Enarrationes in Psalmos (page 7)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

19. Loquantur ergo adversus nos quidquid volunt: nos diligamus illos et nolentes. Novimus enim, fratres, novimus linguas eorum: propter quas eis non irascamur, patienter ferte nobiscum. Vident enim in causa se nihil habere, et linguas convertunt in nos, et incipiunt de nobis dicere mala, multa quae sciunt, multa quae nesciunt. Quae sciunt, praeterita nostra sunt: fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, stulti et increduli, et ad omne opus bonum reprobi 45. In errore perverso desipientes et insanientes fuimus, non negamus; et quantum praeteritum nostrum non negamus, tanto magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo, haeretice, dimittis causam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? quid sum? Numquid Catholica ego sum? numquid haereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea praeterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando praeteritus! Ista sunt mala praeterita, quae noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis praeteritis, quid dicam? Doleo? Dolerem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim nunquam fuissem! Quidquid tamen fui, in nomine Christi praeteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quae adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut haec noverint. Multa ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. Mihi autem minimum est, ut a vobis diiudicer, aut ab humano die, ait Apostolus; sed neque ego meipsum iudico 46: melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non faciat Christus. Dicunt enim: Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus: sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus. Istis autem satisfacturi sumus, et demonstraturi aliquid de testimonio Ecclesiae, cui non communicant? Merito non nos norunt trans mare baptizatos in Christo, quia et trans mare non habent Christum. Ille enim Christum et trans mare habet, qui et trans mare communionem universae Ecclesiae tenet. Quomodo potest cognoscere ubi sim ego baptizatus, cum communio ipsius vix transit mare? Verumtamen, fratres mei, quid eis dicam? Suspicamini quod vultis de nobis. Si boni sumus, in Ecclesia Christi frumenta sumus: si mali sumus, in Ecclesia Christi palea sumus, tamen ab area non recedimus. Tu qui vento tentationis foras volasti, quid es? Triticum non tollit ventus ex area. Ex eo ergo ubi es, agnosce quid es.

Finalis adhortatio haereticis.

20. Sed tu, inquit, quis es qui contra nos dicis tanta? Quicumque sim, quod dicitur attende, non a quo dicitur. Sed peccatori, inquit, dicit Dominus: Utquid tu assumis testamentum meum per os tuum 47? Dicat Dominus hoc peccatori: forte est genus peccatorum cui hoc recte dicat Dominus; sed in quemlibet dicat hoc Dominus, ideo dicit, quia peccatori non prodest quando legem Dei loquitur. Numquid et auditoribus non prodest? Utrumque genus nos habemus in Ecclesia, Domino dicente, et bonorum et malorum. Boni enim cum praedicant, quid dicunt? Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 48. De bonis quid dicitur? Sed forma esto fidelium 49. Hoc nos esse elaboramus: quid autem simus, ille novit ad quem gemimus. De malis tamen dictum est aliud: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite 50. Vides quia in cathedra Moysi, cui successit cathedra Christi, sedent et mali: et tamen dicendo bona non obsunt auditoribus. Quare tu propter malos ipsam cathedram dimisisti? Redi ad pacem, redi ad concordiam quae te non offendit. Si bona loquor, et bona facio, imitare me: si autem non facio quod dico, habes consilium Domini; quae dico, fac; quae autem facio, noli facere; tamen a cathedra catholica noli discedere. Ecce in nomine Christi ituri sumus, et multa dicturi sunt. Quis finis? Cito contemnite causam nostram. Non illis dicatis nisi, Fratres, ad rem respondete. Augustinus episcopus est in Ecclesia catholica, sarcinam suam portat, rationem redditurus est Deo: in bonis eum novi; si malus est, ipse novit; si bonus est, nec sic spes mea est. Hoc ante omnia didici in Catholica, ut spes mea non sit in homine. Merito ergo vos homines reprehenditis, quia spem vestram in homine posuistis. Certe cum reprehenderint nos, contemnite et vos. Novimus enim qualem habeamus locum in corde vestro, quia scimus qualem locum habeatis in corde nostro. Nolite pro nobis certare adversus illos. Quidquid de nobis dixerint, cito transite: ne laborantes causa defensionis nostrae, dimittatis causam vestram. Hoc enim agunt astute: nolentes et timentes ut de ipsa causa dicamus, ingerunt nobis quo nos avocent; ut cum intendimus purgare nos, sileamus ab ipsis convincendis. Nam prorsus qui me dicis malum, dico et ego alia innumerabilia: cito aufer de medio, fini causam meam, de re age, Ecclesiae causam attende, ubi sis vide. Veritas tibi undelibet loquatur, esuriens accipe; ne nunquam ad te perveniat panis, dum semper quid reprehendas in vasculo fastidiosus et calumniosus inquiris.

IN PSALMUM 37

ENARRATIO

Sermo ad populum

1. Opportune ad id quod cantavimus: Iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo 1, respondit haec mulier de lectione Evangelii. Iniquitates enim eius intuens Dominus, canem appellavit dicens: Non est bonum, panem filiorum mittere canibus 2. At illa quae noverat iniquitatem suam pronuntiare, et curam gerere pro peccato suo, non negavit quod veritas dixit; sed miseriam confessa, misericordiam potius impetravit, curam gerens pro peccato suo. Nam et curari petiverat filiam suam, fortassis in filia significans vitam suam. Psalmum ergo totum, quantum possumus, dum consideramus et pertractamus, advertite. Adsit Dominus cordibus nostris, ut salubriter hic inveniamus voces nostras, et quomodo invenerimus proferamus, nec difficulter inveniendo, nec imperite proferendo.

Cum gemitu sabbatum, id est requiem aeternam, recordemur.

2. [v 1.] Titulus eius est, psalmus ipsi David in recordationem sabbati. Quaerimus quae nobis scripta sunt de sancto David propheta, ex cuius semine Dominus noster Iesus Christus secundum carnem 3: et inter bona quae de illo nobis nota sunt per Scripturas, non invenimus eum aliquando recordatum sabbatum. Quid enim ita recordaretur, secundum illam observationem Iudaeorum qua observabant sabbatum; quid ita recordaretur, quod inter septem dies necessario veniebat? Observandum ergo erat, non sic recordandum. Nemo autem recordatur, nisi quod in praesentia non est positum. Verbi gratia: in hac civitate recordaris Carthaginem, ubi fuisti aliquando; et hodierno die recordaris hesternum diem, vel prioris anni, vel quemlibet anteriorem, et aliquod factum tuum quod iam fecisti, aut aliquid ubi fuisti, vel cui rei interfuisti. Quid sibi vult ista recordatio sabbati, fratres mei? quae anima sic recordatur sabbatum? quod est hoc sabbatum? Cum gemitu enim recordatur. Et cum psalmus legeretur, audistis, et modo cum retexerimus, audietis quantus sit moeror, quantus gemitus, quantus fletus, quae miseria. Sed felix est, qui sic miser est. Unde et Dominus in Evangelio beatos appellavit quosdam lugentes 4. Unde beatus, si lugens? unde beatus, si miser? Imo miser esset si lugens non esset. Talem ergo et hic accipiamus sabbatum recordantem, nescio quem lugentem: et utinam nos simus ipse nescio quis! Est enim quidam dolens, gemens, lugens, recordans sabbatum. Sabbatum, requies est. Sine dubio iste in nescio qua inquietudine erat, qui cum gemitu requiem recordabatur.

Quae salutaris emendatio quaeque sterilis.

3. [v 2.] Ipse itaque inquietudinem quam patiebatur, narrat et commendat Deo, nescio quid gravius timens quam erat ubi erat. Nam quia in malo est, aperte dicit, nec interprete opus est, nec suspicione, nec coniectura: in quo malo sit, non dubitatur ex eius verbis, nec opus est ut quaeramus, sed ut quod dicit intellegamus. Et nisi peius aliquid timeret, quam erat illud quo tenebatur, non sic inciperet: Domine, ne in indignatione tua arguas me, neque in ira tua emendes me. Futurum est enim ut quidam in ira Dei emendentur, et in indignatione arguantur. Et forte non omnes qui arguuntur emendabuntur: sed tamen futuri sunt in emendatione quidam salvi. Futurum est quidem, quia emendatio nominata est: sic tamen quasi per ignem. Futuri autem quidam qui arguentur, et non emendabuntur. Nam utique arguet eos quibus dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me: et caetera quae ibi prosequens, quamdam inhumanitatem et sterilitatem increpitat malis ad sinistram constitutis, quibus dicitur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 5. Haec iste graviora formidans, excepta vita ista, in cuius malis plangit et gemit, rogat et dicit: Domine, ne in indignatione tua arguas me. Non sim inter illos quibus dicturus es: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Neque in ira tua emendes me: ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui iam emendatorio igne non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare; nisi quia hic aedificant supra fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent; non solum de illo aeterno qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt. Dicitur enim: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 6. Et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. Et nostis quanta hic passi sunt mali, et possunt pati: tamen tanta passi sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus pertulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione Christi? Ista ergo quae hic sunt mala, multo faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea homines ne patiantur, quidquid iusseris faciunt. Quanto melius faciunt quod iubet Deus, ne illa graviora patiantur?

4. [v 3.] Quare autem petit iste ne in indignatione arguatur, neque in ira emendetur? Tamquam dicens Deo: Quoniam iam ista quae patior multa sunt, magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et incipit illa enumerare satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur, ne peiora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Gaude te redentum non re sed spe securus.

5. [v 4.] Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Iam haec dicebat quae hic patiebatur: et tamen hoc iam de ira Domini, quia et de vindicta Domini. De qua vindicta? Quam excepit de Adam. Non enim in illum non est vindicatum, aut frustra dixerat Deus: Morte morieris 7: aut aliquid patimur in ista vita, nisi ex illa morte quam meruimus primo peccato. Etenim portamus corpus mortale, (quod utique non esset mortale) plenum tentationibus, plenum sollicitudinibus, obnoxium doloribus corporalibus, obnoxium indigentiis, mutabile, languidum et cum sanum est, quia utique nondum plene sanum. Nam unde dicebat: Non est sanitas in carne mea, nisi quia ista quae huius vitae dicitur sanitas, bene intellegentibus et sabbatum recordantibus non est utique sanitas? Si enim non manducaveritis, inquietat fames. Iste naturalis quidam morbus est: quia natura nobis facta est poena ex vindicta. Primo homini quod erat poena, natura nobis est. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri 8. Natura filii irae, id est, portantes vindictam. Sed quare dicit: Fuimus? Quia spe iam non sumus: nam re adhuc sumus. Sed illud melius dicimus quod spe sumus, quia certi sumus de spe. Non enim incerta est spes nostra, ut de illa dubitemus. Audi ipsam gloriam in spe. In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 9. Quid enim? Nondum redemptus es, o Paule? nondum pro te pretium persolutum est? Nonne sanguis ille iam fusus est? nonne ipsum est pretium omnium nostrum? Plane ipsum. Sed vide quid ait: Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 10. Quid autem exspectat per patientiam? Salutem. Cuius rei salutem? Ipsius corporis: quia hoc dixit, redemptionem corporis nostri 11. Si salutem corporis exspectabat, non erat salus illa quam habebat. Esuries, sitis interficit, si subventum non fuerit. Medicamentum enim famis est cibus, et medicamentum sitis est potus, et medicamentum fatigationis est somnus. Detrahe ista medicamenta, vide si non interficiunt illa quae existunt. Si sepositis istis non sunt morbi, est sanitas. Si autem habes aliquid quod te possit interficere, nisi manducaveris; noli gloriari de sanitate, sed gemens exspecta redemptionem corporis tui. Gaude te redemptum; sed nondum re, spe securus es. Etenim si non gemueris in spe, non pervenies ad rem. Hoc ergo non est sanitas, ait: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Unde ergo sagittae infixae? Ipsam poenam, ipsam vindictam, et forte dolores quos hic necesse est pati, et animi et corporis, ipsas dicit sagittas. De his enim sagittis et sanctus Iob fecit commemorationem, et cum esset in illis doloribus, dixit sagittas Domini infixas sibi 12. Solemus tamen et verba Dei sagittas accipere: sed numquid ab his posset iste sic dolere se percuti? Verba Dei tamquam sagittae excitant amorem, non dolorem. An quia et ipse amor non potest esse sine dolore? Quidquid enim amamus et non habemus, necesse est ut doleamus. Nam ille et amat et non dolet, qui habet quod amat: qui autem amat, ut dixi, et nondum habet quod amat, necesse est ut in dolore gemat. Inde illud in persona Ecclesiae sponsa Christi in Cantico canticorum: Quoniam vulnerata caritate ego sum 13. Vulneratam se dixit caritate: amabat enim quiddam, et nondum tenebat; dolebat, quia nondum habebat. Ergo si dolebat, vulnerata erat: sed hoc vulnus ad veram sanitatem rapiebat. Qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad veram sanitatem non potest pervenire. Numquid ergo vulneratus semper erit in vulnere? Possumus itaque etiam sic infixas sagittas accipere, id est, verba tua infixa sunt cordi meo, et ex ipsis verbis tuis factum est ut recordarer sabbatum; et ipsa recordatio sabbati, et nondum retentio, facit me nondum gaudere, et agnoscere nec sanitatem esse in ipsa carne, neque dici debere, cum comparo istam sanitatem illi sanitati quam habebo in requie sempiterna, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem 14; et video quia in illius sanitatis comparatione, ista sanitas morbus est.

Christus et Ecclesia.

6. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quaeri solet cuius sit vox; et aliqui accipiunt Christi, propter quaedam quae hic dicuntur de passione Christi, ad quae paulo post veniemus, et nos agnoscemus quia de passione Christi dicuntur. Sed: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, quomodo diceret qui nullum peccatum habebat 15? Coarctat nos ergo intellegendi necessitas ad cognoscendum tamquam plenum et totum Christum, id est caput et corpus. Cum enim Christus loquitur, aliquando ex persona solius capitis loquitur, quod est ipse Salvator, natus ex Maria virgine; aliquando ex persona corporis sui, quod est sancta Ecclesia, diffusa toto orbe terrarum. Et nos in corpore ipsius sumus, si tamen fides nostra sincera sit in illo, et spes certa, et caritas accensa: sumus in corpore ipsius, et membra ipsius, et invenimus nos ibi loqui, Apostolo dicente: Quoniam membra sumus corporis eius 16; et multis locis dicit hoc Apostolus. Nam si dixerimus verba non esse Christi, non erunt et illa verba Christi: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? 17 Et ibi enim habes: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum; quomodo hic habes, a facie peccatorum meorum; sic et ibi habes, verba delictorum meorum 18. Et si Christus utique sine peccato et sine delicto, incipimus non putare verba illa psalmi illius esse. Et valde durum et contrarium est, ut ille psalmus non pertineat ad Christum, ubi habemus tam apertam passionem eius, tamquam ex Evangelio recitetur. Ibi enim habemus: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem 19. Quid quod ipse Dominus in cruce pendens, primum versum psalmi ipsius ore suo protulit, et dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 20? Quid voluit intellegi, nisi illum psalmum totum ad se pertinere, quia caput ipsius ipse pronuntiavit? Ubi autem sequitur et dicit: Verba delictorum meorum, non est dubium quia vox Christi est. Unde ergo peccata, nisi de corpore quod est Ecclesia? Quia loquitur corpus Christi et caput. Quare tamquam unus loquitur? Quia erunt, inquit, duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 21. Unde etiam cum ipse loqueretur in Evangelio, respondens eis qui quaestionem intulerant de uxore dimittenda, ait: Non legistis quod scriptum est, quod Deus ab initio masculum et feminam fecit eos, et relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Igitur iam non duo, sed una est caro 22. Si ergo ipse dixit: Iam non duo, sed una est caro; quid mirum si una caro, una lingua, eadem verba, tamquam unius carnis, capitis et corporis? Sic audiamus tamquam unum: sed tamen caput tamquam caput, et corpus tamquam corpus. Non dividuntur personae, sed distinguitur dignitas: quia caput salvat, salvatur corpus. Caput exhibeat misericordiam, corpus defleat miseriam. Caput est ad purganda, corpus ad confitenda peccata: una tamen vox, ubi non scriptum est quando dicat corpus, quando caput; sed nos in audiendo distinguimus; ille autem tamquam unus loquitur. Quare enim non dicat, peccatorum meorum, qui dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes fui, et non recepistis me; infirmus fui, et in carcere, et non visitastis me? Certe Dominus non fuit in carcere. Quare non hoc diceret, cui cum dictum esset: Quando te vidimus esurientem et sitientem, aut in carcere, et non ministravimus tibi? respondit, sic ex persona corporis sui se dixisse: Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis 23? Quare non dicat, a facie peccatorum meorum, qui dixit Saulo: Saule, Saule, quid me persequeris 24? Qui utique in coelo iam neminem persecutorem patiebatur. Sed quomodo ibi caput loquebatur pro corpore, sic et hic caput dicit corporis voces, cum et capitis voces auditis. Sed neque cum corporis voces audieritis, separetis caput; neque cum capitis voces audieritis, separetis corpus: quia iam non duo, sed una caro.

Ipsa peccata pondus superbis.

7. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Sed fortasse iniuste tibi Deus iratus est, o Adam, o genus humanum, iniuste iratus est Deus! quia dixisti iam agnoscens ipsam poenam tuam, iam in corpore Christi constitutus homo: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Expone iustitiam irae Dei: ne te excusare videaris, illum accusare. Sequere, et dic unde ira Domini. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis. Repetivit id quod dixit: Non est sanitas in carne mea: hoc est enim, non est pax ossibus meis. Non autem repetivit, a vultu irae tuae: sed causam dixit irae Dei: Non est pax, inquit, ossibus meis a facie peccatorum meorum.

