Editae Saepe (page 2)

Pie X · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Editae Saepe · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICA BENEDICTIONEM (suite)

Contra qui ad Caroli exemplum, veritatis amici minimeque fallaces, salutari rerum conversioni student, hi extrema devitant, neque certos excedunt fines, quos ultra nequit instauratio ulla consistere. Etenim Ecclesiae eiusque Capiti Christo firmissime adhaerentes, non modo inde robur vitae interioris hauriunt, sed exterioris etiam actionis metiuntur modum, ut sanandae hominum societatis opus tuto aggrediantur. Est autem proprium divinae huius missionis, in eos perpetuo transmissae qui Christi legatione functuri essent, docere omnes gentes, non solum ea quae ad credendum, sed etiam quae ad agendum pertinerent, hoc est, uti Christus edixit: servare omnia quaecumque mandavi vobis [49]. Ipse enim est via, veritas et vita [50], qui venit ut homines vitam habeant et abundantius habeant [51]. Quia vero officia illa retineri omnia duce tantum natura est difficillimum, quin etiam multo positum superius quam ut humanae vires ipsae per se consequi possint; idcirco Ecclesia magisterio suo adiunctum habet christianae regimen societatis eiusque ad omnem sanctitatem instituendae munus, dum per eos qui pro suo quisque statu et officio sese illi ministros adiutoresve praebent, apta et necessaria salutis instrumenta suppeditat. Quod plane intelligentes verae instaurationis auctores, non ii surculos, praeservandae radicis gratia, coercent, hoc est, non fidem a vitae sanctitate seiungunt, sed utramque aiunt foventque halitu caritatis, quae est vinculum perfectionis [52]. - Iidem, dicto audientes Apostolo, depositum custodiunt [53], non ut gentibus notitiam eius occulant lumenque subducant, sed quo deductos ex eo fonte veritatis ac vitae saluberrimos rivos latius recludant. In eaque copia doctrinam ad usum adiungunt, illa utentes ad praeripiendam circumventionem erroris, hoc ad praecepta in mores actionemque vitae deducenda. Quamobrem instrumenta omnia ad finem vel apta vel necessaria comparant, quum ad exstirpatione peccati, tum ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi [54]. Huc sane spectant Patrum et Conciliorum statuta, canones, leges; huc adiumenta illa doctrinae, regiminis, beneficentiae omne genus; huc denique disciplina et actio Ecclesiae universa. Hos fidei virtutisque magistros intentis oculis animoque intuetur verus Ecclesiae filius, cui sua ipsius emendatio proposita est atque aliorum. His auctoribus, quos crebro memorat, in instauranda Ecclesiae disciplina nititur Borromeus; ut quum scribit: « Nos veterem sanctorum Patrum sacrorumque Conciliorum consuetudinem et auctoritatem, in primis oecumenicae Synodi Tridentinae secuti, de iis ipsis multa superioribus nostris Conciliis Provincialibus constituimus ». - Idem ad consilia publicae corruptelae coercendae adductum se profitetur « et sacrorum canonum iure et sacrosanctis sanctionibus, et Concilii in primis Tridentini decretis » [55].

His non contentus, quo sibi melius caveret ne forte ab ea norma unquam discederet, a se statuta in Synodis provincialibus ita fere concludit: « Omnia et singula quae a nobis in hac provinciali Synodo decreta actaque sunt, qua debemus oboedientia et reverentia, auctoritati ac iudicio Sanctae Romanae Ecclesiae, omnium ecclesiarum matris et magistrae, semper emendanda et corrigenda subicimus » [56]. Quam quidem voluntatem ostendit eo propensiorem, quo in dies magis ad actuosae vitae perfectionem grassabatur; nec solum quamdiu cathedram Petri occupavit patruus, sed etiam sedentibus, qui ei successerunt, Pio V et Gregorio XIII, quibus quemadmodum strenue suffragatus est ad pontificatum, sic in rebus maximis validum se socium adiunxit eorumque exspectationi cumulate respondit.

