Editae Saepe
LITTERAE ENCYCLICAE EDITAE SAEPE VENERABILIBUS FRATRIBUS
PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICA BENEDICTIONEM
Editae saepe Dei ore sententiae et sacris expressae litteris in hunc fere modum, iusti memoriam fore cum laudibus sempiternam eundemque loqui etiam defunctum [1], diuturna Ecclesiae opera et voce maxime comprobantur. Haec namque sanctitatis parens et altrix, iuvenili robore vigens ac Numinis afflatu semper acta propter inhabitantem spiritum eius in nobis [2], quemadmodum iustorum sobolem nobilissimam ipsa una gignit, enutrit, ulnisque complectitur suis, ita materni amoris instinctu de ipsorum retinenda memoria atque honore instaurando se praebet apprime sollicitam. Ex ea recordatione superna quadam suavitate perfunditur et a mortalis huius peregrinationis miseriis contuendis abducitur, quod beatos illos caelicolas gaudium suum et coronam esse iam cernat; quod in ipsis eminentem agnoscat Sponsi caelestis imaginem; quod novo testimonio suis filiis antiqua dicta confirmet: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti [3]. Horum autem praeclara facinora, non modo sunt ad commemorandum iucunda, sed etiam ad imitandum illustria, et magnus virtutis excitator est concentus ille sanctorum Paullinae resonans voci: imitatores mei estote sicut et ego Christi [4].
Ob haec, Venerabiles Fratres, Nos, qui vixdum suscepto pontificatu maximo, propositum significavimus enitendi constanter ut « omnia instaurarentur in Christo »; datis primum encyclicis litteris [5] impense curavimus ut Nobiscum omnes intuerentur in apostolum et pontificem confessionis nostrae, ... in auctorem fidei et consummatorem Iesum [6]. At quoniam ea fere est infirmitas nostra, ut tanti exemplaris amplitudine facile deterreamur, providentis Dei numine, aliud a nobis est exemplar propositum, quod quum Christo sit proximum, quantum humanae licet naturae, tum aptius congruat cum exiguitate nostra, Beatissima Virgo Augusta Dei Mater [7]. Varias denique nancti occasiones recolendae memoriae sanctorum caelitum, communi admirationi obiecimus fideles hosce servos ac dispensatores in domo Domini, et, prout suus cuique locus est, Eius amicos ac domesticos, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones [8], ut illorum exemplis adducti, iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia qui est caput Christus [9].
Altissimum hoc divinae Providentiae consilium in tribus maxime viris perfectum fuisse docuimus, quos magnos pastores eosdemque doctores diversa quidem aetas tulit, sed aeque propemodum Ecclesiae calamitosa. Hi sunt Gregorius Magnus, Ioannes Chrysostomus et Augustanus Anselmus, quorum saecularia solemnia celebrari contigit per hos annos. Binis praeterea Encyclicis Litteris datis IV Idus Martias anno MCMIV et IX Calend. Maias MCMIX, doctrinae capita et christianae vitae praecepta, quotquot opportuna cadere in haec tempora visa sunt, e sanctorum exemplis monitisque decerpta, fusius evolvimus.
At quoniam persuasum Nobis est, ad impellendos homines, illustria Christi militum exempla longe magis valitura quam verba exquisitasque, disceptationes [10]; oblata feliciter opportunitate libentes utimur saluberrima instituta ab alio pastore sanctissimo accepta commendandi, quem huic aetati propiorem iisdemque paene iactatum fructibus Deus excitavit, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, Mediolanensium Antistitem, ante annos CCC a sa. me. Paulo V in sanctorum album relatum, Carolum Borromeum. Nec id minus ad rem; siquidem,, ut memorati Decessoris Nostri verba usurpemus: « Dominus, qui facit mirabilia magna solus, magnificavit novissime facere nobiscum, ac miro dispensationis suae opere statuit super Apostolicae petrae arcem grande luminare, eligens sibi e gremio sacrosanctae Romanae Ecclesiae Carolum, sacerdotem fidelem, servum bonum, formam gregis, formam Pastorum. Qui videlicet multiplici fulgore sanctorum operum universam decorando Ecclesiam, sacerdotibus et populo praeluceret quasi Abel in innocentia, quasi Enoch in munditia, quasi Iacob in laborum tolerantia, quasi Moyses in mansuetudine, quasi Elias in ardenti zelo, quique imitandum exhiberet inter affluentes delicias Hieronymi corporis castigationem, Martini in sublimioribus gradibus humilitatem, Gregorii pastoralem sollicitudinem, libertatem Ambrosii, Paulini caritatem, ac demum videndum ac perspiciendum ostenderet oculis nostris, manibus nostris contrectandum hominem, mundo maxime blandiente, crucifixum mundo, viventem spiritu, terrena calcantem, caelestia iugiter lum substitutum, ita etiam mente et opere vitam angelorum in terris aemulantem » [11].
