Enarrationes in Psalmos (page 9)
7. [v 3.] Ecce iam Verbum illud sic prolatum, aeternum, ab aeterno coaeternum, veniet sponsus. Speciosus forma prae filiis hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid voluit dicere: Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem Christum quemlibet hominem putares, ait: Prae filiis hominum speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est 27. Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subventum est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captivum me ducit in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 28. Diffusa est ergo gratia in labiis tuis. Venit nobis cum verbo gratiae, cum osculo gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata 29. Si severus iudex veniret, nec afferret istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille veniens cum gratia, non exegit quod debebatur, solvit quod non debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut vero tibi peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et indebita sua exsolvit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis. Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et invenit quasi aliquid: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 30. Hoc illi rependis, quia calicem salutaris accipis, et nomen Domini invocas? Quis tibi dedit ipsum calicem salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit. Inveni quid Deo des, quod ab illo non acceperis; et retuleris gratiam. Sed cave ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo non acceperis, invenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Iudaei, retribuerunt mala pro bonis; acceperunt ab eo pluviam, et fructum non dederunt, sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid volueris in te dare Deo, non te invenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret antequam faceret. Perieras, quaesivit te; et inventum revocavit te. Praeterita non imputavit, futura promisit. Vere diffusa est gratia in labiis tuis.
8. Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur, ut hoc possit intellegi adhuc a Deo Patre dici: Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accommodatius videtur hoc accipi ex persona Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso, inveniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis advertat, plenae sunt paginae divinae. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim: Quid detur tibi, aut quid adliciatur tibi adversus linguam subdolam? Alia illic persona erat, alia hic: ibi petentis, hic subvenientis. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis. Alia persona est: Quid detur tibi, aut quid adliciatur tibi; et in consequentibus fit alia: Heu me! quia incolatus meus longinquus factus est 31. In paucis versibus tam crebra mutatio personarum intellectum admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur: Hoc dixit homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis verbis fit nobis intellegere quid ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille dicebat qui scripsit psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit dicere et ex sua: Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat enim Deus: Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini revelaverit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei: Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam. Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit vel promissio sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Iudaeis sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum, terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad tempus, sed in aeternum.
Summum hominis opus non est, nisi Deum laudare.
9. Non defuerunt qui omnia etiam superiora verba ex Prophetae persona accipi mallent: et hoc quod dictum est: Eructavit cor meum verbum bonum, ex Propheta voluerint intellegi, veluti dicente hymnum. (Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor eius verbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor eius verbum malum.) Ut et illud quod adiunctum est: Dico ego opera mea regi, significare voluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare. Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes 32. Displice tibi, placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum verbum bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse donavit quod offerres. Redde illi de suo, ne velis accepta parte patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos pascere. Hoc recordamini ex Evangelio. Sed etiam de nobis dictum est: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 33.
10. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Non defuerunt qui sic intellegerent Prophetam ea dixisse quae scriberet, et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem scribentis voluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae velociter ventura erant, ut velociter scribere, velocia scribere intellegatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardavit Deus exhibere Christum. Quam cito evolutum sentitur, quod peractum agnoscitur! Recordare generationes ante te, invenies Adam tamquam hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo velociter facta sunt. Velociter erit et dies iudicii; praeveni velocitatem ipsius: velociter veniet, velocius tu mutare. Aderit facies iudicis, sed vide quid dicit Propheta: Praeveniamus faciem eius in confessione 34. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.
Fortior est gladius spiritalis separans, quam copulans natura carnalis.
11. [v 4.] Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Gladium tuum, quid, nisi verbum tuum? Illo gladio stravit inimicos, illo gladio divisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Legimus haec in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Et erunt in una domo quinque divisi adversum se, duo adversus tres, et tres adversus duos erunt divisi: id est, filius adversus patrem, filia adversus matrem, nurus adversus socrum suam 35. Divisio haec quo gladio facta est, nisi quem Christus attulit? Et revera, fratres, etiam quotidianis exemplis videmus haec. Placet iuveni alicui Deo servire, displicet patri; divisi sunt adversus se: ille promittit terrenam haereditatem, ille amat coelestem; aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. Non sibi putet pater factam iniuriam; Deus solus illi praefertur: et tamen litigat cum filio volente servire Deo. Sed fortior est ille gladius spiritalis separans, quam copulans natura carnalis. Fit hoc et de filia adversus matrem, multo magis et de nuru adversus socrum. Nam aliquando in una domo nurus et socrus inveniuntur haeretica et catholica. Et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. Potuit dividi filia adversus matrem suam, et non potest nurus adversus socrum suam.
Christus est gladius, qui hominem divisit a diabolo.
12. Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, divisus est filius adversus patrem. Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis 36. Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo? Non ille creando sed nos illum imitando. Iam modo videtis filium adversus patrem divisum. Venit gladius ille; renuntiat diabolo: invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille ad imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos invenimus, in vitam aeternam generant. Divisus est filius adversus patrem. Divisa est filia adversus matrem suam: plebs illa quae de Iudaeis credidit, divisa est adversus Synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam: plebs de Gentibus veniens, nurus dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una 37: non coniectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 38. Dimisit enim patrem quodammodo: non omnino dimisit veluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 39. Quomodo dimisit et matrem? Gentem Iudaeorum, Synagogam illam haerentem veteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod ait: Quae est mihi mater, aut qui fratres 40? Ille enim intus docebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Iudaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini nostri Iesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus eius Ecclesia, quae veniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem, divisa est adversus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia huius gladii loquebamur, cum ista diceremus.
Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
13. Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur, potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur? quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet princeps de Iuda, et dux de femoribus eius 41. Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo benedicerentur omnes gentes, quando misit servum suum ad quaerendam et ducendam uxorem filio suo, unde veniret illud semen sanctum in quo benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa veluti humilitate seminis esse magnitudinem nominis, id est Filium Dei venturum ex filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum servum suum, quem mittebat, ita sibi iurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et sic iura 42. Quasi diceret: Pone manum tuam ad altare, aut ad Evangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reverens turpitudinem, sed intellegens veritatem. Propterea: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 43. Potentissime.
14. [v 5.] Specie tua et pulchritudine tua. Iustitiam accipe, qua semper es speciosus et pulcher. Et intende, et prospere procede, et regna. Nonne videmus? Certe iam factum est. Attendite orbem terrarum; intendit, prospere processit, et regnat; subditae sunt omnes gentes. Quid erat illud videre in spiritu? Quod nunc est experiri in veritate. Quando dicebantur haec, nondum ita regnabat Christus, nondum intenderat, nondum processerat: praedicabantur; exhibita sunt, iam ea tenemus: in multis redditorem habemus Deum, in paucis debitorem. Intende, et prospere procede, et regna.
Potentiam quam Pater habet et Filius; sic et divinitatem.
15. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. Reddita est veritas, quando veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit 44. Praesentatus est Christus exspectationi generis humani, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes. Praedicatum est Evangelium; veritas est. Quid mansuetudo? Passi sunt martyres, et inde multum processit, et promovit per omnes gentes regnum Dei: quia patiebantur martyres, nec deficiebant, nec resistebant; dicentes omnia, nihil occultantes; parati ad omnia, nihil recusantes. Magna mansuetudo! Corpus Christi hoc fecit, in capite suo didicit. Ille prior sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum 45: usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 46. Quid propter iustitiam? Veniet etiam, ut iudicet, et retribuat unicuique secundum opera sua 47. Dixit veritatem, pertulit iniquitatem, allaturus est aequitatem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Nos dextera ipsius, ipse dextera sua. Ille enim Deus, nos homines. Dextera sua deductus est, id est potentia sua. Etenim potentiam quam Pater habet, habet et ipse, et immortalitatem Patris habet et ipse; divinitatem Patris habet, aeternitatem Patris habet, virtutem Patris habet. Deducet eum mirabiliter dextera eius, faciens divina, patiens humana, malitias hominum sternens bonitate sua. Adhuc deducitur et ubi nondum est, et dextera eius deducit eum. Hoc enim eum ducit, quod ipse donavit sanctis suis. Deducet te mirabiliter dextera tua.