Potissimum vero ipsorum voluntati est obsequutus instruendis rebus ad propositum sibi finem idoneis, hoc est ad sacrae disciplinae instaurationem. Qua in re prorsus abfuit ab illorum ingenio, qui speciem studii fervidioris imponunt contumaciae suae. Itaque, incipiens iudicium a domo Dei [57], primum omnium cleri disciplinae ad certas leges conformandae animum adiecit; cuius rei causa sacri ordinis alumnorum Seminaria excitavit, sacerdotum congregationes, queis nomen oblatis, instituit, religiosas familias tum veteres tum recentiores adscivit, concilia coegit, quaesitis undique praesidiis coeptum opus munivit auxitque. Mox emendandis populi moribus haud remissiorem admovit manum, sibi dictum reputans quod olim prophetae: Ecce constitui te hodie... ut evellas et destruas, ut disperdas et dissipes, et aedifices et plantes [58]. Quare bonus pastor ecclesias provinciae ipse per se nec sine magno labore lustrans, arrepta similitudine divini Magistri, pertransiit bene faciendo et sanando gregis vulnera; quae passim deprehenderet incommoda, sive ex inscitia sive ex neglectu legum profecta, tollere atque eradere summa ope contendit; opinionum pravitati et exundanti coeno libidinum quasi aggerem obierit a se apertos puerilis institutionis ludos et epheborum convictus; auctas, quas in Urbe primum excitatas noverat, consociationes Mariales; reclusa orbitati adolescentium hospitia; mulierculis periclitantibus, viduis, aliisque, tum viris tum feminis, egenis aut morbo seniove confectis, patefacta perfugia; pauperum tutelam ab impotentia dominorum, ab iniquo foenore, ab exportatione puerorum, aliaque id genus quamplurima. Haec autem sic praestitit, ut ab eorum consuetudine toto caelo abhorreret, qui, in renovanda suo marte christiana republica, omnia cient agitantque vanissimo strepitu, divinae vocis immemores: non in commotione Dominus [59].

Hac nempe altera nota, prout vos experiendo didicistis, Venerabiles Fratres, veri nominis instauratores distinguuntur a fictis, quod illi quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi [60], pronisque auribus excipientes insidiosa dicta ad Magistrum divinum olim conversa: manifesta teipsum mundo [61], superbas iterant voces: Faciamus et ipsi nobis nomen. Cuius temeritatis causa, quod etiamnunc fieri saepe dolemus, ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium [62].

Contra qui societati hominum ad meliora deducendae sincero animo studet, is non propriam gloriam quaerit, sed gloriam eius qui misit eum [63]; seque ad Christi exemplum conformans, non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius; - non erit tristis neque turbulentus [64], sed mitis et humilis corde [65]. Hic et probatus Deo erit et salutis fructus consequetur amplissimos.

In eo quoque secernuntur alter ab altero, quod ille, humanis tantum innixus viribus confidit in homine et ponit carnem brachium suum [66]; hic vero fiduciam omnem in Deo collocat; ab Ipso et a supernis opibus vim omnem et robur exspectat, iterans Apostoli verba: Omnia possum in eo qui me confortat [67].

Has opes, quarum uberem copiam Christus effudit, vir fidelis in media quaerit Ecclesia ad communem salutem, in primisque precandi studium, sacrificium, sacramenta, quae fiunt quasi fons aquae salientis in vitam aeternam [68]. Ea omnia inique ferentes qui, transversis itineribus et posthabito Deo, ad instaurationis opus contendunt, nunquam desinunt haustus illos purissimos, sin funditus exsiccare, at certe turbulentos facere, ut christianus grex inde arceatur. Qua in re profecto turpius agunt recentiores ipsorum asseclae, qui speciem quandam religionis nobilioris adhibentes, adminicula illa salutis pro minimo ducunt habentque ludibrio, praesertim sacramenta duo, quibus aut admissa paenitentium expiantur, aut caelesti dape roboratur animus. Quapropter optimus quisque summo studio curabit, ut collata tanti pretii dona maximo in honore habeantur, neve patietur in utrumque divinae caritatis opus hominum studia restingui.

