Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum (page 7)
1825 988 In has autem sanctas et salutares observationes si qui abusus irrepserint: eos prorsus aboleri sancta Synodus vehementer cupit, ita ut nullae falsi dogmatis imagines et rudibus periculosi erroris occasionem praebentes statuantur. Quod si aliquando historias et narrationes sacrae Scripturae, cum id indoctae plebi expediet, exprimi et figurari contigerit: doceatur populus, non propterea divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. Omnis porro superstitio in Sanctorum invocatione, reliquiarum veneratione et imaginum sacro usu tollatur, omnis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur. . . Haec ut fidelius observentur, statuit sancta Synodus, nemini licere, ullo in loco... ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab episcopo approbata fuerit. Nulla etiam admittenda esse nova miracula, nec novas reliquias recipiendas nisi... approbante episcopo.
1821-1825 Decretum de reformatione generali, 3 décembre 1563 1830 Cap. 19 (De duello seu monomachia). Detestabilis duellorum usus, fabricante diabolo introductus, ut cruenta corporum morte animarum etiam perniciem lucretur, ex christiano orbe penitus exterminetur. Imperator, reges... et quocumque alio nomine domini temporales, qui locum ad monomachiam in terris suis inter Christianos concesserint, eo ipso sint excommunicati... Qui vero pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis ... ac perpetuae infamiae poenam incurrant et ut homicidae iuxta sacros canones puniri debeant, et, si in ipso conflictu decesserint, perpetuo careant ecclesiastica sepultura.
ES Decretum de indulgentiis, 4 décembre 1563 1835 989 Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita (cf. Mt 16,19;18,18) antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit: sacrosancta Synodus indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem et sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant. In his tamen concedendis moderationem... adhiberi cupit, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus vero, qui in his irrepserunt et quorum occasione hoc indulgentiarum nomen ab haereticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens: praesenti decreto generaliter statuit, pravos quaestus omnes pro his consequendis... omnino abolendos esse.
1835 Bulla confirmationis Conc. Tridentini 'Benedictus Deus', 26 janvier 1564 ('1563' stilo curiali) 1847 - Tandem consecuti sumus, quod nec diuturnis nec nocturnis curis elaborare destitimus quodque a Patre luminum (Iac 1, 17) assidue precati sumus. Cum enim eam in urbem undique ex christiani nominis nationibus convenisset - Nostris convocata litteris et sua etiam ipsorum pietate excitata - episcoporum et aliorum insignium praelatorum maxima et oecumenico concilio digna frequentia, ... Nobis adeo concilii libertati faventibus, ut etiam de rebus Sedi Apostolicae proprie reservatis liberum ipsi Concilio arbitrium per litteras ad legatos Nostros scriptas ultro permiserimus, quae de sacramentis et aliis rebus, quae quidem necessariae visae sint, tractanda, diffinienda et statuenda restabant ad confutandas haereses, ad tollendos abusus et emendandos mores, a sacrosancta Synodo summa libertate diligentiaque tractata et accurate ac mature admodum definita, explicata, statuta sunt...
1848 Cum autem ipsa sancta Synodus, pro sua erga Sedem Apostolicam reverentia, antiquorum etiam conciliorum vestigiis inhaerens, decretorum suorum omnium, quae Nostro et praedecessorum Nostrorum tempore facta sunt, confirmationem a Nobis petierit, decreto de ea re in publica sessione facto : Nos ... postulatione ipsius Synodi cognita, habita super hac re cum venerab. Fratribus Nostris S. R. E. cardinalibus deliberatione matura, Sanctique Spiritus in primis auxilio invocato, cum ea decreta omnia catholica et populo christiano utilia ac salutaria esse cognovissemus: ad Dei omnipotentis laudem, de eorumdem Fratrum Nostrorum consilio et assensu, in consistorio Nostro secreto illa omnia et singula auctoritate Apostolica hodie confirmavimus et ab omnibus Christifidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus...
1849 Ad vitandum praeterea perversionem et confusionem, quae oriri posset, si unicuique liceret, prout ei liberet, in decreta Concilii commentarios et interpretationes suas edere: Apostolica auctoritate inhibemus omnibus... : ne quis sine auctoritate Nostra audeat ullos commentarios, glossas, annotationes, scholia ullumve omnino interpretationis genus super ipsius Concilii decretis quocumque modo edere aut quidquam quocumque nomine, etiam sub praetextu maioris decretorum corroborationis aut exsecutionis aliove quaesito colore statuere.
1850 Si cui vero in eis aliquid obscurius dictum et statutum fuisse eamque ob causam interpretatione aut decisione aliqua egere visum fuerit : ascendat ad locum, quem Dominus elegit, ad Sedem videlicet Apostolicam, omnium fidelium magistram, cuius auctoritatem etiam ipsa sancta Synodus tam reverenter agnovit. Nos enim difficultates et controversias, si quae ex eis decretis ortae fuerint, nobis declarandas et decidendas, quemadmodum ipsa quoque sancta Synodus decrevit, reservamus...
ES 'Regulae Tridentinae' de libris prohibitis, confirmatae in Const. 'Dominici gregis custodiae', 24 mars 1564 1851 Regula I: Libri omres, quos ante annum 1515 aut Summi Pontifices aut Concilia oecumenica damnarunt, et in hoc Indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt.
1852 Regula II: Haeresiarcharum libri, tam eorum, qui post praedictum annum (1515) haereses invenerunt vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, ... omnino prohibentur. Aliorum autem haereticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur. Qui vero de religione non tractant, a theologis catholicis... examinati et approbati permittuntur...
1853 Regula III: Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur. Librorum autem Veteris Testamenti versiones viris tantum doctis et piis iudicio episcopi concedi poterunt, modo huiusmodi versionibus tamquam elucidationibus vulgatae editionis ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tamquam sano textu utantur. Versiones vero Novi Testamenti ab auctoribus primae classis huius Indicis facta nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quae vero annotationes cum huiusmodi quae permittuntur versionibus vel cum vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis a facultate theologica alicuius Universitatis catholicae aut Inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones....
1854 Regula IV: Cum experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri, hac in parte iudicio episcopi aut inquisitoris stetur, ut cum consilio parochi vel confessarii Bibliorum a catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse...
1855 Regula V: Libri illi, qui haereticorum auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla vel pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cuiusmodi sunt lexica, concordantiae, apophthegmata..., si quae habeant, quae purgatione indigeant, illis episcopi... consilio sublatis aut emendatis, permittantur.
1856 Regula VI: Libri vulgari idiomate de controversiis inter catholicos et haereticos nostri temporis disserentes non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de bibliis vulgari lingua scriptis statutum est. Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi ac similibus argumentis vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est, cur prohibeantur...
1857 Regula VII: Libri, qui res lascivas seu obscoenas ex professo tractant, narrant aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui huiusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur. ... Antiqui vero ab ethnicis conscripti propter sermonis elegantiam et proprietatem permittuntur : nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt.
1858 Regula VIII: Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt,quae ad haeresim seu impietatem, divinationem seu superstitionem spectant, a catholicis theologis ... expurgati concedi possunt. ...
1859 Regula IX: Libri omnes et scripta geomantiae, hydromantiae, aeromantiae, pyromantiae, oneiromantiae, chiromantiae, necromantiae, sive in.quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus reiiciuntur. Episcopi vero diligenter provideant, ne astrologiae iudiciariae libri, tractatus, indices legantur vel habeantur, qui de futuris contingentibus successibus, fortuitisve casibus aut iis actionibus, quae ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare audent. ...
1860 Regula X: In librorum aliarumve scripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi (V) sub Leone X, sess. X, statutum est. (Sequuntur praecepta disciplinaria particularia pro librorum auctoribus, bibliopolis, bibliothecis).
1861 Ad extremum vero omnibus fidelibus praecipitur, ne quis audeat contra harum regularum praescriptum aut huius Indicis prohibitionem libros aliquos legere aut habere. Quod si quis libros haereticorum vel cuiusvis auctoris scripta, ob haeresim vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque prohibita, legerit sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat. ...
1851-1861 Pie IV, Bulle " Injunctum nobis ", 13 novembre 1564; Profession de foi tridentine 1862 994 Ego N- firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei (C'polit.: cf. *150), quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: ( )Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est; Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas; et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.
1863 995 Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam umquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.
1864 996 Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta Novae Legis a Iesu Christo Domino nostro instituta atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet baptismum, confirmationem, Eucharistiam, paenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto.
1865 996 Omnia et singula, quae de peccato originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.
1866 997 Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia transsubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi.
1867 998 Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari; similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. firmite asero, imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venrationem impertiendam; indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Eclesia relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse affirmo.
1868 999 Sanctam catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum principis successori ac Jesu Christi vicario, veram oboedientiam spondeo ac iuro.
1869 1000 Cetera item omnia a sacris canonibus et oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo (et ab oecumenico Concilio Vaticano), tradita, definita ac declarata (praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio), indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reicio, et anathematizo.
1870 1000 Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri atque a meis subditis vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo ac iuro: sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
1862-1870 Pie IV, Const. 'Cum quorumdam hominum', 7 août 1555 1880 993 (cupientes admonere omnes), qui hactenus asseruerunt, dogmatizarunt vel crediderunt, Deum omnipotentem non esse trinum in personis et incomposita omnino indivisaque unitate substantiae et unum unamet simplici divinitatis essentia; aut Dominum nostrum non esse Deum verum eiusdem substantiae per omnia cum Patre et Spiritu Sancto; aut eundem secundum carnem non esse conceptum in utero beatissimae semperque Virginis Mariae de Spiritu Sancto, sed sicut ceteros homines ex semine Ioseph; aut eundem Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum non subiisse acerbissimam crucis mortem, ut nos a peccatis et ab aeterna morte redimeret et Patri ad vitam aeternam reconciliaret; aut eandem beatissimam Virginem Mariam non esse veram Dei matrem, nec perstitisse semper in virginitatis integritate, ante partum scilicet, in partu et perpetuo post partum, ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti Apostolica auctoritate requirimus et monemus...
1880 Saint Pie V, Bulla 'Ex omnibus afflictionibus', 1 octobre 1567; Errores Michaelis Baii de hominis natura et de gratia 1901 1001 1. Nec angeli nec primi hominis adhuc integri merita recte vocantur gratia.
1902 1002 2. Sicut opus malum ex natura sua est mortis aeternae meritorium, sic bonum opus ex natura sua est vitae aeternae meritorium.
1903 1003 3. Et bonis angelis et primo homini, si in statu illo perseverasset usque ad ultimum vitae, felicitas esset merces, et non gratia.
1904 1004 4. Vita aeterna homini integro et angelo promissa fuit intuitu bonorum operum, et bona opera ex lege naturae ad illam consequendam per se sufficiunt.
1905 1005 5. In promissione facta (et) angelo et primo homini continetur naturalis iustitiae constitutio, qua pro bonis operibus, sine alio respectu, vita aeterna iustis promittitur.
1906 1006 6. Naturali lege constitutum fuit homini, ut, si in oboedientia perseveraret, ad eam vitam pertransiret, in qua mori non posset.
1907 1007 7. Primi hominis integri merita fuerunt primae creationis munera; sed iuxta modum loquendi Scripturae sacrae non recte vocantur gratia; quo fit, ut tantum merita, non etiam gratia, debeant nuncupari.
1908 1008 8. In redemptis per gratiam Christi nullum inveniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum.
1909 1009 9. Dona concessa homini integro et angelo, forsitan non improbanda ratione, possunt dici gratia : sed quia, secundum usum (sacrae) Scripurae, nomine gratiae ea tantum munera intelliguntur, quae per Jesum (Christum) male merentibus et indignis conferuntur, ideo neque merita neque merces, quae illis redditur gratia dici debet.
1910 1010 10. Solutionem (Solutio) poenae temporalis, quae peccato dimisso saepe remanet, et corporis resurrectionem (-io) proprie nonnisi meritis Christi adscribendam esse (adscribenda est).
1911 1011 11. Quod pie et iuste in hac vita mortali usque in finem vitae conversati vitam consequimur aeternam, id non proprie gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae iusto Dei iudicio deputandum est : neque in hac retributione bonorum ad Christi meritum respicitur, sed tantum ad primam institutionem generis humani, in qua lege naturali constitutum est, ut iusto Dei iudicio oboedientiae mandatorum vita aeterna reddatur.
1912 1012 12. Pelagii sententia est : opus bonum, citra gratiam adoptionis factum, non est regni caelestis meritorium.
1913 1013 13. Opera bona, a filiis adoptionis facta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod fiunt per spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum ex eo, quod sunt conformia legi, quodque per ea praestatur oboedientia legi.
1914 1014 14. Opera bona iustorum non accipiunt in die iudicii extremi ampliorem mercedem, quam iusto Dei iudicio mererentur (mereantur) accipere.
1915 1015 15. Docet rationem meriti non consistere (Ratio meriti non consistit) in eo, quod, qui bene operatur, habeat gratiam et inhabitantem Spiritum Sanctum, sed in eo solum, quod oboedit divinae legi, quam sententiam saepius repetit et multis rationibus probat fere toto libro (-!).
1916 1016 16. In eodem libro saepius repetit quod (-!) non est vera legis oboedientia, quae fit sine caritate.
1917 1017 17. Dicit sentire (Sentiunt) cum Pelagio, qui dicunt, esse necessarium ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum deificum.
1918 1018 18. Dicit (-!) opera catechumenorum, ut fidem et paenitentiam ante remissionem peccatorum factam, esse (sunt) vitae aeternae merita : quam vitam non consequentur catechumeni, nisi prius praecedentium delictorum impedimenta tollantur.
1919 1019 19. Videtur insinuare quod (- !) opera justitiae et temperantiae, quae Christus fecit, ex dignitate personae operantis non traxerunt majorem valorem.
1920 1020 20. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam.
1921 1021 21. Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae condicionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis.
1922 1022 22. Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos secundo: 'Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt' (Rm 2,14) intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus.
1923 1023 23. Absurda est sententia eorum, qui dicunt, hominem ab initio dono quodam supernaturali et gratuito, supra condicionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et caritate Deum supernaturaliter coleret.
1924 1024 24. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam philosophorum, excogitata est sententia (quae ad Pelagianismum reicienda est), hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita fuerit largitate conditoris sublimatus et ad Dei filium adoptatus, et ad Pelagianismum reicienda est illa sententia (-!).
1925 1025 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, (26) et philosophorum virtutes sunt vitia.
1926 1026 26. (27). Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis eius condicio, quam sententiam repetit ... per plura capitula (-!).
1927 1027 27. (28). Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccandum valet.
1928 1028 28 (29). Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum.
1929 1029 29. (30A). Non soli 'fures' ii sunt et 'latrones', qui Christum viam et 'ostium' veritatis et vitae negant, sed etiam quicunque 'aliunde' quam per ipsum in viam iustitiae (hoc est ad aliquam iustitiam) 'conscendi' (cf. Io 10,1) posse dicunt (docent),
1930 1030 30. (30B). aut tentationi ulli, sine gratiae ipsius adiutorio, resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur aut (ac) ab ea non superetur.
1931 1031 31. Caritas perfecta et sincera, quae est ex (de) 'corde puro et conscientia bona et fide non ficta' (I Tim 1, 5), tam in catechumenis quam in paenitentibus potest esse sine remissione peccatorum.
1932 1032 32. Caritas illa, quae est plenitudo legis, non est semper coniuncta cum remissione peccatorum.
1933 1033 33. Catechumenus iuste, recte et sancte vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per caritatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in baptismi lavacro demum percipitur.
1934 1034 34. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur ut beatificator, vana est et commentitia et ad illudendum sacris Litteris et plurimis veterum testimoniis excogitata.
1935 1035 35. Omne, quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est.
1936 1036 36. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola philosophia per elationem praesumptionis humanae, cum iniuria crucis Christi defenditur a nonnullis doctoribus.
1937 1037 37. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit.
1938 1038 38. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Iohanne prohibetur, aut laudabilis illa caritas, qua 'per Spiritum Sanctum in corde diffusa' (Rom 5,5) Deus amatur.
1939 1039 39. Quod voluntarie fit, etiam si necessario fiat, libere tamen fit.
1940 1040 40. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati.
1941 1041 41. Is libertatis modus, qui est a necessitate, sub libertatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato.
1942 1042 42. Justitia, qua iustificatur per fidem impius, consistit formaliter in oboedientia mandatorum, quae est operum iustitia; non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ac divinae naturae consors efficitur, ut, sic per Spiritum Sanctum renovatus, deinceps bene vivere et Dei mandatis oboedire possit.
1943 1043 43. In hominibus paenitentibus ante sacramentum absolutionis et in catechumenis ante baptismum est vera iustificatio, separata tamen a remissione peccatorum.