8. [v 5.] Quoniam iniquitates meae sustulerunt caput meum, sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Et hic causam praemisit, et effectum subiecit; quid unde contigerit dixit: Iniquitates meae sustulerunt caput meum. Nemo enim superbus, nisi iniquus, cui sustollitur caput. Sursum tollitur, qui erigit caput adversus Deum. Audistis cum lectio legeretur libri Ecclesiastici: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo 25. Ille qui prior noluit audire praeceptum, sustulit iniquitas ipsius caput adversus Deum. Et quia iniquitates sustulerunt caput eius, quid illi fecit Deus? Sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Levitatis est erigere caput, quasi nihil portat qui erigit caput. Quia ergo leve est quod potest erigi, accipit pondus unde possit comprimi. Convertitur enim labor eius in caput eius, et iniquitas eius in verticem eius descendit 26. Sicut fascis gravis gravatae sunt super me.

9. [v 6.] Computruerunt et putuerunt livores mei. Iam qui livores habet, non est sanus. Adde quia ipsi livores computruerunt et putuerunt. Unde putuerunt? Quia computruerunt. Iam quomodo hoc explicetur in vita humana quis hoc non novit? Habeat aliquis sanum olfactum animae, sentit quomodo puteant peccata. Cui putori peccatorum contrarius erat odor ille, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in omni loco, iis qui salvi fiunt 27. Sed unde, nisi de spe? Unde, nisi de recordatione sabbati? Aliud enim plangimus in hac vita, aliud praesumimus in illa vita. Quod plangitur, putet: quod praesumitur, fragrat. Ergo nisi esset ille talis odor qui nos invitaret, nunquam sabbatum recordaremur. Sed quia habemus per Spiritum ipsum odorem, ut dicamus sponso nostro: Post odorem unguentorum tuorum curremus 28; avertimus a putoribus nostris olfactum, et convertentes nos ad ipsum aliquantum respiramus. Sed nisi ad nos oleant et mala nostra, nunquam istis gemitibus confitemur: Computruerunt et putuerunt livores mei. Unde? A facie insipientiae meae. Unde dixit superius: A facie peccatorum meorum: inde nunc: A facie insipientiae meae.

Si fueris humilis, erigeris.

10. [v 7.] Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Unde curvatus est? Quia elatus erat. Si fueris humilis, erigeris; si fueris elatus, curvaberis: non enim deerit Deo pondus unde te curvet. Illud erit pondus, fascis peccatorum tuorum: hoc replicabitur in caput tuum, et curvaberis. Quid est autem curvari? Non se posse erigere. Talem invenit Dominus mulierem per decem et octo annos curvam: non se poterat erigere 29. Tales sunt qui in terra cor habent. At vero, quia invenit mulier illa Dominum, et sanavit eam, habeat sursum cor. In quantum tamen curvatur, adhuc gemit. Curvatur enim ille qui dicit: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 30. In his gemat, ut illud accipiat, recordetur sabbatum, ut ad sabbatum pervenire mereatur. Quod enim celebrabant Iudaei, signum erat. Cuius rei signum? Quam iste recordatur, qui dicit: Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Quid est, usque in finem? Usque in mortem. Tota die contristatus ambulabam. Tota die, sine intermissione. Hoc dicit tota die, tota vita. Sed ex quo cognovit? Ex quo sabbatum recordari coepit. Quamdiu enim recordatur quod nondum habet, non vis ut contristatus incedat? Tota die contristatus ambulabam.

Diligentibus Deum visio veritatis promittitur.

11. [v 8.] Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Ubi ergo est totus homo, anima et caro est. Anima completa est illusionibus, caro sanitatem non habet: quid remanet unde sit laetitia? Nonne oportet ut contristetur? Tota die contristatus ambulabam. Tristitia nobis sit, donec et anima nostra exuatur illusionibus, et corpus nostrum induatur sanitate. Illa est enim vera sanitas, quae est immortalitas. Quantae sint autem illusiones animae, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cuius enim anima ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa est illusionibus. A facie ipsarum illusionum, aliquando vix orare permittimur. De corporibus cogitare non novimus nisi imagines; et saepe irruunt quas non quaerimus, et volumus ex hac in hanc ire, et ab illa in illam transire; et aliquando vis redire ad id quod cogitabas, et dimittere unde cogitas, et aliud tibi occurrit: vis recordari quod oblitus eras; et non tibi venit in mentem, et venit potius aliud quod nolebas. Ubi erat quod oblitus eras? Nam quare postea venit in mentem, cum iam non quaereretur? Cum autem quaereretur, occurrerunt pro illo innumerabilia quae non quaerebantur. Rem dixi brevem, fratres: aspersi nescio quid vobis, quo accepto caetera vos ipsi cogitantes, inveniatis quid sit plangere illusiones animae nostrae. Accepit ergo poenam illusionis, amisit veritatem. Sicut enim poena est animae illusio, sic praemium animae veritas. Sed in his illusionibus constituti cum essemus, venit ad nos veritas, et invenit nos coopertos illusionibus, suscepit carnem nostram, vel potius a nobis, id est a genere humano. Apparuit oculis carnis, ut per fidem sanaret eos quibus veritatem fuerat monstraturus: ut sanato oculo veritas patesceret. Ipse enim est veritas, quam nobis promisit, cum caro eius videretur, ut fides inchoaretur, cuius praemium veritas esset. Non enim se ipse Christus demonstravit in terra, sed demonstravit carnem suam. Nam si seipsum demonstraret, viderent illum Iudaei et cognoscerent: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 31. Sed forte discipuli viderunt, quando illi dicebant: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 32. Et ille ut ab eis se non visum esse monstraret, subiecit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem 33. Si ergo Christum videbant, quomodo adhuc Patrem quaerebant? Si enim viderent Christum, viderent et Patrem. Nondum itaque Christum videbant, qui Patrem sibi ostendi cupiebant. Audi quia nondum videbant: In praemio illud promisit alio loco, dicens: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tamquam diceretur ei: Quid illi dabis, diligens eum? Et ostendam, inquit, meipsum illi 34. Si ergo diligentibus eum hoc in praemio promisit, quia ostendet seipsum illis; manifestum est, quia illa visio veritatis talis nobis promittitur, qua visa iam non dicamus: Impleta est anima mea illusionibus.

Patienter exspectemus quod ille promisit.

12. [v 9.] Infirmatus sum et humilatus sum usque nimis. Qui recordatur altitudinem sabbati, ipse videt quantum sit humilatus. Nam qui non potest cogitare quae sit illa quietis altitudo, non videt ubi nunc sit. Propterea alius psalmus dixit: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum 35. Assumpta enim mente vidit nescio quid sublime, et quod vidit nondum ibi totus erat: et quadam, si dici potest, quasi coruscatione facta luminis aeterni, ubi sensit non se ibi esse, quod potuit utcumque intellegere, vidit ubi esset, et quemadmodum malis humanis infirmatus et coarctatus esset: et ait: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Tale est nescio quid quod vidi in ecstasi, ut inde sentiam quam longe sum, qui nondum ibi sum. Iam ibi erat qui dixit assumptum se in tertium coelum, et ibi audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui. Sed revocatus est ad nos, ut gemeret prius perficiendus in infirmitate, et sic postea indueretur virtute: animatus tamen, quia vidit aliquid rerum illarum pro dispensatione officii sui, adiecit dicens: Audivi ineffabilia verba, quae non licet homini loqui 36. Iam ergo quid opus est ut a me aut a quoquam quaeratis quae non licet homini loqui: si illi non licuit loqui, cui licuit audire? Plangamus tamen et gemamus in confessione, agnoscamus ubi simus, recordemur sabbatum, et patienter exspectemus quod ille promisit, qui nobis et in se ipso exemplum patientiae demonstravit. Infirmatus sum et humilatus sum usque nimis.

13. Rugiebam a gemitu cordis mei. Attenditis plerumque interpellare gemitibus servos Dei, et quaeritur causa: et non apparet nisi gemitus alicuius servi Dei; si tamen ad aures hominis circa illum positi pervenerit. Est enim gemitus occultus qui ab homine non auditur: tamen si tanta occupaverit cor cogitatio desiderii cuiusdam, ut voce clariore exprimatur vulnus interioris hominis, quaeritur causa; et dicit homo apud semetipsum: Forte illud est unde gemit, et forte illud illi factum est. Quis potest intellegere, nisi ille in cuius oculis et auribus gemit? Propterea rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei: quia homines si quando audiunt gemitum hominis, plerumque gemitum carnis audiunt; gementem a gemitu cordis non audiunt. Abstulit nescio quis res huius; rugiebat, sed non a gemitu cordis: alius, quia extulit filium; alius, quia uxorem; alius, quia grandinata est vinea, quia cuppa acuit, quia diripuit iumentum ipsius nescio quis; alius, quia damnum aliquod passus est; alius, quia timet hominem inimicum: omnes isti a gemitu carnis rugiunt. At vero servus Dei, quia ex recordatione sabbati rugit, ubi est regnum Dei, quod caro et sanguis non possidebunt 37: Rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei.

Desiderium tuum oratio tua est.

14. [v 10.] Et quis agnoscebat unde rugiebat? Subiecit: Et ante te est omne desiderium meum. Non enim ante homines, qui cor videre non possunt: sed ante te est omne desiderium meum. Sit desiderium tuum ante illum; et Pater qui videt in occulto, reddet tibi 38. Ipsum enim desiderium tuum, oratio tua est: et si continuum desiderium, continua oratio. Non enim frustra dixit Apostolus: Sine intermissione orantes 39. Numquid sine intermissione genu flectimus, corpus prosternimus, aut manus levamus, ut dicat: Sine intermissione orate? Aut si sic dicimus nos orare, hoc puto sine intermissione non possumus facere. Est alia interior sine intermissione oratio, quae est desiderium. Quidquid aliud agas, si desideras illud sabbatum, non intermittis orare. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare. Continuum desiderium tuum, continua vox tua est. Tacebis, si amare destiteris. Qui tacuerunt? De quibus dictum est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum 40. Frigus caritatis, silentium cordis est: flagrantia caritatis, clamor cordis est. Si semper manet caritas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras; si desideras, requiem recordaris. Et rugitus cordis tui ante quem sit, oportet ut intellegas. Iam quale desiderium debeat esse ante oculos Dei, considera. Numquid ut moriatur inimicus noster, quod quasi iuste optant homines? Nam aliquando oramus quod non debemus. Illud quod quasi iuste orant homines, videamus. Nam orant ut moriatur aliquis, et ad illos haereditas veniat. Sed et illi qui orant ut moriantur inimici, audiant Dominum dicentem: Orate pro inimicis vestris 41. Non ergo hoc orent, ut moriantur inimici: sed hoc orent, ut corrigantur; et mortui erunt inimici; iam enim correcti, non erunt inimici. Et ante te omne desiderium meum. Quid si desiderium ante illum est, et ipse gemitus non est ante illum? Unde fieri potest, quando ipsum desiderium vocem suam habet gemitum? Ideo sequitur: Et gemitus meus non est absconditus a te. A te non est absconditus, a multis autem hominibus absconditus est. Videtur aliquando humilis servus Dei dicere: Et gemitus meus non est absconditus a te. Videtur aliquando et ridere servus Dei: numquid desiderium illud mortuum est in corde? Si autem inest desiderium, inest et gemitus: non semper pervenit ad aures hominum, sed nunquam recedit ab auribus Dei.

Lumen oculi nostri Deus.

15. [v 11.] Cor meum conturbatum est. Unde conturbatum est? Et deseruit me fortitudo mea. Plerumque irruit nescio quid repentinum; fit conturbatio cordis: contremiscit terra, tonitrus datur de coelo, horribilis fit impetus vel strepitus, leo forte videtur in via; fit conturbatio: latrones insidiantur; fit conturbatio cordis, pavetur, undique sollicitudo incutitur. Unde hoc? Quia deseruit me fortitudo mea. Si enim maneret illa fortitudo, quid timeretur? Quidquid nuntiaretur, quidquid frenderet, quidquid sonaret, quidquid caderet, quidquid horreret, non terreret. Sed unde illa perturbatio? Deseruit me fortitudo mea. Unde deseruit fortitudo? Et lumen oculorum meorum non est mecum. Latuerat ergo Adam lumen oculorum ipsius. Nam lumen oculorum ipsius ipse Deus erat: quem cum offendisset, fugit ad umbram, et abscondit se inter ligna paradisi 42. Pavebat a facie Dei, et quaesivit umbram arborum. Iam inter arbores lumen oculorum non habebat, ad quod gaudere consueverat. Si ergo ille de origine, et nos de propagine; et redeunt ad illum secundum vel novissimum Adam membra ista, quia novissimus Adam in spiritum vivificantem 43; et clamant de corpore eius in ista confessione: Et lumen oculorum memorum non est mecum: iam confitens, iam redemptus, iam in corpore Christi est, et lumen oculorum ipsius non est cum ipso? Plane non est cum ipso: sed est quidem tamquam adhuc recordantium sabbatum, tamquam cernentium in spe; sed nondum est illud lumen de quo dicitur: Ostendam meipsum illi 44. Est quiddam luminis, quia filii Dei sumus, et utique hoc in fide retinemus: sed nondum est illud lumen quod videbimus. Nondum enim apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 45. Nam modo lumen fidei et lumen spei est. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 46. Et quamdiu quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 47. Voces sunt ergo istae peregrinantium, nondum in patria constitutorum. Et recte dicit, et vere dicit, et si non sit dolosus, veraciter confitetur: Et lumen oculorum meorum non est mecum. Haec patitur homo intus, ibi secum, in seipso, et seipsum, de nemine ad neminem praeter se: haec sibi ipse poena sua esse meruit, quidquid superius enumeravit.

Passiones Domini passiones nostrae sunt.

16. [vv 12.] Sed numquid hoc solum est quod patitur homo? Patitur enim ex se intrinsecus, forinsecus autem ex eis inter quos vivit: patitur mala sua, cogitur pati et aliena. Inde sunt illae duae voces: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo 48. Iam de occultis suis confessus est, a quibus se cupit mundari: dicat et de alienis a quibus sibi vult parci. Amici mei. Quid dicam iam de inimicis? Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Hoc quod ait, adversum me steterunt, intellege. Si enim adversum me steterunt, adversus se ceciderunt. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Iam intellegamus capitis voces, iam incipiat illucescere caput nostrum in passione. Sed rursum cum coeperit caput dicere, noli inde separare corpus. Si caput noluit se separare a vocibus corporis, corpus se audeat separare a passionibus capitis? Patere in Christo; quia tamquam peccavit in infirmitate tua Christus. Modo enim peccata tua tamquam ex ore suo dicebat, et ea dicebat sua. Dicebat enim: A facie peccatorum meorum, quae non erant ipsius. Quomodo ergo peccata nostra sua esse voluit propter corpus suum, sic et nos passiones eius nostras esse velimus propter caput nostrum. Non enim ille ex amicis passus est inimicos, et nos non. Imo et nos ad hoc paremus in eodem convivari: talem calicem non respuamus, ut celsitudinis eius desiderium per humilitatem eius inveniamus. Respondit enim celsitudini eius haerere volentibus, qui eius adhuc humilitatem non cogitabant, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum 49? Ergo et illae passiones Domini, passiones nostrae sunt: et unusquisque si bene serviat Deo, bene servet fidem, exhibeat quod debet, et versetur inter homines iuste, volo videre si non patitur, etiam quod hic enumerat in passione sua Christus.

Propinquitas amoris, longinquitas negationis.

17. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Qui proximi appropinquaverunt, et qui proximi a longe steterunt? Proximi erant Iudaei, quia cognati erant: appropinquaverunt, et quando crucifixerunt. Proximi et Apostoli: et tamen ipsi a longe steterunt, ne cum illo paterentur. Potest etiam hoc sic intellegi: Amici mei, id est, qui se finxerunt amicos meos. Amicos enim se finxerunt, quando dixerunt. Scimus quia in veritate viam Dei doces 50: quando illum tentare voluerunt, utrum solvendum esset tributum Caesari, quando illos convicit ore ipsorum, amici videri volebant: sed non illi erat opus ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine 51: adeo ut cum amica verba dixissent, responderet eis: Quid me, inquit, tentatis hypocritae? 52 Ergo Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Nostis quid dixi. Proximos dixi qui appropinquaverunt, et tamen a longe steterunt. Appropinquaverunt enim corpore, sed longe steterunt corde. Qui tam propinqui corpore, quam qui in crucem levaverunt? Qui tam longe corde, quam qui blasphemaverunt? Audite istam longinquitatem ab Isaia propheta, videte istam propinquitatem et longinquitatem: Populus hic labiis me honorat: ecce propinquat corpore: Cor autem eorum longe est a me 53. Iidem propinqui, iidem longinqui: propinqui labiis, longinqui corde. Verumtamen quia longe steterunt timentes Apostoli, absolutius et planius de illis accipimus, ut alios propinquasse, alios longe stetisse intellegamus: quandoquidem et Petrus qui audacius secutus fuerat, ita adhuc longe erat, ut interrogatus et perturbatus, ter negaret Dominum, cum quo se moriturum esse promiserat 54. Qui postea ex longinquo ut propinquus fieret, audivit post resurrectionem: Amas me? et dicebat: Amo 55. Et dicendo propinquabat, qui negando longe factus erat, donec trina voce amoris, solveret trinam vocem negationis. Et proximi mei a longe steterunt.

Enarrantur passiones Domini.

