Theodosius, a Gratiano imperator creatus, maximas illas Scythicas gentes, hoc est, Alanos, Hunos et Gothos magnis multisque praeliis vincit; cujus concordiam non ferentes Ariani, post XL annos Ecclesias quas vi tenuere, reliquerunt. Synodus CL Patrum congregatur urbe Augusta adversus Macedonium sub Damaso Romae episcopo. Theodosius Arcadium filium suum consortem facit imperii. A secundo Gratiani anno, ipso quinquies et Theodosio coss., Theophilus paschalem computum scribit. Maximus vir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit, ibique Gratianum Augustum dolis circumventum apud Lugdunum occidit, fratremque ejus Valentinianum Italia expulit; qui tamen justissimam cum matre sua Justina poenam luit exsilii, quia et ipsum Ariana polluit haeresis, et eminentissimam catholicae fidei arcem Ambrosium perfida obsidione vexavit, nec prius quam prolatis beatorum Gervasii et Protasii martyrum, Deo revelante, reliquiis incorruptis, nefanda coepta deseruit.

[A. M. 4349. Chr. 398.] Theodosius qui, Gratiano vivente, VI annis jam Orientem regebat, post mortem ejus regnavit annis XI. Ipse et Valentinianus quem Italia expulsum benigne susceperat, Maximum tyrannum tertio ab Aquilea lapide interficiunt. Qui, quoniam Brittaniam, omni pene armata juventute copiisque militaribus spoliaverat, quae, tyrannidis ejus vestigia secutae in Gallias, nunquam ultra domum rediere, videntes transmarinae gentes saevissimae, Scottorum a Circio, Pictorum ab Aquilone destitutam milite ac defensore insulam, adveniunt, et vastatam direptamque eam multos per annos opprimunt. Hieronymus, sacrae interpres historiae, librum quem de illustribus Ecclesiae Viris scribit, usque ad decimum quartum totius imperii Theodosii annum perduxit.

[A. M. 4362. Chr. 411.] Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio annis XIII. Corpora sanctorum Abacuc et Michaeae prophetarum divina revelatione produntur. Gothi Italiam, Vandali atque Alani Gallias aggrediuntur. Innocentius, Romae episcopus, dedicavit basilicam Gervasii et Protasii martyrum beatissimorum, ex devotione testamenti cujusdam illustris feminae Vestinae. Pelagius Britto Dei gratiam impugnat.

[A. M. 4377. Chr. 426.] Honorius cum Theodosio minore, fratris sui filio annis XV. Alaricus rex Gothorum Romam invasit, partemque ejus cremavit incendio IX Cal. Septemb. anno conditionis ejus MCLXIV, ac sexto die quam ingressus fuerat, depraedata urbe, egressus est. Lucianus presbyter, cui revelavit Deus septimo Honorii principis anno locum sepulcri et reliquiarum beati protomartyris Stephani et Gamalielis ac Nicodemi, qui in Evangelio et in Actibus apostolorum leguntur, scripsit ipsam revelationem Graeco sermone ad omnium Ecclesiarum personam. Quam revelationem Avitus presbyter, homo Hispanus genere, in Latinum vertit eloquium, et, adjecta epistola sua per Orosium presbyterum, Occidentalibus dedit. Qui etiam Orosius, ad loca sancta perveniens, quo eum Augustinus ad Hieronymum pro discenda animae ratione miserat, reliquias beati Stephani accepit, et, patriam reversus, primus intulit Occidenti. Britanni, Scottorum Pictorumque infestationem non ferentes, Romam mittunt, et, sui subjectione promissa, contra hostem auxilia flagitant, quibus statim missa legio magnam Barbarorum multitudinem sternit, caeteros Britanniae finibus pellit, ac, domum reversura, praecepit sociis ad arcendos hostes murum trans insulam inter duo maria statuere, qui, absque artifice magistro, magis cespite quam lapide factus nil operantibus profuit. Nam mox ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis quasi maturam segetem obvia quaeque sibi caedit, calcat, devorat. Iterum petiti auxilia Romani advolant, et caesum hostem trans maria fugant, conjunctisque sibi Brittanis murum, non terra, ut ante, pulvereum, sed saxo solidum, inter civitates quae ibidem ob metum hostium fuerant factae, a mari usque ad mare collocant. Sed et in littore meridiano maris, quia et inde hostis timebatur, tu res per intervalla ad prospectum maris statuunt; sic valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Bonifacius, Romae episcopus, fecit oratorium in coemeterio sanctae Felicitatis, et ornavit sepulcrum ejus et sancti Sylvani. Hieronymus presbyter obiit duodecimo Honorii anno pridie Kal. Octob. anno aetatis suae nonagesimo primo.

[A. M. 4103. Chr. 452.] Theodosius minor, Arcadii filius annis XX et VI. Valentinianus junior Constantii filius Ravennae imperator creatur. Placidia mater ejus Augusta nuncupatur. Effera gens Vandalorum, Alanorum, et Gothorum ab Hispanis ad Africam transiens, omnia ferro, flamma, rapinis, simul et Ariana impietate foedavit. Sed beatus Augustinus, Hipponensis episcopus, et omnium doctor eximius Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis ejus mense migravit ad Dominum, quinto Calendas Septembres, cum vixisset annis LXXVI, in clericatu autem, vel episcopatu annos ferme XL complesset, quo tempore Vandali capta Carthagine Siciliam quoque deleverunt. Cujus captivitatis Paschasinus, Lilybetanus antistes, in epistola quam de ratione paschali papae Leoni scripsit, meminit. Ad Scottos in Christum credentes, ordinatus a papa Celestino Palladius, primus episcopus mittitur anno Theodosii octavo. Recedente a Britania Romano exercitu, cognita Scotti et Picti reditus denegatione redeunt ipsi, et totam ab Aquilone insulam pro indigenis murotenus capessunt; nec mora, caesis, captis, fugatisque custodibus muri, et ipso interrupto etiam, intra illum crudelis praedo grassatur. Mittitur epistola lachrymis aerumnisque referta ad Romanae potestatis virum Aetium ter consulem vicesimo tertio Theodosii principis anno, petens auxilium, nec impetrat. Interea fames dira ac famosissima profugos infestat, qua coacti quidam hostibus dedere manus, alii de montibus, speluncis ac saltibus, strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. Revertuntur Scotti domum, post non multum tempus reversuri: Picti extremam insulae partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent. Famem praefatam magna frugum opulentia, opulentiam luxuria et negligentia, negligentiam lues acerrima et aerior mox hostium novorum, id est, Anglorum, plaga secuta est: quos illi unanimi consilio cum rege suo Vurtigerno quasi defensores patriae ad se invitandos elegerunt, sed exceptos mox impugnatores atque expugnatores senserunt. Xistus, Romae episcopus, fecit basilicam sanctae Mariae matris Domini, quae ab antiquis Liberi cognominabatur. Eudoxia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias quae in basilica sancti Laurentii positae venerantur, secum deferens. Blaedla et Attila fratres, multarumque gentium reges, Illyricum Thraciamque depopulati sunt.