Homines ex inimicis amici facti sunt; inimici mortui sunt, amici vivunt.
16. [v 6.] Sagittae tuae acutae, potentissimae: verba cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis canticorum: Quia vulnerata caritate ego sum 48. Dicit enim vulneratam se esse caritate, id est, amare se dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam verbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos videmus subditos Christo, cadentes non videmus. Exponit ubi cadunt: in corde. Ibi se erigebant adversus Christum, ibi cadunt ante Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut vivat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod prostratus est in facie, ibi cecidit, sed ubi ait: Domine, quid me iubes facere? 49 Modo ibas ad Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis Christo: Quid me iubes facere? O sagittam acutam, potentissimam, qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et populi: gentes attendite, videte subditas Christo. Ergo: Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum novit regem. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant: acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti sunt: inimici mortui sunt, amici vivunt 50. Hoc est: Pro his quae commutabuntur. Quaerimus intellegere verba singula, versus singulos: ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis.
Dei voluntas aequalis est, tua curva; dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te.
17. [v 7.] Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Quia benedixit te Deus in aeternum, propter gratiam diffusam in labiis tuis. Erat autem sedes regni iudaici temporalis, pertinens ad eos qui sub Lege erant, non ad eos qui sub Gratia erant: venit ille ut liberaret eos qui sub Lege erant, et sub Gratia constitueret. Sedes eius in saecula saeculorum. Quare? Quia sedes illa prima regni temporalis fuit. Unde nunc sedes in saecula saeculorum? Quia Dei. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. O aeternitatis divinitas! Non enim posset Deus sedem habere temporalem. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Virga directionis, virga regni tui. Directionis virga est, quae dirigit homines. Curvi erant, distorti erant: sibi regnare cupiebant, se amabant, facta sua mala diligebant; non voluntatem suam Deo subdebant, sed voluntatem Dei ad suas concupiscentias flectere volebant. Irascitur enim peccator et iniquus plerumque Deo, quia non pluit; et non vult sibi Deum irasci, quia fluit. Et ad hoc propemodum sedent quotidie homines, ut disputent contra Deum: Hoc facere debuit, hoc non bene fecit. Tu videlicet vides quid facias, ille nescit? Distortus tu es, ille rectus est. Distortum ad rectum quando coniungis? Collineari non potest. Tamquam si in pavimento aequali ponas lignum curvum; non adiungitur, non cohaeret, non coaptatur pavimento: pavimentum ubique aequale est; sed illud curvum est, non coaptatur aequali. Ergo Dei voluntas aequalis est, tua curva est: propterea tibi curva videtur illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te; quia non potes, frustra conaris: illa semper directa est. Vis illi haerere? Corrigere. Erit virga ipsius qui te regit, virga directionis. Inde et rex a regendo dicitur. Non autem regit qui non corrigit. Ad hoc est rex noster rectorum rex. Quomodo et sacerdos a sanctificando nos, ita et rex a regendo nos. Sed quid ait alio loco? Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris 51: non quia perversus Deus, sed quia perversi perversum eum putant. Placet tibi bonum, bonus est Deus: displicet tibi, quasi pravus est Deus. Curvus est ad te Deus, tua curvatura facit hoc: nam illius rectitudo semper manet. Audi in alio psalmo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! 52
Eris Deo amicus, si odisti quod odit, et amabis quod amat.
18. [v 8.] Virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Vide virgam directionis: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus: regat te virga ista, ne frangat te. Virga enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos 53. Alios regit, alios conterit: regit spiritales, conterit carnales. Ergo accede ad istam virgam. Quid in ea times? Haec est tota virga: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Quid times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem: numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse hoc odit. Vide quomodo iam illi incipias coniungi, cum odisti quod odit. Peccatum puniturus est, quia virga directionis est virga regni ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeveni illum: non vis ut ipse puniat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit, differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas. Clamaret tantum feriturum se, si vellet ferire? Differt ergo manum a peccatis tuis: tu noli differre. Converte te ad punienda peccata tua, quia impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te, aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo psalmo poenitentiae: Averte faciem tuam a peccatis meis 54. Numquid dixit: A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne avertas faciem tuam a me 55. Ergo: Averte faciem tuam a peccatis meis: nolo videas peccata mea. Quia videre Dei, animadvertere est. Ideo et iudex quod punit, animadvertere dicitur, id est, animum illuc advertere; intendere utique ad puniendum, quia iudex est. Sic est et iudex Deus. Averte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli avertere, si vis ut Deus ab ipsis avertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper 56. Hoc non vult esse ante Deum, quod vult esse ante se. Virga directionis, virga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei blandiatur; virga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conversis ad se non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut velis esse veracem: non enim misericordia potest illi auferre iustitiam, neque iustitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre: quoniam virga directionis, virga regni ipsius.
Unctus est nobis Deus, Christus verus homo et verus Deus.
19. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres iustitiam, et odires iniquitatem. Et vide quomodo ait: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in graeco autem evidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat: Unxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret: Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intellegite, sic in graeco evidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant nobis Iudaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a Deo: unctum audis, Christum intellege. Etenim Christus a chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde venturum erat Christi nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spiritali? Oleum enim visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum spiritale intus est. Unctus est nobis Deus, et missus est nobis: et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: verus homo, verus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique verax, ubique veritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus.
Scala Iacob figura est Christi et Ecclesiae.
20. Hoc figurabatur in eo quod Iacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat 57. Iacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide ad caput posito, vidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et Angelos ascendentes et descendentes: hoc viso evigilavit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi vult illa unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit lapidem, et venit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et videte lapidem: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 58. Et quia caput viri Christus 59, propterea lapis ad caput. Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem vivum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum 60. Et lapis ad caput, quia caput viri Christus 61. Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et videntur scalae, revelante Christo, a terra in coelum, vel a coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli 62. Quid hoc sit, melius videbimus, cum testimonium evangelicum ab ipso Domino commemoraverimus. Nostis quia Iacob ipse est Israel. Illi enim cum Angelo luctanti et praevalenti, et benedicto ab eo cui praevaluit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel 63: sicut populus Israel praevaluit Christo, ut crucifigeret eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praevaluit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Iacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt: nam postea novimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris eius. Quid est latitudo femoris eius? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas Dominus quando vidit Nathanaelem in Evangelio ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 64. Sic enim dicitur de ipso Iacob: Et erat Iacob sine dolo habitans in domo 65: hoc recolens Dominus videns Nathanaelem sine dolo de gente illa et de populo illo: Ecce vere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellavit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Iacob. Et ille Nathanael: Unde me nosti? Et Dominus: Cum esses sub arbore fici vidi te: id est, cum esses in illo populo sub Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te vidi. Quid est, ibi te vidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in veritate, admiratus, quia putabat se a nemine visum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat quod verus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus: Quia dixi tibi: Vidi te sub arbore fici, credidisti; maiora horum videbis. Loquitur cum Israel, cum Iacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput posuerat. Maiora horum videbis. Quae maiora? Quia iam lapis ille ad caput est. Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis 66. Angeli Dei ascendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei annuntiatores sunt veritatis: ascendant et videant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et videant, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 67. Ascendant, ut erigant magnos: descendant, ut nutriant parvos. Vide ascendentem Paulum: Sive mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Sive temperantes sumus, vobis 68. Vide ascendentem: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac vobis potum dedi, non escam 69. Hoc fit in Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis: quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput eius; et deorsum Filius hominis, id est corpus eius. Membra eius hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic non; unde vox illa: Saule, Saule, quid me persequeris? 70 Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec Iudaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi: sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat.
21. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de Christo. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Quomodo speciosus forma prae filiis hominum; sic unctus, oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim participes eius? Filii hominum: quoniam et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes immortalitatis suae.
Vestimenta Christi sunt sancti eius et electi, tota Ecclesia sine macula et ruga.
22. [vv 9.10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Odores boni a vestimentis tuis. Vestimenta eius sunt sancti eius, electi eius, tota Ecclesia eius, quam sibi sicut vestem exhibet, sine macula et ruga 71: propter maculam, abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum minimum, fimbriam de vestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est 72; audi illum dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt 73. Non dixit: Bonus odor in iis qui salvi fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed: Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Salvum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae ratio est? Magna vis, magna veritas: etsi capi non potest, ita est. Nam ut noveritis quia difficile capitur, statim subiecit: Et ad haec quis idoneus? Quis intellegat homines mori bono odore? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Evangelium; multi illum amabant praedicatorem Evangelii, multi illi invidebant: qui illum amabant, bono odore salvabantur; qui illi invidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi invidebant, quia tam bona in illo gratia praevalebat: nemo enim invidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam illius virgae directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum: Post odorem unguentorum tuorum curremus 74. Illi autem quanto magis eum videbant in gloria praedicationis Evangelii et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur, et occidebantur bono odore.
Magnas domos et tabernacula Dei, corda accipe sanctorum.
23. [v 10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasvis elige, delectaverunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritaliter accipere? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subiugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et servituti subicientes, accipe: quia inde delectaverunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et evangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum 75: illi autem reges de quibus dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 76. Praedicaverunt verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem eius frater eius, et suscitet semen fratri suo 77. Accipiat uxorem frater eius, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit Christus: Dic fratribus meis 78. Dixit in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis 79. Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentavit se corpore: susceperunt fratres eius uxorem eius, praedicatione Evangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Evangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Iesu, inquit, per Evangelium, ego vos genui 80. Itaque suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Videte si non iste sensus vigilat et in his versibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis, dixit de regalibus, amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda sanctorum: subiecit: Ex quibus te delectaverunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed, in honore tuo, quia semen illi suscitaverunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen suum, exclamavit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quid enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Servat hoc legitimum Paulus: volentes appellari ex nomine suo, revocat: Numquid id Paulus pro vobis crucifixus est? Ad defunctum aspicite: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli baptizati estis 81? Delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, servate, in honore tuo. Hoc est habere vestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intellegite etiam filias regum, civitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis, divitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectaverunt te in honore tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates filiae regum sunt; et delectaverunt regem suum in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina.
Linguarum varietas multarum in unitate fidei concordat.
24. Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim veniebat, ipse describebatur, in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 82. Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Vestitus reginae huius quis est? Et pretiosus est, et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus variis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia illa et illa: faciunt istae linguae varietatem vestis reginae huius. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In veste varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum et vestem intelleximus propter unitatem: in ipsa autem varietate aurum quod est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis.
Si noverimus ubi sumus et ad illum corpus pertinere conemur, fide et spe uniti.
25. [v 11.] Alloquitur Propheta reginam istam (libenter enim illi cantat), et unumquemque nostrum; si tamen noverimus ubi sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur: Audi, filia, et vide. Alloquitur eam tamquam unus de patribus, quia filiae regum sunt: etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus, tamquam filiam (sic enim dicimus, Patres nostri Prophetae, patres nostri Apostoli: si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et vox una paterna alloquitur unicam filiam. Audi, filia, et vide. Prius audi, postea vide. Ventum est enim ad nos cum Evangelio, et praedicatum est nobis quod nondum videmus, et audiendo credidimus, credendo videbimus; sicut dicit ipse sponsus apud Prophetam: Populus quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obedivit mihi 83. Quid est, in obauditu auris? Quia non vidit. Viderunt Iudaei, et crucifixerunt: non viderunt Gentes, et crediderunt. Veniat regina de Gentibus in vestitu deaurato, circumamicta varietate: veniat ex Gentibus, veniat circumamicta omnibus linguis, in unitate sapientiae; dicatur ei: Audi filia, et vide. Si non audieris, non videbis. Audi ut mundes cor fide, sicut Apostolus ait in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum 84. Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam videamus, ut credendo cor mundemus, unde videre possimus. Audi, ut credas, munda cor fide. Et cum cor mundavero, quid videbo? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 85. Audi, filia, et vide; et inclina aurem tuam. Parum est audi, humiliter audi: Inclina aurem tuam. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua nata es, populus Babyloniae, habens regem diabolum. Undecumque venerunt Gentes, a patre diabolo venerunt: sed patri diabolo renuntiaverunt. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Foedam te ille genuit, cum peccatricem fecit: pulchram te iste regenerat qui iustificat impiam. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
26. [v 12.] Quoniam concupivit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupivit speciem. Cuius speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata 86? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tamquam nivem dealbabo 87. Concupivit rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Deus tuus. Iam vide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum, et venire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata. Quidquid habes unde illi placeas, ab illo habes.
Serviamus Deo membra Christi amando.
27. [v 13.] Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae Gentium: a parte ad totum. Tyrus vicina huic terrae ubi prophetia erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa Chananaea, quae primo canis est appellata: Nam ut noveritis quia inde erat, Evangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum et in populo suo, clamando et veniendo ad istum regem, decora facta credendo in illum, quid meruit audire? O mulier, magna est fides tua 88. Concupivit rex speciem tuam. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se vult veniri rex iste, et thesauros suos impleri vult: et ipse donavit unde impleantur, et a vobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 89. Venite cum muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis 90. Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam volo magis quam sacrificium 91. Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, veniebatur cum tauris et arietibus, cum hircis, cum diversis quibusque animalibus aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo iam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia, venit: venit Rex ipse, et ipse munera vult. Quae munera? Eleemosynas. Ipse est enim iudicaturus, et ipse munera imputabit quibusdam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et vestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem: quia cum dicerent: Quando te vidimus? ille qui et sursum est et deorsum, propter ascendentes et descendentes: Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 92.
Omnes una sponsa et regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens.
28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud voluit dicere: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneribus, divites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi: Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non perdunt: securi ponant ubi semper inveniant. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 93. Adorando in muneribus, vultum tuum deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae huius et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas vendebant, vultum reginae huius deprecantes in muneribus veniebant; et ea quae portabant, ad pedes Apostolorum ponebant 94. Fervebat dilectio in Ecclesia, vultus erat reginae Ecclesia, vultus erat reginae obsequium filiarum Tyri, id est, divitum adorantium in muneribus. Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Et qui deprecabuntur vultum, et cuius vultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens.
Cum bene facis conscientia delecteris, ubi amat et coronat Christus.
29. [vv 14.15.] Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad iactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis 95. Quomodo autem et publice debent fieri propter vultum sponsae, ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 96: non ut gloriam vestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis novit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, videor: quo animo dem, quis videt? Sufficiat tibi qui videt; ille videt qui retribuet. Intus amat qui intus videt: intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia videris, et quia laudaris; attende quid hic sequatur: Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. Extrinsecus non solum vestis est aurea et varia, sed intus pulchram novit, qui speciem eius amavit. Quae sunt interiora pulchritudinis? Conscientiae. Ibi videt Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta varietate. Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis varietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa intrinsecus?
30. Afferentur regi virgines post eam. Vere factum est. Credidit Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt virgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia praecessit Ecclesia. Afferentur regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae eius, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum conversus dixit, tibi: proximae eius afferentur tibi.