18. [v 13.] Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Iam manifestum est qui quaerebant animam ipsius: qui non habebant animam eius, quia non erant in corpore eius. Qui quaerebant animam eius, longe erant ab anima eius: sed quaerebant ut occiderent eam. Quaeritur enim anima eius et bene. Nam alio loco arguit quosdam dicens: Et non est qui requirat animam meam 56. Arguit quosdam non quaerentes animam eius, et rursus arguit alios quaerentes animam eius. Quis est qui quaerit bene animam ipsius? Qui eius passiones imitatur. Qui sunt qui quaerebant male animam eius? Qui ei vim faciebant, et crucifigebant eum.

19. Sequitur: Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem. Quid est: Qui quaerebant mala mea? Multa quaerebant, et non inveniebant. Forte hoc dixerit: Quaerebant crimina mea. Quaesierunt enim quae in illum dicerent, et non inveniebant 57. Quaerebant enim mala de bono, quaerebant scelera de innocente: quando invenirent in eo qui nullum peccatum habebat? Sed quia peccata quaerebant in eo qui nullum peccatum habebat, restabat ut fingerent quod non inveniebant. Ideo: Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem, non veritatem. Et dolum tota die meditabantur: hoc est, fallaciam sine cessatione meditabantur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt in Dominum, antequam pateretur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt, etiam cum resurrexisset. Nam illi milites custodes sepulcri, de quibus Isaias dixit: Ponam malos pro sepultura eius 58 (mali enim erant, et veritatem dicere noluerunt, et corrupti mendacium seminaverunt): attendite qualem vanitatem locuti sunt. Interrogati sunt etiam ipsi, et dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum 59. Hoc est loqui vanitatem. Si enim dormiebant, unde sciebant quod gestum erat?

Cum magna humilitate iudicatus, cum magna potentia iudicaturus.

20. [vv 14.15.] Ergo ait: Ego autem velut surdus non audiebam. Qui ad ea quae audiebat non respondebat, tamquam non audiebat. Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. Et repetit eadem: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones. Quasi non esset quod illis diceret, quasi non esset unde illos argueret. Nonne iam antea multa increpaverat, multa dixerat, et dixerat: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae 60, et multa talia? Tamen quando passus est, nihil horum dixit: non quia non habebat quod diceret, sed exspectabat ut complerent illi omnia, et implerentur omnes prophetiae de illo, de quo dictum erat: Et sicut ovis coram tondente se sine voce, non aperuit os suum 61. Oportebat ergo ut taceret in passione, non taciturus in iudicio. Iudicandus enim venerat, qui postea iudicaturus veniret: et ideo cum magna potestate iudicaturus, quia cum magna humilitate iudicatus.

Nullus timor ubi bona conscientia.

21. [v 16.] Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Tamquam si ei diceretur: Quare non aperuisti os tuum? quare non dixisti: Parcite? quare non in cruce pendens iniquos arguisti? Sequitur et dicit: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Monuit te quid facias, si forte occurrerit tribulatio. Quaeris enim te defendere, et forte nemo accipit defensionem tuam. Iam tu perturbaris, quasi perdideris causam tuam, quia nullius habes defensionem aut testimonium. Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam. Praevaluit in te falsum testimonium, sed apud homines: numquid apud Deum valebit, ubi causa tua dicenda est? Quando Deus iudex erit, alius testis quam conscientia tua non erit. Inter iudicem iustum et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam: si causam malam non habueris, nullum accusatorem pertimesces, nullum falsum testem refelles, nullum verum requires. Tu tantum bonam conscientiam affer, ut possis dicere: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus.

22. [v 17.] Quia dixi: Nequando exsultent in me inimici mei, et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Iterum redit ad infirmitatem corporis sui, et rursus caput illud attendit pedes suos: non sic est in coelo, ut deserat quod habet in terra: attendit plane, et videt nos. Aliquando enim, ut est ista vita, commoventur pedes nostri, et labuntur in aliquo peccato: ibi exsurgunt linguae nequissimae inimicorum. Hinc ergo intellegimus, etiam cum tacebant quid quaerebant. Loquuntur tunc aspere immites, gaudentes se invenisse quod dolere debuerunt. Et dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei. Dixi hoc, et tamen forte ad emendationem fecisti eos magna loqui de me, dum moverentur pedes mei, id est elati sunt, multa mala dixerunt, cum commoverer. Misereri enim debuerunt infirmis, non insultare; quomodo Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis. Et complectitur quare: intendens, inquit, teipsum, ne et tu tenteris 62. Non erant isti tales, de quibus dicit: Et dum commoverentur pedes mei, in me magna locuti sunt: sed erant tales de quibus alibi dicit: Qui me premunt, exsultabunt si motus fuero 63.

23. [v 18.] Quoniam ego in flagella paratus sum. Omnino magnifice, tamquam diceret: Ad hoc natus sum, ut flagella sufferam. Non enim nasceretur nisi de Adam, cui flagella debentur. Sed aliquando peccatores in hac vita aut non, aut minus flagellantur; quia iam desperata est intentio eorum. At vero illi quibus paratur vita sempiterna, necesse est ut hic flagellentur; quia vera est illa sententia: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 64. Ideo ergo non insultent inimici mei, non magna loquantur: et si flagellat me Pater meus, in flagella paratus sum; quia mihi haereditas praeparatur. Non vis flagellum, non tibi datur haereditas. Omnis enim filius necesse est ut flagelletur. Usque adeo omnis flagellatur, ut nec illi pepercerit 65 qui peccatum non habuit 66. Quoniam ego in flagella paratus sum.

Quid christianis sit pro peccatis faciendum.

24. [vv 18.19.] Et dolor meus ante me est semper. Quis dolor? Forte de flagello. Et vere, fratres mei, vere dicam vobis, flagella sua dolent homines; quare flagellantur non dolent. Non erat iste sic. Audite, fratres mei: Nescio quis si damnum patitur, proclivior est ut dicat: Indigne passus sum, quam ut consideret quare passus sit; dolens damnum pecuniae, non dolens iustitiae. Si peccasti, thesaurum tuum interiorem dole: nihil habes in domo, sed forte inanior es corde: si autem plenum est cor bono suo, Deo tuo; quare non dicis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 67? Unde ergo iste dolebat? de flagello quo flagellabatur? Absit. Et dolor meus, inquit, ante me est semper. Et quasi diceremus, quis dolor? unde dolor? Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ecce unde dolor. Non de flagello dolor: de vulnere, non de medicina. Nam flagellum medicamentum est contra peccata. Audite, fratres: christiani sumus; et tamen plerumque si filius cuiusquam moriatur, plangit illum; si peccet, non illum plangit. Tunc plangeret, tunc doleret, cum peccantem videret; tunc modum imponeret, tunc normam vivendi doceret, disciplinam daret: aut si fecit, et ille non audivit, tunc erat plangendus; tunc peius mortuus luxuriose vivens, quam moriendo luxuriam finiens: tunc ergo quando ista faciebat in domo tua, non solum mortuus erat, sed et putebat. Haec dolenda sunt, illa sustinenda: illa ferenda, ista plangenda. Plangenda autem, quomodo audistis plangere istum: Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ne securus sis, cum confessus fueris peccatum tuum, tamquam semper praeparatus ad confitendum et committendum peccatum. Sic pronuntia iniquitatem tuam, ut curam geras pro peccato tuo. Quid est, curam gerere pro peccato tuo? Curam gerere pro vulnere tuo. Si diceres: Curam geram pro vulnere meo; quid intellegeretur, nisi: Dabo operam ut sanetur? Hoc est enim curam gerere pro delicto, semper niti, semper intendere, semper studiose et sedulo agere ut sanes peccatum. Ecce de die in diem plangis peccatum tuum, sed forte lacrymae currunt, et manus cessant. Fiant eleemosynae, redimantur peccata, gaudeat indigens de dato tuo, ut et tu gaudeas de dato Dei. Eget ille, eges et tu: eget ille ad te, eges et tu ad Deum. Tu contemnis egentem tui, Deus non te contemnet egentem sui? Ergo impleto tu egentis inopiam, ut impleat Deus interiora tua. Hoc est: Curam geram pro peccato meo, faciam omnia quaecumque facienda sunt, ad abolendum et sanandum peccatum meum. Et curam geram pro peccato meo.

25. [v 20.] Inimici autem mei vivunt. Bene est eis, gaudent in saeculi felicitate, ubi ego laboro, et rugio a gemitu cordis mei. Quomodo vivunt inimici illius, quia iam dixit de illis, quoniam locuti sunt vanitatem? Audi et in alio psalmo: Quorum filii sicut novellae constabilitae. Sed superius dixerat: Quorum os locutum est vanitatem, filiae eorum compositae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; boves eorum crassi; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina sepis, neque clamor in plateis eorum. Vivunt ergo inimici mei: haec vita est, hanc laudant, hanc amant, hanc malo suo habent. Quid enim sequitur? Beatum dixerunt populum, cui haec sunt. Quid autem tu, qui curam geris pro peccato tuo? quid tu, qui pronuntias iniquitatem tuam? Beatus, inquit, populus cuius est Dominus Deus ipsius 68. Inimici autem mei vivunt: et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui me oderunt inique. Quid est, qui oderunt inique? Bona sibi volentem oderunt. Qui si redderent mala pro malis, boni non essent: qui si non redderent bona pro bonis, ingrati essent: reddunt autem mala pro bonis qui oderunt inique. Tales fuerunt Iudaei: venit ad illos Christus cum bonis, reddiderunt illi mala pro bonis. Cavete hoc malum, fratres: cito subintrat. Quia diximus: Tales erant Iudaei: ne putet unusquisque vestrum longe se exceptum. Corripiat te aliquis frater tuus, bonum tibi volens; oderis illum, et talis es. Et videte quam cito fiat, quam facile: et vitatote tam magnum malum, tam agile peccatum.

Vera Christi caro, vere mortua est.

26. [v 21.] Detrahebant mihi qui retribuunt mala pro bonis, quoniam persecutus sum iustitiam. Ideo mala pro bonis. Quid est, persecutus sum iustitiam? Non dimisi: ne forte persecutionem semper in malo intellegas, persecutus dixit, perfecte secutus: Quoniam persecutus sum iustitiam. Et audi caput nostrum eiulans in passione: Et proiecerunt me dilectum, tamquam mortuum abominatum. Parum erat mortuum, quare abominatum? Quia crucifixum. Etenim haec mors crucis magna apud eos abominatio erat, non intellegentes in prophetia dictum esse: Maledictus omnis qui pendet in ligno 69. Non enim ipse attulit mortem, sed hic invenit de maledicto primi hominis propagatam 70: et eamdem mortem nostram suscipiens in ligno suspendit, quae venerat de peccato. Ergo ne putarent aliqui, sicut putant quidam haeretici, Dominum nostrum Iesum Christum falsam carnem habuisse, et non veram mortem in cruce solvisse; intendit hoc propheta, et ait: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ostendit ergo quia et Filius Dei vera morte mortuus est, quae mortali carni debebatur: ne non maledictum, putares non vere mortuum. Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa propagine descenderat, quae venerat de maledicto, cum diceret Deus: Morte moriemini 71: omnino et ad ipsum quia pervenit vera mors, ut ad nos perveniret vera vita; etiam ad ipsum pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vitae benedictio. Et proiecerunt me dilectum, tamquam mortuum abominatum.

Pro hominibus passus est Christus.

27. [v 22.] Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Dicamus in illo, dicamus per illum; ipse enim interpellat pro nobis 72: et dicamus: Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Et tamen dixerat: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 73? et dicit: Deus meus, ne discesseris a me. Si a corpore non recedit, recessit a capite? Cuius ergo vox erat, nisi primi hominis. Ex illo ergo se ostendens veram carnem portare, dicit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Non illum dimisit Deus. Si te non dimittit credentem in se, Christum dimitteret Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus? Sed personam in se transfiguraverat primi hominis. Scimus dicente Apostolo, quia vetus homo noster confixus est cruci cum illo 74. Non autem careremus vetustate, nisi crucifigeretur in infirmitate. Ad hoc enim venit, ut renovemur in illo: quia desiderando eum et passionem eius imitando renovamur. Ergo vox erat infirmitatis, vox erat nostra, qua dictum est: Quare me dereliquisti? Inde ibi dictum est: Verba delictorum meorum 75: tamquam diceret: Haec verba ex persona peccatoris in me transfigurata sunt. Ne discesseris a me.

Christus salus nostra.

28. [v 23.] Intende in adiutorium meum, Domine salutis meae. Ipsa est salus, fratres, de qua salute exquisierunt Prophetae, sicut dicit apostolus Petrus: et non acceperunt qui exquisierunt; sed inquisierunt et praenuntiaverunt, et venimus nos et invenimus quod illi exquisierunt 76. Et ecce nos nondum accepimus; et nascentur post nos, et invenient quod nec ipsi accipient et transient: ut omnes simul in fine diei cum Patriarchis, et Prophetis, et Apostolis denarium salutis accipiamus. Etenim nostis mercenarios vel operarios diversis temporibus ductos ad vineam, mercedem tamen pariter acceperunt 77. Et Prophetae ergo, et Apostoli, et Martyres, et nos, et qui post nos erunt usque in finem saeculi, in ipso fine accepturi sumus salutem sempiternam; ut contemplantes gloriam Dei, et eius faciem intuentes, eum laudemus in aeternum, sine defectu, sine aliqua poena iniquitatis, sine aliqua perversitate peccati, laudantes Deum, et non iam suspirantes, sed inhaerentes illi, cui usque in finem suspiravimus, et in spe laetati sumus. In illa enim civitate erimus, ubi bonum nostrum Deus est, lumen Deus est, panis Deus est, vita Deus est: quidquid est bonum nostrum, a quo peregrinantes laboramus, in illo inveniemus. In illo erit quies, quam modo recordantes necesse est ut doleamus. Illud enim sabbatum recordamur, in cuius recordatione tanta dicta sunt, et nos tanta dicere debemus, et dicentes nunquam tacere, non ore, sed corde: quia sic ore tacemus, ut corde clamare possimus.

IN PSALMUM 38

ENARRATIO

Sermo

1. [v 1.] Psalmi huius, quem modo cantavimus, et tractandum suscepimus, titulus est: In finem pro Idithun, Canticum ipsi David. Cuiusdam ergo, qui vocatur Idithun, voces exspectandae et audiendae sunt: et si esse unusquisque nostrum potuerit Idithun, in eo quod cantat invenit se, et audit se. Videris enim quis vocatus fuerit Idithun secundum hominum priscam nativitatem: nos autem audiamus quid interpretetur hoc nomen, et in ipsa interpretatione nominis quaeramus intellegentiam veritatis. Sicut ergo inquirentes reperire potuimus in eis nominibus, quae nobis a studiosis litterarum divinarum ex hebraeo eloquio in latinum interpretata sunt, Idithun interpretatur, Transiliens eos 1. Quis est ergo iste transiliens? vel quos transilivit? quia, Transiliens, non nude positum est; sed, Transiliens eos. Transiliendo enim cantat, an cantando transilit? Sive transiliendo cantet, sive cantando transiliat, transilientis tamen Canticum paulo ante cantavimus: utrum et nos simus transilientes, viderit Deus cui cantavimus. Sed si quis transiliens cantavit, gaudeat se esse quod cantavit: si quis autem terrae adhuc inhaerens cantavit, optet esse quod cantavit. Quosdam enim inhaerentes humo curvatos in terram, ea quae ima sunt cogitantes, in rebus transeuntibus spem ponentes, transilivit iste qui vocatur Transiliens eos. Quos enim transilivit, nisi remanentes?

Ascendamus ad Deum gradibus bonae voluntatis.

2. Nostis quosdam psalmos inscribi Canticum graduum: et ibi quidem in graeca lingua satis evidens est, quid dicat . Anabathmi enim gradus sunt, sed ascendentium, non descendentium. Latinus quia non potuit proprie dicere, generaliter dixit: et quoniam gradus appellavit, ambiguum reliquit utrum ascendentium essent, an descendentium. Sed quia non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 2, exponit sequentem lingua praecedens; et fit certum in alia, quod ambiguum erat in alia. Quomodo ergo ibi ascendens quidam cantat, sic et hic transiliens. Est autem haec ascensio et ista transilitio, non pedibus, non scalis, non pennis; et tamen si interiorem hominem attendas, et pedibus, et scalis, et pennis. Nam si non pedibus, quomodo dicit homo interior: Non veniat mihi pes superbiae 3? Si non scalis, quid sunt quas vidit Iacob, ubi erant ascendentes Angeli et descendentes 4? Si non pennis, quis est qui dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam 5. Sed in rebus corporalibus aliud sunt pedes, aliud scalae, aliud pennae. Intus autem et pedes, et scalae, et pennae affectus sunt bonae voluntatis. His ambulemus, his ascendamus, his volemus. Cum ergo audit quisque transilientem hunc, et imitari eligit, non quaerat levitate corporis transilire fossas, aut aliqua altiuscula praevolare saliendo: sed quod ad corpora attinet dico: nam fossas etiam transilit. Succensa igni et effossa, quae ab increpatione vultus tui peribunt 6. Quae sunt enim succensa igni et effossa, quae ab increpatione Domini peribunt, nisi peccata? Succensa igni sunt, quae facit male ardens cupiditas: et effossa sunt, quae facit male iacens timiditas. Hinc enim peccata omnia, aut cupiendo, aut timendo. Transiliat ergo iste omnia quibus teneri posset in terra: erigat scalas suas, exserat pennas suas, videat utrum quisquam agnoscat hic se: imo vero in Domini gratia multi se agnoscunt, qui forte iam vilem habentes mundum, et omnia quae delectant in mundo, eligunt recte vivere, dum hic vivunt in gaudiis quibusdam spiritalibus. Et haec unde erunt adhuc ambulantibus super terram, nisi ex divinis eloquiis, ex verbo Dei, ex parabola aliqua Scripturarum scrutata et investigata, ex dulcedine inventionis, quam praecessit labor inquisitionis? Sunt quaedam deliciae sanctae et bonae in libris. Neque enim sunt in auro et argento, in epulis atque luxuria, in venatibus et piscatibus, in ludo et ioco, in theatricis nugis, in affectandis et apprehendendis ruinosis honoribus; neque enim vera sunt gaudia in his omnibus, et in his libris nulla sunt: imo vero anima illa ima transiliens, et in his delectata dicat, quia verum dicit et secura dicit: Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua Domine 7. Veniat adhuc iste Idithun, transiliat eos qui delectantur imis; et delectetur in his, et gaudeat in verbo Domini, in delectatione legis Altissimi. Sed quid dicimus? Et hinc transiliendum est in aliud? An huc usque habet quo transiliat qui transilire desiderat? Voces potius eius audiamus. Iam enim iste transiliens videtur mihi quod habitabat in eloquiis Dei, et ibi didicit haec, quae audituri sumus.