Ita plane se gessit Borromeus, cuius inter cetera hoc scriptum legimus: « Quo maior et uberior est sacramentorum fructus quam ut eius vis explicari facile possit, eo diligentius et intima animi pietate et externo cultu ac veneratione tractanda ac percipienda sunt » [69]. Illa quoque memoratu dignissima, quibus curiones aliosque sacros concionatores vehementer hortatur, ut caelestis alimenti crebram gustationem in pristinam consuetudinem revocarent; quod idem Nos egimus decreto, cui initium: Tridentina Synodus. « Ad saluberrimum illum, ait sanctus Antistes, sacrae Eucharistiae frequenter sumendae usum, parochi... et concionatores item quam saepissime populum cohortentur, nascentis Ecclesiae institutis atque exemplis, et gravissimorum Patrum vocibus et uberrima hoc ipso de genere Catechismi romani doctrina, et sententia denique Tridentinae Synodi, quae optaret quidem fideles, in singulis Missis, non solum spirituali affectu, sed sacraci mentali etiam Eucharistiae perceptione communicare » [70]. Qua vero mente, quo animo adeundum sit sacrum convivium, docet his verbis: « Populus, cum ad frequentem SS.mi Sacramenti sumendi usum excitetur, tum etiam commonefiat, quam periculosum exitiosumque sit ad sacram divini illius cibi mensam indigne accedere » [71]. Quam quidem diligentiam postulare videntur maxime haec tempora nutantis fidei et languescentis caritatis, ne forte ex frequentare usu debita tanto mysterio reverentia minuatur, sed potius in hoc ipso sit causa cur probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat [72].

Ex iis fontibus dives gratiae vena manabit, unde succum trahant et alantur humanae quoque ac naturales industriae. Nec enim actio christiani viri quae usui sunt et adiumenta vitae despiciet, ab uno eodemque Deo, auctore gratiae ac naturae profecta; sed illud valde cavebit, ne in externis rebus bonisque corporis captandis fruendis totius vitae finis et quasi beatitas collocetur. His rebus igitur qui recte ac temperanter uti velit, eas conteret ad animorum utilitatem, Christi obtemperans dicto: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis [73].

Ordinatus et sapiens hic rerum usus tantum abest ut inferioris ordinis, idest societatis civilis bono adversetur, ut potius huius commoda maxime provehat; nec id inani verborum iactatione, qui mos est factiosorum hominum, sed re ipsa et summa contentione, usque ad bonorum, virium, vitaeque iacturam. Cuius exempla fortitudinis prae ceteris exhibent sacrorum antistites complures, qui, rebus Ecclesiae afflictis, Caroli ardorem aemulati, divini Magistri ratas efficiunt voces: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis [74]. Hi quidem, non gloriae cupidine, aut studio partium, aut privati alicuius commodi causa, ad se devovendos pro communi salute trahuntur, sed caritate illa quae nunquam excidit. Hac flamma, quae profanos oculos latet, incensus Borromeus, quum ob praestitam lue correptis operam se in mortis discrimen coniecisset, nihilominus praesentibus occurrisse malis non contentus, de futuris etiam sollicitum se sic ostendit: « Omni rationi plane consentaneum est, ut, quemadmodum parens optimus, qui filios unice diligit, cum in praesenti tum in futuro eis prospicit ac parat quae sunt ad vitae cultum necessaria; ita nos paternae charitatis officio adducti, omni praecautione fidelibus provinciae nostrae in hoc Concilio provinciali quinto consulamus provideamusque deinceps quae experiendo cognovimus, pestilentiae tempore, salutaria esse adiumenta » [75].

Eadem haec providentis animi studia et consilia, Venerabiles Fratres, per eam quam saepe commendavimus, catholicam actionem, in rem usumque deducuntur. In partem vero ministerii huius amplissimi, quod officia omnia misericordiae, sempiterno donanda regno complectitur [76], selecti etiam e populo advocantur viri. Qui, ubi semel id oneris in se receperint, parati et instructi esse debent ad se suaque omnia plane devovenda pro optima causa, ad obsistendum invidiae, obtrectationi et infenso quoque multorum animo, qui malefactis beneficia repensant, ad laborandum sicut bonus miles Christi [77], et currendum per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum [78]. Acerbum sane luctae genus, sed ad bonum civitatis apprime conducens, etiamsi plenam victoriam remoretur dies.