[A. M. 4410. Chr. 459.] Martianus et Valentinianus annis VII. Gens Anglorum, sive Saxonum, Brittaniam tribus longis navibus advehitur, quibus dum iter prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus fortior qui, junctus prioribus, primo hostes a quibus petebatur, abegit; deinde, in socios arma vertens, totam prope insulam ab Orientali ejus plaga usque ad Occidentalem igni vel ense subegit, conficta occasione quod pro se militantibus Britones minus sufficienter stipendia darent. Joannes Baptista caput suum duobus monachis orientalibus qui ob orationem venerant Hierosolymam, juxta Herodis quondam regis habitaculum revelat, quod deinceps Emisam Phaeniciae urbem perlatum et digno honore cultum est. Haeresis Pelagiana Brittanorum turbat fidem, qui, a Gallicanis episcopis auxilium quaerentes, Germanum Autisiodorensis Ecclesiae episcopum et Lupum Trecasenum aeque apostolicae gratiae antistitem fidei defensores accipiunt. Confirmant antistites fidem verbo veritatis simul et miraculorum signis. Sed et bellum Saxonum Pictorumque adversus Britones eo tempore junctis viribus susceptum, divina virtute retundunt; cum Germanus ipse, dux belli factus, non tubae clangore, sed clamore Alleluia totius exercitus voce ad sidera levato hostes in fugam vertit immanes; qui deinceps ad Ravennam perveniens et summa reverentia a Valentiniano et Placidia susceptus, migravit ad Christum; corpus honorifico agmine, comitantibus virtutum operibus, Autisiodorum defertur. Aetius patritius magna Occidentalis reipublicae salus et regi quondam Attilae terror, a Valentiniano occiditur; cum quo Hesperium cecidit regnum neque hactenus valuit relevari.

[A. M. 4427. Chr. 476.] Leo annos XVII. Hic pro Tomo Chalcedonensi per universum orbem singulis orthodoxorum episcopis singulas consonantesque misit epistolas, quid de eodem Tomo sentirent rescribi sibi postulans. Quorum adeo consonantia de vera Christi incarnatione suscepit omnium rescripta, ac si uno tempore unoque dictante fuissent universa conscripta. Theodoretus, episcopus civitatis quae, a Cyro Persarum rege condita, Cyri nomen habuit, scribit de vera incarnatione Domini salvatoris adversus Eutychem, et Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem negant. Scripsit et historiam Ecclesiasticam a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est, usque ad imperium Leonis hujus sub quo et mortuus est. Victorius, jubente papa Hilario, scripsit Paschalem circulum DXXXII annorum.

[A. M. 4444. Chr. 493.] Zenon annos XVII. Corpus Barnabae apostoli, et Evangelium Matthaei ejus stylo scriptum, ipso revelante, reperitur. Odoacer rex Gothorum Romam obtinuit, quam ex eo tempore diutius eorum reges tenuere. Mortuo Theodorico, Triarii filio, alius Theodoricus, cognomento Valamer, Gothorum suscepit regnum, qui utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est, et plurima Regiae civitatis loca igne succendens Italiam quoque infestus occupavit. Honoricus, rex Vandalorum Arianus, in Africa, exulatis diffugatisque plus quam CCCXXXIV episcopis Catholicis, ecclesias eorum clausit, plebem variis affecit suppliciis, et quidem innumeris, manus abscindens, linguas praecidit, nec tamen loquelam Catholicae confessionis eripere potuit. Brittones, duce Ambrosio Aureliano, viro modesto, qui solus forte Romanae gentis Saxonum caedi superfuerat, occisis in eadem parentibus purpura indutis, victricem eorum gentem provocantes ad praelium, vincunt, et ex eo tempore nunc hi, nunc illi, palmam habuere, donec advena potentior tota per longum potiretur insula.

[A. M. 4472. Chr. 521.] Anastasius annos XXVIII. Thrasamundus, Vandalorum rex, catholicas ecclesias clausit, et CCXX episcopos exilio Sardiniam misit. Symmachus papa inter multa Ecclesiarum opera, quae vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, ad beatum Petrum, et beatum Paulum, et beatum Laurentium, pauperibus habitacula construxit, et omni anno per Africam, vel Sardiniam, episcopis qui in exilio erant pecunias et vestes ministrabat. Anastasius, quia haeresi favens Eutychetis catholicos insecutus est, divino fulmine periit.

[A. M. 4480. Chr. 329.] Justinus senior annos VIII. Joannes Romanae Ecclesiae pontifex Constantinopolim veniens, ad portam quae vocatur Aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium, roganti caeco lumen reddidit; qui dum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus carceris afflictione peremit, invidia ductus quia Catholicae pietatis defensor Justinus eum honorifice suscepisset: quo anno, id est, consulatu Probi junioris, et Symmachum patritium Ravennae occiderat, et ipse anno sequente ibidem subita morte periit, succedente in regno Athalarico nepote ejus. Hildericus, Vandalorum rex, episcopos ab exilio reverti et ecclesias instaurare praecepit post annos LXXIV haereticae profanationis. Benedictus abbas virtutum gloria claruit, quas beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scripsit.