Transiliamus delectationes terrenas et consulatur veritas interior.

3. [v 2.] Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Credas quod legendo, disserendo, praedicando, monendo, obiurgando, hortando, cum versaretur in opere, cum exerceretur in difficultatibus quibusdam humanis, homo agens inter homines, quamvis iam transiliens eos qui non delectantur his (quia difficile est ut quisque lingua non labatur et peccet, et qui lingua non peccavit, ut scriptum est, hic perfectus est vir 8) aliqua forte poenitenda dixerat, et lapsa erant ab ore quae vellet revocare, nec posset. Non enim lingua frustra in udo est, nisi quia facile labitur. Videns ergo quam esset difficile, ut necessitatem loquendi haberet homo, et in loquendo non aliquid diceret, quod se dixisse nollet; et taedio affectus ex his peccatis, quaesivit evitare talia. Patitur hanc difficultatem transiliens. Non me iudicet, qui nondum est transiliens: transiliat, et experiatur quod loquor; tunc enim erit et testis et filius veritatis. Cum ergo haec ei contigissent, statuerat non loqui, ne aliquid diceret quod locutum se esse poeniteret. Hoc indicant prima verba eius: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Custodi ergo vias tuas, o Idithun, et noli delinquere in lingua tua: perpende quod dicturus es, examina, consule interiorem veritatem, et sic profer ad exteriorem auditorem. Quaeris ista plerumque in perturbatione rerum, in occupatione animorum, dum ipsa infirmitas animae, quam aggravat corpus quod corrumpitur, et audire vult et dicere, audire intus, dicere foris, aliquando perturbata studio dicendi, deficit indiligentia agnoscendi: et in his dicit aliquid quod forte non esset dicendum. Contra haec remedium melius est silentium. Stat enim peccator, propria quadam nota peccator, superbus quisquam et invidus; audit loquentem transilientem, captat verba, proponit laqueos; difficile est ut non inveniat aliquid non ita dictum, ut dici debuisset: nec audiendo ignoscit, sed calumniatur invidendo. Contra hos iste Idithun transiliens eos silere delegerat; unde ita cantavit: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamdiu capior a calumniosis, aut captor, et si non capior: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamvis transilierim delectationes terrenas, quamvis non me capiant temporalium rerum volatici affectus, quamvis iam haec ima despiciam, et ad meliora consurgam; in ipsis tamen melioribus sufficit mihi delectatio intellegentiae coram Deo: quid mihi opus est captanda loqui, et dare aditum calumniantibus? Dixi ergo: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Hoc quare? Propter pios, propter studiosos, propter fideles et sanctos? Absit. Illi sic audiunt, ut quod probant laudent: quod autem improbant inter multa forte quae laudant, veniam dent potius quam calumniam parent. Propter quos ergo vis custodire vias tuas, ut non delinquas in lingua tua, et ponis ori tuo custodiam? Audi: Dum consistit adversum me peccator. Non consistit ad me, sed consistit adversum me. Quid dicturus postremo, unde satisfaciam? Carnali de spiritalibus loquor, foris videnti et audienti, intus surdo et caeco. Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 9. Nisi autem animalis inveniretur, quando calumniaretur? Beatus qui narrat verbum auri audienti 10, non auri peccatoris astantis adversum se. Tales enim multi circumstabant et circumfremebant, quando ille velut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum 11. Quid enim dicas turgidis, turbidis, calumniosis, litigiosis, verbosis? Quid dicas sanctum et pium, et de religione transiliens eos: quando ipsis libenter audientibus, discere cupientibus, veritatis cibo inhiantibus, avide accipientibus, et Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 12? Et Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: non tamen desperandis, sed nutriendis. Sequitur enim: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. Ergo vel nunc dic: Sed neque adhuc quidem potestis 13. Noli ergo festinare audire quod non capis, sed cresce ut capias. Sic parvulum alloquimur, in sinu matris Ecclesiae pio lacte nutriendum, et ad escam mensae dominicae idoneum faciendum. Quid autem vel tale dicam peccatori astanti adversus me, idoneum se putanti aut fingenti, ad ea quae non capit; ut cum ei dixero, et ille non ceperit, non se putet non cepisse, sed me defecisse? Ergo propter hunc peccatorem astantem adversus me, posui ori meo custodiam.

Da quod habes, et accipies quod non habes.

4. [v 3.] Et quid secutum est? Obsurdui, et humilatus sum, et silui a bonis. Patitur enim difficultatem iste transiliens in quodam gradu, quo iam transilivit; et quaerit et inde transilire, ad vitandam hanc difficultatem. Peccare metuebam, ut non loquerer, ut silentium mihi imponerem; hoc enim dixeram: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: et dum timeo loqui ne peccem: Obsurdui et humilatus sum, et silui a bonis. Dum nimis timeo, ne loquar aliqua mala, tacui omnia bona: Obsurdui, et humilatus sum, et silui a bonis. Unde enim dicebam bona, nisi quia audiebam? Auditui enim meo dabis exsultationem et laetitiam 14. Et amicus sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem, non suam, sed sponsi 15. Ut vera dicat, audit quae dicat. Nam qui loquitur mendacium, de suo loquitur 16. Quiddam ergo triste et molestum passus est iste; et hac sua confessione id quod passus est, cavendum admonet, non imitandum. Timendo enim nimis, ut dixi, ne diceret aliqua non bona, statuit sibi nulla dicere vel bona: et quoniam statuit tacere, coepit non audire. Stas enim si transiliens es, exspectas a Deo audire quid dicas hominibus: inter divitem Deum, et inopem quaerentem quid audiat, intercurris transiliens, qui possis et hinc audire, et hac dicere: si eligis hac non dicere, non mereberis hinc audire: contemnis pauperem, contemneris a divite. Oblitus es servum te esse, quem constituit Dominus super familiam suam dare conservis cibaria 17? Quid ergo quaeris accipere, quod piger es erogare? Merito ergo quoniam quod acceperas dicere noluisti, impediris ne accipias quod accipere cupiebas. Aliquid enim volebas, aliquid habebas: da quod habes, ut merearis accipere quod non habes. Ergo cum quasi posuissem ori meo custodiam, mihique indixissem silentium, quia videbam ubique periculosum eloquium; factum est, inquit, in me quod nolebam; Obsurdui, et humilatus sum: non me humilavi; sed, humilatus sum. Obsurdui, et humilatus sum, et silui a bonis. Coepi non dicere bona, cum timeo ne dicam aliqua mala: et reprehendi consilium meum. Silui enim a bonis. Et dolor meus renovatus est. A dolore quippe quodam, quem mihi inflixerant calumniatores et reprehensores, tamquam requieveram in silentio, et cessaverat dolor ille qui factus erat a calumniantibus: sed ubi silui a bonis, renovatus est dolor meus. Coepi plus dolere tacuisse me quae dicere deberem, quam dolueram dixisse quae dicere non deberem. Renovatus est dolor meus.

5. [vv 4.5.] Et in meditatione mea exardescet ignis. Coepit esse inquietum cor meum. Videbam insensatos, et tabescebam 18, non arguebam: et me sic tacentem zelus domus tuae comedebat 19. Respexi enim ad Dominum meum dicentem: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem 20. Et quod sequitur, avertat Deus a dispensatoribus suis: Proiciatur in tenebras exteriores ligatis manibus et pedibus, servus, non eversor ad perdendum, sed piger ad erogandum 21. Quid exspectare debent, qui cum luxuria consumpserunt, si damnantur qui cum pigritia servaverunt? In meditatione mea exardescet ignis. Et positus in hac fluctuatione dicendi et tacendi, inter eos qui calumniari parati sunt, et eos qui affectant instrui, inter abundantes et inopes, factus opprobrium his qui abundabant, et despectio superbis 22, respiciens eos beatos qui esuriunt et sitiunt iustitiam 23; laborans in utroque, afflictus in utroque; periclitans ne proiciat margaritas ante porcos, periclitans ne non eroget cibaria conservis: in hoc aestu quaesivit alium meliorem locum ab hac dispensatione, in qua sic laborat homo et periclitatur; et suspirans in finem quemdam, ubi ista non erat passurus, in illum, inquam, finem quo dicturus est bono erogatori Dominus: Intra in gaudium Domini tui 24: Locutus sum, inquit, in lingua mea. Inter aestus, inter pericula haec, inter difficultates, quia ita delectat lex Domini, ut tamen propter abundantiam scandalorum refrigescat caritas multorum 25: inter hos ergo aestus: Locutus sum, inquit, in lingua mea. Cui? Non auditori quem volo erudire, sed exauditori a quo volo erudiri. Locutus sum in lingua mea, illi a quo intus audio, si quod bonum, si quod verum audio. Quid locutus es? Notum, inquit, mihi fac, Domine, finem meum. Transilivi enim quaedam, et veni ad quaedam; et ea in quae veni, meliora sunt eis a quibus transilivi: sed restat adhuc quod transiliendum sit. Non enim hic remanebimus, ubi tentationes, ubi scandala, ubi auditores et calumniatores patimur. Finem meum notum mihi fac: finem qui mihi deest, non cursum qui mihi adest.

Desiderium beatitudinis.

6. Finem illum dicit, quem currens intuebatur Apostolus, et de sua imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi quaerens. Ait enim: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim, fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Et ne diceres: Si non apprehendit Apostolus, ego apprehendi? si perfectus non est Apostolus, ego perfectus sum? vide quid agat, attende quid dicat. Quid ergo agis, Apostole? Nondum apprehendisti, nondum perfectus es? Quid agis? ad quam actionem me hortaris? quid mihi imitandum sequendumque proponis? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 26: secundum intentionem, nondum secundum perventionem, nondum secundum apprehensionem. Non relabamur unde iam transilivimus, nec remaneamus in illis in quae iam venimus. Curramus, intendamus, in via sumus: nec tam sis securus ex eis quae transisti, quam sollicitus pro eis ad quae nondum pervenisti. Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Ipse est enim finis. Unum autem, hoc est illud unum: Domine ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 27. Unum autem, quae et una dicitur in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Propter quid? Ut contempler delectationem Domini 28. Ibi enim gaudebo de socio, non timebo de adversario: ibi enim contemplator mecum erit amicus, non calumniator inimicus. Hoc desideravit iste Idithun, notum fieri sibi cum hic esset, ut sciret quid sibi deesset; et non tam gauderet de his ad quae pervenerat, quam desideraret ea ad quae nondum pervenerat; et quibusdam iam transilitis, non remaneret in via, sed desiderio raperetur in superna; usque quo ille qui quaedam transilierat, omnia transiliret, et ab irroratione quadam guttarum dominicarum de Scripturarum nube venientium, veniret sicut cervus ad fontem vitae 29, et in illo lumine videret lumen 30, et absconderetur in vultu Dei a conturbatione hominum 31: ubi diceret: Bene est, ultra nihil volo, omnes hic amo, neminem hic timeo. Bonum desiderium, sanctum desiderium. Qui iam hoc habetis, congaudete nobis; et orate ut perseveranter habeamus, ne inter scandala deficiamus. Nam et nos pro vobis hoc idem rogamus. Non enim et nos digni qui pro vobis oremus, et vos indigni qui pro nobis oretis. Auditoribus suis quibus praedicabat verbum Dei, se commendabat Apostolus 32. Orate ergo pro nobis, fratres, ut et quod videndum est bene videamus, et quod dicendum est bene dicamus. Caeterum hoc desiderium, novi, in paucis est: nec me optime intellegunt, nisi qui gustaverint unde loquor. Loquimur tamen omnibus, et habentibus tale desiderium, et nondum habentibus: habentibus, ut nobiscum in illa suspirent; non habentibus, ut pigritiam excutiant, ima transiliant, ad dulcedinem legis dominicae veniant, non in delectationibus iniquorum remaneant. Narrant enim multa multi, et laudant multa multi, iniqua iniqui. Et revera et illa iniqua habent delectationem, sed non sicut lex tua, Domine 33. Dicant ergo nobiscum qui credunt haec dicere et nos. Negotium enim hoc intus est, nullis verbis ostendi potest. Sed qui hoc agit, credat esse et in alio: non solum se putet accepisse quod Dei est. Dicat ergo in his Idithun: Notum fac mihi, Domine, finem meum.

Numerum dierum quaero qui est.

7. Et numerum dierum meorum qui est. Numerum dierum quaero qui est. Sic possum dicere, sic possum intellegere numerum sine numero, quomodo possunt dici anni sine annis. Ubi enim anni, utique quasi numerus; sed tamen: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient 34. Numerum dierum meorum mihi notum fac, sed qui est. Quid ergo? Iste numerus in quo tu es, non est? Plane, si attendam bene, non est: si haeream, quasi est; si transiliam, non est: si ab istis me excutiens superna contempler, si transeuntia manentibus comparem, video quid verum sit: quid autem magis videatur esse, quam sit? Dicturusne sum esse istos dies meos? Hos, inquam, dies esse dicturus sum; et tam magnum hoc verbum, huic cursui rerum labentium temere dabo? Ita ergo ipse deficiens pene non sum, ut exciderit mihi qui dixit: Ego sum qui sum 35. Est ergo aliquis numerus dierum? Vere est, et sine fine est. In his autem diebus dicam aliquid esse, si teneo de quo die me interrogas utrum sit: ut vel interroges me, tene unde me interrogas. Tenes diem istum? Si tenuisti hesternum, tenes et hodiernum. Sed hesternum, inquis, non teneo, quia iam non est: istum autem teneo in quo sum, et qui mecum est. Itane de isto excidit tibi iam quantum a prima luce transierit? Nonne iste dies a prima hora coepit? Da mihi primam horam eius? da mihi et secundam eius; quia forte et ipsa transvolavit. Tertiam, inquis, dabo tibi: forte enim in ipsa nunc sumus. Certe ergo sunt isti dies, et est tertia dies: et si tertiam dabis, non diem, sed horam dabis. Verumtamen ne hoc quidem tibi concedo, si mecum ista utcumque transilisti. Da mihi vel horam tertiam, ipsam mihi da in qua es. Si enim aliquid eius iam praeteriit, et aliquid eius adhuc restat; nec quod praeteriit mihi potes dare, quia iam non est; nec quod restat, quia nondum est. Quid mihi de hora ista, quae nunc peragitur, dabis? Quid de illa mihi dabis, cui committam hoc verbum ut dicam: Est? Cum dicis ipsum Est, certe una syllaba est, et momentum unum est, et tres litteras syllaba habet: in ipso ictu ad secundam huius verbi litteram non pervenis, nisi prima finita fuerit; tertia non sonabit, nisi cum et secunda transierit. Quid mihi de hac una syllaba dabis? Et tenes dies, qui unam syllabam non tenes? Momentis transvolantibus cuncta rapiuntur, torrens rerum fluit; de quo torrente ille in via bibit pro nobis, qui iam exaltavit caput 36. Isti ergo dies non sunt: ante abeunt pene, quam veniant; et cum venerint, stare non possunt: iungunt se, sequuntur se, et non se tenent. Nihil de praeterito revocatur: quod futurum est transiturum exspectatur; nondum habetur, dum non venit; non tenetur, dum venerit. Numerum ergo dierum meorum qui est: non istum qui non est, et quod me difficilius et periculosius perturbat, et est et non est; nec esse possumus dicere quod non stat, nec non esse quod venit et transit. Est illud simplex quaero: Est verum quaero: Est germanum quaero: Est quod est in illa Ierusalem sponsa Domini mei, ubi non erit mors, non erit defectus, non erit dies transiens, sed manens, qui nec hesterno praeceditur, nec crastino impellitur. Hunc, inquam, numerum dierum meorum qui est, notum mihi fac.

8. Ut sciam quid desit mihi. Hoc enim mihi deest hic laboranti; et quamdiu mihi deest, non me dico perfectum: quamdiu hoc non accipio, dico: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem ad palmam supernae vocationis Dei 37: hanc accipiam pro mercede cursus mei. Mansio quaedam erit finis currendi; et in ipsa mansione patria sine peregrinatione, sine seditione, sine tentatione. Ergo: Notum fac mihi hunc numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi; quia nondum ibi sum: ne superbiam ex eo in quo iam sum, ut inveniar in illo non habens meam iustitiam. In comparatione enim illius quod est, attendens ista quae non ita sunt, et plus mihi videns deesse quam adesse, ero humilior ex eo quod deest, quam elatior ex eo quod adest. Nam qui putant se aliquid habere cum hic vivunt, superbiendo non accipiunt quod deest; quia magnum putant esse quod adest: qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, semetipsum seducit 38. Nec isti ex hoc magni sunt: nam et inflatio et tumor imitatur magnitudinem, sed non habet sanitatem.