In his etiam, quae modo dicta sunt, illustria Caroli exempla intueri licet, atque inde sumere quae pro sua quisque conditione imitetur et quibus animum erigat. Etenim quem et singularis virtus et mira solertia et effusa caritas adeo spectabilem effecerunt, nec ipse tamen alienam sibi sensit hanc legem: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur [79]. Itaque quod asperioris vitae sectaretur genus, quod recta semper et honesta retineret, quod incorruptus legum iustitiaeque vindex exsisteret, hoc ipso primorum in se invidiam collegit; reipublicae gerendae peritorum vafris artibus est obiectus; magistratus habuit infensos; in optimatium, cleri populique suspicionem venit; flagitiosorum denique hominum capitale odium sibi conflavit, ad necem usque petitus. Quibus omnibus, quamvis miti esset suavique indole, invicto animo restitit. Nec modo nihil cessit in iis quae fidei ac moribus exitio forent, sed ne postulationes quidem excepit adversas disciplinae aut fideli populo graves, etiamsi allatas, ut creditur, a rege potentissimo et ceteroquin catholico. Idemque memor verbi Christi: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo [80], atque apostolorum vocis: oboedire oportet Deo magis quam hominibus [81], non de causa tantum religionis optime meruit, verum etiam de ipsa societate civili, quam insanientis prudentiae poenas luentem, commotisque suapte manu seditionum fluctibus paene submersam abduxit certissimae morti. Eadem sane laus et gratia debebitur catholicis huius temporis viris eorumque strenuis ducibus episcopis, quibus in utrisque nullae officiorum partes, quae civium sunt, desiderari poterunt unquam, sive agatur de servanda fide ac reverentia dominis etiam dyscolis iusta praecipientibus, sive de ipsorum iniquis imperiis detrectandis, aeque remota tum procaci licentia delabentium in seditiones ac turbas, tum servili abiezione excipientium quasi sacras leges impia statuta pessimorum hominum, qui mentito libertatis nomine iura omnia pervertentes, durissimam imponunt servitutem.

Haec nempe in conspectu terrarum orbis et in media luce praesentis humanitatis geruntur penes quandam potissimum gentem, ubi principem sibi sedem constituisse videtur potestas tenebrarum. Quo praepotenti sub dominatu iura omnia filiorum Ecclesiae miserrime proculcantur, exstincto penitus in reipublicae rectoribus omni sensu magnanimitatis, urbanitatis ac fidei, quibus virtutibus eorum patres, christiano titulo insignes, tamdiu inclaruerunt. Adeo liquet, concepto semel in Deum et in Ecclesiam odio, retro sublapsa referri omnia, et ad antiquae libertatis ferociam, seu verius ad crudelissimum iugum, per unam Christi Familiam eiusque invectam disciplinam depulsum cervicibus, fieri cursum praecipitem. Aut, quod idem significavit Carolus, adeo est « certum atque exploratum, nulla alia re Deum gravius offendi, nullaque ad vehementiorem iram, quam haeresum labe provocari; nihilque rursus ad provinciarum regnorumque interitum maiores vires habere, quam teterrimam illam pestem » [82]. Quamquam multo etiam funestior existimanda est hodierna conspiratio ad christianas gentes ab Ecclesiae sinu avellendas. In summa enim dissensione sententiarum ac voluntatum, quae propria nota est aberrantium a vero, in una re inimici consentiunt, hoc est in pertinaci iustitiae ac veritatis oppugnatione; cuius utriusque quia custos est ac vindex Ecclesia, in hanc unam confertis ordinibus impetum faciunt. Cumque se neutris in partibus esse, aut etiam causam pacis fovere dictitent, mellitis quidem verbis, at non dissimulatis consiliis, nihil aliud revera agunt, nisi ut insidias locent, addentes damno ludibrium, fraudem violentiae. Novo igitur certaminis genere per hos dies christianum impetitur nomen; belli moles conflatur longe periculosior ac pugnae antea pugnatae, ex quibus tam amplam collegit gloriam Borromeus.

Inde exempla nobis omnibus ac documenta sumentes, pro rebus maximis, quibus et privata et publica salus continetur, pro fide ac religione, pro sanctitate publici iuris, alacri erectoque animo dimicabimus, dolenda quidem necessitate compulsi, sed suavi simul freti fiducia, omnipotentem Deum tam gloriosa in acie militantibus victoriam deproperaturum. Cui fiduciae robur addit Caroliani operis producta ad hanc usque aetatem vis et potentia, sive ad intemperantiam ingeniorum compescendam, sive ad obfirmandum animum in proposito sancto instaurandi omnia in Christo.