31. [v 16.] Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Templum regis ipsa Ecclesia, intrat in templum ipsa Ecclesia. Unde construitur templum? De hominibus qui intrant in templum. Lapides vivi qui sunt, nisi fideles Dei? Adducentur in templum regis. Sunt enim virgines extra templum regis, haereticae sanctimoniales: sunt quidem virgines, sed quid proderit eis nisi adducantur in templum regis? Templum regis in unitate est: templum regis non est ruinosum, non discissum, non divisum. Iunctura lapidum viventium caritas est. Adducentur in templum regis.
Haec est catholica Ecclesia. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem.
32. [v 17.] Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Nihil evidentius. Attendite iam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae virgines esse voluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt? Etsi unus ipsorum dixit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo magis optimum est; manere in carne necessarium propter vos 97. Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit? Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut noverint virgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii eius constituti sunt principes super omnem terram, filii eius constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmavit. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram.
Civitas Dei est Ecclesia quae nunc ad futuram peregrinatur gloriam.
33. [v 18.] Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari, et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo 98. De quo monte? De quo dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem constituta 99. De quo monte? Quem vidit Daniel ex parvo lapide crevisse, et fregisse omnia regna terrarum, et implevisse omnem faciem terrae 100. Ibi adoret qui vult accipere, ibi petat qui vult exaudiri, ibi confiteatur qui vult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia et in illa vita aeterna non erit iam quidem gemitus peccatorum, sed tamen in divinis laudibus supernae illius ac perpetuae civitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim civitati, cui alius psalmus cantat: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei 101; ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et coniugi regis; quia principes eius sunt memores nominis eius in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro illa caritatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cordibus omnium perfecta caritate luminosis, ut se universam plenissime noverit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est. Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo 102. Ipsa enim sancta civitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi eius quibus constat, ipsi civitati confitebuntur in aeternum; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cuius aliquid lateat.
IN PSALMUM 45
ENARRATIO
Sermo ad plebem.
De Christo eiusque passione loquitur.
1. [v 1.] Iam Caritati vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intellegamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est, adduxisse sibi multos, tamquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret 1; et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur 2: sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare 3. Nos ergo hic intellegamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris eius, cuius corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate iacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent 4. Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intellegere debemus. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 5. Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem 6. In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt 7.
Cum ad hominem refugimus, magis infirmamur.
2. [v 2.] Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem nostram agnoscere debemus, si tamen huius vocis affectum habemus? Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur. Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen huius saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae crebrescunt, ut cum ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi erimus.
Sola conscientia recta refugium, ubi Deum invenire possumus.
3. Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Multae sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est: sive sit tribulatio in re familiari, sive sit in salute corporis, sive de periculo carissimorum, sive de aliqua re ad huius vitae sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini christiano quam Salvator eius, quam Deus eius, quo cum confugerit, fortis sit. Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium eius factus est. Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae, nulla est maior tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi vulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia vocatur; ubicumque alibi passus fuerit tribulationes, illuc confugiet, et ibi inveniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est; quid facturus est homo? quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes? Fugiet ab agro ad civitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur tribulatio. A cubiculo iam quo fugiat non habet, nisi in interius cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si flamma sceleris, non illuc potest confugere: pellitur inde; et cum inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum invenit, quo confugerat: seipsum quo fugiturus est? Quocumque fugerit, se trahit post se: et quocumque talem traxerit se, cruciat se de se. Ipsae sunt tribulationes quae inveniunt hominem nimis: acerbiores enim non sunt: tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores. Videte, carissimi, cum ligna deiciuntur et probantur a fabris; aliquando in superficie videntur quasi laesa et putria: faber autem inspicit tamquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna cognoverit, promittit ea in aedificio duratura; nec valde erit de superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum renuntiat. Porro homini interius conscientia non invenitur: quid igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est medulla conscientiae? Arctae istae, et vehementes omnino, et sicut psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt: tamen et in his adiutor factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se dicit debitor fisci confessus, et intuens angustias rei familiaris suae, cum se videt non posse esse solvendo; propter imminentes omni anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum: quanto magis debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit? Hoc enim debitum reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia securi esse possimus: si tamen accepta indulgentia non rursus ad debita contrahenda redeamus.
Securi bibite sanguinem, quem fudistis.
4. Isti ergo filii Core fortasse intelleguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum. Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt tribulationes. Nam quando sine alicuius admonitione ipse homo considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 8. Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adiutor in tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit: Et nomen Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse dixerunt, hoc dixerunt: Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adiutor factus est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus? Tamquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra 9. Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est: Refugium et virtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi: in illius nomine quem occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis, iam securi bibite sanguinem quem fudistis.
5. [v 3.] Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt 10. Quoniam Christus in cuiusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia eius cor tamquam navis in huius saeculi tempestate turbatur, qui fidem suam obliviscitur: tamquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra? 11 Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna.
Christus mons magnus deseruit gentem Iudaeorum et factus est in gentibus.
6. Videte ipsam tranquillitatem: Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non timebimus. Quaeramus montes translatos; et si invenire potuerimus, manifestum est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit discipulis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Tollere et mittere in mare, et fiet 12. Forte, monti huic, de seipso dixit; dictus est enim mons: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons super alios montes collocatus est: quia et Apostoli montes, portantes montem hunc. Ideo sequitur: Erit in novissimis temporibus, manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium 13. Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium montium collocatus est; quoniam montes sunt annuntiantes montem. Mare autem significat hoc saeculum, in cuius maris comparatione tamquam terra videbatur gens Iudaeorum. Non enim idololatriae amaritudine tegebatur, sed erat tamquam arida amaritudine Gentium tamquam mari circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est illa ipsa gens iudaea; et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem iudaeam, et factus est in Gentibus; translatus est de terra ad mare. Transferentibus quibus? Apostolis, quibus dixerat: Si habueritis fidem in vobis tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: Tollere et mittere in mare, et fiet: id est, per fidelissimam vestram praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in Gentibus, glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, et fiat quod de me praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi 14. Quando autem et illi montes translati sunt? Et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus praedicabat Iudaeis, respuerunt verbum; et ait apostolus Paulus: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes 15. Translati sunt montes in cor maris. Vere enim Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes illi: non sicut Iudaei, de quibus dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 16. Hoc enim et de Novo Testamento promittit Dominus, per prophetam dicens: Dabo leges meas in cordibus eorum 17. Hae leges, haec praecepta per Apostolos indita omnium Gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non timebimus. Qui non timebimus? Illi qui compuncti sumus corde, ne fieremus de numero reproborum Iudaeorum, tamquam ramorum fractorum. Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt Apostolis praedicantibus. Timeant ergo illi quos deseruerunt montes: nos a montibus non recessimus; et quando translati sunt in cor maris, secuti sumus.
Non deserit Deus civitatem suam.
7. [v 4.] Quid iam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis iam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius. Quando praedicabatur Evangelium: Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse 18: hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu occidere Apostolos voluerunt, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent: Magna Diana Ephesia 19? Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius: conturbati sunt montes in fortitudine eius. Cuius? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim sunt montes, id est potestates huius saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod sequitur.
8. [v 5.] Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Ioannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus 20. Glorificato Iesu post resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis 21, praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum significabat: Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intellegendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei.
9. [v 6.] Deus in medio eius, et non commovebitur. Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in medio eius, et non commovebitur. Quid est, in medio eius? Tamquam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio eius? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio eius, et non commovebitur. Unde non commovebitur? Quia in medio eius Deus. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Ille est, adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum eius videamus? Iam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adiutorii accipimus, ita ut omnino non dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est. Adiuvabit eam Deus vultu suo.