[A. M. 4518. Chr. 567.] Justinianus Justini ex sorore nepos annos XXXVIII. Belisarius patritius, a Justiniano in Africam missus, Vandalorum gentem delevit. Carthago quoque anno excessionis suae XCVI recepta est, pulsis devictisque Vandalis, et Gelismero rege eorum capto Constantinopolim misso. Corpus S Antonii monachi divina revelatione repertum Alexandriam defertur, et in ecclesia beati Joannis Baptistae humatur. Dionysius Paschales scribit circulos, incipiens ab anno dominicae incarnationis DXXXII, qui est annus Diocletiani CCXLVIII, post Consulatum Lampadii et Orestis, quo anno Codex Justinianeus orbi promulgatus est. Victor quoque Capuanus episcopus librum de pascha scribens Victorii arguit errores.

[A. M. 4529. Chr. 578.] Justinus minor annis XI. Narsis patritius Totilam Gothorum regem in Italia superavit et occidit; qui deinde, per invidiam Romanorum, pro quibus multa contra Gothos laboraverat, accusatus apud Justinum et conjugem ejus Sophiam quod servitio premeret Italiam, secessit Neapolim Campeniae, et scripsit genti Longobardorum, ut venirent et possiderent Italiam. Joannes, Romanae Ecclesiae pontifex, ecclesiam Apostolorum Philippi et Jacobi quam praedecessor ejus Pelagius coeperat, fecit et dedicavit.

[A. M. 4536. Chr. 585.] Tiberius Constantinus annos VII. Gregorius tunc apocrisiarius in Constantinopoli, post Romanus episcopus, Libros expositionis in Job condidit et Eutychium ejusdem urbis episcopum in fide nostrae resurrectionis errasse Tiberio praesente convicit, ita ut ipse Augustus librum ejus quem de resurrectione scripsit suis quoque catholicis allegationibus destruens, deliberaret flammis cremari debuisse. Docebat enim idem Eutychius corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, et ventis aereque subtilius esse futurum, contra illud dominicum: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Gens Longobardorum, comitante fame et mortalitate, omnem invadit Italiam, ipsamque Romanam vastatrix obsidet urbem, quibus tempore illo rex praeerat Albuinus.

[A. M. 4557. Chr. 606.] Mauritius annos XXI. Hirminigildus Levigildi Gothorum regis filius, ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem, a patre Ariano regni privatus infulis, et in carcerem ac vincula projectus, ad extremum nocte sancta Dominicae resurrectionis securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno rex et martyr intravit. Cujus frater Richardus, mox ut regnum post patrem accepit, omnem Gothorum cui praeerat gentem, instante Leandro, Hispalitano episcopo, qui et Hirminigildum docuerat, catholicam convertit ad fidem. Gregorius Romanae Ecclesiae pontifex, et doctor eximius, anno Mauritii imperii decimo tertio, indictione decima tertia, Synodum episcoporum XXIV ad corpus beati apostoli Petri congregans de necessariis Ecclesiae decernit. Idem, missis Brittaniam Augustino, Melito et Joanne, et aliis pluribus cum eis monachis timentibus Deum, ad Christum Anglos convertit. Et quidem Aedilberctus, mox ad Christi gratiam conversus, cum gente Cantuariorum cui praeerat, proximisque provinciis, etiam episcopum doctoremque suum Augustinum, sed et caeteros sacros antistites, episcopali sede donabat. Porro gentes Anglorum ab Aquilone Umbri fluminis sub regibus Aelle et Aedilfrido sitae, necdum verbum vitae audierant. Gregorius decimo nono anno Mauritii, indictione quarta, scribens Augustino, Londini quoque et Eburaci episcopos, accepto a sede apostolica pallio, Metropolitanos esse debere decernit.

[A. M. 4565. Chr. 614.] Phocas annos VIII. Hujus secundo anno, indictione VIII, Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente, jussit in veteri fano quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemoniorum, cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Persae, adversus rempublicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierosolymam auferunt, et destruentes ecclesias sancta quaeque profanantes, inter ornamenta locorum vel sanctorum vel communium quae abstulere, etiam vexillum dominicae crucis abducunt.

[A. M. 4591. Chr. 610.] Heraclius annos XXVI. Anastasius Persa monachus nobile pro Christo martyrium patitur; qui natus in Perside magicas a patre puer artes discebat, sed ubi a captivis Christianis Christi nomen acceperat, in eum mox animo toto conversus, relicta Perside, Chalcedoniam Hierapolimque Christum quaerens, ac deinde Hierosolymam petit; ubi, accepta baptismatis gratia, quarto ab eadem urbe milliario monasterium abbatis Anastasii intravit, ubi VII annos regulariter vivens, dum Caesaream Palaestinae orationis gratia venisset, captus a Persis, et multa diu verbera inter carceres et vincula Marzabana judice perpessus, tandem mittitur Persidem ad regem eorum Chosroem, a quo, tertio per intervalla temporis verberatus, ad extremum una suspensus manu per tres horas diei, sic decollatus cum aliis LXX martyrium complevit. Mox tunica ejus indutus quidam daemoniacus curatus est. Interea superveniens cum exercitu Heraclius princeps, superatis Persis, Christianos qui erant captivati reduxit gaudentes. Reliquiae beati martyris Anastasii primo monasterium suum, deinde Romam, advectae, venerantur in monasterio beati Pauli apostoli quod dicitur ad aquas Salvias. Anno Heraclii regni XVI, indictione XV, Aeduinus, excellentissimus rex Anglorum, in Brittania Transumbranae gentis ad Aquilonem, praedicante Paulino episcopo quem miserat de Cantia venerabilis archiepiscopus Justus, verbum salutis cum sua gente suscepit, anno regni sui undecimo, adventus autem Anglorum in Brittaniam plus minus annos CLXXX, eique Paulino sedem episcopatus Eburaci donavit. Cui profecto regi in auspitium venturae fidei et regni coelestis, potestas quoque terreni creverat regni, ita ut universos Brittaniae fines, quod nemo Anglorum ante eum, qua vel ipsorum, vel Britonum, gentes habitabant, sub ditione acciperet. Eo tempore exortum apud Scotos in observatione paschae errorem Quartadecimanorum Honorius papa per epistolam redarguit; sed et Joannes qui successori ejus Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem pascha eis, simul et pro Pelagiana haeresi quae apud eos reviviscebat, scripsit.