1944 1044 44. operibus plerisque, quae a fidelibus fiunt, (solum) ut mandatis Dei pareant, cuiusmodi sunt oboedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, a fornicatione abstinere, iustificantur quidem homines, quia sunt legis oboedientia et vera legis iustitia; non tamen iis obtinent incrementa virtutum.
1945 1045 45. sacrificium Missae non alia ratione est sacrificium, quam generali illa, qua 'omne opus, quod fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat'.
1946 1046 46. (46A). Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium.
1947 1047 47. (46B). Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit.
1948 1048 48. (47A). Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo(s) eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium.
1949 1049 49. (47B). Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus decedens sine regenerationis sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet et legi Dei repugnet.
1950 1050 50. (48). Prava desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto : 'Non concupisces' (cf. Ex 20,17).
1951 1051 51. (49). Concupiscentia sive lex membrorum, et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inoboedientia.
1952 1052 52. (50). Omne scelus eius est condicionis, ut suum auctorem et omnes posteros eo modo inficere possit, quo infecit prima transgressio.
1953 1053 53. (51). Quantum est ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante contrahunt, qui cum minoribus nascuntur vitiis, quam qui cum maioribus.
1954 1054 54. (52). Definitiva haec sententia, Deum homini nihil impossibile praecepisse, falso tribuitur Augustino, cum Pelagii sit.
1955 1055 55. (53). Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur.
1956 1056 56 (54A). In peccato duo sunt, actus et reatus; transeunte autem actu, nihil manet, nisi reatus sive obligatio ad poenam.
1957 1057 57. (54B). Unde in sacramento baptismi aut sacerdotis absolutione proprie reatus peccati dumtaxat tollitur, et ministerium sacerdotum solum liberat a reatu.
1958 1058 58. (55). Peccator paenitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui, paenitentiam suggerens et inspirans, vivificat eum et resuscitat: ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur.
1959 1059 59. (56). Quando per eleemosynas aliaque paenitentiae opera Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quidam errantes autumant (nam alioqui essemus, saltem aliqua ex parte, redemptores); sed aliquid facimus, cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur et communicatur.
1960 1060 60. (57). Per passiones Sanctorum in indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra delicta; sed per communionem caritatis nobis eorum passiones impertiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur.
1961 1061 61. (58). Celebris illa doctorum distinctio, divinae legis mandata bifariam impleri, altero modo, quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum, altero, quantum ad certum quendam modum, videlicet, secundum quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum (hoc est ad modum meritorium), commentitia est et explodenda.
1962 1062 62. (59). Illa quoque distinctio, qua opus dicitur bifariam bonum, vel quia ex obiecto et omnibus circumstantiis rectum est et bonum (quod moraliter bonum appellari consuevit (appellare consueverunt)), vel quia est meritorium regni aeterni, eo quod fit (sit) a vivo Christi membro per Spiritum caritatis, reicienda putatur (est).
1963 1063 63. (60). Similiter (Sed) et illa distinctio duplicis iustitiae, alterius, quae fit per Spiritum caritatis inhabitantem, alterius, quae fit ex inspiratione quidem Spiritus Sancti cor ad paenitentiam excitantis, sed nondum cor inhabitantis et in eo caritatem diffundentis, qua divinae legis iustificatio impleatur, odiosissime et pertinacissime (similiter) reicitur.
1964 1064 64. (6l ). Denique (Item) et illa distinctio duplicis vivificationis, alterius, qua vivificatur peccator, dum ei paenitentia(-ae) et vitae novae propositum et inchoatio per Dei gratiam inspiratur, alterius, qua vivificatur, qui vere iustificatur et palmes vivus in vite Christo efficitur, pariter commentitia est et Scripturis minime congruens.
1965 1065 65. (62). Non nisi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitrii bonus sive non malus, et gratiae Christi iniuriam facit, qui ita sentit et docet.
1966 1066 66. (63 ). Sola violentia repugnat libertati hominis naturali.
1967 1067 67. (64). Homo peccat etiam damnabiliter in eo, quod necessario facit.
1968 1068 68. (65). Infidelitas pure negativa in his, in quibus Christus non est praedicatus, peccatum est.
1969 1069 69. (66). Iustificatio impii fit formaliter per oboedientiam legis, non autem per occultam communicationem et inspirationem gratiae, quae per eam iustificatos faciat implere legem.
1970 1070 70. (67). Homo exsistens in peccato mortali, sive in reatu aeternae damnationis, potest habere veram caritatem: et caritas etiam perfecta potest consistere cum reatu aeternae damnationis.
1971 1071 71. (68). Per contritionem, etiam caritate perfectam (cum caritate perfecta) et cum voto suscipiendi sacramentum coniunctam, non remittitur crimen, extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti.
1972 1072 72. 169). Omnes omnino iustorum afflictiones sunt ultiones peccatorum ipsorum: unde et Iob et martyres, quae passi sunt, propter peccata sua passi sunt.
1973 1073 73. (70). Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali: hinc Beata Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita sicut et aliorum iustorum fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis.
1974 1074 74. (71). Concupiscentia in renatis relapsis in peccatum mortale, in quibus iam dominatur, peccatum est, sicut et alii habitus pravi.
1975 1075 75. (72). Motus pravi concupiscentiae sunt, pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto : 'Non concupisces' (Ex 20,17); unde homo eos sentiens, et non consentiens, transgreditur praeceptum: 'Non concupisces', quamvis transgressio in peccatum non deputetur.
1976 1076 76. (73). Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum: 'Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo' (Dt 6,5 Mt 22,37).
1977 1077 77. (74). Satisfactiones laboriosae iustificatorum non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condonatam.
1978 1078 78. (75). Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis condicio.
1979 1079 79. (76). Falsa est doctorum sententia, primum hominem potuisse a Deo creari et institui sine iustitia naturali.
1980 1080 (censura:) Quas quidem sententias stricto coram Nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent in rigore et proprio verborum sensu ab assertoribus intento haereticas, erroneas, suspectas, temerarias, scandalosas et in pias aures offensionem immittentes respective, ac quaecumque super iis verbo scriptoque emissa, praesentium auctoritate damnamus, circumscribimus et abolemus.
1901-1980 Denzinger 1816 Vor
Saint Pie V, Const. 'In eam pro nostro', 28 janvier 1571 1981 1081 Primum (igitur) damnamus ea omnia cambia, quae ficta (al. sicca) nominantur et ita confinguntur, ut contrahentes ad certas nundinas seu ad alia loca cambia celebrare simulent, ad quae loca ii, qui pecuniam recipiunt, litteras quidem suas cambii tradunt, sed non mittuntur, vel ita mittuntur, ut transacto tempore, unde processerant, inanes referantur, aut etiam nullis huiusmodi litteris traditis, pecunia ibi denique cum interesse reposcitur, ubi contractus fuerat celebratus : nam inter dantes et recipientes usque a principio ita convenerat, vel certe talis intentio erat, neque quisquam est, qui in nundinis, aut locis supradictis, huiusmodi litteris receptis solutionem faciat. Cui malo simile etiam illud est, cum pecuniae sive depositi sive alio nomine ficti cambii traduntur, ut postea eodem in loco vel alibi cum lucro restituantur.
1982 1082 Sed et in ipsis cambiis, quae realia appellantur, interdum, ut ad nos perfertur, campsores praestitutum solutionis terminum, lucro ex tacita vel expressa conventione recepto seu etiam tantummodo promisso, differulnt. Quae omnia nos usuraria esse declaramus et, ne fiant, districtius prohibemus.
ES Saint Pie V, Const. 'Romani Pontificis', 2 août 1571 1983 Cum... Indis in sua infidelitate manentibus plures permittantur uxores, quas ipsi etiam levissimis de causis repudiant, hinc factum est quod recipientibus baptismum permissum sit permanere cum ea uxore, quae simul cum marito baptizata exsistit; et quia saepenumero contingit illam non esse primam coniugem, unde tam ministri (sacramentorum) quam episcopi gravissimis scrupulis torquentur, existimantes illud non esse verum matrimonium: sed quia durissimum est separare eos ab uxoribus, cum quibus ipsi Indi baptismum susceperunt, maxime quia difficillimum foret primam coniugem reperire: ideo Nos, statui dictorum Indorum paterno affectu benigne consulere atque ipsos episcopos et ministros ab huiusmodi scrupulis eximere volentes, motu proprio et ex certa scientia Nostra ac Apostolicae potestatis plenitudine, ut Indi, sicut praemittitur, baptizati et in futurum baptizandi cum uxore, quae cum ipsis fuerit baptizata et baptizabitur, remanere valeant, tamquam cum uxore legitima, aliis dimissis, Apostolica auctoritate tenore praesentium, declaramus, matrimoniumque huiusmodi inter eos legitime consistere.
ES Grégoire XIII, Décret pour l'Eglise gréco-russe, 1575; Profession de foi prescrite aux grecs 1985 1083 Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in Symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum . . . (ut in Symbolo Constantinopolitano, DS 150).
1986 1084 Credo etiam, suscipio atque profiteor ea omnia, quae sacra oecumenica Synodus Florentina super unione occidentalis et orientalis Ecclesiae definivit et declaravit, videlicet quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio aeternaliter est; et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit; cum id, quod sancti Doctores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam tendat, ut per hoc significetur, Filium quoque esse secundum Graecos quidem causam secundum Latinos vero principium subsistentiae Spiritus Sancti, sicut et Patrem. Cumque omnia quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo gignendo dederit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus Sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo aeternaliter etiam genitus est. Illamque verborum illorum " Filioque " explicationem, veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam... (Sequitur textus ex Decr. unionis Graecorum DS 1303 1307 Conc. Florentini.).
1987 1085 Insuper profiteor ac recipio alia omnia, quae ex decretis sacrae oecumenicae generalis Synodi Tridentinae sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia, etiam ultra contenta in supradictis fidei Symbolis, profitenda ac recipienda proposuit atque praescripsit, ut sequitur. Apostolicas... (et cetera omnia, ut in Professione fidei Tridentina DS 1863ss).
ES Grégoire XIII, Const. 'Populis ac nationibus', 25 janvier 1585 1988 Populis ac nationibus nuper ex gentilitatis errore ad fidem catholicam conversis expedit indulgere circa libertatem contrahendi matrimonia, ne homines, continentiae servandae minime assueti, propterea minus libenter in fide persistant, et alios illorum exemplo ab eius perceptione deterreant. Quoniam igitur saepe contingit multos utriusque sed praecipue virilis sexus infideles, post contracta gentili ritu matrimonia, ... ab hostibus captos, a patriis finibus et propriis coniugibus in remotissimas regiones exterminari, adeo ut tam ipsi, captivique, qui in patria remanent, si postea ad fidem convertantur, coniuges infideles tam longo locorum intervallo disiunctos, an sine contumelia Creatoris secum cohabitare velint, ut par est, monere nequeant, vel quia interdum ad hostiles et barbaras provincias ne nuntiis quidem accessus pateat, vel quia ignorent prorsus in quas regiones fuerint transvecti, vel quia itineris longitudo magnam afferat difficultatem: idcirco Nos, attendentes huiusmodi connubia inter infideles contracta, vera quidem, non tamen adeo rata censeri, ut necessitate suadente dissolvi non possint, ... locorum Ordinariis et parochis ... concedimus facultatem dispensandi (super interpellatione) cum quibuscumque utriusque sexus Christifidelibus incolis dictarum regionum et serius ad fidem conversis, qui ante baptisma susceptum matrimonium contraxerunt, ut eorum quilibet, superstite coniuge infideli, et eius consensu minime requisito, aut responso non exspectato, matrimonia cum quovis fideli alterius etiam ritus contrahere et in facie Ecclesiae sollemnizare et in eis postea carnali copula consummatis quoad vixerint remanere licite valeant : dummodo constet etiam summarie et extraiudicialiter, coniugem, ut praefertur, absentem moneri legitime non posse, aut monitum intra tempus in eadem monitione praefixum suam voluntatem non significasse; quae quidem matrimonia, etiamsi postea innotuerit coniuges priores infideles suam voluntatem iuste impeditos declarare non potuisse, et ad fidem etiam tempore transacti secundi matrimonii conversos fuisse, nihilominus rescindi numquam debere, sed valida et firma prolemque inde suscipiendam legitimam fore decernimus.
ES Clément VIII, Decr. ad omnes Superiores regulares, 26 mai 1593 1989 (c. 4) Tam Superiores pro tempore exsistentes quam confessarii, qui postea ad superioritatis gradum fuerint promoti, caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem gubernationem utantur. Atque ita per quoscumque Regularium Superiores, quicumque illi sint, observari mandamus.
ES Clément VIII, Instr. 'Presbyteri Graeci', 30 août 1595 1990 Presbyteri Graeci baptizatos chrismate in fronte non consignent, et ideo ab ipsis in ordine baptismi apud eorum Euchologium praetermittantur, quae sequuntur post illa verba... 'Et post orationem', etc. ubi habetur forma huius consignationis...
1991 1. Episcopi Latini infantes seu alios baptizatos a presbyteris Graecis de facto chrismate in fronte consignatos confirment, et tutius videtur, ut cum cautela et sub condicione id faciant, videlicet: N., si es confirmatus, ego te non confirmo, sed si non es confirmatus, ego consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; praesertim vero, cum verisimiliter dubitari potest, quod ab episcopis Graecis fuerint baptizati.
1992 1086 3... Non sunt cogendi presbyteri Graeci, olea sancta praeter chrisma ab episcopis Latinis dioecesanis accipere, cum huiusmodi olea ab eis in ipsa oleorum et sacramentorum exhibitione, ex vetere ritu, conficiantur seu benedicantur.... Chrisma autem quod non nisi ab episcopo, etiam iuxta eorum ritum, benedici potest, cogantur accipere.
1993 1087 ( 4) Ordinati ab episcopis schismaticis, a1ias rite ordinatis, servata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non exsecutionem.
ES Decr. S. Officii, (sous Clément VIII); 20 juin 1602 1994 1088 Sanctissimus Dn. ... propositionem, scilicet 'licere per litteras seu internuntium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri et ab eodem absente absolutionem obtinere', uti falsam, temerariam et scandalosam damnavit ac prohibuit, praecepitque, ne deinceps ista propositio publicis privatisve lectionibus, concionibus et congressibus doceatur, neve umquam tamquam aliquo casu probabilis defendatur, imprimatur aut ad praxim quovis modo deducatur.
ES Decr. S. Officii, 7 juin 1603 1995 1089 Qu.: An doctrina Patris Suarez, contenta in tomo IV Commentariorum suorum in 3am Partem D. Thomae disp. 21, sect. 4, ubi post publicationem decreti a Sanctissimo D. N. anno elapso de mense Iunii emanati, circa materiam confessionis sacramentalis, de eadem materia ac de sensu dicti decreti disputat, sit aperte contraria dispositioni eiusdem decreti? Resp: Cum verba praecitati decreti clare ac ex ipsorum forma ostendant, Sanctissimum damnasse non solum sententiam asserentem licere ab absente sacerdote absolutionem obtinere, sed etiam licere confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, verbumque 'licere' ex adiunctis aliis dilucide contrahatur ad significandum illicitum quod est contra institutionem et essentiam sacramenti (ut ipsemet Suarez veritate coactus fatetur), merumque figmentum sit, nullum habens in verbis decreti verisimile fundamentum, dicere quod ibi damnatur tota illa hypothetica solum copulatim, videlicet per modum unius, debueritque eadem hypothetica damnanda concipi cum particula copulativa, et non disiunctiva, ut ex proprietate sermonis utrumque membrum subiiceret censurae ae damnationi, et non tantum unum vel aliud, et inanis sit praetextus arguere ab eo casu, dum super solis signis datis paenitentiae, relatis sacerdoti advenienti, datur iamiam morituro absolutio ad confessionem peccatorum absenti sacerdoti factam, cum omnino diversam contineat difficultatem: ideo praefati domini censuerunt praedictam P. Suarez doctrinam aperte pugnare cum definitione Sanctissimi.
ES Paul V, Formula pro finiendis disputationibus de auxiliis ad Praepositos Generales O. Pr. et S. I. missa, 5 septembre 1607 1997 1090 In negotio de auxiliis facta est potestas a Summo Pontifice cum disputantibus tum consultoribus redeundi in patrias aut domus suas : additumque est, fore, ut Sua Sanctitas declarationem et determinationem, quae exspectabatur, opportune promulgaret. Verum ab eodem Ss. Domino serio admodum vetitum est, in quaestione hac pertractanda ne quis partem suae oppositam aut qualificaret aut censura quapiam notaret... Quin optat etiam, ut verbis asperioribus amaritiem animi significantibus invicem abstineant.