10. [v 7.] Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae? utquid conturbatae? Ut deicerent civitatem Dei, in cuius medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod adiuvat Deus vultu suo? Non. Sed iam salubriter conturbatae gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna: iam non erecta, ut saevirent; sed inclinata, ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei 22. Quae res fecit ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tamquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes eius? Apostoli eius, praedicatores eius, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus dictum est: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem 23. Hoc impletum est in eo quod commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando dictum est: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad gentes 24: impletum est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Denique ipsa gens Iudaea modo sic remansit, tamquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum madebat: sed pluvia in vellere non apparebat 25. Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente Iudaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus iam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit. Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam vocem regna inclinarentur, et adorarent.
Si Deus pro nobis, quis contra nos?
11. [v 8.] Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non denique angelus, non aliqua creatura, sive terrena, sive coelestis, sed Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Qui misit Angelos, venit post Angelos, venit ut ei servirent Angeli, venit ut homines faceret aequales Angelis. Magna gratia. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus virtutum nobiscum. Quis Dominus virtutum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 26 Ergo securi simus, in tranquillitate cordis nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Quantacumque sit infirmitas tua, vide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur medicus; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit? Ille. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis medicus? Omnis medicus praeter illum homo est: omnis medicus qui venit ad infirmum, alia die infirmari potest, praeter illum. Susceptor noster Deus Iacob. Fac te infantem parvulum omnino, quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur, exponuntur: qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua? Non sic, sed in aeternum. Tua enim vox est in illo psalmo: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me 27. Susceptor noster Deus Iacob.
Christus lapis ille contemtus a Iudaeis, ad nos venit: credamus in illum.
12. [v 9.] Venite, et videte opera Domini. Iam de hac susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni, et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis; si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides. Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum spatia, ne satagas, ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui terras implevit? Ecce iam venit; evigila: crescendo et dormientes pulsat; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 28. Multum enim erat Iudaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt, et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit eum; super quem venerit, conteret eum 29. Aliud est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri: sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis iacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter iacuit Iudaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea in iudicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut iudicetur, sed fortis ut iudicet, et conterat eos qui conquassati sunt in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non credentibus ipse est 30. Ergo, carissimi, non est mirum si Iudaei non agnoverunt quem tamquam parvulum lapidem ante pedes suos iacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam magnum montem nolunt agnoscere. Iudaei in lapidem parvum non videndo offenderunt, haeretici in montem offendunt. Iam enim crevit ille lapis; iam dicimus illis: Ecce impleta est prophetia Danielis: Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit universam terram 31. Quare in illum offenditis, et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini 32. Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid est: Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus, proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec credere, nec proficere. Latrant contra montem. Iam in illum toties offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes offendere. Dicamus illis: Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant?
Arma superbiae et arma humilitatis. Auxilium a Domino.
13. [v 10.] Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Iudaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est: Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo: Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fictile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto maiore malo suo venit, quanto maiore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cuius rei scutum etiam Iob dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui 33. Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me 34? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adiutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio. Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram 35. De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore eius 36. Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adiutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Iacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem: Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu: Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tamquam fortitudinis suae, qui dicebat: Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis 37: velut si diceret: Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam 38. Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, caritatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur: Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te.
14. [v 11.] Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem? Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est: Non vos, sed ego sum Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci, ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te? Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui contentioso dicitur: Vacate, id est, reprimite animos vestros a contradictionibus. Nolite argumentari et tamquam armari contra Deum: alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta sunt: Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis: Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus.
15. [v 12.] Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Paulo ante dixeram terrae nomine significari gentem Iudaeorum, maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in cor maris: conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Facta sunt miracula in gentibus, impletur fides gentium, ardent arma praesumptionis humanae: vacatur in tranquillitate cordis, ut cognoscatur auctor Deus omnium munerum suorum. Et post istam clarificationem, numquid deserit et plebem Iudaeorum, de qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret? Id est, donec montes huc transferrentur, nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et sic omnis Israel salvus fieret 39. Ideo et hic ipsum ordinem servans: Exaltabor, inquit, in gentibus, et exaltabor in terra: id est et in mari et in terra; ut iam omnes dicant quod sequitur: Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob.
IN PSALMUM 46
ENARRATIO
Sermo ad plebem
In cor quae audis mitte, ut non piger sis postea inde cogitare.
1. Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis aliquam, adiuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur.
Proponitur pueritia ad imitandum humilitatem, ad cavendum fatuitatem.
2. [v 1.] Titulus psalmi sic se habet: In finem pro filiis Core, psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intellegamus, et agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tamquam speculo proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam Core nomine 1, sic enim vocabatur aliquis homo: verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus loqui ad quosdam, qui non valde intelleguntur filii esse illius unius hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum est iam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus, et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis. Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco Calvariae crucifixum 2. Proinde qui crucem eius irrident, a daemonibus tamquam a bestiis devorantur. Nam significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes: Ascende calve, ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos pueros ab ursis exeuntibus devorari 3. Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem Domini: Iudaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tamquam ipsi dicebant sensu puerili, non intellegentes quid loquerentur: Ascende calve. Quid est enim: Ascende? Crucifige, crucifige 4. Proponitur enim pueritia ad imitandum humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem. Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando vocavit ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum 5. Propositum exemplum pueritiae ad cavendam fatuitatem ab Apostolo est: Fratres, nolite pueri esse sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis 6. Pro filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus eum tamquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur.
Ne gaudeamus ore et cessemus manibus.
3. [v 2.] Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus Iudaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta est, ut pueri insensati clamarent: Calve, calve; atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 7. Insultent ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant: Calve, calve: vos autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco: Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei. Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: iubilate Deo in voce exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene; quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae operentur. Iubilate Deo in voce exsultationis.
4. [v 3.] Quoniam Dominus excelsus terribilis. Excelsus ille, quasi irrisibilis descendendo, ascendendo in coelum factus est terribilis. Rex magnus super omnem terram. Non tantum super Iudaeos: nam et super illos rex. Inde enim et Apostoli crediderunt, inde et multa millia hominum res suas vendiderunt, et pretia ad pedes Apostolorum posuerunt 8: et impletum est in illis, quod erat in titulo crucis conscriptum: Rex Iudaeorum 9. Rex est enim et Iudaeorum. Sed parum est Iudaeorum. Omnes gentes plaudite manibus: quoniam rex omnis terrae Deus. Non enim illi sufficit unam gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Rex magnus super omnem terram.
Dominus emit nos, ut alieni ab eo non essemus.
5. [v 4.] Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quas subiecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte Iudaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus subiecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in gentibus, qui a suis civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum: Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris 10? Nescio. Mirum si Apostoli tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est 11? Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus iaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in Ecclesia, nonne subiecit plebes et gentes sub pedibus nostris?
6. [v 5.] Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Iacob elegit nobis haereditatem suam Iacob. Duo fratres erant Esau et Iacob; in utero matris ambo confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est maiori, et dictum est: Duo populi sunt in utero tuo, et maior serviet minori 12. Per omnes gentes maior, per omnes gentes minor: sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; maior in superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus Iudaeorum fuit, ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere 13. Sed quia dictum est: Maior serviet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est Esau, et posterior natus est Iacob: sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit lenticulam, et ait illi frater eius: Si vis ut dem tibi, da mihi primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritaliter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam 14. Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Iudaeorum, de quo dictum est: Conversi sunt corde in Aegyptum 15, lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit.
Credite in absentem, sed etiam praesentem sentite.
7. [v 6.] Ascendit Deus in iubilatione. Ipse ille Deus noster Dominus Christus ascendit in iubilatione. Dominus in voce tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Iudaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in iubilatione. Quid est iubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum 16 quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba non sufficiebant, restabat iubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim: Sicut tuba exalta vocem tuam 17. Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde iubilantes: et vox iam tubae in clara voce Angelorum: Viri Galilaei, quid statis? Hic est Iesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Iesus. Ante se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt 18. Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Iesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio iubilationis, tamquam mente alienatis, loquuntur Angeli: Ipse est Iesus. Quasi: Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et sepulto spem vobis perdidisse putabatis; ecce ipse est Iesus. Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum 19: tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 20. Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 21. Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, iam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia videtis hic vos.