Haec Decessor ille Noster exactis quinque lustris ab obitu Caroli. Nunc vero, expleto anno tercentesimo ab impertitis eidem sacris honoribus, « merito repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione in insigni die solemnitatis « nostrae,... in qua... Carolo S. R. E., cui, auctore Domino, praesidemus, Presbytero Cardinali sacris decernendis honoribus, unicae Sponsae suae nova imponeretur corona, ornata omni lapide pretioso ». Communis autem cum Decessore Nostro fiducia Nobis est, ex contemplatione gloriae sancti Viri, multoque magis ex eiusdem documentis et exemplis, debilitari posse impiorum proterviam et confundi omnes qui « gloriantur in simulacris errorum » [12]. Itaque renovati Carolo honores, qui gregis ac pastorum huius aetatis exstitit forma, sacraeque disciplinae in melius corrigendae impiger fuit propugnator et auctor adversus novos homines, quibus, non fidei morumque restitutio proposita erat, sed potius deformatio atque restinctio, quum solario ac documento erunt catholicis universis, tum iisdem stimulos addent, ut in opus, cui tam impense studemus, instaurationis rerum omnium in Christo, strenue conspirent.
Exploratum profecto vobis est, Venerabiles Fratres, perpetuo exagitatam Ecclesiam deseri a Deo nunquam omni consolatione destitutam. Eam namque Christus dilexit... et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret et exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata [13]. Quin etiam, quo effusior licentia, quo acrior hostilis impetus, quo erroris insidiae callidiores afferre illi supremum videntur exitium, usque adeo, ut filios non paucos de gremio eius avulsos in vitiorum et impietatis gurgitem transversos agant, eo praesentiorem experitur tutelam Numinis. Efficit enim Deus ut error ipse, velint nolint improbi, in triumphum cedat veritatis, cui custodiendae Ecclesia advigilat; corruptio in incrementum sanctitatis, cuius altrix ipsa est atque magistra; vexatio in mirabiliorem salutem ex inimicis nostris. Ita fit ut, quo tempore Ecclesia profanis oculis videtur saevioribus iactata fructibus ac paene demersa, tunc nempe pulchrior, validior, purior emergat, maximarum emicans fulgore virtutum.
Sic Dei summa benignitas novis argumentis confirmat, Ecclesiam opus esse divinum; sive quod in causa suscipiendi doloris maxima, ob irrepentes in ipsa eius membra errores et noxas, ei det superandum discrimen; sive quod ratum efficiat Christi verbum: Portae inferi non praevalebunt adversus eam [14]; sive quod eventibus illud comprobet: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [15]; sive denique quod arcanae virtutis testimonium perhibeat, qua promissus a Christo, maturo huius in caelum reditu, alius Paraclitus in ipsam iugiter effunditur, ipsam tuetur et in omni tribulatione solatur; spiritus, qui cum ipsa maneat in aeternum; spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum, quia apud vos manebit et apud vos erit [16]. Hoc ex fonte vita et robur Ecclesiae derivatur; hinc quod eadem, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum habet, manifestis notis instructa et « tamquam signum levatum in nationes », a quavis alia societate secernitur [17].
Nec sane absque divinae potentiae prodigio fieri potest ut, diffluente licentia et passim deficientibus membris, Ecclesia, quatenus est corpus Christi mysticum, a doctrinae, legum finisque sui sanctitate nunquam desciscat; ex iisdem rerum causis pares consecutiones et utilitates derivet; ex complurium filiorum fide ac iustitia fructus capiat salutis uberrimos. Nec minus perspicuum haustae a Deo vitae habet indicium, quod in tam foeda pravarum opinionum colluvie, in tanto perduellium numero, in errorum facie adeo multiplici, constans et immutabilis perseveret, columna et firmamentum veritatis, in unius professione doctrinae, in eadem communione sacramentorum, in divina sui constitutione, in regimine, in disciplina morum.