ES Decr. S. Off., (sous Urbain VIII); 23 juillet 1639 1998 Circa baptismum datum Alegretae annorum trium circiter filiae hebraeae... invitis parentibus, ... (cardinales) censuerunt parvulam puellam esse vere baptizatam, concurrente materia, forma et intentione, baptismum probari unico teste, et quamvis filii Hebraeorum non possint invitis parentibus baptizari, si tamen de facto baptizentur, valet baptismus et character imprimitur; filiam baptizatam penes Christianos alendam; mulierem baptizantem acriter monendam, ut in posterum caveat a similibus; notificandum vero populo, non licere invitis parentibus filios Hebraeorum baptizare, quia, licet finis sit bonus, media autem non licita, potissimum stante Bulla Iulii III imponente poenam 1000 ducatorum et suspensionis baptizantibus filios Hebraeorum invitis parentibus.
Una cum relatione de ultima Congregatione de auxiliis repertum est etiam manuscriptum allocutionis Pauli V destinatae legato regis Hispaniae die 26. Iul. 1611, quae apprime ad eandem libertatem docendi spectat ideoque meretur, ut magis in extenso adnotetur (ed. G. Schneemann, op. supra cit., 295s) - retinetur modus scribendi originalis italicus antiquior quandoque permixtus cum latino - : ... Che si e sopraseduto in esso (scl. decidendi aliguid in qu. de auxiliis) per tre ragioni: La prima per accertare bene et perche il tempo insegna et mostra la verita delle cose, come quello che e gran giudice et censore delle cose.
La seconda perche si l'una et l'altra parte conviene nella sostanza con la verita cattolica, cioe che Dio con la efficacia della sua grazia ci fa fare et facit de nolentibus volentes et flectit et immutat hominum voluntates, del che ci e questione, ma solo sono discrepanti nel modo, perche i Dominicani dicono che predetermina la nostra volonta fisice, hoc est realiter et efficienter, et i Gesuiti tengono che lo fa congrue et moraliter, opinioni che l'una et l'altera si possono defendere. La terza perche in questi tempi in che ci sono tante heresie conviene molto conservare et mantenere la riputazione et credito di queste due religioni, e con discreditare una puo seguire gran danno. Se si dicesse che converra sapere qual fede si ha da tenere in questa materia, si risponde che sia da seguitare et tenere la dottrina del Concilio Tridentino nella sessione VI de iustificatione che e chiara et dilucida et in che consiste l'errore et heresia dei Pelagiani et Semipelagiani et quello di Calvino et insegna la dottrina cattolica che e necessario che il libero arbitrio sia mosso, eccitato et adjuvato dalla gratia di Iddio et puo liberamente assentire et dissentire et non entra in questa questione del modo che opera la gratia, la quale fu tocca dal Concilio et fu lasciata come inutile et non necessaria, imitando in cio Celestino primo, che avendo difinito alcuni questioni o proposizioni in questa materia disse, che alcune altre difficilioris et subtilioris (naturae) sicuti non audebat condemnare ita et nolebat adstruere (cf. DS 249).
ES Decr. S. Officii, (sous Innocent X); 24 janvier 1647 1999 1091 Sanctissimus Dn. ... propositionem hanc: 'S. Petrus et S. Paulus sunt duo Ecclesiae principes, qui unicum efficiunt', vel : 'sunt duo Ecclesiae catholicae coryphaei ac supremi duces summa inter se unitate coniuncti', vel : 'sunt geminus universalis Ecclesiae vertex, qui in unum divinissime coaluerunt', vel : 'sunt duo Ecclesiae summi pastores ac praesides, qui unicum caput constituunt', ita explicatam, ut ponat omnimodam aequalitatem inter S. Petrum et S. Paulum sine subordinatione et subiectione S. Pauli ad S. Petrum in potestate suprema et regimine universalis Ecclesiae, haereticam censuit et declaravit.
ES Innocent X, Const. 'Cum occasione' ad univ. fideles, 31 mai 1653; Errores Cornelii Jansenii de gratia 2001 1092 1. Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus, secundum praesentes quas habent vires, sunt impossibilia; deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant (cf: DS 1954).
2002 1093 2. Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur.
2003 1094 3. Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione.
2004 1095 4. Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant haeretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare.
2005 1096 5. Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse.
2006 (Censura) Propos. 1: temerariam, impiam, blasphemam, anathemate damnatam et haereticam declaramus et uti talem damnamus. - 2: haereticam... - 3: haereticam ... - 4: falsam et haereticam ... - 5: falsam, temerariam, scandalosam, et intellectam eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, divinae pietati derogantem et haereticam ...
2007 Non intendentes tamen per hanc declarationem et definitionem super praedictis quinque propositionibus factam approbare ullatenus alias opiones quae continentur in praedicto libro Cornelii Iansenii.
2001-2007 Decr. S. Officii, (sous Innocent X); 23 avril 1654 2008 1097 Cum tam Romae quam alibi circumferantur quaedam asserta, acta, manuscripta et forsitan typis excusa Congregationum habitarum coram fel. rec. Clemente VIII et Paulo V super quaestione de auxiliis divinae gratiae tam sub nomine Francisci Pegnae, olim Rotae Romanae decani, quam Fr. Thomae de Lemos O. Praed. aliorumque praelatorum et theologorum, qui ut asseritur, praedictis interfuerunt Congregationibus, necnon quoddam autographum seu exemplar assertae Constitutionis eiusdem Pauli V super definitione praedictae quaestionis de auxiliis, ac damnationis sententiae seu sententiarum Ludovici Molinae Soc. Iesu : eadem Sanctitas sua praesenti hoc decreto declarat ac decernit, praedictis assertis, actis, tam pro sententia Fratrum Ord. S. Dominici quam Ludovici Molinae aliorumque Soc. Iesu religiosorum, et autographo sive exemplari praedictae assertae Constitutionis Pauli V nullam omnino esse fidem adhibendam ; neque ab alterutra parte seu a quocumque alio allegari posse vel debere : sed super quaestione praedicta observanda esse decreta Pauli V et Urbani VIII suorum praedecessorum (cf. DS 19970).
ES Alexandre VII, Const. 'Ad sanctam beati Petri sedem', 16 octobre 1656
2010 5. Cum ... nonnulli iniquitatis filii praedictas quinque propositiones vel in libro praedicto eiusdem Cornelii Iansenii non reperiri, sed ficte et pro arbitrio compositas esse, vel non in sensu ab eodem intento damnatas fuisse asserere magno cum Christi fidelium scandalo non reformident,
2011 6. Nos, qui omnia quae hac in re gesta sunt sufficienter et attente perspeximus, utpote qui (qua cardinalis et commissarius) ... omnibus illis congressibus interfuimus, in quibus Apostolica auctoritate eadem causa discussa est, ea profecto diligentia, qua maior desiderari non posset, quamcumque dubitationem super praemissis in posterum auferre volentes, ... praeinsertam Innocentii praedec. Nostri constitutionem, declarationem et definitionem harum serie confirmamus, approbamus et innovamus,
2012 1098 et quinque illas propositiones ex libro praememorati Cornelii Jansenii episcopi Iprensis, cui titulus est Augustinus, excerptas ac in sensu ab eodem Cornelio Iansenio intento damnatas fuisse, declaramus et definimus, ac uti tales, inusta scilicet eadem singulis nota, quae in pradicta declaratione et definitione unicuique illarum si(n)gillatim inuritur, iterum damnamus...
ES Resp. S. Officii, (sous Alexandre VII); 11 février 1661 2013 5005 Qu.: An confessarius sollicitando propter parvitatem materiae sit denuntiandus ? Resp.: Cum in rebus venereis non detur parvitas materiae, et, si daretur, in re praesenti non dari (detur?), censuerunt esse denuntiandum, et opinionem contrariam non esse probabilem.
ES Alexandre VII, Breve 'Sollicitudo omnium ecclesiarum'; 8 décembre 1661 2015 1100 I. Vetus est Christi fidelium erga eius beatissimam matrem Virginem Mariam pietas sentientium, eius animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Iesu Christi eius filii, humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis praeservatam immunem, atque in hoc sensu eius conceptionis festivitatem sollemni ritu colentium et celebrantium; crevitque horum numerus post editas a fel. rec. Sixto pp. IV ... constitutiones (DS 1400 1425 a Conc. Trid. innovatas: DS 1516). ... Aucta rursus et propagata fuit pietas haec, ... ita ut, accedentibus quoque plerisque celebrioribus academiis ad hanc sententiam, iam fere omnes catholici eam complectantur.
2016 1100 2. Et quia ex occasione contrariae assertionis in contionibus, lectionibus, conclusionibus et actibus publicis, quod nempe eadem beatissima Virgo Maria fuerit concepta cum peccato originali, oriebantur in populo christiano cum magna Dei offensa scandala, iurgia et dissensiones, recol. mem. Paulus pp. V etiam praedecessor Noster vetuit horum opinionem praefatae sententiae contrariam publice doceri aut praedicari. Quam prohibitionem piae mem. Gregorius pp. XV similiter praedecessor Noster ad privata etiam colloquia extendit, mandans insuper in favorem eiusdem sententiae, ut in sacrosanctae Missae sacrificio ac divino Officio celebrandis tam publice quam privatim non alio quam 'conceptionis' nomine uti quicumque debeant.
2017 1100 4. Nos, considerantes quod sancta Romana Ecclesia de intemeratae semperque Virginis Mariae Conceptione festum sollemniter celebrat et speciale ac proprium super hoc Officium olim ordinavit ... volentesque laudabili huic pietati et devotioni et festo ac cultui ... favere, ... (Decreta) edita in favorem sententiae asserentis, animam beatae Mariae Virginis in sui creatione et in corpus infusione Spiritus Sancti gratia donatam et a peccato originali praeservatam fuisse ... innovamus.
ES Alexandre VII, Const. 'Regiminis apostolici', 15 février 1665 ('1664' st. cur.)
2020 1099 'Ego N. Constitutioni Apostolicae Innocentii X, datae die 31. maii 1653, et Constitutioni Alexandri VII, datae die 16. Octobris 1656, Summorum Pontificum, me subicio, et quinque propositiones ex Cornelii Jansenii libro, cui nomen Augustinus, excerptas, et in sensu ab eodem auctore intento, prout illas per dictas Constitutiones Sedes Apostolica damnavit, sincero animo reicio ac damno, et ita iuro: Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei evangelia.'
ES Propositiones XLV damnatae in Decretis S. Officii (sous Alexandre VII); Errores doctrinae moralis laxioris; prop. 1-28, décret V du 24 sept. 1665; 29-45, du 18 mars 1666 2021 1101 1. Homo nullo umquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium.
2022 1102 2. Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat.
2023 1103 3. Sententia asserens, Bullam 'Coenae' solum prohibere absolutionem haeresis et aliorum criminum, quando publica sunt, et id non derogare facultati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est, anno 1629, 18. Iulii in Consistorio sacrae Congregationis Eminentissimorum Cardinalium visa et tolerata est.
2024 1104 4. Praelati regulares possunt in foro conscientiae absolvere quoscumque saeculares ab haeresi occulta et ab excommunicatione propter eam incursa.
2025 1105 5. Quamvis evidenter tibi constet, Petrum esse haereticum, non teneris denuntiare, si probare non possis.
2026 1106 6. Confessarius, qui in sacramentali confessione tribuit paenitenti chartam postea legendam, in qua ad venerem incitat, non censetur sollicitasse in confessione, ac proinde non est denuntiandus.
2027 1107 7. Modus evadendi obligationem denuntiandae sollicitationis est, si sollicitatus confiteatur cum sollicitante: hic potest ipsum absolvere absque onere denuntiandi.
2028 1108 8. Duplicatum stipendium potest sacerdos pro eadem Missa licite accipere, applicando petenti partem etiam specialissimam fructus ipsimet celebranti correspondentem, idque post decretum Urbani VIII.
2029 1109 9. Post decretum Urbani potest sacerdos, cui Missae celebrandae traduntur, per alium satisfacere, collato illi minori stipendio, alia parte stipendii sibi retenta.
2030 1110 10. Non est contra iustitiam, pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum offerre. Neque etiam est contra fidelitatem etiamsi promittam promissione, etiam iuramento firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram.
2031 1111 11. Peccata in confessione omissa seu oblita ob instans periculum vitae aut ob aliam causam, non tenemur in sequenti confessione exprimere.
2032 1112 12. Mendicantes possunt absolvere a casibus episcopis reservatis, non obtenta ad id episcoporum facultate.
2033 1113 13. Satisfacit praecepto annuae confessionis, qui confitetur regulari episcopo praesentato, sed ab eo iniuste reprobato.
2034 1114 14. Qui facit confessionem voluntarie nullam, satisfacit praecepto Ecclesiae (cf. DS 2155).
2035 1115 15. Paenitens propria auctoritate substituere sibi alium potest, qui loco ipsius paenitentiam adimpleat.
2036 1116 16. Qui beneficium curatum habent, possunt sibi eligere in confessarium simplicem sacerdotem non approbatum ab Ordinario.
2037 1117 17. Est licitum religioso vel clerico, calumniatorem gravia crimina de se vel de sua religione spargere minantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetit: uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus vel ipsi religioso, vel eius religioni publice et coram gravissimis viris praedicta impingere, nisi occidatur.
2038 1118 18. Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes ac etiam iudicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare.
2039 1119 19. Non peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam.
2040 1120 20. Restitutio a Pio V imposita beneficiatis non recitantibus non debetur in conscientia ante sententiam declaratoriam iudicis, eo quod sit poena.
2041 1121 21. Habens capellaniam collativam, aut quodvis aliud beneficium ecclesiasticum, si studio litterarum vacet, satisfacit suae obligationi, si officium per alium recitet.
2042 1122 22. Non est contra iustitiam, beneficia ecclesiastica non conferre gratis: quia collator conferens illa beneficia ecclesiastica pecunia interveniente non exigit illam pro collatione beneficii, sed veluti pro emolumento temporali, quod tibi conferre non tenebatur.
2043 1123 23. Frangens ieiunium Ecclesiae, ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel inoboedientia hoc faciat, puta quia non vult se subicere praecepto.
2044 1124 24. Mollities, sodomia et bestialitas sunt peccata eiusdem speciei infimae; ideoque sufficit dicere in confessione, se procurasse pollutionem.
2045 1125 25. Qui habuit copulam cum soluta, satisfacit confessionis praecepto dicens : Commisi cum soluta grave peccatum contra castitatem, non explicando copulam.
2046 1126 26. Quando litigantes habent pro se opiniones aeque probabiles, potest iudex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius prae alio.
2047 1127 27. Si liber sit alicuius iunioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet, reiectam esse a Sede Apostolica tamquam improbabilem.
2048 1128 28. Populus non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a principe promulgatam.
2049 1129 29. In die ieiunii qui saepius modicum quid comedit, etiamsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit ieiunium.
2050 1130 30. Omnes officiales, qui in republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii, nec debent se certificare an labor sit compatibilis cum ieiunio.
2051 1131 31. Excusantur absolute a praecepto ieiunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agunt, etiamsi iter necessarium non sit et etiamsi iter unius diei conficiant.
2052 1132 32. Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova et lacticinia in Quadragesima obliget.
2053 1133 33. Restitutio fructuum ob omissionem Horarum suppleri potest per quascumque eleemosynas, quas antea beneficiarius de fructibus sui beneficii fecerit.
2054 1134 34. In die Palmarum recitans officium paschale satisfacit praecepto.
2055 1135 35. Unico officio potest quis satisfacere duplici praecepto pro die praesenti et crastino.
2056 1136 36. Regulares possunt in foro conscientiae uti privilegiis suis, quae sunt expresse revocata per Concilium Tridentinum.
2057 1137 37. Indulgentiae concessae regularibus et revocatae a Paulo V hodie sunt revalidatae.
2058 1138 38. Mandatum Tridentini, factum sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi 'quamprimum' (cf. DS 1647), est consilium, non praeceptum.
2059 1139 39. Illa particula 'quamprimum' intelligitur, cum sacerdos suo tempore confitebitur.
2060 1140 40. Est probabilis opinio, quae dicit, esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quae ex osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris et pollutionis.
2061 1141 41. Non est obligandus concubinarius ad eiciendam concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgo 'regalo', dum, deficiente illa (Sanchez illo) nimis aegre ageret vitam, et aliae epulae taedio magno concubinarium afficerent, et alia famula nimis difficile inveniretur.
2062 1142 42. Licitum est mutuanti, aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad certum tempus.
2063 1143 43. Annuum legatum pro anima relictum non durat plus quam per decem annos.
2064 1144 44. Quoad forum conscientiae, reo correcto eiusque contumacia cessante, cessant censurae.
2065 1145 45. Libri prohibiti 'donec expurgentur', possunt retineri usque dum adhibita diligentia corrigantur.
(censura S. Off.) ut minimum scandalosae.