Christus ante creationem, ante carnem et cum carne semper Deus est.
8. [v 7.] Psallite Deo nostro, psallite. Quem tamquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David 22, Deus Dominus David, ex Iudaeis carnem habens: quorum patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Iudaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste Christus, qui est ex Iudaeis secundum carnem? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula 23. Deus ante carnem, Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante terram Deus, unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 24. Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite.
9. [v 8.] Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Iudaea Deus 25: nondum filiis Core dicebatur: Omnes gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Iudaea, rex omnis terrae Deus est. Iam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias: Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur 26. Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite intellegenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intellegenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intellegenter. Gentes, unde vocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis; sed non intellegenter. Si intellegenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intellegenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus, forte contemneremus. Nam et Christum Iudaei visum contempserunt, non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est: Psallite intellegenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus 27.
Deus in illis sedet qui bene vivunt secundum caritatem piam.
10. [v 9.] Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, iam videmus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes eius sancta? Forsitan coeli; et bene intellegitur. Ascendit enim Christus, sicut novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris 28: inde eum venturum exspectamus ad iudicandos vivos et mortuos 29. Sedet super sedem sanctam suam. Coeli sunt sedes sancta eius? Vis et tu esse sedes eius? Noli putare te esse non posse: para illi locum in corde tuo; venit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia 30. Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia? Anima iusti, sedes sapientiae 31. Si ergo anima iusti sedes est sapientiae; sit anima tua iusta, et eris regalis sella sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui bene agunt, secundum caritatem piam conversantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse iubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa iubet membris. Anima enim tua iubet membro tuo, quo moveatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et iubet ipsa membris tamquam famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam.
Qui vere filii Abrahae sint.
11. [v 10.] Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 32. Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Iudaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine paterno, gerentes eius carnem, non tenentes eius fidem; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 33. Item quid dixit illis Ioannes venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum Ioannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies, inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos: Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 34. Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne eius progenitos? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides, dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis 35. Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum: Gentium principes, non unius populi principes, sed principes populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham.
Centurionis exemplum.
12. Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo Evangelium cum legeretur audistis. Erat enim Centurio habens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum. Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum eius qui periculose infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit: Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Tamquam diceret: Si ego sub potestate constitutus iubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes iubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et iam intus erat in corde eius: iam erat anima eius sedes illius, iam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 36. Et sicut alius evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. Iste enim Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis, qui ad se invitaret Deum. Admirans Iesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Iudaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad cognationem Israel: venient multi quibus dixit: Omnes gentes, plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Iudaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium 37. Damnabuntur in tenebras exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic: Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham.
13. Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei, vitis illa Dei, de qua dicitur: Iudicate inter me et inter vineam meam 38, ibunt in tenebras exteriores, non recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob, non conveniunt cum Deo Abraham. Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis 39. Debet autem homo de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster 40. Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, caritatem, pietatem; quia vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus.
IN PSALMUM 47
ENARRATIO
Sermo ad plebem
De Ecclesia cantatur, firmamentum in iis qui firmi sunt.
1. [v 1.] Titulus psalmi est, Laus Cantici filiis Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tamquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria dicitur, factum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum. Coelum enim vocavit Deus firmamentum 1. Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi huius contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod compleretur in nobis: et secundum huius creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse: De me enim ille scripsit 2: nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum; ut intellegas Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur: Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae 3. Quid evidentius quam Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 4. Secundam ergo sabbati non debemus intellegere nisi Ecclesiam Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi huius tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus dicit Apostolus: Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum sustinere 5, appellata est firmamentum. De hoc cantatur in psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis 6. De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda sabbati.
Ne sis piger adscendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem.
2. [v 2.] Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant Dominum 7? An vero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris 8? Dixisti ergo: Magnus Dominus, et laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte sancto eius. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde 9. In his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Haec est civitas in monte posita, quae abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata 10. Non autem universi cives eius sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte quia dictum est: In civitate Dei nostri, in monte sancto eius, debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo 11. Adiuvit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra iacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Iudaei offenderunt 12, praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Iudaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus Christus 13. Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Iudaei, ibi remaneret, tu quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et factus est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem terrae 14. Ergo crescendo mons iste et implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem iam ascendimus, ut sit in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde?
Duo parietes civitatis Christi Iudaei et Gentiles.
3. [v 3.] Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid sequitur: cum dixisset: In civitate Dei nostri, in monte sancto eius, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tamquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Iudaeis, alter ex Gentibus: non iam adversi; etsi diversi, quia ex diverso, iam in angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum 15. Ipse ille angularis lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 16. Duos iunxit in se mons montes. Una domus, et duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc: Montes Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tamquam unum locum, ubi condita est Ierusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tamquam palea ventilatus. Etenim scriptum est: Reliquiae salvae fient 17. Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae 18. Ecce Gentes: Latera aquilonis: adiuncta sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 19? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris, adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert eius vasa, et facit vasa sua 20, liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum collinati sunt illi civitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et honor Omnipotentis 21. Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris aurei. Unde nisi gratia illuminante per Christum? Ecce: Latera aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui: Bonus homo est, sed mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligni sunt qui ei coniuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reversus ad se, dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit de illo: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et maior filius qui epulari nolebat 22, exhortatus a patre ingressus est: et duo iam parietes, tamquam illi duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt.
Amat medicus aegrotum, ut faciat sanum.
4. [v 4.] Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in domibus eius cognoscetur. Iam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus eius cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit: Cum suscipiet eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 23. Nemo ergo de suis meritis glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur 24. Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 25? Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
Christus rex dabit nobis regnum caelorum.
5. [vv 5-7.] Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Iam ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo dicant: Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis viam suam, ut ingrediamur in eam 26. Ecce reges terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem illum angularem 27? Ipsi videntes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi, quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi: Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos 28. Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos 29. Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat, perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo 30. Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi huius: dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur? Et nunc reges intellegite. Iam invidere vos parabatis: intellegite; de alio rege dicitur, cuius regnum non est de hoc mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges intellegite, erudimini omnes qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 31. Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturivimus Spiritum salutis 32. Sic ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis.
6. [v 8.] In spiritu violento conteres naves Tharsis. Breviter intellegitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis. Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis eius Tharsus dicitur. De qua civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae 33. Aliqui autem eam Carthaginem intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione ita significatam. Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur: Ululate naves Carthaginis 34. Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est 35; et hac diversitate interpretum potest intellegi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in eius regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi regionis eius principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est civitas illa, ut digne per eius naves intellegatur superbia gentium, praesumens in incertis tamquam in flatibus ventorum. Iam non praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi huius, tamquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae 36. Quicumque ergo ex incertis huius vitae tumuerant, evertantur; et subiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu violento naves Tharsis: non cuiuscumque civitatis, sed Tharsis. Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia iudicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expavesceret.
In Ecclesia adimpletae sunt promissiones.
7. [v 9.] Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia, videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide iam haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide iam impleri quod dictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 37. Vide impletum esse quod dictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 38. Vide illum cuius pedes et manus fixi sunt clavis, cuius ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cuius vestimentum sors missa est 39: vide regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 40. Haec videns exclama cum gaudio: Sicut audivimus, ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui 41. Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide: prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi 42. Si in obauditu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est: Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intellegent 43? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, veritatem non intellegentes; Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Ibi audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides? In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se extollant qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic 44. Qui dicit: Ecce hic est, ecce illic, ad partes inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum?
Christi sunt qui eius sacramenta habent et bonos mores.