Idque eo pius habet admirationis, quod ipsa, non solum resistit malo, sed etiam vincit in bono malum, nec bene precari desinit amicis atque inimicis, de eo tota laborans idque assequi cupiens, ut et communitas hominum et seorsim singuli christianis institutis renoventur. Est enim hoc proprium eius munus in terris, cuius beneficia vel ipsi eius inimici sentiunt.
Mirabilis hic Dei providentia influxus in instaurationis opus ab Ecclesia provectum luculenter apparet ea maxime aetate, quae ad bonorum solacium dedit Carolum Borromeum. In eo dominatu cupiditatum, omni fere perturbata et offusa cognitione veritatis, perpetua erat cum erroribus dimicatio, hominumque societas in pessima quaeque mens, gravem videbatur sibi conflare perniciem. Inter haec superbi ac rebelles homines consurgebant, inimici Crucis Christi... qui terrena sapiunt... quorum Deus venter est [18]. Hi non moribus corrigendis, sed negandis Fidei capitibus animum intendentes, omnia miscebant, latiorem sibi aliisque muniebant licentiae viam, aut certe auctoritatem Ecclesiae ductumque defugientes, pro lubitu corruptissimi cuiusque principis populive, quasi imposito iugo, doctrinam eius, constitutionem, disciplinam in excidium petebant. Deinde, iniquorum imitati morem, ad quos pertinet comminatio: Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum [19], rebellium tumultum et illam fidei morumque cladem appellarunt instaurationem, sese autem disciplinae veteris restitutores. Re tamen vera corruptores exstiterunt, quod, extenuatis Europae per contentiones et bella viribus, defectiones horum temporum et secessiones maturarunt, quibus uno velut impetu facto, triplex illud, antea disiunctum, dimicationis instauratum est genus, a quo invicta et sospes Ecclesia semper evaserat; hoc est, primae aetatis cruenta certamina; domesticam subinde pestem errorum; denique, per speciem sacrae libertatis vindicandae, eam vitiorum luem ac disciplinae eversionem, ad quam fortasse nec aetas media processerat.
Decipientium hominum turbae Deus opposuit veri nominis instauratores, eosque sanctissimos, qui aut cursum illum praecipitem retardarent ardoremque restinguerent, aut illata inde damna sarcirent. Quorum labor assiduus et multiplex in restituenda disciplina eo maiori solacio Ecclesiae fuit, quo graviori haec premebatur angustia, comprobavitque sententiam: Fidelis Deus, qui... faciet etiam cum tentatione proventum [20]. Iis in adiunctis laetitiam Ecclesiae cumulavit oblata divinitus Caroli Borromei singularis navitas vitaeque sanctitas.
Fuit autem in eius ministerio, Deo sic disponente, propria quaedam vis et efficientia, non solum ad infringendam audaciam factiosorum, sed etiam ad erudiendos Ecclesiae filios atque excitandos. Illorum namque et insanos cohibebat ausus, et inanes criminationes diluebat, eloquentia usus omnium potentissima, suae vitae et actionis exemplo; horum vero spem erigebat, alebat ardorem. Atque illud in ipso fuit plane mirabile, quod veri restauratoris dotes, quas in aliis disiunctas cernimus atque distinctas, ab iuvenili aetate in se omnes recepit in unum collectas, virtutem, consilium, doctrinam, auctoritatem, potentiam, alacritatem, effecitque ut in commissam sibi catholicae veritatis defensionem contra grassantes errores, quod idem erat Ecclesiae universae propositum, singulae conspirarent, intermortuam in multis ac paene restinctam excitans fidem, providis eam legibus institutisque communiens, collapsam disciplinam restituens, cleri populique mores ad christianae vitae rationem strenue revocans. Sic, dum partes instauratoris tuetur omnes, haud minus mature servi boni et fidelis fungitur muniis, ac deinde sacerdotis magni, qui in diebus suis placuit Deo et iuventus est iustus; plane dignus in quem cuiusvis generis homines tum e clero tum e populo, divites aeque ac inopes, tamquam in exemplar intueantur; cuius excellentiae summa in episcopi atque antistitis laude continetur, qua, Petri Apostoli dictis obtemperans, factus est forma gregis ex animo [21]. Nec minus movet admirationem quod Carolus, nondum exacto anno aetatis suae vicesimo, summos honores consecutus, magnis ac perarduis Ecclesiae negotiis tractandis adhibitus, ad perfectam cumulatamque virtutem, per contemplationem rerum divinarum, qua in sacro secessu animum renovaverat, in dies magis contender et, elucer et que spectaculum... mundo et angelis et hominibus.