2021-2065 Decr. S. Officii, 5 mai 1667, (sous Alexandre VII) 2070 1146 (Circa controversiam:) an illa attritio, quae concipitur ex metu gehennae, excludens voluntatem peccandi, cum spe veniae, ad impetrandam gratiam in sacramento paenitentiae requirat insuper aliquem actum dilectionis Dei, asserentibus quibusdam, negantibus aliis, et invicem adversam sententiam censurantibus: ... Sanctitas Sua ... praecipit ... ut, si deinceps de materia attritionis praefatae scribent vel libros aut scripturas edent vel docebunt vel praedicabunt vel alio quovis modo paenitentes aut scholares ceterosque erudient, non audeant alicuius theologicae censurae alteriusve iniuriae aut contumeliae nota taxare alterutram sententiam, sive negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in praefata attritione ex metu gehennae concepta, quae hodie inter scholasticos communior videtur, sive asserentem dictae dilectionis necessitatem, donec ab hac Sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum.
ES Decr. Cgr. S. Concilii , (sous Innocent XI), 12 février 1679 2090 1147 Etsi frequens quotidianusque sacrosanctae Eucharistiae usus a SS. Patribus fuerit semper in Ecclesia probatus: numquam tamen aut saepius illam percipiendi aut ab ea abstinendi certos singulis mensibus aut hebdomadis dies statuerunt, quos nec Concilium Tridentinum praescripsit, sed, quasi humanam infirmitatem secum reputaret, nihil praecipiens, quid cuperet tantum indicavit, cum inquit: 'Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes sacramentali Eucharistiae perceptione communicarent' (DS 1747). Idque non immerito: multiplices enim sunt conscientiarum recessus, variae ob negotia spiritus alienationes; multae contra gratiae et Dei dona parvulis concessa, quae cum humanis oculis scrutari non possimus, nihil certe de cuiusque dignitate atque integritate et consequenter de frequentiore aut quotidiano vitalis panis esu potest constitui.
2091 1147 Et propterea quod ad negotiatores ipsos attinet, frequens ad sacram alimoniam percipiendam accessus confessariorum secreta cordis explorantium iudicio est relinquendus, qui ex conscientiarum puritate et frequentiae fructu et ad pietatem processu laicis negotiatoribus et coniugatis, quod prospicient eorum saluti profuturum, id illis praescribere debebunt.
2092 1147 In coniugatis autem hoc amplius animadvertant, cum beatus Apostolus nolit eos 'invicem fraudari, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacent orationi' (cf. l cor 7, 5), eos serio admoneant, tanto magis ob sacratissimae Eucharistiae reverentiam continentiae vacandum purioreque mente ad caelestium epularum communionem esse conveniendum.
2093 1148 In hoc igitur pastorum diligentia potissimum invigilabit, non ut a frequenti aut quotidiana sacrae communionis sumptione unica praecepti formula aliqui deterreantur, aut sumendi dies generaliter constituantur, sed magis quid singulis permittendum, per se aut parochos seu confessarios sibi decernendum putet; illudque omnino prohibeat ut nemo a sacro convivio, seu frequenter seu quotidie accesserit, repellatur...
2094 1149 Proderit etiam praeter parochorum et confessariorum diligentiam opera quoque concionatorum uti et cum eis constitutum habere, ut cum fideles ad sanctissimi Sacramenti frequentiam (quod facere debent) accesserint (al.: accenderint), statim de magna ad illud sumendum praeparatione orationem habeant, generatimque ostendant, eos, qui ad frequentiorem aut quotidianam salutiferi cibi sumptionem devoto studio excitantur, debere, sive laici negotiatores sint, sive coniugati, sive quicumque alii, suam agnoscere infirmitatem, ut dignitate Sacramenti ac divini iudicii formidine discant caelestem mensam, in qua Christus est, revereri; et si quando se minus paratos senserint, ab ea abstinere seque ad maiorem praeparationem accingere.
2095 1150 Porro episcopi et parochi seu confessarii redarguant asserentes, communionem quotidianam esse de iure divino...
ES Denzinger 1981 Vor
Propositiones LXV damnatae in Decr. S. Officii 2 mars 1679, (sous Innocent XI); Errores doctrinae moralis laxioris 2101 1151 1. Non est illicitum, in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, conventio aut periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in collatione baptismi, ordinis sacerdotalis aut episcopalis.
2102 1152 2. Probabiliter existimo, iudicem posse iudicare iuxta opinionem etiam minus probabilem.
2103 1153 3. Generatim, dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus.
2104 1154 4. Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens, ductus opinione minus probabili.
2105 1155 5. An peccet mortaliter, qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus.
2106 1156 6. Probabile est, ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum caritatis erga Deum.
2107 1157 7. Tunc solum obligat, quando tenemur iustificari, et non habemus aliam viam, qua iustificari possumus.
2108 1158 8. Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini; quia licite potest (quis) appetitus naturalis suis actibus frui.
2109 1159 9. Opus coniugii ob solam voluptatem exercitum omni penitus caret culpa ac defectu veniali.
2110 1160 10. Non tenemur proximum diligere actu interno et formali.
2111 1161 11. Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos.
2112 1162 12. Vix in saecularibus invenies, etiam in regibus, superfluum statui. Et ita vix aliquis tenetur ad eleemosynam, quando tenetur tantum ex superfluo statui.
2113 1163 13. Si cum debita moderatione facias, potes absque peccato mortali de vita alicuius tristari, et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare, non quidem ex displicentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum.
2114 1164 14. Licitum est, absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis; quia nimirum ei obventura est pinguis hereditas.
2115 1165 15. Licitum est filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hereditate consecutas.
2116 1166 16. Fides non censetur cadere sub praeceptum speciale et secundum se.
2117 1167 17. Satis est actum fidei semel in vita elicere.
2118 1168 18. Si (a) potestate publica quis interrogetur, fidem ingenuo confiteri, ut Deo et fidei gloriosum consulo : tacere ut peccaminosum per se non damno.
2119 1169 19. Voluntas non potest efficere, ut assensus fidei in se ipso sit magis firmus, quam mereatur pondus rationum ad assensum impellentium.
2120 1170 20. Hinc potest quis prudenter repudiare assensum, quem habebat, supernaturalem.
2121 1171 21. Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, immo cum formidine, qua quis formidet, ne non sit locutus Deus.
2122 1172 22. Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita Remuneratoris.
2123 1173 23. Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad iustificationem sufficit.
2124 1174 24. Vocare Deum in testem mendacii levis non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem.
2125 1175 25. Cum causa licitum est iurare sine animo iurandi, sive res sit levis sive gravis.
2126 1176 26. Si quis vel solus vel coram aliis, sive interrogatus sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine iuret, se non fecisse aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid aliud, quod non fecit, vel aliam viam (diem) ab ea, in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non mentitur nec est periurus.
2127 1177 27. Causa iusta utendi his amphibologiis est, quoties id necessarium aut utile est ad salutem corporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quemlibet alium virtutis actum, ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expediens et studiosa.
2128 1178 28. Qui mediante commendatione vel munere ad magistratum vel officium publicum promotus est, poterit cum restrictione mentali praestare iuramentum, quod de mandato regis a similibus solet exigi, non habito respectu ad intentionem exigentis; quia non tenetur fateri crimen occultum.
2129 1179 29. Urgens metus gravis est causa iusta sacramentorum administrationem simulandi.
2130 1180 30. Fas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit : idem quoque dicendum si quis impingat alapam vel fuste percutiat et post impactam alapam vel ictum fustis fugiat.
2131 1181 31. Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei.
2132 1182 32. Non solum licitum est defendere defensione occisiva, quae actu possidemus, sed etiam, ad quae ius inchoatum habemus et quae nos possessuros speramus.
2133 1183 33. Licitum est tam heredi quam legatario, contra iniuste impedientem, ne vel hereditas adeatur vel legata solvantur, se taliter defendere sicut et ius habenti in cathedram vel praebendam, contra earum possessionem iniuste impedientem.
2134 1184 34. Licet procurare abortum ante animationem foetus, ne puella deprehensa gravida occidatur aut infametur.
2135 1185 35. Videtur probabile, omnem foetum (quamdiu in utero est) carere anima rationali et tunc primum incipere eandem habere, cum paritur : ac consequenter dicendum erit, in nullo abortu homicidium committi.
2136 1186 36. Permissum est furari, non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi.
2137 1187 37. Famuli et famulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maiorem iudicant salario, quod recipiunt.
2138 1188 38. Non tenetur quis sub poena peccati mortalis restituere, quod ablatum est per pauca furta, quantumcumque sit magna summa totalis.
2139 1189 39. Qui alium movet aut inducit ad inferendum grave damnum tertio, non tenetur ad restitutionem istius damni illati.
2140 1190 40. Contractus mohatra licitus est, etiam respectu eiusdem personae et cum contractu retrovenditionis praevie inito cum intentione lucri.
2141 1191 41. Cum numerata pecunia pretiosior sit numeranda, et nullus sit, qui non maioris faciat pecuniam praesentem quam futuram, potest creditor aliquid ultra sortem a mutu(at)ario exigere et eo titulo ab usura excusari.
2142 1192 42. Usura non est, dum ultra sortem aliquid exigitur tamquam ex benevolentia et gratitudine debitum, sed solum si exigatur tamquam ex iustitia debitum.
2143 1193 43. Quidni nonnisi veniale sit, detrahentis auctoritatem magnam sibi noxiam falso crimine elidere?
2144 1194 44. Probabile est, non peccare mortaliter, qui imponit falsum crimen alicui, ut suam iustitiam et honorem defendat. Et si hoc non sit probabile, vix ulla erit opinio probabilis in theologia.
2145 1195 45. Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale non datur tamquam pretium, sed dumtaxat tamquam motivum conferendi vel efficiendi spirituale, vel etiam quando temporale sit solum gratuita compensatio pro spirituali, aut e contra.
2146 1196 46. Et id quoque locum habet, etiamsi temporale sit principale motivum dandi spirituale; immo etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud pluris aestimetur quam res spiritualis.
2147 1197 47. Cum dicit Concilium Tridentinum, eos alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, qui, nisi quos digniores et Ecclesiae magis utiles ipsi iudicaverint, ad ecclesias promovent: Concilium vel primo videtur per hoc 'digniores' non aliud significare velle, nisi dignitatem eligendorum, sumpto comparativo pro positivo; vel secundo locutione minus propria ponit 'digniores', ut excludat indignos, non vero dignos; vel tandem loquitur tertio, quando fit concursus.
2148 1198 48. Tam clarum videtur, fornicationem secundum se nullam involvere malitiam, et solum esse malam, quia interdicta, ut contrarium omnino rationi dissonum videatur.
2149 1199 49. Mollities iure naturae prohibita non est. Unde, si Deus eam non interdixisset, saepe esset bona et aliquando obligatoria sub mortali.
2150 1200 50. Copula cum coniugata, consentiente marito, non est adulterium ; adeoque sufficit in confessione dicere, se esse fornicatum.
2151 1201 51. Famulus, qui submissis humeris scienter adiuvat herum suum ascendere per fenestras ad stuprandam virginem, et multoties eidem subservit deferendo scalam, aperiendo ianuam, aut quid simile cooperando non peccat mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur.
2152 1202 52. Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus.
2153 1203 53. Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro, qui duas eius partes, immo quattuor simul a diversis celebrantibus audit.
2154 1204 54. Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas Horas, ad nihil tenetur; quia maior pars trahit ad se minorem.
2155 1205 55. Praecepto communionis annuae satisfit per sacrilegam Domini manducationem (cf. DS 2034).
2156 1206 56. Frequens confessio et communio, etiam in his, qui gentiliter vivunt, est nota praedestinationis.
2157 1207 57. Probabile est, sufficere attritionem naturalem, modo honestam.
2158 1208 58. Non tenemur confessario interroganti fateri peccati alicuius consuetudinem.
2159 1209 59. Licet sacramentaliter absolvere dimidiate tantum confessos ratione magni concursus paenitentium, qualis verbi gratia potest contingere in die magnae alicuius festivitatis aut indulgentiae.
2160 1210 60. Paenitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei, naturae aut Ecclesiae, etsi emendationis spes nulla appareat, nec est neganda nec differenda absolutio, dummodo ore proferat, se dolere et proponere emendationem.
2161 1211 61. Potest aliquando absolvi, qui in proxima occasione peccandi versatur, quam potest et non vult omittere, quin immo directe et ex proposito quaerit aut ei se ingerit.
2162 1212 62. Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis aut honesta non fugiendi occurrit.
2163 1213 63. Licitum est quaerere directe occasionem proximam peccandi pro bono spirituali vel temporali nostro vel proximi.
2164 1214 64. Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, et etiamsi per negligentiam, etiam culpabilem, nesciat mysterium sanctissimae Trinitatis et Incarnationis Domini nostri Jesu Christi.
2165 1215 65. Sufficit illa mysteria semel credidisse.
2166 (Censura:) Omnes propositiones damnatae et prohibitae sicut iacent, ut minimum tamquam scandalosae et in praxi perniciosae.
2167 1216 (Conclusio Decreti:) Tandem, ut ab iniuriosis contentionibus doctores seu scholastici aut alii quicumque in posterum se abstineant, et ut paci et caritati consulatur, idem Sanctissimus in virtute sanctae oboedientiae eis praecipit, ut tam in libris imprimendis ac manuscriptis, quam in thesibus, disputationibus ac praedicationibus caveant ab omni censura et nota, necnon a quibuscumque conviciis contra eas propositiones, quae adhuc inter catholicos hinc inde controvertuntur, donec a Sancta Sede, re cognita, super iisdem propositionibus iudicium proferatur.
2101-2167 Decr. S. Officii, (sous Innocent XI); 23 novembre 1679 2170 1217 1. Deus donat nobis omnipotentiam suam, ut ea utamur, sicut aliquis donat alteri villam vel librum.
2171 1218 2. Deus subicit nobis suam omnipotentiam. (Censura: Prohibentur uti) temerariae ad minimum et novae.
2175 Facta relatione per Patrem Lauream contentorum in litteris Patris Thirsi Gonzalez Soc. Iesu, Ssmo D. N. directis, Em'mi Domini dixerunt quod scribatur per Secretarium Status Nuntio Apostolico Hispaniarum ut significet dicto Patri Thirso, quod Sanctitas Sua benigne accepit ac, non sine laude perlectis eius litteris, mandavit ut ipse libere et intrepide praedicet, doceat et calamo defendat opinionem magis probabilem, nec non viriliter impugnet sententiam eorum qui asserunt quod in concursu minus probabilis opinionis cum probabiliori sic cognita et judicata, licitum sit sequi minus probabilem eumque certum faciat, quod quidquid favore opinionis magis probabilis egerit et scripserit, gratum erit Sanctitati Suae.
2176 Iniungatur Patri Generali Societatis Iesu de ordine Sanctitatis Suae, ut non modo permittat eiusdem Patribus Societatis scribere pro opinione magis probabili et impugnare sententiam asserentium, quod in concursu minus probabilis opinionis cum probabiliori sic cognita et iudicata, licitum sit sequi minus probabilem, verum etiam scribat omnibus Universitatibus Societatis, mentem Sanctitatis Suae esse ut quilibet, prout sibi libuerit, libere scribat pro opinione magis probabili et impugnet contrariam praedictam; eisque iubeat ut mandato Sanctitatis Suae omnino se submittant.
2177 (Additum in autographo S. Officii:) Die 8 Julii 1680. Renunciato praedicto Ordine Sanctitatis Suae Patri Generali Societatis Jesu per Assessorem, respondit, se in omnibus quanto citius pariturum, licet nec per ipsum, nec per suos Praedecessores fuerit umquam interdictum scribere pro opinione magis probabili, eamque docere.
ES Instructio S. Officii (Schema a cardinali Hieronymo Casanate elaboratum), (sous Innocent XI), cc. octobre 1682
2181 1. Nemini igitur orationi meditativae sive contemplativae addicto liceat vocalem orationem a Christo Domino institutam, ab Apostolis servatam et ab Ecclesia catholica perenni successione in omnibus divinis ministeriis semper adhibitam, vel despicere vel tamquam inutilem et in comparatione meditativae aut contemplativae inanem deprimere; sed docente propheta in hymnis et canticis Dominum esse laudandum, eam omnes cum mentali pariter et contemplativa laudent atque commendent.
2182 2. Cum vero in domo Patris caelestis mansiones multae sint (cf. Io 14, 2), meditationi vacantes eorumque directores nullo modo contemplationi studentes despiciant aut otiosos vocent aut, quod peius est, aliqua haeresis labe notent; sed donis cuique eorum a Deo per meditationem collatis sancte et pie utantur et fruantur; praecipue cum contemplationis gratiam saepe summi, saepe minimi, saepius remoti aliquando etiam coniugati percipiant.