8. [v 10.] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui portant sacramenta eius, sed non omnes pertinent ad misericordiam eius. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes, Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes 45. Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur: quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis 46. Qui ergo non in vacuum gratiam Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est, donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 47. Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; et eius dicuntur et alieni: eius, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium. Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae, propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 48.
Pauci videntur iusti: multi sunt sed inter plures latentes.
9. Iam hic occurrit unicuique cogitanti: Et quid? Iste populus qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum habet? Quam pauci sunt! vix invenitur aliquis: illisne contentus Deus erit, et perdet tantam multitudinem? Dicunt hoc qui sibi promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et vere si male vivamus, si mundi huius deliciis perfruamur, si nostris libidinibus serviamus, perditurus est nos Deus? Quot enim sunt illi qui videntur servare praecepta Dei? Vix invenitur unus vel duo vel paucissimi: ipsos solos Deus liberaturus est, et caeteros damnaturus? Absit, inquiunt: cum venerit et videbit tantam multitudinem ad sinistram, miserebitur, et dabit indulgentiam. Hoc plane etiam serpens ille promisit primo homini: nam minatus erat Deus mortem, si gustaret 49. ille autem: Absit, inquit, non morte moriemini 50. Crediderunt serpenti, invenerunt verum esse quod minatus est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres, ponite vobis Ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque paradisi: non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus primi hominis ad experimentum cavendi debet nobis valere, non ad imitationem peccandi. Ideo ille cecidit, ut nos surgamus. Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit Iob. Nam et ipsum per feminam tamquam per Evam tentavit, et vicit in stercore 51, victus in paradiso. Ergo non audiamus tales voces, nec putemus paucos esse istos: multi sunt, sed inter plures latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tam plures, ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in area. Nam quisquis aream videt, potest putare quod palea sola sit. Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boves mittuntur, quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam; sed ibi est et massa ventilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae latebat in copia palearum. Et modo vis invenire bonos? Esto, et invenies.
Iusti per totum orbem diffusi.
10. [v 11.] Contra istam ergo desperationem vide quid sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cuius medio quidam suscipiant misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis? Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius 52; nec potest esse laus eius, nisi in sanctis eius. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus eius non est nisi in sanctis eius, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus eius, quia pauci sumus, et a turba separati; nos iuste vivimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando. Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est: Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae. Iustitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Iustitia plena est dextera tua.
11. [v 12.] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae Iudaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis; sed exsultate propter iudicia Dei. Non errat Deus in iudicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam 53. Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam 54. Exsultate, filiae Iudaeae, propter iudicia Dei non errantis; et nolite modo temere iudicare. Ad vos pertineat colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Iudaeae Iudaeos esse. Iuda Confessio est. Omnes filii confessionis, filii Iudaeae sunt: quia, Salus ex Iudaeis, nihil est aliud quam Christus ex Iudaeis 55. Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo 56. Talis Iudaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes circumcisionem carnis. Exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine.
12. [v 13.] Circumdate Sion, et complectimini eam. Dicatur eis qui male vivunt, in quorum medio est populus ille qui suscepit misericordiam Dei: In medio vestrum est populus bene vivens: Circumdate Sion. Sed quomodo? Complectimini eam. Nolite scandalis circumdare, sed caritate circumdate; ut qui bene vivunt in medio vestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cuius membra sunt, incorporemini. Circumdate Sion, et complectimini eam. Narrate in turribus eius. In altitudine munitionum eius praedicate laudes eius.
Caritas est virtus quam nemo vincit, violentissima ad salvandum.
13. [v 14.] Ponite corda vestra in virtute eius. Non ut habeatis formam pietatis, virtutem eius abnegetis 57; sed in virtute eius ponite corda vestra. Quae est virtus civitatis huius? Qui vult intellegere virtutem huius civitatis, intellegat vim caritatis. Ipsa est virtus quam nemo vincit. Huius ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est: Valida est sicut mors dilectio 58. Quomodo enim mors quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras; violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic contra violentiam caritatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic caritas violentissima est ad salvandum. Per caritatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac caritate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales de quibus dictum est: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 59, sed tales quos vere Christi et veritatis caritas perduceret ad passionem; quid eis fecerunt tentationes saevientium? Maiorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem caritatis exstinguerent 60? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis 61. Annuntiate in turribus eius: Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius.
14. Quid hic intellegimus: Ponite corda vestra in virtute eius; et distribuite domos eius? Id est, distinguite domum a domo, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando corda vestra in virtute eius ponitis, id est; cum facti fueritis per caritatem spiritales. Tunc temere non iudicabitis; tunc videbitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite domos eius. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium 62. Ista dispensatione apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, caritate iunxerunt. Et revera hoc magis intellegendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc praedicatoribus dictum sit: Et distribuite domos eius: ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi 63. Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum illorum in me 64: Ergo attendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur: Ut enarretis in progenie altera.
Deus rex protegit nos ne moriamur, regit nos ne cadamus.
15. [v 15.] Quid enarretis? Quoniam hic est Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic: Hic est Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo lapis ante pedes iacuit offendentium, ut humilaret corda confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 65. Hic est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra; et de his quae sub coelo sunt 66. Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit 67. Ipse est ergo Deus noster, hic est Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos 68. Sed sunt quos non regit: ipsis non parcit, tamquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari: quia hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula.
IN PSALMUM 48
ENARRATIO
Sermo 1
Pollent et florent non colentes Deum, colentes autem laborant in angustiis.
1. Omnia divina eloquia salubria sunt bene intellegentibus; periculosa vero his qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Haec est enim in hominibus magna et usitata perversitas; quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari; rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod malis in hac vita bene sit et laborent boni: quasi ille perversus sit, et nesciat quid agat, aut omnino averterit oculos a rebus humanis; vel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum labore ista Deus aut videat aut corrigat. Murmurant ergo homines, qui propterea volunt Deum colere ut hic illis bene sit, quando viderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate terrena; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam vocem et contra has blasphemias murmurantium, incantat semper sermo divinus, curans a morsu serpentis. Venenati enim cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et quod peius est manus curantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias. Contra hos ergo cantat sermo divinus, et iam in isto psalmo loquitur nobis. Ad quem psalmum intentam ego facerem Sanctitatem vestram, nisi ipse nos faceret omnes intentos; nec nos solos, sed totum orbem terrarum. Audite enim quemadmodum coepit.
2. [v 2.] Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Iesus Christus, clamavit tot linguis quas misit; et videmus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Iudaeorum, recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque esse quod hic dictum est: Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi huius. Si potuerit, finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem; tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit: Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod Dominus dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat 1: cum omnes qui in conspectu eius erant, utique haberent aures; quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse voluit nos intellegere quod dixit, inhabitatis, ut gentes intellegamus omnes iniquos, habitatores autem orbis omnes, iustos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in Scriptura Dei, ubi ait: Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 2. Quid enim, si abiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subiecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et iusti. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec, omnes gentes. Audiant et iusti, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem.
Pauperes corde veritatem inquirunt, passionem Domini imitantur.