Non sic Christo induti sumus, ut ex Adam iam nihil portemus.

9. [v 6.] Iam ergo iste transiliens agens quiddam in corde occultum, quod non novit nisi qui pariter agit; tamquam noto sibi facto fine suo impetrans quod rogavit, noto sibi facto numero dierum suorum, non qui transit, sed qui est, attendit ad haec quae transilivit, et comparavit notitiae superiori: et tamquam diceres ei: Quare desiderasti numerum dierum tuorum qui est? quid enim de diebus istis dicis? de illo alio attendens haec ait: Ecce veteres posuisti dies meos. Veterascunt enim hi, ego novos volo, novos nunquam veterascentes; ut dicam, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova 39: nunc in spe, tunc in re. Innovati enim fide et spe, quanta adhuc vetera agimus? Non enim sic Christo induti sumus, ut ex Adam iam nihil portemus. Videte veterascentem Adam, et innovari Christum in nobis: Et si exterior, inquit, homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 40. Ergo ad peccatum, ad mortalitatem, ad praetervolantia tempora, ad gemitum et laborem et sudorem, ad aetates succedentes, non manentes, ab infantia usque ad senectutem sine sensu transeuntes, ad haec attendentes, videamus hic veterem hominem, veterem diem, vetus canticum, Vetus Testamentum: conversi autem ad interiorem, ad ea quae innovanda sunt, pro his quae immutabuntur, inveniamus hominem novum, diem novum, canticum novum, Testamentum Novum; et sic amemus istam novitatem, ut non ibi timeamus vetustatem. Nunc ergo in hoc cursu transimus a veteribus ad nova: ipse transitus agitur cum corrumpuntur exteriora, et innovantur interiora; donec etiam hoc ipsum quod exterius corrumpitur, reddat debitum naturae, veniat in mortem, renovetur et hoc in resurrectione. Tunc fient revera omnia nova, reliqua quae nunc sunt in spe. Agis ergo aliquid nunc a veteribus te exuendo, et in nova currendo. In nova ergo currens iste, et in ea quae ante sunt extentus: Notum, inquit, Domine, fac mihi finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Ecce trahit adhuc Adam, et sic festinat ad Christum. Ecce, inquit, veteres posuisti dies meos. Veteres dies ex Adam, veteres illos posuisti: veterascunt quotidie; et sic veterascunt, ut aliquando etiam consumantur. Et substantia mea tamquam nihil ante te. Ante te, Domine, tamquam nihil substantia mea, ante te qui vides hoc: et ego cum hoc video, ante te video, ante homines non video. Quid enim dicam? quibus verbis ostendam, nihil esse quod sum in comparatione eius quod est? Sed intus dicitur, intus utcumque sentitur. Ante te, Domine, ubi oculi tui sunt, non ubi oculi humani sunt: quid ubi oculi tui sunt? Substantia mea tamquam nihil.

Sub sole omnia visibilia; quidquid visibile non est, sub sole non est.

10. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen: quid enim dicebat? Iam ecce transilivi mortalia omnia, et ima contempsi, calcavi terrena, ascendi ad delectationem legis Domini, fluctuavi in dispensatione numerorum dierum dominicorum, desideravi etiam finem illum, cuius non est finis; desideravi numerum dierum meorum qui est, quia numerus dierum istorum non est; ecce iam talis sum, tanta transilivi, in ea quae stant sic inhio: Verumtamen, sic quomodo hic sum, quamdiu hic sum, quamdiu in hoc saeculo sum, quamdiu carnem mortalem porto, quamdiu tentatio vita humana est super terram 41, quamdiu inter scandala suspiro, quamdiu timeo ne cadam qui sto, quamdiu mihi incerta sunt et mala mea et bona mea, universa vanitas omnis homo vivens. Omnis, inquam, et haerens et transiliens, et ipse Idithun ad universam vanitatem adhuc pertinet: quia omnia vanitas, et vanitas vanitantium: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole 42? Numquid et Idithun sub sole adhuc est? Habet aliquid sub sole, habet aliquid ultra solem. Sub sole habet evigilare, dormire, manducare, bibere, esurire, sitire, vigere, fatigari, puerascere, iuvenescere, senescere, incerta habere quae optat et timet: haec omnia sub sole habet et ipse Idithun, etiam ipse transiliens eos. Unde ergo transiliens? Ex illo desiderio: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Hoc enim desiderium ultra solem est, non est sub sole. Sub sole omnia visibilia: quidquid visibile non est, sub sole non est. Non est visibilis fides, non est visibilis spes, non est visibilis caritas, non est visibilis benignitas, non est visibilis postremo timor ille castus permanens in saeculum saeculi 43. In his omnibus dulcedinem habens consolationemque Idithun, et ultra solem conversans, quia conversatio eius in coelis est 44, ex his quae adhuc habet sub sole, gemit; et ista contemnit et dolet, in illa inardescit quae desiderat. Locutus est de illis, loquatur et de istis. Audistis concupiscenda, audite contemnenda. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens.

Ne colligamus bona temporalia in hoc mundo.

11. [v 7.] Quamquam in imagine ambulat homo. In qua imagine, nisi illius qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 45? Quamquam in imagine ambulat homo. Ideo enim Quamquam, quia magnum aliquid imago haec. Et hoc Quamquam, secutum est Tamen: ut illud quod audistis Quamquam, ultra solem sit; hoc autem quod sequitur Tamen, sub sole sit; et illud pertineat ad veritatem, hoc ad vanitatem. Quamquam ergo in imagine ambulat homo: Tamen vane conturbatur. Audi conturbationem eius, et vide si non est vana: ut calces eam, transilias eam, et habites in excelsis, ubi non est ista vanitas. Quae vanitas? Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea. O insana vanitas! Beatus cuius est Dominus spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces 46. Delirare tibi videor, avare, cum haec loquor: anicularia tibi videntur haec verba. Tu enim videlicet homo magni consilii magnaeque prudentiae, excogitas quotidie genera acquirendae pecuniae, de negotio, de agricultura, fortassis et de eloquio, de iuris consultatione, de militia, addis et de fenore. Homo cordatus nihil praetermittis omnino, unde nummus super nummum, et in occulto diligentius castigetur. Depraedaris hominem, caves depraedatorem; quod facis times ne patiaris, et in eo quod pateris non te corrigis. Sed non pateris: prudens enim homo es, bene servas, non solum bene colligis: habes ubi ponas, cui committas, quomodo nihil pereat ex eo quod congregasti. Interrogo cor tuum, discutio prudentiam tuam: Ecce collegisti, ecce ita servasti, ut nihil possis amittere eorum quae servasti; dic mihi cui servas? Non tecum ago, non commemoro, non exaggero quidquid aliud mali habet avaritia vanitatis tuae: hoc unum propono, hoc discutio, quod mihi dat occasio lectionis huius psalmi. Prorsus colligis, thesaurizas: non dico: Ne forte dum colligis, colligaris: non dico: Ne forte cum vis esse praedo, sis praeda: hoc apertius eloquar; fortassis enim caecus avaritia non audisti aut intellexisti: non dico, inquam: Ne forte cum vis esse praedo minoris, sis praeda maioris. Non enim sentis esse te in mari, nec cernis minores pisces a maioribus devorari. Non dico ista, non dico difficultates et pericula in ipsa conquisitione pecuniae, quanta patiantur qui eam colligunt, quam in omnibus periclitentur, in omnibus pene mortem videant: transeo haec omnia. Prorsus colligis nullo contradicente, servas nullo auferente: excute cor tuum, ac prudentiam tantam qua me derides, qua me insipientem putas haec loquentem; et dic mihi: thesaurizas; cui congregabis ea? Video quid velis dicere, quasi quod vis dicere huic non occurrerit: dicturus es, Filiis meis servo. Haec est vox pietatis, excusatio iniquitatis: Filiis meis, inquis, servo. Etiam servas filiis tuis. Itane hoc non noverat Idithun? Noverat ea plane, sed in diebus veteribus computabat, et ideo contemnebat; quia ad novos dies festinabat.

Thesaurizemus nobis thesaurum in caelo.

12. Nam ecce discutio te cum filiis tuis: servas transiturus transituris, imo vero transiens transeuntibus. Nam transiturum te sic dixi, quasi nunc maneas. Ipsum hodie: ex quo loqui coepimus usque ad hoc momentum, sentis quia senuimus. Neque enim cernis et incrementa capillorum tuorum; et nunc cum stas, cum hic es, cum agis aliquid, cum loqueris, in te crescunt capilli tui: neque enim repente creverunt, ut tonsorem quaereres. Agitur ergo aetas transvolans, et in intellegentibus, et non sentientibus, et in aliud male occupatis. Transis tu, et servas transeunti filio tuo. Primo hoc a te quaero: Scis eum possessurum cui servas? aut si nondum natus est, scis nasciturum? Servas filiis, incertum est an futuris, an possessuris: nec reponis thesaurum ubi reponendus est. Non enim Dominus tuus servo suo tale consilium daret, ut peculium suum perderet. Peculiosus servus es cuiusdam magni patris familias. Quod amas et quod habes ipse tibi dedit, et non vult ut perdas quod tibi dedit, qui et seipsum tibi dabit. Sed nec hoc, inquam, quod tibi ad tempus dedit, vult ut perdas. Multum est, exuberat, supergreditur vires necessitatis tuae, iam certe superfluum deputatur: nec hoc volo ut perdas, ait Dominus tuus. Et quid facio? Migra, ubi posuisti non est tutus locus. Certe servire vis avaritiae: vide ne forte et ipsi avaritiae congruat consilium meum. Habere enim vis quod habes, et non perdere: ostendo tibi locum ubi ponas. Ne thesaurizes in terra, nesciens cui congreges ea, et postea quemadmodum consumpturus sit qui possidebit, qui tenebit. Forte enim possessus possidebit, et quod a te habebit non tenebit. Forte cum ei servas, antequam ille veniat tu perdes. Sollicitudini tuae consilium do: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo 47. Hic in terra si velles servare divitias, quaereres horreum: forte non crederes domui tuae propter domesticos tuos: commendares ad vicum argentarium: difficilis est enim ibi casus, fur non facile accedit, bene omnia servantur. Quare ista cogitas, nisi quia non habes melius ubi serves? Quid si dabo melius? Dicam tibi: Noli commendare huic minus idoneo, sed est quidam idoneus, illi commenda: habet magna horrea, ubi perire non possint divitiae; magnus super omnes divites dives est. Iam forte dicturus es: Et quando audeo tali commendare? Quid si ipse te hortatur? Agnosce illum, non solum pater familias est, sed et Dominus tuus est. Nolo, inquit, serve meus, perdas peculium tuum, agnosce ubi ponas: quare ibi ponis ubi possis amittere; ubi etsi non amittas, ibi permanere perpetuo tu non potes? Est alius locus, quo te transferam. Praecedat te quod habes; noli timere ne perdas; dator ego eram, custos ego ero. Dicit tibi hoc Dominus tuus: fidem tuam interroga, vide si velis illi credere. Dicturus es: Perditum habeo quod non video, hic illud volo videre. Dum vis hic videre, nec hic videbis, et ibi nihil habebis. Nescio quos thesauros habes absconditos in terra; cum procedis, non eos tecum portas. Venisti ad audiendum sermonem, ad colligendas interiores divitias, cogitas de exterioribus: numquid eas huc tecum adduxisti? Ecce nec nunc eas vides. Credis te habere in domo, quod scis te posuisse: numquid scis te non perdidisse? Quam multi redierunt ad domos suas, et quod posuerant non invenerunt. Hinc fortasse expaverunt corda cupidorum; et quoniam dixi multos saepe ad domum suam rediisse, et quod posuerant non invenisse, dixit quisque in corde suo: Absit, Episcope; bonum opta, ora pro nobis; absit ut contingat, absit ut ita fiat; credo in Deum, quoniam quod posui salvum invenio. Credis in Deum, et non credis ipsi Deo? Credo in Christum, quia salvum erit quod posui, nemo accedet, nemo auferet. Securus vis esse credendo in Christum, ut nihil perdas de domo tua: securus eris potius credendo Christo, ut ibi ponas, ubi consilium dedit. An securus es de servo tuo, et sollicitus es de Domino tuo? securus es de domo tua, et sollicitus de coelo? Sed ego, inquis, quomodo pono in coelo? Dedi tibi consilium: ubi dico, pone: quomodo perveniat ad coelum, nolo scias. Pone in manibus pauperum, da egentibus: quid ad te quomodo perveniat? Non perducam quod ego accipio? An oblitus es: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 48? Si haberet quispiam amicus tuus quosdam lacus vel cisternas, et quaeque receptacula fabricarum ad servandum aliquem liquorem vel vini vel olei, quaereres ubi absconderes vel servares fructus tuos, et diceret tibi: Ego tibi servo: haberetque ad illa receptacula occultos canales quosdam transitusque, ut per hos clanculo iret quod palam funderetur: et diceret tibi: Quod habes, hic funde: videres autem tu non esse illum locum ubi ponere cogitabas, et timeres fundere: ille qui sciret machinamenta quaedam occulta locorum suorum, non tibi diceret: Funde securus, hinc illuc pervenit; non vides qua, sed crede mihi, qui fabricavi? Fabricavit enim per quem facta sunt omnia, mansiones omnibus nobis: illuc vult praecedere quod habemus, ne hoc in terra perdamus. Cum autem servaveris in terra, dic mihi cui congregabis ea? Filios habes: unum plus numera, et da aliquid et Christo. Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea: vane conturbatur.

Dominus exspectatio nostra, per quem omnia.

13. [v 8.] Et nunc: quando, inquit iste Idithun respiciens vanitatem quamdam, suspiciens veritatem quamdam, in medio positus quiddam sub se habens, quiddam supra se (sub se habet unde transilivit, supra se habet quo se extendit): Et nunc, ait, quando quiddam transilivi, quando multa calcavi, quando temporalibus iam non teneor; nondum sum perfectus, nondum accepi. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 49. Ergo: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Ipse est exspectatio mea, qui dedit omnia ista quae contemnam: ipse mihi dabit et se, qui est super omnia, et per quem facta sunt omnia, et a quo factus sum inter omnia, ipse est exspectatio mea Dominus. Videtis Idithun, fratres, videtis quomodo exspectet. Nemo ergo se dicat perfectum hic: decipit se, fallit se, seducit se, non potest hic habere perfectionem. Et quid prodest, quia perdit humilitatem? Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Cum venerit, iam non exspectatur; tunc erit illa perfectio: nunc autem quantumcumque transilierit Idithun, adhuc exspectat. Et substantia mea ante te est semper. Iam proficiens, iam ad ipsum tendens, et esse aliquantum incipiens: ante te est semper substantia mea. Substantia autem ista et ante homines est. Aurum habes, argentum habes, mancipia, praedia, arbores, pecora, servos; haec videri et ab hominibus possunt: est quaedam substantia ante te semper. Et substantia mea ante te est semper.

Quis nostrum perfectus sit.

14. [v 9.] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Multa transilivi, multa quidem transilivi: sed si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 50. Multa transilivi; sed adhuc tundo pectus, et dico: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 51. Tu ergo exspectatio mea, finis meus: Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti 52. Ab omnibus, non solum ab eis, ne revolvar in ea quae transilivi: sed ab omnibus omnino, propter quae mihi modo pectus tundens dico: Dimitte nobis debita nostra. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: ita sapientem, et tenentem quod ait Apostolus: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Cum enim se diceret nondum esse perfectum, ibi continuo secutus ait: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Quid est: Quotquot perfecti sumus? Iam dudum tu dixeras: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Sequere ordinem dictorum. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 53. Ideo nondum perfectus, quia sequitur ad palmam supernae vocationis Dei, quam nondum invenit, ad quam nondum pervenit. Si autem non est perfectus, quia non illuc pervenit, quis nostrum perfectus est? Tamen sequitur et ait: Quotquot enim perfecti, hoc sapiamus. Tu non es perfectus, o Apostole, et nos perfecti? Sed excidit vobis, quia se modo perfectum dixit? Non enim ait: Quotquot perfecti, hoc sapiatis; sed: Quotquot, inquit, perfecti, hoc sapiamus: cum paulo ante dixisset: Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. Aliter ergo hic non potes esse perfectus, nisi scias, hic te non esse posse perfectum. Haec ergo erit perfectio tua, sic te quaedam transilisse, ut ad quaedam properes; sic quaedam te transilisse, ut restet aliud ad quod omnibus transactis transiliendum est. Haec tuta fides est. Nam quisquis se iam pervenisse putat, in alto se ponit, ut cadat.

Prosperis utamur et adversis ad salutem.

15. Quia ergo ita sapio, quia me et imperfectum dico et perfectum: imperfectum quidem, quia nondum aliquid accepi quod volo; perfectum autem, quia scio hoc ipsum quod mihi desit: quia ergo sic sapio, quia humana contemno, quia laetari in rebus pereuntibus nolo, quia irrideor ab avaro iactante se quod sit prudens, et me irridente quod desipiam, quia sic ago, quia hanc viam carpo: Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Inter eos me vivere voluisti, inter eos praedicare veritatem, qui amant vanitatem; et non possum nisi irrideri ab eis: quia spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus 54; Angelis laudantibus, hominibus opprobrantibus: imo et Angelis laudantibus et vituperantibus, et hominibus laudantibus et vituperantibus. A dextris et a sinistris habemus arma, in quibus militamus, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces 55. Haec apud Angelos, haec apud homines: quia et apud Angelos sunt sancti Angeli, quibus bene vivendo placeamus; et sunt praevaricatores angeli, quibus bene vivendo displiceamus: et inter homines sunt sancti viri, quibus placeat vita nostra; sunt nequissimi homines, qui irrideant bonam vitam nostram. Et haec arma sunt, illa dextra, illa sinistra; utraque tamen arma sunt: utrisque armis, et dextris et sinistris utor, et laudantibus et vituperantibus, et honorem deferentibus et ignominiam irrogantibus: in his utrisque armis confligo cum diabolo, utrisque eum ferio: prosperis, si non corrumpor; adversis, si non frangor.