2183 3. Contemplativi pariter meditativos non contemnant, cum regulariter per meditationis gradus ad contemplationis apicem perveniatur; sed omnes glorificent cum caritate Deum, Dominum nostrum Jesum Christum, scientes quod non habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis.
2184 4. Licet autem nemo a contemplationis gratia, auxiliante Deo, repellatur, animadvertendum tamen magnopere est per directores animarum, ne omnis aetas, gradus, sexus aut condicio ad huius doctrinae et exercitii praxim indistincte admittatur, sed prius mensuram spiritus, quid ferre quidve agere valeat, assidua observatione pensent, ut alios ad meditationem, alios ad contemplationem, iuxta uniuscuiusque spiritum, perducant.
2185 5. Ut autem doctrina de oratione contemplativa, qua fidelium animae ad summam cum Deo unionem elevantur, purgatis erroribus, integra et illibata permaneat, caveant inprimis contemplativi asserere aut tenere, solius Dei praesentiam in omni loco esse obiectum contemplationis seu orationis quam quietis vocant: cum omnia meditationis obiecta possint, licet diverso modo, esse obiecta contemplationis; neque pariter audeant asserere, eos numquam qui meditatione se exercent, ad aliquem perfectionis gradum ascendere posse, nisi ad contemplationis orationem transierint.
2186 6. Et quia per incarnationem et passionem Domini nostri Iesu Christi salvati et liberati sumus, caveant contemplativi, ne, voluntarie atque ex industria, eiusdem Domini nostri vitae, gestorum, passionis et redemptionis mysteriorum obliviscantur aut eorumdem considerationem inutilem et contemplationis statui contrariam esse asseverent; immo eorum considerationi, ad exemplum omnium Sanctorum, pro loci et temporis opportunitate sedulo incumbant.
2187 7. Neque Christi Domini Beatissimaeque eius Matris Mariae Virginis ceterorumque Sanctorum, qui cum Deo regnant in caelis et pro nobis in hac lacrymarum valle constitutis orant, imagines et simulacra, tam externa quam interna, velut contemplationi inutilia a mente et oculis removeant; licet aliquando, in actu contemplationis tantum, et quando mens nostra caelestibus donis perfusa ad divinarum rerum contemplationem attrahitur, ne anima distrahatur, liceat a figuris pro tunc recedere.
2188 8. Et quia perfectae contemplationis exercitium in eo praecipue versatur, ut anima in contemplationis actu nihil aliud agat, immo cum pro tunc omnium creaturarum oblivione ad Deum aut divina in sublimium virtutum fidei, spei et caritatis, quibus Deus praecipue colitur consideratione elevetur, nullo modo meditativi audeant aut praesumant contemplativos tamquam otiosos et desides in vulgus sugillare.
2189 9 Meminerint praeterea tam contemplativi quam meditativi, minime se exemptos esse ab observatione praeceptorum Dei et Ecclesiae immo omnes, velut servi erga dominos et uxores erga viros suos, stricte teneri ad observantiam mandatorum, quae secundum cuiusque statum servari debent, cum virtus orationis ad humilitatem et oboedientiam, non vero ad superbiam et elationem, perducat.
2190 10. Idem pariter docendum et tenendum est de clericis tam saecularibus quam regularibus, pariterque de monialibus: ne praetextu meditationis sive contemplationis praesumant se ab ecclesiasticis obligationibus, regularibus votis, institutis aut regulis eximi aut liberari, cum ab eorum observantia, quamvis ad aliquem perfectum orandi gradum pervenerint, nullo modo probentur exempti.
2191 11. Ab externis autem religionis et pietatis officiis, quae a fidelibus in Ecclesia catholica exerceri solent, quemadmodum sunt sacramentorum et sacramentalium usus, ecclesiarum visitatio et ieiuniorum observantia, contionum auditio et reliqua spiritualis sive corporalis misericordiae opera, sciant cuncti, contemplativi aeque ac meditativi, minime esse exemptos, immo magno fore fidelibus scandalo, si praedictorum mandatorum aliqua ab eis, praetextu contemplationis seu meditationis, negligantur.
2192 12. Impium prorsus et christiana puritate indignum est asserere, non esse resistendum tentationibus, neque imputari contemplativis ipsa peccata, quae ab eis, dum contemplant, committuntur, sub falsa opinione, quod tunc non ipsi contemplativi, sed diabolus per eorum membra talia operetur. Impium pariter est asserere, huiusmodi peccata non esse per contemplativos in sacramento paenitentiae aperienda et Ecclesiae clavibus subiicienda. Impium denique, quod simpliciter necessaria sit ad salutem oratio mentalis sive meditativa sive contemplativa.
2181-2192 Decr. S. Officii, 18 novembre 1682 2195 1220 Propositio: 'Scientia ex confessione acquisita uti licet, modo fiat sine directa aut indirecta revelatione et gravamine paenitentis, nisi aliud multo gravius ex non usu sequatur, in cuius comparatione prius merito contemnatur', addita deinde explicatione sive limitatione, quod sit intelligenda de usu scientiae ex confessione acquisitae cum gravamine paenitentis, seclusa quacumque revelatione, atque in casu, quo multo maius (t. orig.: gravius) gravamen eiusdem paenitentis ex non usu sequeretur. C e n s u r a: Dictam propositionem, quatenus admittit usum dictae scientiae cum gravamine paenitentis, omnino prohibendam esse, etiam cum dicta explicatione sive limitatione.
2195 Innocent XI, Propositiones damnatae in Decr. S. Officii, 28 août, et in Const. 'Caelestis Pastor', 20 novembre 1687 2201 1221 1. oportet (hominem suas) potentias annihilare, et haec est via interna.
2202 1222 2. Velle operari active, est Deum offendere, qui vult esse (ipse) solus agens : et ideo opus est, seipsum in Deo totum (et) totaliter derelinquere et postea permanere velut corpus exanime.
2203 1223 3. Vota de aliquo faciendo sunt perfectionis impeditiva.
2204 1224 4. Activitas naturalis est gratiae inimica, impeditque Dei operationes et veram perfectionem; quia Deus operari vult in nobis sine nobis.
2205 1225 5. Nihil operando anima se annihilat et ad suum principium redit et ad suam originem, quae est essentia Dei, in qua transformata remanet ac divinizata, et Deus tunc in se ipso remanet; quia tunc non sunt amplius duae res unitae, sed una tantum, et hac ratione Deus vivit et regnat in nobis, et anima seipsam annihilat in esse operativo.
2206 1226 6. Via interna est illa, in qua non cognoscitur nec lumen, nec amor, resignatio; et non oportet Deum cognoscere, et hoc modo recte proceditur.
2207 1227 7. Non debet anima cogitare nec de praemio, nec de punitione, nec de paradiso, nec de inferno, nec de morte, nec de aeternitate.
2208 1228 8. Non debet velle scire, an gradiatur cum voluntate Dei, an cum eadem voluntate resignata maneat necne; nec opus est, ut velit cognoscere suum statum nec proprium nihil; sed debet ut corpus exanime manere.
2209 1229 9. Non debet anima reminisci nec sui, nec Dei, nec cuiuscumque rei, et in via interna omnis reflexio est nociva, etiam reflexio ad suas actiones humanas et ad proprios defectus.
2210 1230 10. Si propriis defectibus alios scandalizet, non est necessarium reflectere, dummodo non adsit voluntas scandalizandi: et ad proprios defectus non posse reflectere, gratia Dei est.
2211 1231 11. Ad dubia quae occurrunt, an recte procedatur necne, non opus est reflectere.
2212 1232 12. Qui suum liberum arbitrium Deo donavit, de nulla re debet curam habere, nec de inferno, nec de paradiso; nec debet desiderium habere propriae perfectionis, nec virtutum, nec propriae sanctitatis, nec propriae salutis, cuius spem expurgare debet.
2213 1233 13. Resignato Deo libero arbitrio, eidem Deo relinquenda est cogitatio et cura de omni re nostra, et relinquere, ut faciat in nobis, sine nobis, solam divinam voluntatem.
2214 1234 14. Qui divinae voluntati resignatus est, non convenit, ut a Deo rem aliquam petat; quia petere est imperfectio, cum sit actus propriae voluntatis et electionis, et est velle, quod divina voluntas nostrae conformetur, et non quod nostra divinae: et illud Evangelii: 'Petite et accipietis' (Jo 16, 24), non est dictum a Christo pro animabus internis, quae nolunt habere voluntatem; immo huiusmodi animae eo perveniunt, ut non possint a Deo rem aliquam petere.
2215 1235 15. Sicut non debent a Deo rem aliquam petere, ita nec illi ob rem aliquam gratias agere debent; quia utrumque est actus propriae voluntatis.
2216 1236 16. Non convenit indulgentias quaerere pro poena propriis peccatis debita; quia melius est divinae iustitiae satisfacere, quam divinam misericordiam quaerere: quoniam illud ex puro Dei amore procedit, et istud ab amore nostri interessato, nec est res Deo grata nec meritoria, quia est velle crucem fugere.
2217 1237 17. Tradito Deo libero arbitrio, et eidem relicta cura et cogitatione animae nostrae, non est amplius habenda ratio tentationum; nec eis alia resistentia fieri debet nisi negativa, nulla adhibita industria; et si natura commovetur, oportet sinere ut commoveatur, quia est natura.
2218 1238 18. Qui in oratione utitur imaginibus, figuris, speciebus et propriis conceptibus, non adorat Deum in spiritu et veritate (Jo 4, 23).
2219 1239 19. Qui amat Deum eo modo, quo ratio argumentatur aut intellectus comprehendit, non amat verum Deum.
2220 1240 20. Asserere, quod in oratione opus est sibi per discursum auxilium ferre et per cogitationes, quando Deus animam non alloquitur, ignorantia est. Deus numquam loquitur, eius locutio est operatio, et semper in anima operatur, quando haec suis discursibus, cogitationibus et operationibus eum non impedit.
2221 1241 21. In oratione opus est manere in fide obscura et universali, cum quiete et oblivione cuiuscumque cogitationis particularis ac distinctae attributorum Dei ac Trinitatis, et sic in Dei praesentia manere ad illum adorandum et amandum eique inserviendum; sed absque productione actuum, quia Deus in his sibi non complacet.
2222 1242 22. Cognitio haec per fidem non est actus a creatura productus, sed est cognitio a Deo creaturae tradita, quam creatura se habere non cognoscit, nec postea cognoscit illam se habuisse; et idem dicitur de amore.
2223 1243 23. Mystici cum S. Bernardo vel auctore, 'Scalae claustralis', sub nomine ejusdem Bernardi (in 'Scala Claustralium') distinguunt quattuor gradus: lectionem, meditationem, orationem, et contemplationem infusam. Qui semper in primo sistit, numquam ad secundum pertransit. Qui semper in secundo persistit, numquam ad tertium pervenit, qui est nostra contemplatio acquisita, in qua per totam vitam persistendum est, dummodo Deus animam non trahat (absque eo, quod ipsa id exspectet) ad contemplationem infusam; et hac cessante, anima regredi debet ad tertium gradum et in ipso permanere, absque eo, quod amplius redeat ad secundum aut primum.
2224 1244 24. Qualescumque cogitationes in oratione occurrant, etiam impurae, etiam contra Deum, Sanctos, fidem et sacramenta, si voluntarie non nutriantur nec voluntarie expellantur, sed cum indifferentia et resignatione tolerentur; non impediunt orationem fidei, immo eam perfectiorem efficiunt, quia anima tunc magis divinae voluntati resignata remanet.
2225 1245 25. Etiamsi superveniat somnus et dormiatur, nihilominus fit oratio et contemplatio actualis; quia oratio et resignatio, resignatio et oratio idem sunt, et dum resignatio perdurat, perdurat et oratio.
2226 1246 26. Tres illae viae: purgativa, illuminativa et unitiva, sunt absurdum maximum, quod dictum fuerit in mystica, cum non sit nisi unica via, scilicet via interna.
2227 1247 27. Qui desiderat et amplectitur devotionem sensibilem, non desiderat nec quaerit Deum, sed seipsum; et male agit, cum eam desiderat et eam habere conatur, qui per viam internam incedit, tam in locis sacris quam in diebus solemnibus.
2228 1248 28. Taedium rerum spiritualium bonum est, siquidem per illud purgatur amor proprius.
2229 1249 29. Dum anima interna fastidit discursus de Deo et virtutes et frigida remanet, nullum in se ipsa sentiens fervorem, bonum signum est.
2230 1250 30. Totum sensibile, quod experimur in vita spirituali, est abominabile, spurcum et immundum.
2231 1251 31. Nullus meditativus veras virtutes exercet internas; quae non debent a sensibus cognosci. Opus est amittere virtutes.
2232 1252 32. Nec ante nec post communionem alia requiritur praeparatio aut gratiarum actio (pro istis animabus internis), quam permanentia in solita resignatione passiva, quia supplet modo perfectiore omnes actus virtutum, qui fieri possunt et fiunt in via ordinaria. Et si hac occasione communionis insurgunt motus humiliationis, petitionis aut gratiarum actionis, reprimendi sunt, quoties non dignoscatur, eos esse ex impulsu speciali Dei: alias sunt impulsus naturae nondum mortuae.
2233 1253 33. Male agit anima, quae procedit per hanc viam internam, si in diebus solemnibus vult aliquo conatu particulari excitare in se devotum aliquem sensum, quoniam animae internae omnes dies sunt aequales, omnes festivi. Et idem dicitur de locis sacris, quia huiusmodi animabus omnia loca sunt aequalia.
2234 1254 34. Verbis et lingua gratias agere Deo, non est pro animabus internis, quae in silentio manere debent, nullum Deo impedimentum opponendo (apponendo), quod operetur in illis; et quo magis Deo se resignant, experiuntur, se non posse orationem dominicam seu Pater noster recitare.
2235 1255 35. Non convenit animabus hujus viae internae, quod faciant operationes, etiam virtuosas, ex propria electione et activitate: alias non essent mortuae. Nec debent elicere actus amoris erga beatam Virginem, Sanctos aut humanitatem Christi: quia, cum ista objecta sensibilia sint, talis est amor erga illa.
2236 1256 36. Nulla creatura, nec beata Virgo, nec Sancti sedere debent in nostro corde: quia solus Deus vult illud occupare et possidere.
2237 1257 37. In occasione tentationum, etiam furiosarum, non debet anima elicere actus explicitos virtutum oppositarum, sed debet in supradicto amore et resignatione permanere.
2238 1258 38. Crux voluntaria mortificationum pondus grave est et infructuosum, ideoque dimittenda.
2239 1259 39. Sanctiora opera et paenitentiae, quas peregerunt Sancti, non sufficiunt ad removendam ab anima vel unicam adhaesionem.
2240 1260 40. Beata Virgo nullum umquam opus exterius peregit, et tamen fuit Sanctis omnibus sanctior. Igitur ad sanctitatem perveniri potest absque opere exteriore.
2241 1261 41. Deus permittit et vult ad nos humiliandos et ad veram transformationem perducendos, quod in aliquibus animabus perfectis, etiam non arreptitiis, daemon violentiam inferat earum corporibus, easque actus carnales committere faciat, etiam in vigilia et sine mentis offuscatione, movendo physice earum (illarum) manus et alia membra contra earum voluntatem. Et idem dicitur quoad alios actus per se peccaminosos: in quo casu non sunt peccata, quia in his non adest consensus.
2242 1262 42. Potest dari casus, quod huiusmodi violentiae ad actus carnales contingant eodem tempore ex parte duarum personarum, scilicet maris et feminae, et ex parte utriusque sequatur actus.
2243 1263 43. Deus praeteritis saeculis sanctos efficiebat tyrannorum ministerio; nunc vero eos efficit sanctos ministerio daemonum, qui causando in eis praedictas violentias facit, ut illi seipsos magis despiciant atque annihilent et se Deo resignent.
2244 1264 44 Iob blasphemavit, et tamen non peccavit labiis suis; quod (quia) fuit ex daemonis violentia.
2245 1265 45. Sanctus Paulus huiusmodi daemonis violentias in suo corpore passus est; unde scripsit: Non quod volo bonum, hoc ago; sed, quod nolo malum, hoc facio (Rom 7, 19).
2246 1266 46. Huiusmodi violentiae sunt medium magis proportionatum ad annihilandam animam, et ad eam ad veram transformationem et unionem perducendam, nec alia superest via: et haec est via facilior et tutior.
2247 1267 47. Cum huiusmodi violentiae occurrunt, sinere oportet, ut satanas operetur, nullam adhibendo industriam nullumque proprium conatum, sed permanere debet homo in suo nihilo; et etiamsi sequantur pollutiones et actus obscoeni propriis manibus, et etiam peiora, non opus est seipsum inquietare, sed foras emittendi sunt scrupuli, dubia et timores; quia anima fit magis illuminata, magis roborata magisque candida et acquiritur sancta libertas; et prae omnibus non opus est haec confiteri (, et sanctissime fit non confitendo,) quia hoc pacto superatur daemon, et acquiritur thesaurus pacis.