Tum vere Dominus coepit, ut memorati Decessoris Pauli V verbis utamur, mirabilia sua in Carolo pandere; sapientiam, iustitiam, divini honoris et catholici provehendi nominis studium flagrantissimum, in primisque curam instaurandae Fidei Ecclesiaeque universae, quod opus in augusto illo Tridentino Consilio agitabatur. Cuius habiti laus ab eodem pontifice ab omnique posteritate sic tribuitur Carolo, quasi viro, qui, non ante illius exsequutor exstiterit fidelissimus, quam propugnator acerrimus. Nec enim sine multis eius vigiliis, angustiis, laboribus omne genus, res est ad exitum perducta.
Haec tamen omnia nihil erant aliud nisi praeparatio quaedam vitaeque tirocinium, quo et pietate animus et mens doctrina et labore corpus exercerentur, ita ut modestus iuvenis ac de se demisse sentiens instar esset argillae in manibus Domini eiusque in terris Vicarii. Hanc scilicet rationem ineundae viae novarum rerum fautores illi contemnebant eadem stultitia qua nostri, minime secum reputantes, mirabilia Dei ex umbra et silentio parentis animi pieque precantis in apricum proferri, in eaque exercitatione germen futuri adscensus, haud secus ac in semente spem colligendae messis, includi.
Nihilominus, quod paullo superius attigimus, auspicata tam faustis initiis vitae sanctitas et actio tum se maxime explicuit effuditque fructus uberrimos, quum, « urbano splendore et amplitudine relictis, bonus operarius in messem quam susceperat (Mediolanum), discedit, ubi partes suas in dies magis implendo, agrum illum, malitia temporum, vepribus turpiter deformem ac silvescentem, in eum restituit nitorem, ut Ecclesiam Mediolanensem, praeclarum exemplum redderet ecclesiasticae disciplinae » [22]. Tam multa tamque praeclara is est consequutus conformando instaurationis opus ad normas, a Concilio Tridentino paullo ante propositas.
Enimvero Ecclesia, probe intelligens, quam sint sensus et cogitatio humani cordis in malum prona [23], cum vitiis et erroribus dimicare nunquam destitit, ut destruatur corpus peccati et ultra non serviamus peccato [24]. Qua in contentione, quemadmodum ipsa sibi magistra est et impellitur gratia, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum; ita cogitandi agendique normam sumit a Doctore gentium, aiente: Renovamini spiritu mentis vestrae [25]. - Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta [26].
Quam quidem se metam contigisse Ecclesiae filius atque instaurator non rictus, existimat nunquam; ad eam tantummodo niti profitetur cum eodem apostolo; quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu [27].
Inde consequitur ut et nos cum Christo in Ecclesia coniuncti crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex qua totum corpus... augmentum facit in aedificationem sui in charitate [28], et Ecclesia Mater in dies magis efficiat ratum sacramentum divinae voluntatis, hoc est, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo [29].
Ad haec animum non intenderunt auctores illi redintegrandae suo marte fidei ac disciplinae, quorum conatibus restitit Borromeus; nec ea nostri melius vident, quibuscum strenue nobis, Venerabiles Fratres, est dimicandum. Nam et hi Ecclesiae doctrinam, leges, instituta subvertunt, habentes in lingua promptum cultioris humanitatis studium, non quod eo de negotio valde laborant, sed quo titulis ad ostentationem paratis pravitatem consiliorum queant facilius obtegere.
Quid autem re agant, quid moliantur, quod iter affectent, neminem vestrum fugit, eorumque consilia denuntiata per Nos fuerunt atque damnata. Proposita namque ipsis est communis omnium ab Ecclesiae fide ac disciplina secessio, eo vetere illa deterior quae Caroli aetatem in discrimen adduxit, quo callidius in ipsis fere Ecclesiae venis delitescit ac serpit, et quo subtilius ab absurde positis extrema deducuntur.