16. [vv 10.11.] Dedisti ergo me opprobrium insipienti. Obsurdui, et non aperui os meum. Sed contra insipientem obsurdui, et non aperui os meum. Cui enim dicerem quod agitur in me? Audiam enim quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo 56: sed non est pax impiis, dicit Dominus 57. Obsurdui et non aperui os meum. Quoniam tu es qui fecisti me. Ideo non aperuisti os tuum, quia Deus est qui fecit te? Mirum est. Os enim tibi Deus non fecit ad loquendum? Qui plantavit aurem, non audit? qui finxit oculum, non videt 58? Os tibi Deus ad loquendum dedit: et dicis: Obsurdui, et non aperui os meum: quoniam tu es qui fecisti me? An Quoniam tu es qui fecisti me, posteriorem versum pertinet? Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua. Quoniam tu es qui fecisti me, noli exterminare me: tantum caede ut proficiam, non ut deficiam: tantum tunde ut producar, non ut comminuar. Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua.

17. [v 12.] A fortitudine manus tuae ego defeci in argutionibus: hoc est, cum argueres me, defeci. Et arguere tuum quid est, nisi quod sequitur? Pro iniquitate erudisti hominem, et contabescere fecisti sicut araneam animam meam. Multum est quod intellegit iste Idithun: si quis cum illo intellegat, si quis cum illo transiliat. Dicit enim in argutionibus Dei se defecisse, et vult a se amoveri flagella, quoniam ipse est qui fecit illum. Qui fecit, ipse reficiat; et qui creavit, ipse recreet. Sed tamen quod ita defecit, ut velit se et recreari et reformari, sine causa putamus, fratres, factum fuisse? Pro iniquitate, inquit, erudisti hominem. Totum quod defeci, quod infirmus sum, quod de imo clamo, hoc totum pro iniquitate: et in hoc erudisti, non damnasti: Pro iniquitate erudisti hominem. Audi hoc planius ex alio psalmo: Bonum est mihi, quod humilasti me, ut discam iustificationes tuas 59. Et humilatus sum, et bonum est mihi: et poena est, et gratia est. Quid servat post poenam, qui per gratiam exhibet poenam? Ipse enim est de quo dictum est: Humilatus sum, et salvum me fecit 60: et: Bonum est mihi quod humilasti me, ut discam iustificationes tuas. Pro iniquitate erudisti hominem. Et quod scriptum est: Qui fingis dolorem in praecepto 61, Deo dici nonnisi a transiliente potuit; quia nonnisi a transiliente videri potuit. Fingis, inquit, dolorem in praecepto, de dolore praeceptum mihi facis. Formas ipsum dolorem meum: non eum relinquis informem, sed formas illum: et formatus dolor meus inflictus a te praeceptum mihi erit, ut liberer a te. Fingis enim, dictum est, dolorem, formas dolorem, plasmas dolorem, non simulas dolorem: quomodo fingit artifex, unde et figulus dicitur a fingendo. Ergo: Pro iniquitate erudisti hominem. Video me in malis, video me in poena, et apud te non video iniquitatem. Si ergo ego in poena sum et apud te iniquitas non est, nonne restat ut pro iniquitate erudieris hominem?

Gratia beneficii Dei prima est confessio nostrae infirmitatis.

18. Et quomodo, erudisti? Dic ipsam eruditionem, o Idithun, quomodo eruditus es? Et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Haec est eruditio. Quid tabidius aranea? Animal ipsum dico. Quamquam et ipsis telis aranearum quid tabidius? Attende et ipsum animal quam tabidum est. Pone supra leviter digitum, ruina est: nihil omnino tabidius. Talem fecisti animam meam, inquit, erudiendo me pro iniquitate. Quando eruditio infirmum fecit, quaedam fortitudo erat vitium. Video quosdam praevolasse, et intellexisse: sed a celerioribus non sunt deserendi tardiores, ut pariter viam sermonis carpant. Hoc dixi, hoc intellegite: Si eruditio iusti Dei hanc infirmitatem fecit, fortitudo quaedam erat vitium. Fortitudine quadam displicuit homo, ut erudiretur infirmitate: quia superbia quadam displicuit, ut erudiretur humilitate. Fortes se esse dicunt omnes superbi. Ideo vicerunt multi ab oriente et occidente venientes, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum: quare vicerunt? Quia fortes esse noluerunt. Quid est, fortes esse noluerunt? De se praesumere timuerunt: iustitiam suam non constituerunt, ut iustitiae Dei subicerentur 62. Denique quando dixit Dominus hoc: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum, filii autem regni, id est Iudaei ignorantes iustitiam Dei, et suam volentes statuere, ibunt in tenebras exteriores; recordamini fidem illam Centurionis unius ex populo gentium, ita in se infirmi, ita non fortis ut diceret: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Non erat dignus qui Christum domo reciperet, et iam corde receperat. Etenim magister ille humilitatis, Filius hominis iam invenerat in eius pectore ubi caput reclinaret. Ad hoc verbum Centurionis Dominus respiciens, ad sequentes se dixit: Amen dico vobis, in nullo inveni tantam fidem in Israel. Hunc infirmum invenit, Israelitas fortes invenit, ut inter utrosque diceret: Non est opus medicus sanis, sed male habentibus 63. Propter hoc ergo, id est propter hanc humilitatem: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores 64. Ecce mortales estis, ecce carnem putrescentem portatis, et sicut unus ex principibus cadetis: sicut homines moriemini 65, et cadetis sicut diabolus. Quid vobis prodest medicina mortalitatis? Superbus diabolus, tamquam angelus non habens carnem mortalem: tu autem qui accepisti mortalem carnem, et nec hoc tibi prodest, ut tanta infirmitate humilieris, sicut unus ex principibus cades. Ipsa est ergo gratia beneficii Dei prima, redigere nos ad confessionem infirmitatis, ut quidquid boni possumus, quidquid potentes sumus, in illo simus: ut qui gloriatur, in Domino glorietur 66. Quando infirmor, inquit, tunc potens sum 67. Pro iniquitate erudisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam meam.

Certum est quia moriemur, dies mortis incertus.

19. Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Redit ad illud quod paulo ante commemoravit: quamvis hic proficiat, vane conturbatur omnis homo vivens: vivens utique in incerto. Quis enim vel de ipso bono suo securus est? Vane conturbatur. Iactet in Dominum curam suam 68, in illum iactet quidquid sollicitus est, ipse nutriat, ipse custodiat. Quid enim in hac terra certum est, nisi mors? Considerate omnia omnino vel bona vel mala vitae huius, vel in ipsa iustitia, vel in ipsa iniquitate: quid hic certum est, nisi mors? Profecisti: quid sis hodie, scis; quid futurus sis crastino, nescis. Peccator es: quid sis hodie, scis; quid sis crastino, nescis. Speras pecuniam; incertum est an proveniat. Speras uxorem; incertum est an accipias, vel qualem accipias. Speras filios; incertum est an nascantur: nati sunt; incertum est an vivant: vivunt, incertum est an proficiant, an deficiant. Quocumque te verteris, incerta omnia: sola mors certa. Pauper es; incertum est an ditescas: indoctus; incertum est an erudiaris: imbecillus; incertum est an convalescas. Natus es; certum est quia morieris: et in hoc ipso quia mors ipsa certa est, dies mortis incertus est. Inter haec incerta, ubi sola mors certa, cuius etiam hora incerta, et sola multum cavetur, quae nullo modo devitatur, omnis homo vivens vane conturbatur.

Multis Deus loquitur in corde.

20. [v 13.] Ergo inter haec iam transiliens, iam in quibusdam superioribus agens, haec ima contemnens, inter haec positus: Exaudi, inquit, orationem meam. De quibus gaudeam, de quibus gemam? De transactis gaudeo, pro his quae restant gemo. Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Numquid enim quia tanta transilivi, quia tanta transcendi, iam non fleo? Nonne multo magis fleo? Quia qui apponit scientiam, apponit dolorem 69. Nonne quanto magis quod abest desidero, tanto magis donec veniat gemo, tanto magis donec veniat fleo? Nonne tanto magis, quanto magis crebrescunt scandala, quanto magis abundat iniquitas, quanto magis refrigescit caritas multorum 70? Dico: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? 71 Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas a me. Ne obsurdescam in aeternum. Ne sileas a me: audiam te. Occulte enim dicit Deus, multis in corde loquitur: et magnus ibi sonus in magno silentio cordis, quando magna voce dicit: Salus tua ego sum. Dic, inquit, animae meae: Salus tua ego sum 72. Ab hac voce, qua dicit Deus animae: Salus tua ego sum, optat ne sileatur ab illo. Ne sileas a me.

E terra emigraturi sumus in aeternam caeli domum.

21. Quoniam inquilinus ego sum apud te. Sed apud quem inquilinus? Apud diabolum cum essem, inquilinus eram, sed malum domnaedium habebam: nunc autem iam quidem apud te, sed adhuc inquilinus. Quid est, inquilinus? Unde migraturus sum, non ubi perpetuo mansurus. Ubi perpetuo sum mansurus, dicatur domus mea: unde migraturus sum, inquilinus sum: sed tamen apud Deum meum sum inquilinus, apud quem domo accepta mansurus sum. Sed quae domus est, quo migrandum est ex hoc inquilinatu? Recognoscite illam domum, de qua dicit Apostolus: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis 73. Si domus haec aeterna est in coelis, cum ad eam venerimus, inquilini non erimus. Quomodo enim eris inquilinus in aeterna domo? Hic autem ubi dicturus est Dominus domus: Migra, et quando dicturus est nescis, paratus esto. Desiderando autem domum aeternam paratus eris. Nec succenseas ei, quia cum vult dicit: Migra. Non enim cautionem tecum fecit, et placito quodam se obstrinxit, et conductor domus accessisti certa pensione ad certum tempus: quando vult Dominus eius, migraturus es. Ideo enim gratis manes. Quia inquilinus ego sum apud te, et peregrinus. Ergo ibi patria, ibi domus: inquilinus apud te, et peregrinus. Et hic subauditur apud te. Multi enim peregrini sunt cum diabolo: qui autem iam crediderunt et fideles sunt, peregrini quidem sunt, quia nondum ad illam patriam domumque venerunt, sed tamen apud Deum sunt. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et ambimus, sive hic manentes, sive peregrinantes, placentes illi esse 74. Et peregrinus et inquilinus: sicut omnes patres mei. Si ergo sicut omnes patres mei, dicturus sum me non migraturum, cum illi migraverint? Alia conditione mansurus sum, quam illi manserunt?

A mutabilitate huius vitae ad immutabilitatem vitae aeternae.

22. [v 14.] Quid ergo restat ut petam, quia hinc sine dubio migraturus sum? Remitte mihi ut refrigerer priusquam eam. Vide, vide Idithun, quos nodos habeas remittendos tibi, quibus remissis refrigerari vis priusquam eas. Habes enim aliquos aestus, a quibus vis refrigerari, et dicis: Refrigerer; et dicis: Remitte mihi. Quid remittet tibi, nisi forte illum scrupulum ubi dicis, et unde dicis: Dimitte nobis debita nostra 75? Remitte mihi priusquam eam, et amplius iam non ero. Immunem me fac a peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. Remitte mihi, ut requiescam in conscientia mea, ut exonerata sit aestu sollicitudinis: qua sollicitudine curam gero pro peccato meo 76. Remitte mihi ut refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius iam non ero. Si enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. Priusquam eam: quo si iero, iam non ero. Remitte mihi ut refrigerer. Est quaestio oborta, quomodo iam non erit. Ecce iam non it ad requiem? Quod avertat Deus ab Idithun! Ibit enim plane Idithun, ad requiem ibit. Sed fac aliquem iniquum, non Idithun, non transilientem; hic thesaurizantem, incubatorem, iniquum, superbum, iactantem, elatum, pauperis ante ianuam iacentis contemptorem: nonne et ipse erit? Quid est ergo, non ero? Si enim dives ille non erat, quis est qui ardebat? quis est qui guttam aquae de digito Lazari stillari in linguam suam desiderabat? quis est qui dicebat: Pater Abraham, mitte Lazarum 77? Utique qui loqueretur erat, et qui arderet erat: et qui resurgat in finem, et qui cum diabolo aeterno igne damnetur. Quid est ergo, non ero, nisi respiciat iste Idithun, quid est esse, et non esse? Videbat enim illum finem, quo corde poterat, qua mentis acie valebat, quem sibi ostendi desideraverat dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum 78. Videbat numerum dierum suorum qui est: attendebat infra omnia quae sunt, in comparatione illius esse, non esse; et se non esse dicebat. Illa enim permanent; ista mutabilia sunt, mortalia, fragilia: et dolor ipse aeternus, plenus corruptionis, ad hoc non finitur, ut sine fine finiatur. Respexit ergo beatam illam regionem, beatam patriam, beatam domum, ubi participes sunt sancti vitae sempiternae atque incommutabilis veritatis: et timuit extra ire, ubi non est esse; ibi desiderans esse, ubi est summum esse. Propter hanc ergo comparationem inter utrumque constitutus, adhuc timens dicit: Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam, et amplius iam non ero. Si enim mihi non remiseris peccata, ibo in aeternum abs te. Et a quo ibo in aeternum? Ab illo qui dixit: Ego sum qui sum: ab illo qui dixit: Dic filiis Israel: Qui est misit me ad vos 79. Ab eo ergo qui vere est qui in contrarium pergit, ad non esse pergit.

23. Itaque fratres mei, etsi onerosus fui labori corporis vestri, ferte; quia et ego laboravi: et vere dico, quia istum laborem vos vobis facitis. Si enim sentirem vos fastidire quod dicitur, cito tacerem.

IN PSALMUM 39

ENARRATIO

Sermo ad populum

Quomodo Donatistae catholicos doceant negare Christum.

1. Omnia quae praedixit Dominus noster Iesus Christus, partim facta cognoscimus, partim futura speramus: cuncta tamen complebuntur, quia veritas haec dicit, et quam fideliter dicit, tam fideles requirit. Qui credit, venientibus laetabitur: qui non credit, venientibus confundetur. Venient tamen illa sive volentibus hominibus, sive nolentibus, sive credentibus, sive non credentibus, sicut ait Apostolus: Si negaverimus, et ipse nos negabit: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest 1. Prae caeteris tamen, fratres, hoc mementote breve, et hoc tenete quod modo ex Evangelio omnes audivimus. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 2. Iam patres nostri traditi sunt in concilia, dixerunt causas apud inimicos quos diligebant; praestiterunt eis et quantam potuerunt correptionem, et quantam valuerunt dilectionem: et sparsus est sanguis iustus, et illo sanguine, tamquam seminatione per totum mundum facta, seges surrexit Ecclesiae. Consequens autem tempus est scandalorum et simulationis et tentationum, per eos qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic 3. Hostis ille noster, tunc leo fuit, cum aperte saeviebat: modo draco est, cum occulte insidiatur. Ille autem cui dictum est: Conculcabis leonem et draconem 4, quoniam corpus eius et membra eius sumus, sicut conculcavit leonem pedibus patrum nostrorum aperte saevientem, et ad passiones martyres attrahentem, ita modo draconem conculcet, ne nobis insidietur. De quo dracone nos cautos faciens Apostolus ait: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo Iesu 5. Serpens ergo iste adulter antiquus, virginitatem corrumpendam, non carnis, sed cordis inquirit. Sicut autem adulter homo laetatur in nequitia sua, cum carnem corrumpit; sic et diabolus laetatur quando mentem corrumpit. Sicut autem patribus nostris adversus leonem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Persecutio tamen sive a leone, sive a dracone, nunquam cessat Ecclesiae: et magis metuendus est eum fallit, quam cum saevit. Illo tempore cogebat Christianos negare Christum; isto autem tempore docet Christianos negare Christum: tunc cogebat, nunc docet. Tunc ergo ingerebat violentias, nunc insidias: videbatur tunc fremens, lubricus nunc et oberrans difficile videtur. Quomodo autem tunc cogebat Christianos negare Christum, apertum est. Attrahebantur enim ut negarent Christum, et confitentes Christum coronabantur. Nunc autem docet negare Christum; et ideo fallit, quia qui docetur negare Christum, quasi non sibi videtur recedere a Christo. Modo enim quid dicitur ab haereticis hominibus christiano catholico? Veni, esto christianus. Ad hoc dicitur: Esto, ut dicat: Non sum? Aliud longe est: Veni, esto christianus; aliud: Veni, nega Christum. Apertum malum, fremitus leonis a longe auditur, a longe cavetur. Applicat se lubricus draco, occultis lapsibus serpens, leni tractu subrepens, astuto sibilo immurmurans, et non dicit: Nega Christum. Nam eum coronatis martyribus quis audiret? Sed dicit: Esto christianus. Et ille mirabili voce percussus, si nondum veneno penetratus est, respondet: Plane christianus sum. Si autem movetur, et dente draconis captus est, respondet: Quare mihi dicis: Esto christianus? quid enim, non sum christianus? Et ille: Non. Ergo non sum? Non. Ergo nunc fac me christianum, si non sum. Veni. Sed cum interrogari coeperis ab episcopo quid sis, noli dicere, Christianus sum, aut Fidelis sum, sed dic non te esse, ut possis esse. Cum enim audierit confessionem christiani fidelis, rebaptizare non audet: cum autem audierit quod non sit, dat illi tamquam quod non habebat; ut quasi ipse sit extra culpam, quia secundum vocem eius facit. Ubi quaero abs te, haeretice, cur te extra culpam putas? Quid hac voce audio? quia non tu negas, sed ille negat? Si habet culpam qui negat, quid qui docet negare eum qui negat? Itane vero tu extra culpam es, quia facis docendo christianus, quod faciebat minando paganus? Et quid agis? Numquid tollis quod habet, quia negavit quod habet? Non facis ut non habeat, sed ut ad poenam habeat. Quod enim habet, habet. Baptismus ille tamquam character infixus est: ornabat militem, convincit desertorem. Quid enim facis? Christum imponis super Christum. Si simplex esses, Christum non duplicares. Deinde, quaeso te, oblitus es quod lapis est Christus, et Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 6? Si ergo lapis est Christus, et Christum vis imponere super Christum, excidit tibi quod audivisti in Evangelio, quia lapis super lapidem non stabit 7? Tantum autem valet iunctura caritatis, ut quamvis multi lapides vivi in structura templi Dei conveniant, unus lapis ex omnibus fiat. Tu autem discidisti te; ab aedificatione revocas, ad ruinam vocas; et abundant hae insidiae, et non quiescunt: et videmus, et toleramus, et quantum possumus reprimere conamur, disputando, convincendo, conveniendo, terrendo, tamen in omnibus diligendo. Et cum haec nobis agentibus perseverant in malo, et cor nostrum de fraternis mortibus contabescit, cum eos qui foris sunt dolet, his qui intus sunt timet, per angustias multiformes et incessabiles tentationes, quibus abundat haec vita, quid facturi sumus? Ex abundantia enim iniquitatis fit quidam torpor caritatis: quoniam abundavit iniquitas, refrigescit caritas multorum. Et quid sumus facturi, nisi quod sequitur, si tamen ipso adiuvante possimus: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 8?