[A. M. 4593. Chr. 642.] Heraclonas cum matre sua Martina annis II. Cyrus, Alexandriae, Sergius et Pyrrhus, regiae urbis episcopi, Acephalorum haeresim instaurantes, unam operationem in Christo divinitatis et humanitatis, unam voluntatem dogmatizant. E quibus Pyrrhus iis temporibus, id est, sub Theodoro papa, Romam veniens ex Africa, ficta, ut post apparuit, poenitentia, obtulit eidem papae, praesente cuncto clero et populo, libellum cum sua subscriptione, in quo condemnarentur omnia quae a se vel a decessoribus suis scripta vel acta sunt adversus Catholicam fidem: unde et benigne susceptus est ab eo quasi regiae pontifex civitatis. Sed quia reversus domum, repetiit et errorem domesticum, memoratus papa Theodorus, advocatis cunctis sacerdotibus et clero in ecclesiam beati Petri apostolorum principis, condemnavit eum sub vinculo anathematis.

(A. M. 4594. Chr. 643.) Constantinus, filius Heraclii, mensibus VI. Pyrrhi successor Paulus non tantum vesana doctrina sicut decessores ejus, sed et aperta persecutione Catholicos cruciat, apocrisiarios sanctae Ecclesiae Romanae qui ad ejus correctionem missi fuerant, partim carceribus, partim exiliis, partim verberibus afficiens. Sed et altare eorum in domo Placidiae sacratum in venerabili oraculo subvertens diripuit, prohibens eos ibidem missas celebrare. Unde et ipse, sicut praecessores illius, ab apostolica sede justa depositionis ultione damnatus est.

(A. M. 4622. Chr. 671.) Constantinus, filius Constantini, annis XXVIII. Hic deceptus a Paulo, sicut Heraclius avus ejus a Sergio ejusdem regiae civitatis episcopo, exposuit typum adversus catholicam fidem, nec unam nec duas voluntates aut operationes in Christo definiens esse confitendas, quasi nihil velle vel operari credendus sit Christus. Unde Martinus papa, congregata Romae synodo, C et V episcoporum, damnavit sub anathemate praefatos Cyrum, Sergium, Pyrrhum et Paulum haereticos. Et post haec missus ab imperatore Theodorus exarchus tulit Martinum papam de Ecclesia Constantiniana, perduxitque Constantinopolim; qui post haec relegatus Chersonam, ibidem vitam finivit, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens. Facta est autem synodus praefata anno nono imperii Constantini, mense Octobri, indictione octava. Constantinus princeps, Vitaliano papa nuper ordinato, misit beato Petro apostolo Evangelia aurea gemmis albis mirae magnitudinis in circuitu ornata; ipse post aliquot annos, id est, per indictionem sextam veniens Romam, obtulit super altare ipsius pallium auro textile, toto exercitu cum cereis ecclesiam intrante. Sequente anno facta est eclipsis solis quam nostra aetas meminit, quasi decima hora die, quinto Nonas Maias. Theodorus archiepiscopus et Hadrianus abbas vir aeque doctissimus, a Vitaliano missi Brittaniam, plurimas Ecclesias Anglorum doctrinae Ecclesiasticae fruge foecundaverunt. Constantinus, post plurimas et inauditas depraedationes provinciis factas, occisus in balneo periit indictione duodecima. Nec longo post tempore etiam Vitalianus papa coelestia regna petiit.

[A. M. 4639. Chr. 688.] Constantinus filius Constantini superioris regis annis XVII. Saraceni Siciliam invadunt, et praeda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt. Agatho papa, ex rogatu Constantini, Heraclii et Tyberii principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Joannes Romanae Ecclesiae tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei Ecclesiarum. Qui, benignissime suscepti a reverentissimo fidei catholicae defensore Constantino, jussi sunt, remissis disputationibus philosophicis, pacifico colloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum Patrum quos petebant libellis. Adfuerunt autem et episcopi CL, praesidente Georgio patriarcha regiae urbis, et Antiochiae Macario. Et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo falsasse Patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus est, Macarius vero cum suis sequacibus, simul et praedecessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro, anathematizatus, et in locum ejus Theophanius abbas de Sicilia Antiochiae episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholicae pacis comitata est, ut Joannes, Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, Dominica octavarum Paschae missas publicas in ecclesia sanctae Sophiae coram principe et patriarcha Latine celebraret. Haec est sexta synodus universalis Constantinopoli celebrata et Graeco sermone conscripta temporibus papae Agathonis, exequente ac residente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis apostolicae sedis et episcopis CL residentibus. Prima enim universalis synodus in Nicaea congregata est contra Arium, CCCXVIII Patrum, temporibus Julii papae, sub Constantino principe. Secunda in Constantinopoli CL Patrum, contra Macedonium et Edoxium, temporibus Damasi papae et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus. Tertia in Epheso, CC Patrum, contra Nestorium Augustae urbis episcopum, sub Theodosio magno principe et papa Coelestino. Quarta in Chalcedone Patrum DCXXX, sub Leone papa, temporibus Martiani principis, contra Eutychem nefandissimorum praesulem monachorum. Quinta item in Constantinopoli, temporibus Vigili papae, sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos. Sexta haec de qua in praesenti diximus. Sancta et perpetua virgo Christi Aedilthryda, filia Annae regis Anglorum, et primo alteri viro permagnifico, et post Ecfrido regi, conjunx data, postquam XII annos thorum incorrupta servavit maritalem, post reginam, sumpto velamine sacro, virgo sanctimonialis efficitur: nec mora etiam virginum mater et nutrix pia sanctarum, accepto in construendum monasterium loco quem Elge vocant, cujus merita vivacia testatur etiam mortua caro, quae post XVI annos sepulturae, cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.

[A. M. 4649. Chr. 698.] Justinianus minor filius Constantini annos X. Hic constituit pacem cum Saracenis decennio terra marique. Sed et provincia Africa subjugata est Romano imperio, quae fuerat tenta a Saracenis, ipsa quoque Carthagine ab eis capta et destructa. Hic beatae memoriae pontificem Romanae Ecclesiae Sergium, quia erraticae suae synodo, quam Constantinopoli ecerat, favere et subscribere noluisset, misso et Zacharia protospatario suo, jussit Constantinopolim deportari. Sed praevenit militia Ravennatis urbis vicinarumque partium jussa principis nefanda, et eumdem Zachariam contumeliis et injuriis ab urbe Roma repulit. Idem papa Sergius ordinavit venerabilem virum Vilbrordum, cognomine Clementem, Fresonum genti episcopum, in qua usque hodie pro aeterna patria peregrinus, est enim de Brittania gentis Anglorum, innumera quotidie diabolo detrimenta et Christianae fidei facit augmenta. Justinianus ob culpam perfidiae regni gloria privatus exsul in Pontum secedit.