Licet nunc, Venerabiles Fratres, iisdem verbis dicendo finem imponere, quibus pluries memoratus Decessor Noster Paulus V Litteras absolvit decernentes Carolo supremos honores: aequum est igitur dare nos gloriam et honorem et benedictionem viventi in saecula saeculorum, qui benedixit conservum nostrum in omni benedictione spirituali, ut esset sanctus et immaculatus coram ipso, et cum illum dederit nobis Dominus tamquam fulgentem stellam in hac nocte peccatorum, tribulationum nostrarum, adeamus ad divinam clementiam ore et opere supplicantes, ut Carolus Ecclesiae quam vehe¬ menter dilexit, prosit etiam meritis et exemplo, adsit patrocinio et in tempore iracundiae fiat reconciliatio, per Christum Dominum, nostrum » [83].

Accedat his votis cumuletque communem spem Apostolicae benedictionis auspicium, quam vobis, Venerabiles Fratres, et vestro cuiusque clero populoque peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Maii, anno MDCCCCX, Pontificatus Nostri septimo.

A.A.S., vol. II (1910), n. 9, pp. 357-380

[1] Ps. CXI, 7; — Prov. X, 7; — Hebr. XI, 4.

[2] Rom. VIII, 11.

[3] Rom. VIII, 28.

[4] I Cor. IV, 16. 4.

[5] Litt. Encycl. « E supremi » die IV m. octobr. MCMIII.

[6] Hebr. III, 1; XII, 2-3.

[7] Litt. Encycl. « Ad diem illum », die II m. Februar. MCMIV.

[8] Hebr. XI, 33.

[9] Eph. IV, 11 seg.

[10] Encycl. « E supremi ».

[11] Ex Bulla « Unigenitus » Cal. Nov. anno MDCX.

[12] Ex eadem Balla « Unigenitus ».

[13] Eph. v, 25 sqq,

[16] IOAN. XIV, 16 sqq. - 26, sqq. - XVI, 7 sqq.

[17] Sessio III, Const. Dei Filius, cap. 3.

[18] Philip. III, 18, 19.

[19] Isai. V, 20.

[20] I. Cor. X, 13.

[21] I Petr. V, 3.

[22] Ex Bulla « Unigenitus ».

[23] Gen. VIII, 21.

[24] Rom. VI, 6.

[25] Eph. 1 v, 23.

[26] Rom. XII, 2.

[27] Philip. III, 13, 14.

[28] Ephes. IV, 15, 16.

[29] Ephes. I, 9, 10.

[31] Conc. Prov. I, sub initium.

[32] Conc. Prov. V, Pars. I.

[33] Conc. Prov. V, Pars. I.

[34] Ibid.

[35] Rom. X, 17.

[36] Conc. Prov. V, Pars. 1.

[37] Os. IV, 1.

[39] Conc. Prov. V, Pars. I.

[40] Encycl. « Acerbo nimis » die XXV m. Aprilis MDCCCCV.

[41] Conc. Prov. V, Pars I.

[42] II Cor. V, 20.

[43] II Cor. IV, 2.

[44] II Tim. II, 15.

[45] I Thess. II, 13.

[46] Hebr. VI, 12.

[47] Iacob. II, 26. Rom. II, 13.

[51] Coloss. III, 14.

[52] I Tim. VI, 20.

[53] Eph. IV, 12.

[54] Conc. Prov. V, Pars I.

[55] Conc. Prov. VI, sub finem.

[56] I Petr. IV, 17.

[58] III Reg. XIX, 11.

[59] Philip. II, 21.

[63] ISAI. XLII, 2 sq. - MATTH. XII, 19.

[66] Philip. IV, 13.

[68] Conc. Prov. I, Pars II.

[69] Conc. Prov. III, Pars I.

[70] Conc. Prov. IV, Pars II.

[71] I Cor. XI, 28.

[72] Luc. XII 31;

[75]Conc. Prov. V, Pars II.

[76] MATTH. XXV, 34. sq. 3

[77] II Tim. II, 3.

[78]Hebr. XII, 1, 2.

[79] II Tim. III, 12.

[81] Act. V, 29.

[82] Conc. Prov. V, Pars I.

[83] Bulla « Unigenitus ».

Tous les livres