2. [vv 2.3.] Ergo dicamus quod iste psalmus: Sustinens sustinui Dominum. Sustinens sustinui, non quemlibet hominem promissorem, qui possit fallere et falli; non quemlibet hominem consolatorem, qui potest tristitia sua ante tabescere, quam me reficere. Consoletur me frater homo cum tristis est mecum; simul gemamus, simul fleamus, simul oremus, simul sustineamus; quem, nisi Dominum qui promissa non aufert, sed differt? Exhibebit profecto, exhibebit; quia multa iam exhibuit: et nihil de Dei veritate formidare deberemus, etiamsi nihil adhuc exhiberet. Ecce iam putemus ita, omnia promisit, nondum aliquid dedit: idoneus promissor est, fidelis redditor; tu tantum esto pius exactor, etsi parvulus, etsi infirmus, exige misericordiam. Non vides teneros agnos capitibus pulsare ubera matrum, ut lacte satientur? Sustinens, inquit, sustinui Dominum. Et quid ille? An avertit se a te, an sustinentem contempsit, an forte non vidit? Non plane ita. Sed quid? Et attendit mihi, et exaudivit deprecationem meam. Attendit, et exaudivit. Ecce non frustra sustinuisti: super te oculi eius, ad te aures eius. Oculi enim Domini super iustos, et aures eius in preces eorum 9. Quid ergo, cum male faceres, cum eum blasphemares, non videbat? non audiebat? Et ubi est quod in ipso psalmo dictum est: Vultus autem Domini super facientes mala? Sed utquid? Ut perdat de terra memoriam eorum 10. Ergo et cum malus esses, attendebat te, sed non attendebat tibi. Proinde iste qui sustinens sustinuit Dominum, parum ei fuit dicere: Attendit me: Attendit mihi, inquit, id est, consolando attendit, ut mihi prodesset. Quid attendit? Et exaudivit deprecationem meam.

Peccatori confitenti ignoscit Deus.

3. [v 4.] Et quid tibi praestitit? quid tibi fecit? Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto limi: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Magna bona praestitit, et adhuc debitor est: sed qui haec reddita iam tenet, de caeteris credat, qui credere debuit et antequam aliquid sumeret. Rebus etiam ipsis persuasit nobis Dominus noster fidelem se esse promissorem, largum datorem. Quid ergo nunc fecit? Eduxit me de lacu miseriae. Quis est lacus miseriae? Profunditas iniquitatis, ex carnalibus concupiscentiis. Hoc est enim, et de luto limi. Unde te eduxit? De profundo quodam. Unde in alio psalmo clamabas: De profundis clamavi ad te, Domine 11. Et qui iam de profundo clamant, non penitus in profundo sunt: clamor ipse iam levat. Sunt alii profundius in profundo, qui nec sentiunt se esse in profundo. Tales sunt superbi contemptores, non pii deprecatores, non lacrymosi clamatores: sed tales, quales alio loco Scriptura designat: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit 12. Cui enim parum est esse peccatorem, nisi etiam non sit peccatorum suorum confessor, sed defensor, altius in profundo est. Ille autem qui de profundo exclamavit, iam ab imo profundi caput ut clamaret levavit: auditus est, eductus est de lacu miseriae, et de luto limi. Iam habet fidem, quam non habebat; habet spem, sine qua erat; in Christo ambulat, qui in diabolo errabat. Ideo enim, Posuit, inquit, supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Petra autem erat Christus 13. Simus super petram, dirigantur gressus nostri: opus est tamen adhuc ut ambulemus, ut ad aliquid perveniamus. Nam Paulus apostolus, iam super petram, iam directis pedibus suis, quid dicebat? Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim: fratres, ego non arbitror me apprehendisse 14. Quid ergo tibi praestitum est, si non apprehendisti? Unde gratias agis, cum dicis: Sed misericordiam consecutus sum 15? Quia directi sunt pedes, quia iam supra petram ambulat. Quid enim ait? Unum autem quae retro oblitus 16. Quae retro? Lacus miseriae. Quid est, retro? Limus luti, concupiscentiae carnales, tenebrae iniquitatum. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non se diceret extentum, si iam pervenisset. Extenditur enim animus desiderio rei concupitae, non laetitia consecutae. In ea quae ante sunt, inquit, extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 17. Currebat, sequebatur ad palmam. Et alio loco iam proximus palmae: Cursum, inquit, consummavi 18. Quando ergo dicebat: Sequor ad palmam supernae vocationis 19, quia iam pedes eius in petra directi erant, iam viam bonam ambulabat: habeat unde gratias ageret, habebat quod peteret, gratias agens de acceptis, petens debita. De quibus acceptis? De indulgentia peccatorum, de illuminatione fidei, de robore spei, de flamma caritatis. Unde autem adhuc Dominum debitorem tenebat? De caetero, inquit, superest mihi corona iustitiae. Adhuc ergo mihi aliquid debetur. Quid debetur? Corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 20. Primo benignus pater, ut erueret de lacu miseriae, ut donaret peccata, ut liberaret de luto limi: postea iustus iudex, reddens bene ambulanti quod promisit, cui primo ut bene ambularet donavit. Reddet ergo iustus iudex: sed quibus? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 21.

Cum Deum glorificamus, nobis prodest, non illi: gloriosum dicendo, non faciendo.

4. [v 4.] Immisit in os meum canticum novum. Quod canticum novum? Hymnum Deo nostro. Dicebas forte hymnos diis alienis, veteres hymnos; quia vetus homo dicebat, non novus homo fiat: novus homo, dicat canticum novum: innovatus amet nova quibus renovatur. Nam quid antiquius Deo, qui est ante omnia, et sine fine, et sine initio? Tibi fit novus redeunti; quia discedendo factus eras vetus, et dixeras: Inveteravi in omnibus inimicis meis 22. Dicimus ergo hymnum Deo nostro, et ipse hymnus liberat nos. Laudans enim invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero 23. Hymnus est enim canticum laudis. Laudans invoca, non reprehendens. Quando enim invocas Deum, ut premat inimicum tuum, quando de malo alieno gaudere vis, et ad hoc malum invocas Deum, participem eum facis malitiae tuae. Si participem eum facis malitiae, non ergo laudans invocas, sed reprehendens. Talem enim putas Deum, qualis tu es. Unde tibi alio loco dicitur: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 24. Laudans ergo invoca Dominum: noli eum putare similem tibi, ut similis fias illi. Estote enim sicut Pater vester perfecti, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 25. Sic ergo lauda Dominum, ut nolis male inimicis tuis. Et quantum eis, inquis, velim bonum? Quantum tibi. Non enim de tuo accepturi sunt ut boni sint, aut quod illis dabitur, tibi minuetur. Inimicus tuus, quia malus est, inimicus est: fit bonus, et amicus erit, et socius erit; ut simul velis possidere quod amabas, iam frater erit. Laudans ergo invoca, hymnum dic Deo tuo. Sacrificium laudis, ait, glorificabit me 26. Et quid? maior gloria erit Deo, quia glorificas cum? aut addimus gloriam Deo, quando ei dicimus: Glorifico te, Deus meus? aut sanctiorem eum facimus, quando dicimus: Benedico te, Deus meus? Ipse quando nos benedicit, facit nos sanctiores, facit nos feliciores; quando nos glorificat, facit nos gloriosiores, facit nos honoratiores: quando eum glorificamus, nobis prodest, non illi. Quomodo enim eum glorificamus? Gloriosum dicendo, non faciendo. Proinde quid secutus ait, cum diceret: Sacrificium laudis glorificabit me? Ne putares te aliquid praestare Deo, offerendo illi sacrificium laudis: Et ibi est via, inquit, ubi ostendam illi salutare meum 27. Vides quia tibi proderit laudare Deum, non Deo. Laudas Deum? Ambulas viam. Reprehendis Deum? Perdidisti viam.

Christus aliquando loquitur ex se, aliquando ex nobis.

5. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Forte quaerit aliquis, quae persona loquatur in hoc psalmo. Breviter dixerim, Christus est. Sed sicut nostis, fratres, et saepe dicendum est, Christus aliquando loquitur ex se, id est ex capite nostro: est enim ipse Salvator corporis, caput nostrum, Filius Dei natus ex virgine, passus pro nobis, resurgens ad nos iustificandos, sedens ad dexteram Dei ad interpellandum pro nobis, retributurus omnia in iudicio bona bonis, mala malis. Caput nostrum ille, caput dignatus est corporis fieri, carnem assumendo a nobis, in qua moreretur pro nobis: quam etiam resuscitavit propter nos, ut in illa carne resurrectionis nobis praeberet exemplum, ut sperare disceremus quod desperabamus, et haberemus iam pedes in petra, ambularemus in Christo. Loquitur ergo aliquando ex capite nostro, loquitur aliquando et ex nobis, id est ex membris suis: quia etiam quando dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare 28, ex membris suis loquebatur, non ex se. Et quando dixit: Saule. Saule, quid me persequeris 29? caput pro membris clamabat: et tamen non dixit: Quid persequeris membra mea? sed, quid me persequeris? Si in nobis ipse patitur, et nos in illo coronabimur. Haec est caritas Christi. Quid huic comparari potest? Huius rei hymnum immisit in os nostrum, et dicit hoc ex membris suis.

Fideles iusti sunt quia Christum sunt secuti.

6. Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum. Videbunt iusti. Qui iusti? Fideles: quia iustus ex fide vivit 30. Etenim in Ecclesia iste ordo est: alii praecedunt, alii sequuntur: et qui praecedunt, exemplo se praebent sequentibus; et qui sequuntur, imitantur praecedentes. Sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus, numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. Sequuntur ergo et illi aliquem, ipsum Christum. Meliores quique in Ecclesia, quibus non remansit iam homo quem imitentur, quia omnes proficiendo superaverunt, ipse Christus eis remanet, quem usque in finem sequantur. Et cernitis ordinatos gradus per Paulum apostolum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 31. Ergo qui iam directos gressus habent in petra, forma sint fidelibus: Sed forma, inquit, esto fidelibus 32. Ipsi fideles sunt iusti, qui attendentes eos qui se in bono praecedunt, imitando sequuntur. Quomodo sequuntur? Videbunt iusti, et timebunt. Videbunt, et timebunt sequi vias malas, cum vident quosque meliores iam elegisse vias bonas; et dicunt in animo suo, quemadmodum solent dicere viatores, attendentes alios cum praesumptione ambulantes in via, ipsi adhuc incerti viae, et quasi fluctuantes qua eant, dicunt sibi: Non frustra illi hac eunt, quando illo eunt quo nos ire volumus; et quare cum magna fiducia hac eunt, nisi quia illac ire perniciosum est? Videbunt ergo iusti, et timebunt. Angustam viam vident hac, latam viam vident illac: hac vident paucos, illac multos 33. Sed si iustus es, noli numerare, sed appende; stateram affer aequam, non dolosam, quia iustus appellatus es: Videbunt iusti, et timebunt, dictum est de te. Noli ergo numerare turbas hominum incedentes latas vias, implentes crastinum circum, civitatis Natalem clamando celebrantes, civitatem ipsam male vivendo turpantes. Noli ergo illos attendere; multi sunt, et quis numerat? Pauci autem per viam angustam. Profer, inquam, stateram, appende: vide contra pauca grana quantam paleam leves. Hoc agant fideles iusti qui sequuntur. Quid illi qui praecedunt? Non superbiant, non se exaltent, non decipiant sequentes. Quomodo possunt decipere sequentes? Promittendo illis in se salutem. Quid ergo debent illi qui sequuntur? Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum: non in eos a quibus praeceduntur: sed attendendo praecedentes se, sequuntur quidem et imitantur, sed quia cogitant a quo acceperint illi ut praecedant, et in eum sperant. Quamvis ergo istos imitentur, spem suam tamen in illo ponunt, a quo et isti acceperunt unde tales sunt. Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum: quemadmodum in alio psalmo: Levavi oculos meos in montes, intellegimus montes, claros quosque et magnos Ecclesiae spiritales viros, magnos soliditate, non tumore. Per ipsos nobis Scriptura omnis dispensata est; Prophetae sunt, Evangelistae sunt, doctores boni sunt: illuc levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et ne humanum putares auxilium, sequitur, et dicit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram 34. Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum.

Sit Dominus Deus tuus spes tua, via tua, salus tua.

7. [v 5.] Eia qui volunt sperare in Dominum, qui vident et timent, timeant ambulare vias malas, vias latas; eligant viam angustam, ubi iam supra petram quorumdam directi sunt gressus: quid facere debeant, audiant modo. Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ecce qua volebas ire, ecce turba viae latae: non frustra ipsa ducit ad amphitheatrum, non frustra ipsa ducit ad mortem. Via lata mortifera est: latitudo eius delectat ad tempus, finis eius angustus in aeternum. Sed turbae strepunt, turbae festinant, turbae collaetantur, turbae concurrunt. Noli imitari, noli averti; vanitates sunt, et insaniae mendaces. Sit Dominus Deus tuus spes tua: non aliud aliquid a Domino Deo tuo speres, sed ipse Dominus tuus sit spes tua. Namque multi de Deo sperant pecuniam, multi de Deo sperant honores caducos et perituros, aliud quodlibet a Deo praeter ipsum Deum: sed tu ipsum Deum tuum pete: imo vero contemptis aliis, perge ad illum; obliviscens alia, memento illius; relinquens retro alia, extendere in illum. Ipse certe aversum correxit, ipse ducit rectum, ipse perducit: ergo sit ipse spes tua, qui ducit et perducit. Quo ducit et quo perducit terrena avaritia? Fundos quaerebas, terram possidere cupiebas, vicinos excludebas; illis exclusis, aliis vicinis inhiabas; et tamdiu tendebas avaritiam, donec ad littora pervenires: perveniens ad littora, insulas concupiscis; possessa terra, coelum forte vis prendere. Relinque omnes amores: pulchrior est ille qui fecit coelum et terram.

Disce amare in creatura creatorem, in factura factorem.

8. Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Unde enim insaniae mendaces? Insania mendax, sanitas verax. Quae vides bona putas, falleris: sanus non es, nimia febre phreneticus factus es; verum non est quod amas. Laudas aurigam, clamas aurigae, insanis in aurigam. Vanitas est, insania mendax est. Non est, ait: nihil melius, nihil delectabilius. Quid facio febrienti? Si est in vobis misericordia, orate pro talibus. Quia et ipse medicus plerumque in desperatione convertitur ad eos qui circumstant lacrymantes in domo, qui pendent ex ore eius audire sententiam de aegroto et periclitante: stat anceps medicus, non videt bonum quod promittat, timet malum pronuntiare, ne terreat; modestam plane iste concipit sententiam: Bonus Deus omnia potest, orate pro illo. Quem itaque comprehendam istorum insanorum? Quis me audiat? quis eorum nos non miseros dicat? Quia cum eis non insanimus, amisisse nos putant magnas et varias voluptates, in quibus ipsi insaniunt: nec vident quia mendaces sunt. Quando illi ovum do vel invito, vel calicem salutarem porrigo saucio; et quomodo reficiam, quando invenio? Ne inedia deficiat, et ad sanitatem non perveniat, hortor ut reficiat: pugnos parat, saevire vult in medicum. Et si percusserit, diligatur; et si iniuriam fecerit, non relinquatur: rediturus est ad mentem, gratias acturus. Quam multi hic cognoscunt se, vident se invicem, et loquuntur de se in Ecclesia Dei; in Ecclesiae sanctae gremio attendunt studia sua iam bona circa verbum Dei, circa officia et obsequia caritatis, ad frequentandum gregem Christi non recedere de Ecclesia, vident et loquuntur ad invicem de invicem. Quis est iste circissarius? Quis est iste amator et laudator illius venatoris, illius histrionis? De alio loquitur, et ille de ipso. Certe ista sunt, certe gaudemus de talibus. Si gaudemus de talibus, non desperemus de talibus. Oremus pro ipsis, fratres carissimi: inde crescit numerus sanctorum, de numero qui erat impiorum. Et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ille vicit, talem equum iunxit, pronuntiat, quasi divinus vult esse: affectat divinitatem amittendo fontem divinitatis: et saepe pronuntiat, et saepe fallitur. Quare hoc? Quia insaniae mendaces sunt. Quare autem aliquando proveniunt quae dicunt? Ut abducant insanos, ut amando ibi speciem veritatis, incurrant laqueum falsitatis: retro sint, relinquantur, amputentur. Si membra nostra erant, mortificentur: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram 35. Sit spes nostra Deus noster. Qui fecit omnia, melior est omnibus; qui pulchra fecit, pulchrior est omnibus; qui fortia, fortior est; qui magna, maior est: quidquid amaveris, ille tibi erit. Disce amare in creatura creatorem, et in factura factorem; ne teneat te quod ab illo factum est, et amittas eum a quo et ipse factus es. Ergo: Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces.