[A. M. 4652, Chr. 701.] Leo annos III. Papa Sergius in sacrario beati Petri apostoli capsam argenteam quae in angulo obscurissimo diutissime jacuerat, et in ea crucem diversis ac pretiosis lapidibus adornatam, Domino revelante, reperit, de qua tractis IV petalis quibus gemmae inclusae erant, mirae magnitudinis portionem ligni salutiferi dominicae crucis interius repositam inspexit; quae ex tempore illo annis omnibus in basilica Salvatoris quae appellata Constantiniana, die exaltationis ejus, ab omni osculatur atque adoratur populo. Reverentissimus Ecclesiae Lindisfarnensis in Brittania ex anachorita antistes Cuthbertus totam ab infantia usque ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit; cujus dum XI annos maneret corpus humatum, incorruptum post haec, quasi eadem hora defuncti, simul cum veste qua tegebatur, inventum est; sicut in libro de ejus Vita et virtutibus, et prosa nuper et hexametris versibus scripto, ante aliquot annos ipsi signavimus.

[A. M. 4659. Chr. 708.] Tiberius, annos VII. Synodus Aquileiae facta, ob imperitiam fidei quintum universale concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa, et ipsa huic cum caeteris Christi Ecclesiis adnuere consentit. Gisulphus, dux gentis Longobardorum, Beneventi, Campaniam igne, gladio et captivitate vastavit, cumque non esset qui ejus impetui resisteret, apostolicus papa Joannes, qui Sergio successerat, missis ad eum sacerdotibus ac donariis perplurimis, universos redemit captivos, atque hostes domum redire fecit. Cui successit alius Joannes, qui inter multa operum illustrium, fecit oratorium sanctae Dei genitrici opere pulcherrimo intra ecclesiam beati Petri apostoli. Hereberctus, rex Longobardorum, multas cortes et patrimonia Alpium Cottiarum, quae quondam ad jus pertinebant apostolicae sedis, sed a Longobardis multo tempore fuerant ablata, restituit juri ejusdem sedis, et hanc donationem aureis scriptam litteris Romam direxit.

[A. M. 4665. Chr. 714.] Justinianus secundo cum Tiberio filio annos VI. Hic auxilio Terbelli regis Vulgarorum regnum recipiens, occidit eos qui se expulerant patritios, et Leonem qui locum ejus usurpaverat, nec non et successorem ejus Tiberium, qui eum de regno ejectum toto quo ipse regnabat tempore, in eadem civitate in custodia tenuerat. Callinicum vero patriarcham, erutis oculis, misit Romam, et dedit episcopatum Cyro qui erat abbas in Ponto eumque alebat exsulem. Hic Constantinum papam ad se venire jubens honorifice suscepit ac remisit, ita ut eum die Dominica missas sibi facere jubens communionem de manu ejus acceperit: quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum mitteret in Pontum, multum prohibente papa apostolico, ad comprehendendum Philippicum quem ibi relegaverat, conversus omnis exercitus ad partem Philippici fecit eum ibidem imperatorem, reversusque cum eo Constantinopolim pugnavit contra Justinianum ad duodecimum ab urbe milliarium, et victo atque occiso Justiniano regnum suscepit Philippicus.

[A. M. 4667. Chr. 716.] Philippicus anno I, mensibus VI. Hic ejecit Cyrum de pontificatu eumque ad gubernandum abbatis jure monasterium suum, Pontum redire praecepit. Idem Constantino papae misit litteras pravi dogmatis, quas ille cum apostolicae sedis concilio respuit; et hujus rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri quae Acta VI sanctarum synodorum universalium continerent. Nam et hujusmodi picturas cum haberentur in urbe regia Philippicus jusserat auferri, statuitque populus Romanus ne haeretici imperatoris nomen in chartas, aut figuram solidi, susciperent; unde nec ejus effigies in ecclesiam introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum.

[A. M. 4670. Chr. 719] Anastasius annis III. Hic Philippicum captum oculis privavit, nec occidit. Idem litteras Constantino papae Romam per Scholasticum patritium et exarchum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei, et sancti sexti concilii praedicatorem esse docuit. Liuthbrandus, rex Longobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum quam Hereberechtus rex fecerat et ille repetierat, admonitione venerabilis papae Gregorii confirmavit. Ecberctus vir sanctus de gente Anglorum, et sacerdotium monachica vita etiam pro coelesti patria peregrinus exornans, plurimas Scoticae gentis provincias ad canonicam paschalis temporis observantiam a qua diutius aberraverant, pia praedicatione convertit anno ab Incarnatione Domini DCCXVI.

[A. M. 4671. Chr. 720.] Theodosius anno I. Hic electus in imperatorem Anastasium apud Nicaeam civitatem gravi praelio vicit, datoque sibi sacramento, clericum fieri ac presbyterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae VI synodi erant depictae et a Philippico fuerant dejectae, pristino in loco erexit. Tiberis fluvius alveum suum egressus multa Romanae fecit exitia civitati, ita ut in via lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Milvium aquae se descendentes conjungerent. Mansit autem diebus VII, donec, agentibus letanias crebras civibus, octavo demum die revertit. His temporibus multi Anglorum gentis, nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu, de Brittania Romam venire consueverant, inter quos etiam reverentissimus abbas meus Ceolfridus annos natus LXXIV, cum esset presbyter annis XLVII, abbas autem XXXV, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum Geminorum martyrum sepultus est: qui inter alia donaria quae adferre disposuerat, misit ecclesiae sancti Petri Pandectem a beato Hieronymo in Latinum ex Hebraeo vel Graeco fonte translatum.