Utriusque pestis origo eadem; inimicus homo, qui ad humanae gentis perniciem haud sane exsomnis, superseminavit zizaniam in medio tritici [30]; idem abditum iter ac tenebricosum; eadem progressio, idem appulsus. Etenim, quemadmodum prior illa olim, qua fortuna rem daret eo vires inclinans, optimatium partes aut popularium alteram adversus alteram constabat, ut utramque tandem ludificaret atque pessumdaret; sic recentior ista clades mutuam exacuit invidiam egentium ac locupletium, ut sua quisque sorte non contentus vitam trahat usque miserrimam luatque poenam iis irrogatam, qui non regnum Dei et iustitiam eius quaerunt, sed caducis his rebus fluxisque adhaerescunt. Atque illud etiam graviorem facit praesentem conflictationem, quod, quum superiorum temporum turbulenti homines e doctrinae divinitus revelatae thesauro certa quaedam et fixa plerumque retinerent, hodierni non ante quieturi videantur quam excisa omnia conspexerint. Everso autem religionis fundamento, et ipsam civilem coniunctionem disrumpi necesse est. Luctuosum sane spectaculum in praesens, formidolosum in posterum; non quod Ecclesiae incolumitati timendum sit, de qua dubitare divina promissa non sinunt, sed ob impendentia familiis gentibusque pericula, maxime quae pestiferum impietatis afflatum aut impensius fovent aut ferunt patientius.
In hoc tam nefario stultoque bello, cui commovendo dilatando socii et adiutores potentes accedunt interdum vel ipsi, qui Nobiscum facere Nostrasque tueri res deberent prae ceteris; in forma errorum adeo multiplici vitiorumque illecebris tam variis, quibus utrisque haud pauci etiam e nostris blandiuntur, capti specie novitatis ac doctrinae, aut inani spe ducti, Ecclesiam posse cum aevi placitis amice componi, plane intelligitis, Venerabiles Fratres, nobis esse strenue obsistendum, iisdemque nunc armis excipiendum impetum hostium, quibus olim usus est Borromeus. Primum igitur, quoniam ipsam, veluti arcem, impetunt fidem, vel eam aperte denegando, vel impugnando subdole, vel doctrinae capita pervertendo, haec a Carolo saepe commendata meminerimus: « Prima et maxima Pastorum cura versari debet in iis quae ad fidem catholicam, quam S. Romana Ecclesia et colit et docet, et sine qua impossibile est placere Deo, integre inviolateque servandam pertinent » [31]. Et rursus: « In eo genere... nullum tantum studium, quantum certe maximum requiritur, adhiberi possit » [32]. - Quapropter « haereticae pravitatis fermento », quod nisi cohibeatur totam massam corrumpit, hoc est pravis opinionibus ementita specie irrepentibus, quas in unum collectas modernismus profitetur, sanitas est opponenda doctrinae et reputandum cum Carolo: « quam summum in haeresis crimine profligando studium et cura quam longe omnium diligentissima episcopi esse debeat » [33].
Haud opus est equidem cetera verba referre sancti viri commemorantis Romanorum Pontificum sanctiones, leges, poenas in eos antistites constitutas, quibus purgandae dioecesis ab « haereticae pravitatis fermento » esset cura remissior. Nonnihil tamen iuverit ad ea quae inde concludit diligenter attendere. « Proinde, inquit, in ea perenni sollicitudine perpetuaque vigilia episcopus versari in primis debet, ut, non modo pestilentissimus ille haeresis morbus nusquam in gregem sibi commissum irrepat, sed omnis plane suspicio ab eo quam longissime absit. Si vero fortasse, quod pro sua pietate et misericordia Christus Dominus avertat, irrepserit, in eo maxime elaboret omni ope, ut quam celerrime depellatur: quique ea labe infecti erunt, vel suspecti, cum illis agatur ad canonum sanctionumque pontificiarum praescriptum » [34].
Verum nec propulsari possunt errorum contagia nec praecaveri, nisi in recta cleri populique institutione pars curarum ponatur maxima. Nam fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi [35]. Veri autem omnium auribus inculcandi necessitas nunc magis imponitur, quum per omnes reipublicae venas, atque etiam qua minime crederes, serpere cernimus malum virus; adeo ut ad omnes hodie pertineant adductae a Carolo causae hisce verbis: « Haereticis finitimi nisi in fidei fundamentis firmi fuerint ac stabiles, summopere verendum esset, ne forte ab eis in aliquam impietatis ac nefariae doctrinae fraudem facilius adducerentur » [36]. Nunc enim, expeditioribus itineribus, quemadmodum ceterarum rerum, ita etiam errorum sunt aucta commercia, proiectisque ad licentiam cupiditatibus, in prava societate versamur, ubi non est veritas... et non est scientia Dei [37]; in terra quae desolata est... quia nullus est qui recogitet corde [38]. Quamobrem Nos, ut Caroli verba usurpemus: « multam hactenus diligentiam adhibuimus, ut omnes ac singuli Christi fideles in fidei christianae rudimentorum institutione erudirentur » [39]; eademque de re, tamquam de negotio gravissimo scripsimus Encyclicas Litteras [40]. Etsi vero nolumus et illa Nobis aptare, quibus inexplebili desiderio flagrans Borromeus queritur, « parum huc usque proferisse tanta in re »; nihilominus eadem, qua ipse, « negotii periculique magnitudine adducti », addere stimulos velimus omnibus, ut, Caroli similitudinem arripientes, pro suo quisque munere aut viribus, in christianae restaurationis opus conspirent. Quare meminerint patres familias ac domini, quo studio pastor ille sanctissimus eosdem constanter monuerit ut liberis, domesticis, famulis addiscendae christianae doctrinae, non solum copiam facerent, sed etiam onus imponerent. Clericis pariter memoria ne excidat, in fidei rudimentis tradendis a se operam dandam esse curioni; huic vero studendum, ut eiusmodi scholae suppetant plures, christifidelium numero ac necessitati pares et magistrorum probitate commendabiles, quibus adiutores adsciscantur honesti viri aut mulieres, prout Mediolanensis ipse praescribit antistes [41].