Mirabilia Dei vere munera et spectacula sunt.

9. [v 6.] Forte nobis dicturus est, qui versu isto percussus corrigi voluerit, et quem occupaverit timor ille iustitiae fidei, et volens coeperit ambulare angustam viam; dicturus est nobis: Ambulare non durabo, si nihil spectabo. Quid ergo facimus, fratres? Dimissuri eum sumus sine spectaculo? Morietur, non subsistet, non nos sequetur. Quid ergo facimus? Demus pro spectaculis spectacula. Et quae spectacula daturi sumus christiano homini, quem volumus ab illis spectaculis revocare? Gratias ago Domino Deo nostro: sequenti versu psalmi ostendit nobis, quae spectatoribus spectare volentibus spectacula praebere et ostendere debeamus. Ecce aversus fuerit a circo, a theatro, ab amphitheatro, quaerat quod spectet, prorsus quaerat; non eum relinquimus sine spectaculo. Quid pro illis dabimus? Audi quid sequitur: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua. Miracula hominum intuebatur, intendat mirabilia Dei. Multa fecit Dominus mirabilia sua; haec respiciat. Quare illi viluerunt? Aurigam laudat regentem quatuor equos, et sine labe atque offensione currentes: forte talia miracula spiritalia non fecit Dominus? Regat luxuriam, regat ignaviam, regat iniustitiam, regat imprudentiam, motus istos qui nimium lapsi haec vitia faciunt, regat et subdat sibi, et teneat habenas, et non rapiatur; ducat quo vult, non trahatur quo non vult. Aurigam laudabat, auriga laudabitur: clamabat ut auriga veste cooperiretur, immortalitate vestietur. Haec munera, haec spectacula edit Deus. Clamat de coelo: Specto vos; luctamini, adiuvabo; vincite, coronabo. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Nunc specta histrionem. Didicit enim homo magno studio in fune ambulare, et pendens te suspendit. Illum attende editorem maiorum spectaculorum. Didicit iste in fune ambulare, numquid fecit in mari ambulare? Obliviscere theatrum tuum, attende Petrum nostrum, non funambulum, sed, ut ita dicam, mariambulum. Ambula et tu non in illis aquis, ubi Petrus aliquid significans ambulavit, sed in aliis; quia hoc saeculum mare est. Habet amaritudinem noxiam, habet fluctus tribulationum, tempestates tentationum; habet homines velut pisces de suo malo gaudentes, et tamquam se invicem devorantes; hic ambula, hoc calca. Spectare vis, esto spectaculum. Ne deficias, vide praecedentem et dicentem: Spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus 36. Calca mare, ne mergaris in mari. Non ibis, non calcabis, nisi ille iusserit qui prior in mari ambulavit. Sic enim ait Petrus: Si tu es, iube me venire ad te super aquas. Et quia ipse erat, audivit petentem, tribuit desideranti, vocavit ambulantem, erexit mergentem 37. Haec mirabilia fecit Dominus, ipsa intuere; oculus spectantis fides sit. Et fac tu talia; quia etsi venti turbaverint, etsi fluctus infremuerint, et te humana fragilitas ad aliquam dubitationem tuae salutis adduxerit, habes clamare; dicis, Domine, pereo. Non sinit ille perire, qui iussit te ambulare. Quia enim iam in petra ambulas, nec in mare times: si sine petra fueris, in mare mergeris, quia in tali petra ambulandum est, quae in mari non mersa est.

10. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Est numerus, sunt super numerum. Numerus certus est, pertinens ad illam coelestem Ierusalem. Novit enim Dominus, qui sunt eius 38, christianos timentes, christianos fideles, christianos praecepta servantes, Dei vias ambulantes, a peccatis abstinentes, si ceciderint confitentes: ipsi ad numerum pertinent. Sed numquid soli sunt? Sunt et super numerum. Nam etsi modo pauci sunt, pauci in comparatione multitudinis maiorum frequentiarum: quantis turbis implentur ecclesiae, stipantur parietes, pressuris se urgent, prope se suffocant multitudine. Rursus ab eis ipsis, si munus est, curritur ad amphitheatrum: isti super numerum sunt. Sed ideo ista dicimus, ut in numero sint: quia non adsunt, non audiunt a nobis; sed cum exieritis, audiant a vobis. Annuntiavi, inquit, et locutus sum. Christus dicit: annuntiavit ipse ex capite nostro, ipse annuntiavit ex membris suis, ipse misit annuntiatores, ipse misit Apostolos: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 39. Quanti fideles agglomerantur, quantae turbae concurrunt, multi vere conversi, multi falso conversi; et pauciores sunt vere conversi, plures falso conversi; quia multiplicati sunt super numerum.

11. [v 7.] Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti. Haec miracula Dei sunt, hae cogitationes Dei sunt, quibus nemo est similis: ut spectator ille abducatur a curiositate, et quaerat ista nobiscum meliora, fructuosiora, de quibus inventis gaudebit; et sic gaudebit, ut non timeat ne vincatur quem amat: amat enim aurigam, quo victo insultationes ferat. Quando vincit auriga, ipse vestitur. Numquid pauper qui illi clamat? Victor ipse vestitur, pro victo illi insultatur. Quare pro illo percipis reprehensionem, cum quo non dividis vestem? Hac aliud in spectaculis nostris. Omnes quidem currunt, Paulus apostolus dixit, in illo stadio, in illo spectaculo, unus tamen accipit bravium 40: caeteri victi discedunt. Et perseveraverunt in currendo: sed cum acceperit unus, remanent caeteri qui similiter laboraverunt. Hac non est sic. Quotquot currunt, perseveranter currant, omnes accipiunt: et qui prior venerit, exspectat ut cum posteriore coronetur. Agonem quippe istum non cupiditas, sed caritas facit: omnes currentes amant se, et ipse amor cursus est.

Sacrificia V.T. figurae futurae rei.

12. Sacrificium et oblationem noluisti, ait psalmus Deo. Antiqui enim, quando adhuc sacrificium verum quod fideles norunt, in figuris praenuntiabatur, celebrabant figuras futurae rei: multi scientes, sed plures ignorantes. Nam Prophetae et sancti Patriarchae noverant quod celebrabant: caetera autem multitudo iniqua, carnalis sic erat, ut fieret de illa quod significaret posteriora ventura: et venit sublato illo sacrificio primo, sublatis holocaustis arietum, hircorum, vitulorum, caeterarumque victimarum; noluit illa Deus. Quare illa noluit? quare primo voluit? Quia illa omnia quasi verba erant promittentis; et verba promissiva, cum venerit quod promittunt, non iam enuntiantur. Tamdiu quisque promissor est, donec det: cum dederit, mutat verba. Non dicit adhuc: Dabo, quod se daturum dicebat; sed dicit: Dedi: mutavit verbum. Quare illi primo placuit hoc verbum, et quare illud mutavit? Quia temporis sui verbum fuit, et pro tempore suo placuit. Quando promittebatur, tunc dicebatur: cum autem datum est quod promissum est, ablata sunt verba promissiva, data sunt completiva. Sacrificia ergo illa, tamquam verba promissiva, ablata sunt. Quid est quod datum est completivum? Corpus quod nostis, quod non omnes nostis; quod utinam qui nostis, omnes non ad iudicium noveritis. Videte quando dictum est; Christus enim ille est Dominus noster, modo loquens ex membris suis, modo loquens ex persona sua. Sacrificium, inquit, et oblationem noluisti. Quid ergo? Nos iam hoc tempore sine sacrificio dimissi sumus? Absit. Corpus autem perfecisti mihi. Ideo illa noluisti ut hoc perficeres: illa voluisti antequam hoc perficeres. Perfectio promissorum abstulit verba promittentia. Nam si adhuc sunt promittentia, nondum impletum est quod promissum est. Hoc promittebatur quibusdam signis: ablata sunt signa promittentia, quia exhibita est veritas promissa. In hoc corpore sumus, huius corporis participes sumus, quod accipimus novimus: et qui non nostis noveritis, et cum didiceritis, utinam non ad iudicium accipiatis. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 41. Perfectum est nobis corpus, perficiamur in corpore.

Illa ablata sunt, iam nos nunc tenemus Corpus Christi.

13. [v 8.] Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Holocausta etiam pro delicto non petisti: tunc dixi: Ecce venio. Numquid exponendum est: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi? Holocausta etiam pro delicto non petisti: quae petebat antea. Tunc dixi: Ecce venio. Tempus est ut veniant quae promittebantur, quia auferuntur ea per quae promittebantur. Et vere, fratres mei, attendite illa ablata, haec impleta. Det mihi modo gens iudaica sacerdotem. Ubi sunt sacrificia illorum? Certe perierunt, certe ablata sunt nunc. Numquid tunc reprobaremus ea? Reprobamus modo: quia si modo velis facere, intemporale est, non est opportunum, non congruit. Adhuc promittis, iam accepi. Remansit illis quiddam quod celebrent, ne omnino sine signo remanerent. Cain enim maior frater, qui occidit minorem fratrem, accepit signum, ne quis eum occideret, sicut scriptum est in Genesi: Posuit Deus Cain signum, ut nemo eum occideret 42. Proinde et ipsa gens iudaea manet. Omnes gentes subditae iuri romano, in ius romanum confluxerunt, superstitiones communicaverunt; postea inde coeperunt per gratiam Domini nostri Iesu Christi separari: illa vero sic mansit cum signo suo, cum signo circumcisionis, cum signo azymorum sic mansit: non est occisus Cain, non est occisus, habet signum suum. Maledictus est a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris eius de manu eius. Ille enim fudit sanguinem, non excepit: ille fudit, alia terra excepit: et ab ea terra quae os aperuit et excepit, ille maledictus est: et ipsa terra quae ore excepit sanguinem, Ecclesia est. Ab hac ergo ille maledictus est. Et ille sanguis clamat de terra ad me. De hac enim terra dixit Dominus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 43. Clamat, inquit, ad me de terra. Clamat ad Dominum: sed surdus est qui sanguinem fudit, quia non bibit. Illi ergo ita sunt, tamquam Cain cum signo. Sacrificia vero quae ibi fiebant, ablata sunt; et quod eis remansit ad signum Cain, iam perfectum est, et nesciunt. Agnum occidunt, azyma comedunt: Pascha nostrum immolatus est Christus 44. Ecce agnosco agnum occisum, quia immolatus est Christus. Quid de azymis? Itaque, inquit, diem festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et malignitatis: (ostendit quid sit vetus, vetus farina est, acuit), sed in azymis sinceritatis et veritatis 45. In umbra remanserunt, solem gloriae ferre non possunt: iam nos in luce sumus, tenemus corpus Christi, tenemus sanguinem Christi. Si habemus novam vitam, cantemus canticum novum, hymnum Deo nostro. Holocausta pro delicto non petisti: tunc dixi: Ecce venio.

14. [v 9.] In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Ecce ad membra respexit, ecce et ipse fecit voluntatem Patris. Sed in quo capite libri scriptum est de illo? Fortasse in capite libri huius Psalmorum. Quid enim longe petamus, aut alios libros inquiramus? Ecce in capite libri huius Psalmorum, scriptum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit, sed in lege Domini voluntas eius fuit: hoc est: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei: hoc est, et in lege eius meditabitur die ac nocte 46.

Ecclesia toto orbe terrarum diffusa.

15. [v 10.] Bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. Alloquitur membra sua, hortatur quod fecit, ut faciant. Annuntiavit, annuntiemus; passus est, compatiamur; glorificatus est, conglorificabimur. Annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. Quam magna? Toto orbe terrarum. Quam magna? In omnibus gentibus. Quare in omnibus gentibus? Quia semen est Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes 47. Quare in omnibus gentibus? Quia in omnem terram exivit sonus eorum 48. In Ecclesia magna. Ecce labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Labia mea loquuntur, non ea prohibebo loqui. Sonant quidem labia mea ad aures hominum, sed tu cognovisti cor meum. Labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Aliud audit homo, aliud agnoscit Deus. Ne in labiis solis esset annuntiatio, et diceretur de nobis. Quae dicunt vobis, facite, quae autem faciunt, facere nolite 49: aut ipsi populo, laudanti Deum ore, non corde, diceretur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 50: sona labiis, propinqua corde. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 51. Qualis ille latro inventus est, pendens in cruce cum Domino, agnoscens in cruce Dominum. Alii non cognoverunt miracula facientem, agnovit ille in ligno pendentem. Erat ille confixus omnibus membris; manus clavis inhaerebant, pedes transfixi erant, totum corpus adiungebatur ligno; corpus illud non vacabat caeteris membris, lingua vacabat et cor: corde credidit, ore confessus est. Memento mei, inquit, Domine, cum veneris in regnum tuum. Salutem suam longe futuram sperabat, et post longum tempus accipere contentus erat: in longum sperabat, dies non est dilatus. Ille dixit: Memento mei, cum veneris in regnum tuum: ille respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso 52. Paradisus habet ligna felicia: hodie mecum in ligno crucis, hodie mecum in ligno salutis.

Palam Christianis est Christus confitendus.

16. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: ne credat corde, et prae timore labia prohibeat annuntiare quod credidit. Sunt enim christiani, habent fidem in corde, etsi inter paganos amaros, misere urbanos, sordidos, infideles, ineptos, insultatores, si exagitari coeperint, quia christiani sunt; habent in corde fidem, et timent confiteri per labia, prohibent labia sua sonare quod norunt, sonare quod intus habent. Sed reprehendit hos Dominus: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar de illo coram Patre meo 53, id est, non eum cognoscam: quia erubuit me confiteri coram hominibus, non eum confitebor coram Patre meo. Dicant ergo labia quod habet cor: hoc contra timorem. Habeat cor quod dicunt labia: hoc contra simulationem. Aliquando enim timor est, et non audes dicere quod nosti, quod credis: aliquando simulatio est, dicis, et non habes in corde. Consentiant labia tua cordi tuo. Quaerens pacem a Deo, tibi ipse esto pacatus: non sit inter os tuum et cor tuum mala rixa. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Quomodo ille? quid cognovit Dominus? Intus in corde, ubi non videt homo. Ideo et ille: Credidi, inquit. Ecce cor habet, iam habet quod videat Deus: non prohibeat labia sua. Non prohibet. Quid enim dicit? Propter quod locutus sum. Et quia locutus est quod credidit, quaerens quid retribuat Domino pro omnibus quae retribuit ei, adiungit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Non exhorruit Dominum dicentem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 54 Confitetur enim per labia quod habebat in corde, pervenit ad passionem. Et quia pervenit ad passionem, hostis quid nocuit? Nempe pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius 55. Mortes in quas Pagani saevierunt, in illis hodie reficimur. Natalem martyrum celebramus, exempla martyrum nobis proponimus, attendimus fidem, quomodo inventi, quomodo attracti, quomodo steterunt ante iudices. In Ecclesia catholica nihil habentes simulationis, compaginati iunctura unitatis, confessi sunt Christum: caput quod praecesserat, sicut membra, sequi concupierunt. Sed qui concupierunt? In tormentis patientes, in confessione fideles, in sermone veraces. Iaculabantur enim in ora interrogantium se sagittas Dei, et vulnerabant ad iram; multos vulneraverunt et ad salutem. Haec omnia proponimus nobis, et intuemur illa, et optamus imitari. Haec sunt spectacula christiana, haec videt desuper Deus, ad haec hortatur, ad haec adiuvat; his certaminibus praemia proponit et donat. Ecce labia mea non prohibebo. Vide ne timeas, et prohibeas labia tua. Domine, tu cognovisti: quia est et in corde quod sonat et in labiis.

17. [v 11.] Iustitiam meam non abscondi in corde meo. Quid est, iustitiam meam? Fidem meam: quia iustus ex fide vivit 56. Ut puta, interrogat sub poena persecutor, quod eis licuit aliquando: Quid es? paganus, an christianus? Christianus. Ipsa est iustitia eius: credidit, ex fide vivit. Non abscondit in corde suo iustitiam suam. Non dixit apud se: Credo quidem in Christum, sed huic persecutori meo saevienti et minanti non dicam quod credidi: novit Deus meus intus in corde meo quia credo, ipse scit quia illi non renuntio. Ecce hoc dicis te intus habere in corde: in labiis quid? Non sum christianus? Contra cor tuum testimonium dicunt labia tua. Iustitiam meam non abscondi in corde meo.

Christus veritas et via est.

Tous les livres