[A. M. 4680. Chr. 729.] Leo annis IX. Saraceni, cum immenso exercitu Constantinopolim venientes, triennio civitatem obsident, donec civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore, pestilentia perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde regressi Vulgarorum gentem quae est super Danubium bello aggrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt suas. Quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurimi etiam mersi, sive, confractis per littora navibus, sunt necati. Liuthbrandus, audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca foedarent illa ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem Barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit, et, dato magno pretio, accepit, et transtulit ea in Ticinis, ibique cum debito tanto Patri honore recondidit.

CAPUT LXVII. Reliquiae sextae aetatis.

Haec de cursu praeteriti saeculi ex Hebraica veritate prout potuimus elucubrare curavimus, aequum rati ut sicut Graeci Septuaginta translatorum Editione utentes, de ea sibi suisque temporum libros condidere, ita et nos, qui per beati interpretis Hieronymi industriam puro Hebraicae veritatis fonte potamur, temporum quoque rationem juxta hanc scire queamus. Quod si qui laborem hunc nostrum culpaverint esse superfluum, accipiant hi quicunque sunt justum, salva charitate, responsum, quod praefatus Hieronymus priscae cosmographiae calumniatoribus reddit, ut si displicet non legant. Caeterum cunctis in commune suademus, ut sive quis ex Hebraica veritate quae ad nos per memoratum interpretem pura pervenisse etiam hostibus Judaeis in professo est, sive ex Septuaginta interpretum translatione, quae vel minus sollicite primo edita est, ut multi adstruunt, vel post a gentilibus corrupta, ut beato Augustino videtur, seu certe ex utrisque commixto opere Codicibus ut sibi visum fuerit, temporum cursum notaverit, et sive prolixiora seu breviora, transacti saeculi tempora signaverit, aut signata repererit, nullatenus tamen ex hoc longiora vel breviora quae restant saeculi tempora putet, memor semper dominicae sententiae: Quia de die ultima et hora nemo scit neque angeli coelorum nisi Pater solus. Neque enim ullatenus sunt audiendi qui suspicantur hujus saeculi statum sex millibus annorum ab initio fuisse definitum, et, ne contra sententiam Domini venire videantur, addunt incertum mortalibus quoto anno sextae millenariae partis venturus sit dies judicii, cujus tamen adventus maxime circa terminum sexti millenarii debeat sperari. A quibus si quaeris ubi haec putanda vel credenda legerint, mox stomachantes, quia aliud quid respondere non habent: Annon legisti, inquiunt, in Genesi quia sex diebus mundum fecerit Deus? unde merito credi debet eum plus minus sex millibus annorum esse staturum. Et quod est gravius, fuere qui propter septimum diem in quo requievit Deus ab operibus suis, sperarent post sex annorum millia sanctorum laboris in hac vita mortali, septimo mille annorum curriculo eos post resurrectionem in hac ipsa vita immortales in deliciis et multa beatitudine regnaturos esse cum Christo. Verum his quia haeretica sunt et frivola, funditus omissis, intelligamus sincere et catholice sex illos dies in quibus mundi hujus ornatum perfecit Deus et septimum in quo ab omni opere suo requievit, quem ob id perpetuae quietis benedictione sanctificavit, non sex annorum millia saeculi laborantis et septimum regni beatorum in terra cum Christo, sed sex potius aetates significare mundi labentis in quibus sancti laborant in hac vita pro Christo, et septimam perpetuae quietis in alia vita quam solutae a corporibus percipiunt animae sanctae cum Christo. Quod animarum Sabbatum tunc inchoasse recte creditur, cum primus Christi martyr carne occisus a fratre mox anima est aeternam translatus in requiem, tunc autem perficietur cum in die resurrectionis animae etiam corpora incorrupta receperint. Et quia nulla aetatum quinque praeteritarum mille annis acta reperitur, sed aliae plures annos, aliae pauciores, habuere, neque ulla alteri similem habuit summam annorum, restat ut pari modo haec quoque quae nunc agitur incertum mortalibus habeat suae longitudinis statum, soli autem illi cognitum qui servos suos accinctis lumbis lucernisque ardentibus vigilare praecepit, similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis.

CAPUT LXVIII. De trina opinione fidelium, quando veniat Dominus. Cujus quidem adventus horam merito sancti omnes diligunt, et citius adesse desiderant; sed periculose satis agunt, si qui hanc prope an longe sit putare vel praedicare praesumunt. Unde pulcherrime beatus Augustinus, remoto illo servo nequam qui dicit in corde suo: Moram facit dominus meus venire, iste quippe procul dubio domini sui odit adventum, dat exemplum de tribus servis optimis, adventum domini sui sitienter desiderantibus, vigilanter exspectantibus, fideliter amantibus, quorum unus dicit: « Vigilemus et oremus, quia citius venturus est dominus. » Alter dicit: « Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit dominus. » Tertius dicit: « Vigilemus et oremus, quia et brevis atque incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus sit dominus. » Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius. Si autem factum non fuerit, metuendum est ne perturbentur qui illi crediderant, et incipiant adventum domini non tardum putare, sed nullum. Qui autem credunt quod dicit secundus, tardius esse dominum venturum, si falsum fuerit inventum, citius domino veniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Quapropter qui dicit dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. Qui autem dicit dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat ejus adventum, profecto de tarditate ejus, etiamsi fallitur, feliciter fallitur. Habebit enim majorem patientiam, si hoc ita erit, majorem laetitiam si non erit; ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suavius, isti creditur tutius. Qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc toleret, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut infirmat aut negat.