Christianae huius institutionis aucta necessitas, quum ex reliquo nostrorum temporum morumque decursu eminet, tum vero potissimum ex publicis discendi ludis, omnis religionis expertibus, ubi sanctissime quaeque rideri voluptatis loco fere ducitur, aeque pronis ad impietatem et magistrorum labiis et auribus auditorum. Scholam dicimus, quam neutram, seu laicam per summam iniuriam appellant, quum non sit aliud nisi tenebricosae sectae dominatus praepotens. Novum hoc praeposterae libertatis iugum magna quidem voce et bonis lateribus denuntiastis vos, Venerabiles Fratres, praesertim in locis ubi audacius proculcata sunt iura religionis ac familiae et oppressa naturae vox imperantis ut adolescentium candori fideique parcatur. Cui calamitati ab iis illatae, qui, quam ab aliis obedientiam exigunt, eandem supremo rerum Domino recusant, quantum in Nobis est medendum rati, auctores fuimus ut scholae religionis opportune per urbes institueretur. Quod opus quamquam hactenus, adnitentibus vobis, satis bene prospereque processit, nihilominus magnopere expetendum est ut in dies latius proferatur, hoc est ut eiusmodi magisteria et pateant ubique complura et praeceptoribus abundent doctrinae laude vitaeque integritate commendatis.
Cum hac primordiorum saluberrima disciplina valde coniuncta est officium sacri oratoris, in quo memoratae virtutes multo magis requiruntur. Itaque Caroli studia et consilia provincialibus in Synodis ac dioecesanis eo potissimum fuere conversa ut concionatores fingerentur, qui in ministerio verbi versari sancte atque utiliter possent. Quod idem, ac forte gravius, quae modo sunt tempora postulare a nobis videntur, quum tot hominum nutet fides, nec desint qui, captandae gloriolae cupidine, ingenio aetatis indulgeant, adulterantes verbum Dei, vitaeque cibum subducentes fidelibus.
Quamobrem summa vigilantia cavendum nobis est, Venerabiles Fratres, ne per vanos homines ac leves vento pascatur grex; sed ut vitali alimento roboretur per ministros verbi, ad quos illa pertinent: Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: reconciliamini Deo [42]; - per ministros et legatos non ambulantes in astutis, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatane veritatis, commendantes semet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo [43]; - operarios inconfusibiles tractantes verbum veritatis [44]. Nec minus usui nobis erunt normae illae sanctissimae maximeque frugiferae, quas mediolanensis antistes, Paullinis verbis expressas, commendare solebat fidelibus: Cum accepissetis a nobis verbum, auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis [45].
Ita sermo Dei vivus et efficax et penetrabilior omni gladio [46], non solum ad fidei conservationem ac tutelam adducet, sed etiam ad virtutum proposita mire animos inflammabit; quia fides sine operibus mortua est [47], et non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [48].
Atque hac etiam in re cernere licet, utriusque instaurationis quam sit ratio dissimilis. Nam qui falsam propugnane ii stultorum imitati inconstantiam, praecipiti cursu solent ad extrema decurrere, sive fidem sic efferentes, ut ab ea recte agendi necessitatem seiungant, sive in sola natura excellentiam omnem virtutis collocantes, remotis fidei ac divinae gratiae praesidiis. Quo fit ut, quae a naturali honestate ducuntur officia nihil sint aliud nisi simulacra virtutis, nec diuturna illa quidem, nec ad salutem satis idonea. Horum igitur actio, non ad restaurationem disciplinae, sed ad fidei morumque eversionem est comparata.