2248 1268 48. Satanas, qui huiusmodi violentias causat (infert), suadet deinde, gravia esse delicta, ut anima se inquietet, ne in via interna ulterius progrediatur: unde ad eius vires enervandas melius est ea non confiteri, quia non sunt peccata, nec etiam venialia.
2249 1269 49. Iob ex violentia daemonis se propriis manibus polluebat eodem tempore, quo mundas habebat ad Deum preces, sic interpretando locum ex capite XVI Iob (cf. Jb 16,18).
2250 1270 50. David, Jeremias et multi ex sanctis Prophetis huiusmodi violentias patiebantur harum impurarum operationum externarum.
2251 1271 51. In sacra Scriptura multa sunt exempla violentiarum ad actus externos peccaminosos; uti illud de Samsone, qui per violentiam seipsum occidit cum Philistaeis (Jg 16,29 s), coniugium iniit cum alienigena (Jg 14,1 ss), et cum Dalila meretrice fornicatus est (Jg 16,4 ss), quae alias erant prohibita et peccata fuissent; de Iuditha, quae Holoferni mentita fuit (Jdt 11,4 ss); de Elisaeo, qui pueris maledixit (2R 2,24); de Elia, qui combussit duos (-! ) duces cum turmis regis Achab (cf. 2R 1,10 ss). An vero fuerit violentia immediate a Deo peracta vel daemonum ministerio, ut in aliis animabus contingit, in dubio relinquitur.
2252 1272 52. Cum huiusmodi violentiae, etiam impurae, absque mentis offuscatione accidunt, tunc anima Deo potest uniri, et de facto semper magis unitur.
2253 1273 53. Ad cognoscendum in praxi, an aliqua operatio in aliis personis fuerit violenta (violentia) regula, quam de hoc habeo, nedum sunt protestationes animarum illarum, quae protestantur, se dictis violentiis non consensisse aut iurare non posse, quod in iis consenserint, et videre quod sint animae, quae proficiunt in via interna; sed regulam sumerem a lumine quodam, actuali cognitione humana ac theologica superiori, quod me certo cognoscere facit cum interna securitate (certitudine), quod talis operatio est violenta: et certus sum, quod hoc lumen a Deo procedit, quia ad me pervenit (provenit) coniunctum cum certitudine, quod a Deo proveniat, et mihi nec umbram dubii relinquit in contrarium: eo modo, quo interdum contingit, quod Deus aliquid revelando eodem tempore animam certam reddit, quod ipse sit, qui revelat, et anima in contrarium non potest dubitare.
2254 1274 54. Spirituales vitae ordinariae in hora mortis se delusos invenient et confusos (et) cum omnibus passionibus in alio mundo purgandis.
2255 1275 55. Per hanc viam internam pervenitur, etsi multa cum sufferentia, ad purgandas et exstinguendas omnes passiones, ita quod nihil amplius sentitur, nihil, nihil: nec ulla sentitur inquietudo, sicut corpus mortuum, nec anima se amplius commoveri sinit.
2256 1276 56. Duae leges et duae cupiditates (animae una, et amoris proprii altera) tamdiu perdurant, quamdiu perdurat amor proprius: unde quando hic purgatus est et mortuus, uti fit per viam internam, non adsunt amplius illae duae leges et duae cupiditates, nec ulterius lapsus aliquis incurritur, nec aliquid sentitur amplius, ne quidem veniale peccatum.
2257 1277 57. Per contemplationem acquisitam pervenitur ad statum non faciendi amplius peccata, nec mortalia nec venialia.
2258 1278 58. Ad huiusmodi statum pervenitur non reflectendo amplius ad proprias operationes; quia defectus ex reflexione oriuntur.
2259 1279 59. Via interna seiuncta est a confessione, a confessariis et a casibus conscientiae, a theologia et philosophia.
2260 1280 60. Animabus provectis, quae reflexionibus mori incipiunt, et eo etiam perveniunt, ut sint mortuae, Deus confessionem aliquando efficit impossibilem et supplet ipse tanta gratia praeservante, quantam in sacramento reciperent: et ideo huiusmodi animabus non est bonum in tali casu ad sacramentum paenitentiae accedere, quia id est (in) illis impossibile.
2261 1281 61. Anima, cum ad mortem mysticam pervenit, non potest amplius aliud velle, quam quod Deus vult, quia non habet amplius voluntatem, et Deus illi eam abstulit.
2262 1282 62. Per viam internam pervenitur ad continuum statum immobilem in pace imperturbabili.
2263 1283 63. Per viam internam pervenitur etiam ad mortem sensuum: quin immo signum, quod quis in statu nihilitatis maneat, id est mortis mysticae, est, si sensus exteriores non repraesentent amplius res sensibiles, unde sint ac si non essent, quia non perveniunt ad faciendum, quod intellectus ad eas se applicet.
2264 1284 64. Theologus minorem dispositionem habet quam homo rudis ad statum contemplativi: primo, quia non habet fidem adeo puram, secundo, quia non est adeo humilis; tertio, quia non adeo curat propriam salutem; quarto, quia caput refertum habet phantasmatibus, speciebus, opinionibus et speculationibus, et non potest in illum ingredi verum lumen.
2265 1285 65. Praepositis oboediendum est in exteriore, et latitudo voti oboedientiae religiosorum tantummodo ad exterius pertingit. In interiore vero aliter res se habet, ubi (quo) solus Deus et director intrant.
2266 1286 66. Risu digna est nova quaedam doctrina in Ecclesia Dei, quod anima quoad internum gubernari debeat ab episcopo: quod si episcopus non sit capax, anima ipsum cum suo directore adeat. Novam dico doctrinam; quia nec sacra Scriptura, nec concilia, nec canones, nec bullae, nec Sancti, nec auctores eam umquam tradiderunt nec tradere possunt: quia Ecclesia non iudicat de occultis, et anima ius habet et facultatem eligendi quemcumque sibi visum fuerit.
2267 1287 67. Dicere, quod internum manifestandum est exteriori tribunali praepositorum, et quod peccatum sit id non facere, est manifesta deceptio: quia Ecclesia non iudicat de occultis, et propriis animabus praeiudicant his deceptionibus et simulationibus.
2268 1288 68. In mundo non est facultas nec iurisdictio ad praecipiendum, ut manifestentur epistolae directoris quoad internum animae: et ideo opus est animadvertere, quod hoc est insultus satanae, etc.
2269 (Censura:) Quas quidem propositiones tamquam haereticas (3 13-15 41-53), suspectas (haeresi proximas: 21 23 57 60s; haeresim sapientes: 2 4-10 12 16-19 31s 35s 55s 58) et erroneas (4-6 8-10 13-19 21s 24 32 35 41-53 58), scandalosas (6s 9-11 14-20 24s 30-52 54 58-60 63s 66), blasphemas (10 14s 41-53 60), piarum aurium offensi v as (6 30 58), temerarias (11 14s 17-20 23s 26s 30-35 38s 41-68), christianae disciplinae relaxativas (10 16 21s 24s 31 35 38s 41-52 59 65s) et eversivas (iurisdictionis eccl.: 68) et seditiosas (65) respective... damnavimus.... Praeterea... damnavimus omnes libros omniaque opera quocumque loco et idiomate impressa necnon omnia manuscripta eiusdem Michaelis de Molinos.
2201-2269 Denzinger 2095 Vor
Alexandre VIII, Articuli cleri Gallicani (19 mars 1682) irriti declarati in Const. 'Inter multiplices', 4 août 1690
2281 1322 1.- Beato Petro eiusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino: 'Regnum meum non est de hoc mundo' (Jo 18, 36), et iterum: 'Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo' (Lc 20, 25), ac proinde stare Apostolicum illud: 'Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt; itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit' (Rom 13, 1s). Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque oboedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse: eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam Imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam, omnino retinendam.
2282 1323 2. Sic inesse Apostolicae Sedi ac Petri successoribus, Christi vicariis, rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctae oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata ipsorumque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata atque ab ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sessione quarta et quinta continentur, nec probari a Gallicana ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.
2283 1324 3. Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos; valere etiam regulas, mores et instituta a regno et ecclesia Gallicana recepta, patrumque terminos manere inconcussos, atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae propriam stabilitatem obtineant.
2284 1325 4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, eiusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse iudicium nisi Ecclesiae consensus accesserit.
2285 1326 (Sent. iudicialis Bullae:) Omnia et singula, quae tam quoad extensionem iuris regaliae, quam quoad declarationem de potestate ecclesiastica ac quattuor in ea contentas propositiones in supradictis Comitiis Cleri Gallicani a. 1682 habitis acta et gesta fuerunt, cum omnibus et singulis mandatis, arrestis, confirmationibus, declarationibus, epistolis, edictis et decretis a quibusvis personis sive ecclesiasticis sive laicis, quomodolibet qualificatis, quavis auctoritate et potestate, etiam individuam expressionem requirente, fungentibus, editis seu publicatis ... ipso iure nulla, irrita, invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab ipso initio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminemque ad illorum seu cuiuslibet eorum, etiamsi iuramento vallata sint, observantiam teneri ... tenore praesentium declaramus.
ES Decr. S. Officii, (sous Alexandre VIII), 24 août 1690 2290 1289 1. Bonitas obiectiva consistit in convenientia obiecti cum natura rationali: formalis vero in conformitate actus cum regula morum. Ad hoc sufficit, ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative. Hunc homo non tenetur amare neque in principio neque in decursu vitae suae moralis.
2291 1290 2. Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum.
2292 1290 (Censura:) Propos. 1: Declarata et damnata uti haeretica. - 2. scandalosa, temeraria, piarum aurium offensiva et erronea.
ES Decr. S. Officii, 7 décembre 1690; Errores Jansenistarum 2301 1291 1. In statu naturae lapsae ad peccatum mortale (Viva: formale) et demeritum sufficit illa libertas, qua voluntarium ac liberum fuit in causa sua, peccato originali et voluntate Adami peccantis.
2302 1292 2. Tametsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali.
2303 1293 3. Non licet sequi opinionem (probabilem) vel inter probabiles probabilissimam.
2304 1294 4. Christus dedit semetipsum pro nobis oblationem Deo, non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus.
2305 1295 5. Pagani, Judaei, haeretici aliique huius generis nullum omnino accipiunt a Jesu Christo influxum: adeoque hinc recte inferes, in illis esse voluntatem nudam et inermem sine omni gratia sufficienti.
2306 1296 6. Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis, quam perniciosa est, sic, ut proinde merito possimus petere: A gratia sufficienti libera nos, Domine.
2307 1297 7. Omnis humana actio deliberata est Dei dilectio vel mundi: si Dei caritas Patris est; si mundi, concupiscentia carnis, hoc est, mala est.
2308 1298 8. Necesse est, infidelem in omni opere peccare.
2309 1299 9. Revera peccat, qui odio habet peccatum mere ob eius turpitudinem et disconvenientiam cum natura, sine ullo ad Deum offensum respectu.
2310 1300 10. Intentio, qua quis detestatur malum et prosequitur bonum mere, ut caelestem obtineat gloriam, non est recta nec Deo placens.
2311 1301 11. Omne, quod non est ex fide christiana supernaturali, quae per dilectionem operatur, peccatum est.
2312 1302 12. Quando in magnis peccatoribus deficit omnis amor, deficit etiam fides: et etiamsi videantur credere, non est fides divina, sed humana.
2313 1303 13. Quisquis etiam aeternae mercedis intuitu Deo famulatur, caritate si caruerit vitio non caret, quoties intuitu licet beatitudinis operatur.
2314 1304 14. Timor gehennae non est supernaturalis.
2315 1305 15. Attritio, quae gehennae et poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentiae Dei propter se, non est bonus motus ac supernaturalis.
2316 1306 16. Ordinem praemittendi satisfactionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ecclesiae, sed ipsa Christi lex et praescriptio, natura rei id ipsum quodammodo dictante.
2317 1307 17. Per illam praxim mox absolvendi ordo paenitentiae est inversus.
2318 1308 18. Consuetudo moderna quoad administrationem sacramenti paenitentiae, etiamsi eam plurimorum hominum sustentet auctoritas et multi temporis diuturnitas confirmet, nihilominus ab Ecclesia non habetur pro usu sed abusu.
2319 1309 19. Homo debet agere tota vita paenitentiam pro peccato originali.
2320 1310 20. Confessiones apud religiosos factae pleraeque vel sacrilegae sunt vel invalidae.
2321 1311 21. Parochianus potest suspicari de mendicantibus, qui eleemosynis communibus vivunt, de imponenda nimis levi et incongrua paenitentia seu satisfactione ob quaestum seu lucrum subsidii temporalis.
2322 1312 22. Sacrilegi sunt iudicandi, qui ius ad communionem percipiendam praetendunt, antequam condignam de delictis suis paenitentiam egerint.
2323 1313 23. Similiter arcendi sunt a sacra communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers.
2324 1314 24. Oblatio in templo, quae fiebat a beata Virgine Maria in die purificationis suae pe duos pullos columbarum, unum in holocaustum et alterum pro peccatis, sufficienter testatur, quod indiguerit purificatione, et quod filius (qui offerebatur), etiam macula matris maculatus esset, secundum verba legis.
2325 1315 25. Dei Patris (Viva: sedentis) simulacrum nefas est christiano in templo collocare.
2326 1316 26. Laus, quae defertur Mariae ut Mariae, vana est.
2327 1317 27. Valuit aliquando baptismus sub hac forma collatus: " In nomine Patris etc. ", praetermissis illis: " Ego te baptizo.
2328 1318 28. Valet baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit: Non intendo, quod facit Ecclesia.
2329 1319 29. Futilis et toties convulsa est assertio de Pontificis Romani supra Concilium oecumenicum auctoritate atque in fidei quaestionibus decernendis infallibilitate.
2330 1320 30. Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis Bullam.
2331 1321 31. Bulla URBANI VIII " In eminenti " est subreptitia.
2332 1321 (Censura: Damnatae et prohibitae tamquam) temerariae, scandalosae, male sonantes, iniuriosae, haeresi proximae, haeresim sapientes, erroneae, schismaticae, et haereticae respective.
ES Resp. S. Officii ad Missionarios Capucc., (sous Innocent XII), 23 juillet 1698 2340 5006 Qu.: An matrimonium inter apostatas a fide, et antea rite baptizatos, post apostasiam, publice more gentilium vel Mahumetanorum initum, sit vere matrimonium et sacramentum. Resp.: Si adsit pactum dissolubilitatis, non esse matrimonium neque sacramentum; si vero non adsit, esse matrimonium et sacramentum.
ES Innocent XII, Bref 'Cum alias ad apostolatus', 12 mars 1699; Errores Francisci de Fénelon de amore erga Deum 2351 1327 1. Datur habitualis status amoris Dei, qui est caritas pura et sine ulla admixtione motivi proprii interesse. Neque timor poenarum, neque desiderium remunerationum habent amplius in eo partem. Non amatur amplius Deus propter meritum, neque propter perfectionem, neque propter felicitatem in eo amando inveniendam.
2352 1328 2. In statu vitae contemplativae sive unitivae amittitur omne motivum interessatum timoris et spei.
2353 1329 3. Id, quod est essentiale in directione animae, est non aliud facere, quam sequi pedetentim gratiam cum infinita patientia, praecautione et subtilitate. Oportet se intra hos limites continere, ut sinatur Deus agere, et numquam ad purum amorem ducere, nisi quando Deus per unctionem interiorem incipit aperire cor huic verbo, quod adeo durum est animabus adhuc sibimet affixis, et adeo potest illas scandalizare aut in perturbationem conicere.
2354 1330 4. In statu sanctae indifferentiae anima non habet amplius desideria voluntaria et deliberata propter suum interesse, exceptis iis occasionibus, in quibus toti suae gratiae fideliter non cooperatur.
2355 1331 5. In eodem statu sanctae indifferentiae nihil nobis, omnia Deo volumus. Nihil volumus, ut simus perfecti et beati propter interesse proprium; sed omnem perfectionem ac beatitudinem volumus, in quantum Deo placet efficere, ut velimus res istas impressione suae gratiae.
2356 1332 6. In hoc sanctae indifferentiae statu nolumus amplius salutem ut salutem propriam, ut liberationem aeternam, ut mercedem nostrorum meritorum, ut nostrum interesse omnium maximum; sed eam volumus voluntate plena, ut gloriam et beneplacitum Dei, ut rem, quam ipse vult, et quam nos vult velle propter ipsum.