CAPUT LXIX. De temporibus Antichristi. Duo sane certissima necdum instantis diei judicii habemus indicia, fidem videlicet Israeliticae gentis, et regnum, persecutionemque Antichristi, quam videlicet persecutionem trium semis annorum futuram fides Ecclesiae tenet. Sed ne haec improvisa veniens omnes passim quos imparatos invenerit involvat, Enoch et Eliam maximos prophetas et doctores ante hujus exortum venturos in mundum, qui Israeliticam plebem ad fidei convertant gratiam, atque ad pressuram tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddant. Qui cum ipsi primo tres semis annos praedicaverint, et sicut de uno eorum Elia propheta Malachias praedixit, converterint corda patrum in filios, id est, antiquorum fidem dilectionemque sanctorum in eorum qui tunc victuri sunt mente plantaverint, tunc excandescens illa horrenda persecutio, ipsos imprimis martyrii virtute coronet; deinde caeteros fideles corripiens, vel martyres Christi gloriosissimos, vel damnatos apostatas faciat. Quod significare videtur apostolus Johannes, ita scribens in Apocalypsi: Atrium autem quod est foris templum ejice foras, et ne metieris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII, id est, eos, qui nomine tenus fideles sola exteriora diligunt, ab electorum sorte separatos ostende, quia et ipsi ad persequendam Ecclesiam convertentur novissima illa persecutione trium semis annorum. Et dabo, inquit, duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M, CCLX, amicti saccis, id est, arctissimis continentiae et pressurarum laboribus accincti praedicabunt. Et paulo post: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso fac et adversus illos bellum, et vincet eos, et occidet illos, et caetera. Quibus ministros ejusdem bestiae, id est, Antichristi, de occisione horum duorum testium, id est, martyrum, laetaturos, eisdemque etiam mortuis insultaturos esse commemorat idem alio loco: Et vidi, inquit, de mari bestiam ascendentem, et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam, id est vidi hominem saevissimi ingenii de tumultuosa impiorum stirpe progenitum, cui mox nato, et per magicas artes a pessimis imbuto magistris, adjungens se diabolus, totam virtutis suae potentiam, per quam magice caeteris omnibus majora patraret, individuus comes attulit. Et data est, inquit, illi potestas facere menses XLII, id est, annos tres et dimidium. Percusso autem illo perditionis filio, sive ab ipso Domino, sive a Michaele archangelo, ut quidam docent, et aeterna ultione damnato, non continuo dies judicii secuturus esse credendus est; alioqui scire possent homines illius aevi tempus judicii, si post tres semis annos inchoatae persecutionis Antichristi confestim sequeretur. Nunc autem quia ante consummatum tempus persecutionis illius dies judicii non veniat, scire omnibus licet. Post quantum vero tempus consummatae ejusdem persecutionis venturus sit, nemini prorsus scire conceditur. Denique Daniel propheta, qui regnum Antichristi M, CCXC diebus futurum describit, ita concludit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies M, CCCXXXV. Quod Hieronymus ita exponit: « Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra M, CCXC dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum patientiae probatio est. »

CAPUT LXX. De die judicii. Adveniet autem dies Domini sicut fur, quia, sicut ipse testatur, nescimus quando veniat Dominus, sero, an media nocte, an galli cantum, an mane, in quo coeli, inquit, magno impetu transient, elementa vero a calore solventur. Qui autem sint coeli qui transient, paulo superius docet idem apostolus Petrus dicens: Coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die judicii. Non ergo firmamentum coeli, in quo sidera fixa circumeunt, non coelum aethereum, hoc est, inane illud maximum a coelo sidereo usque ad aera turbulentum, in quo puro et quieto, diurnaeque lucis semper pleno, errantia septem sidera vaga ferri creduntur, sed coelum hoc aereum, id est, terrae proximum, a quo aves coeli, quod in eo volent, appellantur, quod aqua quondam diluvii, deletis terrestribus, transcendendo perdidit, hoc ignis extremi judicii ejusdem mensurae spacio procrescens occupando disperdet. Nec sola haec beati Petri sententia, qua illos dicit coelos igne judicii perdendos, qui aqua diluvii perierant, testatur sidereum coelum igne illo, quamvis maximo, non esse tangendum, sed etiam Domini sermo qui dicit: Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo. Neque enim sol obscurari, luna suo lumine privari, stellae poterunt cadere de coelo, si coelum ipsum, locus videlicet eorum, igne voratum transibit. Nunc autem coelum quidem aereum igne marcescet, sidereum manebit illaesum. Porro sidera obscurabuntur non suo lumine vacuata, sed majoris vi luminis ad adventum superni judicis, ne videantur obtecta, quod in hac vita lunam stellasque omnes a potiore lumine solis interdiu pati cunctis in promptu est. Cum autem, peracto judicio, fuerit coelum novum, et terra nova, id est, non alia pro aliis, sed haec ipsa per ignem innovata, et quasi quadam resurrectionis virtute glorificata claruerint, tunc, ut Esaias praedixit, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. Quod autem Joannes in Apocalypsi cum dixisset: Vidi coelum novum, et terram novam, primum enim coelum et prima terra abierunt, adjunxit atque ait: Et mare jam non est, utrum maximo illo ardore siccetur mare, an et ipsum vertatur in melius non facile patet. Coelum quippe novum, et terram novam, non autem et mare novum uspiam legimus futurum. Nam et typice potest intelligi quod dictum est, et mare jam non est, quia jam tunc non erit hoc saeculum vita mortalium, turbulentum, quod saepissime in Scripturis maris nomine figuratur. Ubi autem ipsum extremi et universalis judicii sit discrimen habendum, inter multos saepe quaeritur. Constat namque, quia cum, descendente ad judicium Domino, in ictu oculi fuerit omnium resurrectio celebrata mortuorum, sancti confestim rapiantur obviam illi in aera. Hoc enim Apostolus intelligitur indicare, cum ait: Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera. Utrum autem et reprobi tunc sublimius a terra leventur obviam judici venturo, an meritis peccatorum ita praegraventur, ut, quamvis immortalia corpora habentes, ad altiora nequeant elevari, et praesidente ad judicandum Domino, sancti in sublimi a dextris ejus, ipsi autem in inferioribus adsistant a sinistris, tunc potius apparebit. Si vero tunc ignis ille maximus et altissimus universae terrae superficiem operit, et resuscitati a mortuis injusti nequeunt in sublime raptari, constat eos ut pote in terra positos igni circumdatos judicis exspectare sententiam; sed an illo urantur qui non per illum castigandi, sed aeterno potius sunt igne damnandi, quis praejudicare audeat? Namque aliquos electorum eo purgari a levioribus quibusdam admissis, et beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei vigesimo, ex prophetarum dictis intelligit, et sanctus papa Gregorius, in Homeliis Evangelii, exponens illud Psalmographi: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuiti ejus tempestas valida: « districtionem quippe, inquit, tantae justitiae, tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat quos ignis exurat. » Satis autem clarum est, quia, raptis ad vocem tubae obviam Domino in aera perfectis servis illius conflagratio mundana non noceat, si trium puerorum mortalia adhuc corpora circumpositus camini ignis tangere nequivit. Verum in his omnibus utilius est cuique castum se districti judicis praebere conspectibus, quam de judicii illius modo locove discutere. Sane quod Apostolus cum dixisset: Rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, subdit dicens: Et sic semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros, quia nec ipse ibi utique manebit, quia veniens transiturus est. Venienti quippe ibitur obviam, non manenti, sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna ubicunque cum illo fuerimus.