3. [v 3.] Et iterum dicit: Quique terrigenae et filii hominum. Quod ait, terrigenae, ad peccatores retulit; quod ait, filii hominum, ad fideles et iustos. Videtis ergo, quia servatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae? Filii terrae. Qui sunt filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando iam ista distinximus Sanctitati vestrae, et invenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat; Christus autem filius hominis erat, et Deus erat. Quicumque enim pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter iudicium; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait dives, ad terrigenas pertinet; quod ait, pauper, ad filios hominum. Divites intellege superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates pecuniarum; si in eis non extollitur, pauper est: non habeat aliquid, et cupiat et infletur; inter divites et reprobos eum deputat Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Deus, non in arca et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum Apostoli dicentis Timotheo: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere? Quomodo eos qui divites erant fecit pauperes? Tulit illis quare quaeruntur divitiae. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur inter eos inter quos vivit, et superior illis videatur. Cum autem dixit, non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives qui audit Apostolum dicentem: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere. Unde non superbe sapere? Si faciant quod sequitur: Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 3. Non dixit, qui praestat illis; sed, qui praestat nobis. Numquid ipse Paulus non habebat divitias? Habebat plane. Quas divitias? De quibus dicit alio loco Scriptura: Fideli homini mundus totus divitiarum est 4. Audi et ipsum confitentem: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes 5. Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum possidebit: illi inhaereat qui totum creavit. Simul in unum dives et pauper. Dicit in alio psalmo; Edent pauperes, et saturabuntur. Quomodo commendavit pauperes? Edent pauperes, et saturabuntur. Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? Imitando passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Divites quid? Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae 6. Non dixit: Manducaverunt, et saturati sunt; sed: Manducaverunt, et adoraverunt. Adorant quidem Deum, sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant; manducant isti, et saturantur: tamen omnes manducant. Exigitur de manducante quod manducat; non prohibeatur manducare a dispensatore, sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et iusti, gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper: non divisi, non separati. Tempus messis hoc faciet, manus ventilatoris hoc poterit 7. Nunc simul in unum audiant dives et pauper, simul in unum pascantur haedi et agni, donec veniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad sinistram 8. Simul in unum audiant docentem, ne segregati ab invicem audiant iudicantem.
4. [v 4.] Et quid est quod nunc audituri sunt? Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei, intellegentiam. Et haec repetita potius, ne forte cum dixisset, os meum, intellegeres eum tibi loqui, qui in labiis haberet sapientiam. Multi enim habent in labiis et non habent in corde, de quibus dicit Scriptura: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 9. Quid ergo ait ille qui tibi loquitur? qui cum dixerit: Os meum loquetur sapientiam; ut intellegas quia illud quod ex ore funditur, de vena cordis emanat, intulit: Et meditatio cordis mei intellegentiam.
Omnes videbunt Christum iudicaturum, soli autem iusti sicuti est.
5. [v 5.] Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Quis est hic cuius meditatio cordis loquitur intellegentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed hominis interiora possideat? Quis est iste qui audit, et sic loquitur? Multi enim loquuntur quod non audiunt? Qui sunt qui loquuntur quod non audiunt? Qui non faciunt quae dicunt: quales dicit Dominus Pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt; et tibi securitatem Dominus voluit dare. Nolite timere: Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere; dicunt enim, et non faciunt 10. Non audiunt quod dicunt. Qui vero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt: et ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor est, alteri prodest, sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor volebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret: Aperiam in psalterio propositionem meam, quod est iam loqui per corpus, sic enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psalterio, dixit: Inclinabo in parabolam aurem meam. Antequam loquar tibi, inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare, in parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate 11, sicut dicit Apostolus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino 12. Quia nondum est illa visio nostra facie ad faciem, ubi iam non sint parabolae, ubi iam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intellegimus, per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile intellegitur. Quantumvis excolat homo cor suum, et ad interiora intellegenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis huius videmus, ex parte videmus. Assumpta autem incorruptione in resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis iudicaturus vivos et mortuos, tunc videbitur Filius hominis, qui primo iudicatus est, iudicans, discernens malos a bonis, ponens malos a sinistris, bonos a dextris. Videbunt illum et boni et mali, sed malis dicet. Ite in ignem aeternum: bonis autem dicet: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 13; et ibi erit illa visio facie ad faciem, qua illi non sunt digni. Attendite quid dicam. Filium enim hominis sicut hic cum esset adhuc iudicandus, et mali viderunt, et boni; viderunt enim Apostoli qui secuti sunt, viderunt Iudaei qui crucifixerunt; sic cum venerit iudicaturus, et boni illum videbunt et mali: boni, ut percipiant mercedem, quia secuti sunt; mali, ut percipiant poenam, quia crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt? Audeo dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores huius temporis, securi sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod dixi? Intellegat Caritas vestra, ne hoc dicant in iudicio Dei, quia non intellexerunt. Iudaei quia viderunt Christum, crucifixerunt; tu quia non vides Christum, verbo ipsius resistis. Qui verbo resistis, carnem non crucifigeres si videres? Contempsit Iudaeus in ligno pendentem, contemnis tu in coelo sedentem. Ergo viderunt eum ambo genera, dum hic esset: ambo genera videbunt, et cum venerit. Filius enim hominis veniet ut iudicet; quia Filius hominis venit ut iudicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non est passus, et per Filium hominis iudicat, sicut ipse dixit in Evangelio: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio: secutus paulo post ait: Et dedit ei potestatem iudicii faciendi, quoniam Filius hominis est 14. Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre; et quia semper cum Patre, cum Patre semper iudicat: secundum autem quod Filius hominis est, et iudicatus est, et iudicaturus est. Quomodo autem visus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt, quando iudicatus est; sic videbitur, cum coeperit esse iudex, et ab eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam divinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait: Qui diligit me, diligetur a Patre meo: et qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 15, iam impii non videbunt. Ista demonstratio quodammodo familiaris est, suis illam servat, non illam ostendit impiis. Qualis est ista visio? Qualis Christus? Aequalis Patri. Qualis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16. Huic visioni suspiramus modo, et gemimus quamdiu peregrini sumus; huic visioni in fine reddemur, hanc visionem modo in aenigmate videmus, si ergo in aenigmate videmus, inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram: audiamus quod dicimus, faciamus quod praecipimus.
Malum repelle antequam surgat delectatio et sequatur consensio.
6. [v 6.] Et quid dixit? Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius: Utquid timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei eius circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare. Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur? Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet damnationem quam audient impii: Ite in ignem aeternum, est qua evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum 17. Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de qua ipse dixit: Ego sum via, et veritas, et vita 18: et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Caritas vestra. A Deo quid dictum est serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu eius observabis calcaneum 19. Diabolus calcaneum tuum observat, quando labaris, ut deiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput eius, et non apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum? Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit 20. Quia ergo quomodo illum hominem Adam per Evam supplantavit 21, sic diabolus per carnem vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus?
7. [v 7.] Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas calcanei? Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Ergo vitabo ista, et non iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quid est vitare ista? Non confidamus in virtute nostra, non gloriemur in abundantia divitiarum nostrarum; sed gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus est elatis damnationem; et non nos iniquitas calcanei circumdabit. Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur.
Frater noster Christus, ipse redimit nos.
8. [v 8.] Sunt qui praesumunt in amicis suis: alii praesumunt in virtute sua, alii in divitiis. Ista est praesumptio generis humani, non praesumentis in Deo. Dixit de virtute, dixit de divitiis, dicit de amicis: Frater non redimit, redimet homo? Exspectas ut homo te redimat ab ira ventura? Si te frater non redimit, homo te redempturus est? Quis est frater, qui si non redemerit, nullus homo redempturus est? Qui post resurrectionem dixit: Vade, dic fratribus meis 22. Frater noster voluit esse: et cum Deo dicimus, Pater noster, hoc manifestatur in nobis. Qui enim dicit Deo, Pater noster; Christo dicit, Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum, non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas calcanei eius; quia non praesumit de virtute sua, nec in abundantia divitiarum suarum gloriatur, nec de amicis suis potentibus se iactat. In illo ergo praesumat qui propter illum mortuus est, ut ille non in sempiternum moreretur; qui propter illum humilatus est, ut ille exaltaretur; qui quaesivit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si ipse non redimit, homo redempturus est? Aliquis homo redimet, si Filius hominis non redimit? Si Christus non redimit, Adam redimet? Frater non redimit, redimet homo?
Levemus thesaurum nostrum de terra ad coelum.