2357 1333 7. Derelictio non est nisi abnegatio seu sui ipsius renuntiatio, quam Jesus Christus a nobis in Evangelio requirit, postquam externa omnia reliquerimus. Ista nostri ipsorum abnegatio non est nisi quoad interesse proprium ... Extremae probationes, in quibus haec abnegatio seu sui ipsius derelictio exerceri debet, sunt tentationes, quibus Deus aemulator vult purgare amorem, nullum ei ostendendo perfugium neque ullam spem quoad suum interesse proprium, etiam aeternum.
2358 1334 8. Omnia sacrificia, quae fieri solent ab animabus quam maxime disinteressatis circa earum aeternam beatitudinem, sunt condicionalia. ... Sed hoc sacrificium non potest esse absolutum in statu ordinario. In uno extremarum probationum casu hoc sacrificium fit aliquo modo absolutum.
2359 1335 9. In extremis probationibus potest animae invincibiliter persuasum esse persuasione reflexa, et quae non est intimus conscientiae fundus, se iuste reprobatam esse a Deo.
2360 1336 10. Tunc anima divisa a semetipsa exspirat cum Christo in cruce, dicens: 'Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?' (Mt 27, 46.) In hac involuntaria impressione desperationis conficit sacrificium absolutum sui interesse proprii quoad aeternitatem.
2361 1337 11. In hoc statu anima amittit omnem spem sui proprii interesse; sed numquam amittit in parte superiore, id est in suis actibus directis et intimis, spem perfectam, quae est desiderium disinteressatum promissionum.
2362 1338 12. Director tunc potest huic animae permittere, ut simpliciter acquiescat iacturae sui proprii interesse et iustae condemnationi, quam sibi a Deo indictam credit.
2363 1339 13. Inferior Christi pars in cruce non communicavit superiori suas involuntarias perturbationes.
2364 1340 14. In extremis probationibus pro purificatione amoris fit quaedam separatio partis superioris animae ab inferiore. ... In ista separatione actus partis inferioris manant ex omnino caeca et involuntaria perturbatione: nam totum, quod est voluntarium et intellectuale, est partis superioris.
2365 1341 15. Meditatio constat discursivis actibus, qui a se invicem facile distinguuntur. ... Ista compositio actuum discursivorum et reflexorum est propria exercitatio amoris interessati.
2366 1342 16. Datur status contemplationis adeo sublimis adeoque perfectae, ut fiat habitualis: ita ut, quoties anima actu orat, sua oratio sit contemplativa, non discursiva. Tunc non amplius indiget redire ad meditationem eiusque actus methodicos.
2367 1343 17. Animae contemplativae privantur intuitu distincto, sensibili et reflexo Jesu Christi duobus temporibus diversis: primo in fervore nascente earum contemplationis; secundo anima amittit intuitum Jesu Christi in extremis probationibus.
2368 1344 18. In statu passivo exercentur omnes virtutes distinctae, non cogitando, quod sint virtutes. In quolibet momento aliud non cogitatur, quam facere id, quod Deus vult, et amor zelotypus simul efficit, ne quis amplius sibi virtutem velit nec umquam sit adeo virtute praeditus, quam cum virtuti amplius affixus non est.
2369 1345 19. Potest dici in hoc sensu, quod anima passiva et disinteressata nec ipsum amorem vult amplius, quatenus est sua perfectio et sua felicitas, sed solum quatenus est id, quod Deus a nobis vult.
2370 1346 20. In confitendo debent animae transformatae sua peccata detestari et condemnare se et desiderare remissionem suorum peccatorum non ut propriam purificationem et liberationem, sed ut rem, quam Deus vult et vult nos velle propter suam gloriam.
2371 1347 21. Sancti mystici excluserunt a statu animarum transformatarum exercitationes virtutum.
2372 1348 22. Quamvis haec doctrina (de puro amore) esset pura et simplex perfectio evangelica in universa traditione designata, antiqui pastores non proponebant passim multitudini iustorum, nisi exercitia amoris interessati eorum gratiae proportionata.
2373 1349 23. Purus amor ipse solus constituit totam vitam interiorem; et tunc evadit unicum principium et unicum motivum omnium actuum, qui deliberati et meritorii sunt.
2374 1349 (Censura:) ... Librum praedictum ..., quippe ex cuius lectione et usu fideles sensim in errores ab Ecclesia catholica iam damnatos induci possent, ac insuper tamquam continentem propositiones, sive in obvio earum verborum sensu sive attenta sententiarum connexione, temerarias (1s8 10 15-20 22), scandalosas (7 10 12 19-21), male sonantes (4-6 23), piarum aurium offensivas (8 18), in praxi perniciosas (2 14 17) ac etiam erroneas (1-7 10s 13 17-19 22s) respective, tenore praesentium damnamus et reprobamus ipsiusque libri impressionem... prohibemus.
2351-2374 Resp. S. Officii ad episc. Quebecensem, (sous Clément XI), 25 janvier 1703 2380 1349a Qu.: Utrum, antequam adulto conferatur baptisma, minister ei teneatur explicare omnia fidei nostrae mysteria, praesertim si est moribundus, quia hoc perturbaret mentem illius? An non sufficeret, si moribundus promitteret fore ut, ubi e morbo convalescet, instruendum se curet, ut in praxim redigat, quod ei praescriptum fuerit? Resp.: Non sufficere promissionem, sed missionarium teneri adulto, etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria fidei, quae sunt necessaria necessitate medii, ut sunt praecipue mysteria Trinitatis et Incarnationis.
10 mai 1703 2381 1349b Qu. 2: An possit baptizari adultus rudis et stupidus, ut contigit in barbaro, si ei detur sola Dei cognitio et aliquorum eius attributorum, praesertim iustitiae remunerativae et vindicativae, iuxta hunc Apostoli locum: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est et remunerator est (cf. Hebr 11, 6), ex quo infertur, adultum barbarum in certo casu urgentis necessitatis posse baptizari, quamvis non credat explicite in Iesum Christum. Resp.: Missionarium non posse baptizare non credentem explicite in Dominum Iesum Christum, sed teneri illum instruere de omnibus iis, quae sunt necessaria necessitate medii iuxta captum baptizandi.
2382 1349b Qu. 8: Utrum conferendum sit viaticum aut extrema unctio rnoribundis adultis, quos aliquando baptismi capaces credimus, non autem Communionis aliorumque sacramentorum? Resp.: Non esse administrandum viaticum neophyto moribundo, nisi saltem discernat cibum spiritualem a corporali, cognoscendo et credendo in sacra hostia praesentiam Christi Domini. Non esse pariter conferendum sacramentum extremae unctionis neophyto moribundo quem missionarius capacem baptismi credidit, nisi saltem idem habeat aliquam intentionem recipiendi sacram unctionem in beneficium animae pro mortis tempore ordinatam.
ES Clément XI, Const. 'Vineam Domini Sabaoth', 16 juillet 1705 2390 1350 ( 6 vel 25). Ut quaevis imposterum erroris occasio penitus praecidatur, atque omnes catholicae Ecclesiae filii Ecclesiam ipsam audire non tacendo solum (nam et impii in tenebris conticescunt (1 Reg 2,9)) sed et interius obsequendo, quae vera est orthodoxi hominis oboedientia, condiscant: hac Nostra perpetuo valitura constitutione, oboedientiae, quae praeinsertis Apostolicis constitutionibus debetur, obsequioso illo silentio nequaquam satisfieri; sed damnatum in quinque praefatis propositionibus Ianseniani libri sensum, quem illarum verba prae se ferunt, ut praefertur, ab omnibus Christi fidelibus ut haereticum, non ore solum, sed et corde reici ac damnari debere; nec alia mente, animo aut credulitate supradictae formulae subscribi licite posse, ita ut, qui secus aut contra quoad haec omnia et singula senserint, tenuerint, praedicaverint, verbo vel scripto docuerint aut asseruerint, tamquam praefatarum Apostolicarum constitutionum transgressores omnibus et singulis illarum censuris et poenis omnino subiaceant, eadem auctoritate Apostolica decernimus, declaramus, statuimus et ordinamus.
ES Clément XI, Const. 'Unigenitus Dei Filius', 8 septembre 1713; Errores iansenistici Paschasii Quesnel 2400 (2) ... Perspicue novimus summam huiusmodi libri perniciem ideo potissimum progredi et invalescere, quod eadem intus lateat et velut improba sanies non nisi secto ulcere foras erumpat, cum ipse liber primo aspectu legentes specie quadam pietatis illiciat ...
2401 1351 (3) 1. Quid aliud remanet animae, quae Deum atque ipsius gratiam amisit, nisi peccatum et peccati consecutiones, superba paupertas et segnis indigentia, hoc est generalis impotentia ad laborem, ad orationem et ad omne opus bonum? - Exstat haec propositio in Observationibus moralibus Quesnelli ad Lc 16, 3.
2402 1352 2. Iesu Christi gratia, principium efficax boni cuiuscumque generis, necessaria est ad omne opus bonum; absque illa non solum nihil fit, sed nec fieri potest. - Jo 15, 5: ed. 1693.
2403 1353 3. In vanum, Domine, praecipis, si tu ipse non das, quod praecipis. - Act 16.10.
2404 1354 4. Ita, Domine, omnia possibilia sunt ei, cui omnia possibilia facis, eadem operando in illo. - Mc 9, 22.
2405 1355 5. Quando Deus non emollit cor per interiorem unctionem gratiae suae, exhortationes et gratiae exteriores non inserviunt nisi ad illud magis obdurandum. - Rom 9, 18: ed. 1693.
2406 1356 6. Discrimen inter foedus iudaicum et christianum est, quod in illo Deus exigit fugam peccati et implementum legis a peccatore, relinquendo illum in sua impotentia: in isto vero Deus peccatori dat quod iubet, illum sua gratia purificando. - Rom 11, 27.
2407 1357 7. Quae utilitas pro homine in vetere foedere, in quo Deus illum reliquit eius propriae infirmitati, imponendo ipsi suam legem? Quae vero felicitas non est admitti ad foedus, in quo Deus nobis donat quod petit a nobis? - Hebr 8, 7.
2408 1358 8. Nos non pertinemus ad novum foedus, nisi in quantum participes sumus ipsius novae gratiae, quae operatur in nobis id, quod Deus nobis praecipit. - Hebr 8, 10.
2409 1359 9. Gratia Christi est gratia suprema, sine qua confiteri Christum numquam possumus, et cum qua numquam illum abnegamus. - 1 Cor 12, 3: ed. 1693.
2410 1360 10. Gratia est operatio manus omnipotentis Dei, quam nihil impedire potest aut retardare. - Mt 20, 34.
2411 1361 11. Gratia non est aliud quam voluntas omnipotens Dei iubentis et facientis, quod jubet. - Mc 2, 11.
2412 1362 12. Quando Deus vult salvare animam, quocumque tempore, quocumque loco, effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. - Mc 2, 12.
2413 1363 13. Quando Deus vult animam salvam facere et eam tangit interiore gratiae suae manu, nulla voluntas humana ei resistit. - Lc 5, 13: ed. 1693.
2414 1364 14. Quantumcumque remotus a salute sit peccator obstinatus, quando Jesus se ei videndum exhibet lumine salutari suae gratiae, oportet ut se dedat, accurrat, sese humiliet et adoret Salvatorem suum. - Mc 5, 67: ed. 1693.
2415 1365 15. Quando Deus mandatum suum et suam externam locutionem comitatur unctione sui Spiritus et interiore vi gratiae suae, operatur illam in corde oboedientiam, quam petit. - Lc 9, 60.
2416 1366 16. Nullae sunt illecebrae, quae non cedant illecebris gratiae; quia nihil resistit Omnipotenti. - Act 8, 12.
2417 1367 17. Gratia est vox illa Patris, quae homines interius docet ac eos venire facit ad Iesum Christum : quicumque ad eum non venit, postquam audivit vocem exteriorem Filii, nullatenus est doctus a Patre. - Jo 6, 45.
2418 1368 18. Semen verbi, quod manus Dei irrigat, semper affert fructum suum. - Act 11, 21.
2419 1369 19. Dei gratia nihil aliud est quam eius omnipotens voluntas: haec est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus suis Scripturis. - Rom 14. 4 - ed. 1693.
2420 1370 20. Vera gratiae idea est, quod Deus vult sibi a nobis oboediri, et oboeditur; imperat, et omnia fiunt; loquitur tamquam Dominus, et omnia sibi submissa sunt.- Mc 4, 39.
2421 1371 21. Gratia Jesu Christi est gratia fortis, potens, suprema, invincibilis, utpote quae est operatio voluntatis omnipotentis, sequela et imitatio operationis Dei incarnantis et resuscitantis Filium suum. 2 Cor 5, 21: ed. 1693.
2422 1372 22. Concordia omnipotentis operationis Dei in corde hominis cum libero ipsius voluntatis consensu demonstratur illico nobis in incarnatione, veluti in fonte atque architypo omnium aliarum operationum misericordiae et gratiae, quae omnes ita gratuitae atque ita dependentes a Deo sunt, sicut ipsa originalis operatio. - Lc 1, 48.
2423 1373 23. Deus ipse nobis ideam tradidit omnipotentis operationis suae gratiae, eam significans per illam, quae creaturas e nihilo producit et mortuis reddit vitam. - Rom 4, 17.
2424 1374 24. Iusta idea, quam centurio habet de omnipotentia Dei et Jesu Christi in sanandis corporibus solo motu suae voluntatis, est imago ideae, quae haberi debet de omnipotentia suae gratiae in sanandis animabus a cupiditate. - Lc 7, 7.
2425 1375 25. Deus illuminat animam et eam sanat aeque ac corpus sola sua voluntate : iubet, et ipsi obtemperatur. - Lc 18, 42.
2426 1376 26. Nullae dantur gratiae nisi per fidem. - Lc 8, 48.
2427 1377 27. Fides est prima gratia et fons omnium aliarum. - 2 Pt 1, 3.
2428 1378 28. Prima gratia, quam Deus concedit peccatori, est peccatorum remissio. - Mc 11, 25.
2429 1379 29. Extra Ecclesiam nulla conceditur gratia. - Lc 10, 35 36.
2430 1380 30. Omnes, quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infallibiliter. - Jo 6, 40.
2431 1381 31. Desideria Christi semper habent suum effectum: pacem intimo cordium infert, quando eis illam optat. - Jo 20, 19.
2432 1382 32. Jesus Christus se morti tradidit ad liberandum pro semper suo sanguine primogenitos, id est electos, de manu angeli exterminatoris. - Gal 4, 4-7.
2433 1383 33. Proh, quantum oportet bonis terrenis et sibimetipsi renuntiasse, ad hoc, ut quis fiduciam habeat sibi, ut ita dicam, appropriandi Christum Jesum, eius amorem, mortem et mysteria; ut facit sanctus Paulus dicens : 'Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me'. - Gal 2, 20.
2434 1384 34. Gratia Adami non producebat nisi merita humana. - 2 Cor 5, 21 : ed. 1 693.
2435 1385 35. Gratia Adami est sequela creationis et erat debita naturae sanae et integrae. - 2 Cor 5, 21.
2436 1386 36. Differentia essentialis inter gratiam Adami et status innocentiae ac gratiam christianam est, quod primam unusquisque in propria persona recepisset, ista vero non recipitur, nisi in persona Jesu Christi resuscitati, cui nos uniti sumus. - Rom 7, 4.
2437 1387 37. Gratia Adami, sanctificando illum in semetipso, erat illi proportionata: gratia christiana, nos sanctificando in Jesu Christo, est omnipotens et digna Filio Dei. - Eph 1, 6.
2438 1388 38. Peccator non est liber nisi ad malum sine gratia Liberatoris. -Lc 8, 9.
2439 1389 39. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis nisi ad aberrandum, ardoris nisi ad se praecipitandum, virium nisi ad se vulnerandum, est capax omnis mali et incapax ad omne bonum. - Mt 20, 34.
2440 1390 40. Sine gratia nihil amare possumus nisi ad nostram condemnationem. - 2 Thess 3, 18: ed. 1693.
2441 1391 41. Omnis cognitio Dei, etiam naturalis, etiam in philosophis ethnicis, non potest venire nisi a Deo ; et sine gratia non producit nisi praesumptionem, vanitatem et oppositionem ad ipsum Deum loco affectuum adorationis, gratitudinis et amoris. - Rom 1, 19.
2442 1392 42. Sola gratia Christi reddit hominem aptum ad sacrificium fidei ; sine hoc nihil nisi impuritas, nihil nisi indignitas. - Act 11, 9.
2443 1393 43. Primus effectus gratiae baptismalis est facere, ut moriamur peccato, adeo ut spiritus, cor, sensus non habeant plus vitae pro peccato, quam homo mortuus habeat pro rebus mundi. - Rom 6, 2: ed. 1693.