CAPUT LXXI. De septima et octava aetate saeculi futuri. Et haec est octava illa aetas semper amanda, speranda, suspiranda fidelibus, quando eorum animas Christus, incorruptibilium corporum munere donatas, ad perceptionem regni coelestis contemplationemque divinae suae majestatis inducat: non auferens gloriam quam, exutae corporibus, a suae quoque egressionis tempore beata in requie perceperant, sed majore illas gloria etiam corporum redditorum accumulans; in cujus continuatae et non interruptae beatitudinis typum Moses cum sex illos dies primos, quibus factus est mundus, a luce et mane inchoatos, ad vesperum terminatos dixisset, in septimo, quo requievit Deus ab operibus suis, solius mane, non autem et vespere fecit mentionem. Sed cuncta quae de eo commemoranda putavit, aeternae requiei et benedictionis luce conclusit. Quia, sicut et supra meminimus, cunctae hujus saeculi aetates sex, in quibus justi, Domino cooperante, bonis operibus insistunt, ita sunt superna ordinatione dispositae, ut, in primordiis suis singulae aliquid laetarum rerum habentes, non parvis aerumnarum tenebris, pressurarumque consumantur. Requies vero animarum, quam pro bonis operibus in futuro saeculo percipiunt, nulla unquam curae alicujus anxietate turbata deficiet, sed ubi tempus judicii et resurrectionis advenerit, gloriosiore perpetuae beatitudinis perfectione complebitur. Comparatur iis aetatibus sacratissimum dominicae passionis, sepulturae et resurrectionis tempus. Legimus enim, scribente Evangelista Johanne, quia Christus ante sex dies paschae venit Bethaniam, ubi devotae mulieris officio Judas offensus, prodidit eum sacerdotum principibus. In crastinum autem ipse veniens in asino Hierosolymam, cum turba Deo laudes canentium, per continuos quinque dies insidiosis eorum quaestionibus appetitus, sexta demum die crucifixus est, septima requievit in sepulcro, octava autem, id est, una Sabbati, resurrexit a mortuis. Quia, praeteritis quinque mundi hujus aetatibus, sancti nunquam reproborum insidias et odia pati cessarunt. At in sexta, quam Dominus sua incarnatione confirmare in fide, sua passione redimere ab inferis, sua resurrectione et ascensione ad spem et dilectionem regni coelestis accendere dignatus est, eximior beatorum martyrum virtus atrociora ab infidelibus persecutionum bella toleravit. Sed haec tanto fortius vicere, quanto certius novere pro illo se pati, qui secum passo prius latroni, sed tunc confessori, promisit: Hodie mecum eris in paradiso. Quae beatissima paradisi requies, quia non alium finem quam glorificae resurrectionis habet initium, hoc significare volens evangelista Matthaeus, cum Dominum sexta feria passum, et sabbato sepultum esse scripsisset, dicturus de resurretione, sic incipit: Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Vesperam quippe sabbati, quo Dominus in sepulcro quievit, non in noctem tenebrescere, sed lucescere dicit in una Sabbati, quia videlicet idem ejus sepulcrum non corruptione suscepti corporis attaminandum, sed, sicut Isaias ait: Et erit sepulcrum ejus gloriosum, cito resurrectionis erat virtute sublimandum, quia nostrarum quoque requies post exuta corpora animarum non aliquibus angorum est obscuranda tenebris, sed solis verae et perpetuae lucis suscipienda et accumulanda in fine muneribus. Haec est magna illa et singularis octava pro qua sextus et undecimus Psalmi scribuntur, cujus et verba dierum ita recordantur. Porro Matathias, et Heliphalu, et alii Levitarum, in citharis pro octava canebant epinicion, id est, victori Domino in perpetuum venturae Ogdoadis, atque judicii laudes canebant. Epinicion quippe triumphum, palmamque significat. Vel de resurrectionis Christi mysterio prophetabant, quae merito singularis et magna vocatur octava, quia omnis labentis saeculi dies octava ita est post septimum Sabbati octava, ut ipsa sit etiam prima septimanae sequentis. Quomodo autem prima totius saeculi dies ita fuit prima, ut non haberet aliquos VII praecedentes quibus esset octava, et ideo singulariter prima est, ita singulariter non solum magna, sed et octava est dies futurae resurrectionis, quia sic post septimam Sabbati proximi ventura est octava, ut non aliquos habeat dies sequentes, quibus possit fieri prima, sed ipsa una maneat coelesti luce perennis Unde bene propheta visionem hujus diei sitiens, unam eam vocat dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Cum ergo octavam in Scripturis legimus, sciamus mystice et diem et aetatem posse intelligi, quia et Dominus octava die, id est, post septimam Sabbati resurrexit a mortuis. Et nos non solum post septem volubilis hujus saeculi dies, sed etiam post saepe memoratas septem aetates in octava aetate simul et die resurgemus. Quae vitae dies in se quidem ipsa mansit semper, manet et manebit aeterna, sed nobis tunc incipiet, cum ad eam videndam meruerimus intrare, ubi quo actu occupentur sancti, perfecta spiritus et carnis immortalitate renovati, testatur Psalmista, qui Deo per laudem amoris canit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Quo visu delectentur, idem consequenter exponit: Et enim benedictionem dabit, qui legem dedit, ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Quales ad hanc venire possint, ipse qui est via, veritas et vita, testatur Dominus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ergo noster libellus de volubili ac fluctivago temporum lapsu descriptus, opportunum de aeterna stabilitate ac stabili aeternitate habeat finem. Quem, rogo, si qui lectione dignum rati fuerint, me suis in precibus Domino commendent, piaque apud Deum et proximos, quantum valent, agant industria, ut, post temporales coelestium actionum sudores, aeternam cuncti celestium praemiorum mereamur accipere palmam.

Tous les livres