2444 1394 44. Non sunt nisi duo amores, unde volitiones et actiones omnes nostrae nascuntur : amor Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratur, et amor, quo nos ipsos ac mundum diligimus, qui, quod ad Deum referendum est, non refert et propter hoc ipsum fit malus. - Jo 5, 29.
2445 1395 45. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas omnesque actiones eius corrumpat. - Lc 15, 13: ed. 1693.
2446 1396 46. Cupiditas aut caritas usum sensuum bonum vel malum faciunt. - Mt 5, 28.
2447 1397 47. Oboedientia legis profluere debet ex fonte, et hic fons est caritas. Quando Dei amor est illius principium interius, et Dei gloria eius finis, tunc purum est, quod apparet exterius; alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa iustitia. - Mt 25, 26: ed. 1693.
2448 1398 48. Quid aliud esse possumus, nisi tenebrae, nisi aberratio et nisi peccatum, sine fidei lumine, sine Christo et sine caritate? -Eph 5, 8.
2449 1399 49. Ut nullum peccatum est sine amore nostri, ita nullum est opus bonum sine amore Dei. - Mc 7, 22 23.
2450 1400 50. Frustra clamamus ad Deum: 'Pater mi', si spiritus caritatis non est ille, qui clamat. - Rom 8, 15.
2451 1401 51. Fides iustificat, quando operatur, sed ipsa non operatur nisi per caritatem. - Act 13, 39.
2452 1402 52. Omnia alia salutis media continentur in fide tamquam in suo germine et semine ; sed haec fides non est absque amore et fiducia. - Act 10, 43.
2453 1403 53. Sola caritas christiano modo facit (actiones christianas) per relationem ad Deum et Jesum Christum. - Col 3, 14.
2454 1404 54. Sola caritas est, quae Deo loquitur; eam solam Deus audit. - 1 Cor 13, 1.
2455 1405 55. Deus non coronat nisi caritatem: qui currit ex alio impulsu et ex alio motivo, in vanum currit. - 1 Cor 9, 24.
2456 1406 56. Deus non remunerat nisi caritatem: quoniam caritas sola Deum honorat. - Mt 25, 36.
2457 1407 57. Totum deest peccatori, quando ei deest spes; et non est spes in Deo, ubi non est amor Dei. - Mt 27, 5.
2458 1408 58. Nec Deus est nec religio, ubi non est caritas. - 1 Jo 4, 8.
2459 1409 59. Oratio impiorum est novum peccatum; et quod Deus illis concedit, est novum in eos judicium. Jo 10.25 : ed. 1693
2460 1410 60. Si solus supplicii timor animat paenitentiam, quo haec est magis violenta, eo magis ducit ad desperationem. - Mt 27, 5.
2461 1411 61. Timor nonnisi manum cohibet, cor autem tamdiu peccato addicitur, quamdiu ab amore iustitiae non ducitur. - Lc 20, 19.
2462 1412 62. Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo et iam est reus coram Deo. - Mt 21, 46.
2463 1413 63. Baptizatus adhuc est sub lege sicut Judaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore. - Rom 6, 14.
2464 1414 64. Sub maledicto legis numquam fit bonum; quia peccatur sive faciendo malum sive illud nonnisi ob timorem evitando. - Gal 5, 18.
2465 1415 65. Moyses, Prophetae, sacerdotes et doctores Legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem. - Mc 12, 19.
2466 1416 66. Qui vult Deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passionibus neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii. - Hebr 12, 20: ed. 1693.
2467 1417 67. Timor servilis non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum, imperiosum, iniustum, intractabilem. - Lc 19, 21: ed. 1693.
2468 1418 68. Dei bonitas abbreviavit viam salutis, claudendo totum in fide et precibus. - Act 2, 21.
2469 1419 69. Fides, usus, augmentum et praemium fidei, totum est donum purae liberalitatis Dei. - Mc 9, 22.
2470 1420 70. Numquam Deus affligit innocentes; et afflictiones semper serviunt vel ad puniendum peccatum vel ad purificandum peccatorem. - Jo 9, 3.
2471 1421 71. Homo ob sui conservationem potest sese dispensare ab ea lege, quam Deus condidit propter eius utilitatem. - Mc 2, 28.
2472 1422 72. Nota Ecclesiae christianae est, quod sit catholica, comprehendens et omnes angelos caeli et omnes electos et iustos terrae et omnium saeculorum. - Hebr 12, 22-24.
2473 1423 73. Quid est Ecclesia, nisi coetus filiorum Dei manentium in eius sinu, adoptatorum in Christo, subsistentium in eius persona, redemptorum eius sanguine, viventium eius spiritu, agentium per eius gratiam, et exspectantium gratiam futuri saeculi ? - 2 Thess 1, 1s: ed. 1693.
2474 1424 74. Ecclesia sive integer Christus incarnatum Verbum habet ut caput, omnes vero Sanctos ut membra. - 1 Tim 3, 16.
2475 1425 75. Ecclesia est unus solus homo compositus ex pluribus membris, quorum Christus est caput, vita, subsistentia et persona; unus solus Christus compositus ex pluribus Sanctis, quorum est sanctificator. - Eph 2, 14-16.
2476 1426 76. Nihil spatiosius Ecclesia Dei: quia omnes electi et iusti omnium saeculorum illam componunt. - Eph 2, 22.
2477 1427 77. Qui non ducit vitam dignam filio Dei et membro Christi, cessat interius habere Deum pro Patre et Christum pro capite. - 1 Jo 2, 24: ed. 1 693.
2478 1428 78. Separatur quis a populo electo, cuius figura fuit populus Judaicus et caput est Jesus Christus, tam non vivendo secundum Evangelium quam non credendo Evangelio. - Act 3, 23.
2479 1429 79. Utile et necessarium est omni tempore, omni loco et omni personarum generi, studere et cognoscere spiritum, pietatem et mysteria sacrae Scripturae. - 1 Cor 14, 5.
2480 1430 80. Lectio sacrae Scripturae est pro omnibus. - Act 8, 28.
2481 1431 81. Obscuritas sancta verbi Dei non est laicis ratio dispensandi se ipsos ab eius lectione. - Act 8, 31.
2482 1432 82. Dies Dominicus a Christianis debet sanctificari lectionibus pietatis et super omnia sanctarum Scripturarum. Damnosum est, velle Christianum ab hac lectione retrahere. - Act 15, 21.
2483 1433 83. Est illusio sibi persuadere, quod notitia mysteriorum religionis non debeat communicari feminis lectione sacrorum librorum. Non ex feminarum simplicitate, sed ex superba virorum scientia ortus est Scripturarum abusus, et natae sunt haereses. - Jo 4, 26.
2484 1434 84. Abripere e Christianorum manibus Novum Testamentum seu eis illud clausum tenere auferendo eis modum illud intelligendi, est illis Christi os obturare. - Mt 5, 2.
2485 1435 85. Interdicere Christianis lectionem sacrae Scripturae, praesertim Evangelii, est interdicere usum luminis filiis lucis et facere, ut patiantur speciem quandam excommunicationis. - Lc 11, 33: ed. 1693.
2486 1436 86. Eripere simplici populo hoc solatium iungendi vocem suam voci totius Ecclesiae (cf. DS 2666), est usus contrarius praxi apostolicae et intentioni Dei. - 1 Cor 14, 16.
2487 1437 87. Modus plenus sapientia, lumine et caritate est dare animabus tempus portandi cum humilitate et sentiendi statum peccati, petendi spiritum paenitentiae et contritionis, et incipiendi ad minus satisfacere iustitiae Dei, antequam reconcilientur. - Act 8, 9.
2488 1438 88. Ignoramus, quid sit peccatum et vera paenitentia, quando volumus statim restitui possessioni bonorum illorum, quibus nos peccatum spoliavit, et detrectamus separationis istius ferre confusionem. - Lc 17, 11, 12.
2489 1439 89. Quartus decimus gradus conversionis peccatoris est, quod, cum sit iam reconciliatus, habet ius assistendi sacrificio Ecclesiae. - Lc 15, 23.
2490 1440 90. Ecclesia auctoritatem excommunicandi habet, ut eam exerceat per primos pastores de consensu saltem praesumpto totius corporis. - Mt 18, 17.
2491 1441 91. Excommunicationis iniustae metus numquam debet nos impedire ab implendo debito nostro; numquam eximus ab Ecclesia, etiam quando hominum nequitia videmur ab ea expulsi, quando Deo, Jesu Christo, atque ipsi Ecclesiae per caritatem affixi sumus. - Jo 9, 22 23.
2492 1442 92. Pati potius in pace excommunicationem et anathema iniustum, quam prodere veritatem, est imitari sanctum Paulum; tantum abest, ut sit erigere se contra auctoritatem aut scindere unitatem. - Rom 9, 3.
2493 1443 Jesus quandoque sanat vulnera, quae praeceps primorum pastorum festinatio infligit sine ipsius mandato. Jesus restituit, quod ipsi inconsiderato zelo rescindunt. - Jo 18, 11.
2494 1444 94. Nihil peiorem de Ecclesia opinionem ingerit eius inimicis, quam videre illic dominatum exerceri supra fidem fidelium, et foveri divisiones propter res, quae nec fidem laedunt nec mores. - Rom 14, 16.
2495 1445 95. Veritates eo devenerunt, ut sint lingua quasi peregrina plerisque Christianis, et modus eas praedicandi est veluti idioma incognitum; adeo remotus est a simplicitate Apostolorum, et supra communem captum fideiium; neque satis advertitur, quod hic defectus sit unum ex signis maxime sensibilibus senectutis Ecclesiae et irae Dei in filios suos. - 1 Cor 14, 21.
2496 1446 96. Deus permittit, ut omnes potestates sint contrariae praedicatoribus veritatis, ut eius victoria attribui non possit nisi divinae gratiae. - Act 17, 8.
2497 1447 97. Nimis saepe contingit, membra illa, quae magis sancte ac magis stricte unita Ecclesiae sunt, respici atque tractari tamquam indigna, ut sint in Ecclesia, vel tamquam ab ea separata ; sed 'iustus vivit ex fide' (Rom 1, 17), et non ex opinione hominum. - Act 4, 11.
2498 1448 98. Status persecutionis et poenarum, quas quis tolerat tamquam haereticus, flagitiosus et impius, ultima plerumque probatio est et maxime meritoria, utpote quae facit hominem magis conformem Jesu Christo - Lc 22, 37.
2499 1449 99. Pervicacia, praeventio, obstinatio in nolendo aut aliquid examinare aut agnoscere, se fuisse deceptum, mutant quotidie quoad multos in odorem mortis id, quod Deus in sua Ecclesia posuit, ut in ea esset odor vitae, verbi gratia bonos libros, instructiones, sancta exempla, etc. - 2 Cor 2, 16.
2500 1450 100. Tempus deplorabile, quo creditur honorari Deus persequendo veritatem eiusque discipulos! Tempus hoc advenit. ... Haberi et tractari a religionis ministris tamquam impium et indignum omni commercio cum Deo, tamquam membrum putridum, capax corrumpendi omnia in societate Sanctorum, est hominibus piis morte corporis mors terribilior. Frustra quis sibi blanditur de suarum intentionum puritate et zelo quodam religionis, persequendo flamma ferroque viros probos, si propria passione est excaecatus aut abreptus aliena, propterea quod nihil vult examinare. Frequenter credimus sacrificare Deo impium, et sacrificamus diabolo Dei servum. - Jo 16, 2.
2501 1451 101. Nihil spiritui Dei et doctrinae Jesu Christi magis opponitur, quam communia facere iuramenta in Ecclesia; quia hoc est multiplicare occasiones peierandi, laqueos tendere infirmis et idiotis, et efficere, ut nomen et veritas Dei aliquando deserviant consilio impiorum. - Mt 5, 37.
2502 1451 (Censura:) ... Propositiones praeinsertas tamquam falsas, captiosas, male sonantes, piarum aurium offensivas, scandalosas, perniciosas, temerarias, Ecclesiae et eius praxi iniuriosas, neque in Ecclesiam solum, sed etiam in potestates saeculi contumeliosas, seditiosas, impias, blasphemas, suspectas de haeresi ac haeresim ipsam sapientes, necnon haereticis et haeresibus ac etiam schismati faventes, erroneas, haeresi proximas, pluries damnatas, ac demum haereticas, variasque haereses et potissimum illas, quae in famosis Jansenii propositionibus, et quidem in eo sensu, in quo hae damnatae fuerunt, acceptis continentur, manifeste innovantes respective... declaramus, damnamus et reprobamus.
2400-2502 Denzinger 2269 Vor Alexandre VIII, Articuli cleri Gallicani (19 mars 1682) irriti declarati in Const. 'Inter multiplices', 4 août 1690 2281 1322 1.- Beato Petro eiusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino: 'Regnum meum non est de hoc mundo' (Jo 18, 36), et iterum: 'Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo' (Lc 20, 25), ac proinde stare Apostolicum illud: 'Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt; itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit' (Rom 13, 1s). Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque oboedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse: eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam Imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam, omnino retinendam.
2282 1323 2. Sic inesse Apostolicae Sedi ac Petri successoribus, Christi vicariis, rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctae oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata ipsorumque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata atque ab ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sessione quarta et quinta continentur, nec probari a Gallicana ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.
2283 1324 3. Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos; valere etiam regulas, mores et instituta a regno et ecclesia Gallicana recepta, patrumque terminos manere inconcussos, atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae propriam stabilitatem obtineant.
2284 1325 4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, eiusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse iudicium nisi Ecclesiae consensus accesserit.
2285 1326 (Sent. iudicialis Bullae:) Omnia et singula, quae tam quoad extensionem iuris regaliae, quam quoad declarationem de potestate ecclesiastica ac quattuor in ea contentas propositiones in supradictis Comitiis Cleri Gallicani a. 1682 habitis acta et gesta fuerunt, cum omnibus et singulis mandatis, arrestis, confirmationibus, declarationibus, epistolis, edictis et decretis a quibusvis personis sive ecclesiasticis sive laicis, quomodolibet qualificatis, quavis auctoritate et potestate, etiam individuam expressionem requirente, fungentibus, editis seu publicatis ... ipso iure nulla, irrita, invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab ipso initio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminemque ad illorum seu cuiuslibet eorum, etiamsi iuramento vallata sint, observantiam teneri ... tenore praesentium declaramus.
ES Decr. S. Officii, (sous Alexandre VIII), 24 août 1690 2290 1289 1. Bonitas obiectiva consistit in convenientia obiecti cum natura rationali: formalis vero in conformitate actus cum regula morum. Ad hoc sufficit, ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative. Hunc homo non tenetur amare neque in principio neque in decursu vitae suae moralis.
2291 1290 2. Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum.
2292 1290 (Censura:) Propos. 1: Declarata et damnata uti haeretica. - 2. scandalosa, temeraria, piarum aurium offensiva et erronea.
ES Decr. S. Officii, 7 décembre 1690; Errores Jansenistarum 2301 1291 1. In statu naturae lapsae ad peccatum mortale (Viva: formale) et demeritum sufficit illa libertas, qua voluntarium ac liberum fuit in causa sua, peccato originali et voluntate Adami peccantis.
2302 1292 2. Tametsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali.
2303 1293 3. Non licet sequi opinionem (probabilem) vel inter probabiles probabilissimam.
2304 1294 4. Christus dedit semetipsum pro nobis oblationem Deo, non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus.
2305 1295 5. Pagani, Judaei, haeretici aliique huius generis nullum omnino accipiunt a Jesu Christo influxum: adeoque hinc recte inferes, in illis esse voluntatem nudam et inermem sine omni gratia sufficienti.
2306 1296 6. Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis, quam perniciosa est, sic, ut proinde merito possimus petere: A gratia sufficienti libera nos, Domine.
2307 1297 7. Omnis humana actio deliberata est Dei dilectio vel mundi: si Dei caritas Patris est; si mundi, concupiscentia carnis, hoc est, mala est.
2308 1298 8. Necesse est, infidelem in omni opere peccare.
2309 1299 9. Revera peccat, qui odio habet peccatum mere ob eius turpitudinem et disconvenientiam cum natura, sine ullo ad Deum offensum respectu.
2310 1300 10. Intentio, qua quis detestatur malum et prosequitur bonum mere, ut caelestem obtineat gloriam, non est recta nec Deo placens.
2311 1301 11. Omne, quod non est ex fide christiana supernaturali, quae per dilectionem operatur, peccatum est.
2312 1302 12. Quando in magnis peccatoribus deficit omnis amor, deficit etiam fides: et etiamsi videantur credere, non est fides divina, sed humana.
2313 1303 13. Quisquis etiam aeternae mercedis intuitu Deo famulatur, caritate si caruerit vitio non caret, quoties intuitu licet beatitudinis operatur.
2314 1304 14. Timor gehennae non est supernaturalis.