Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum
http://www.clerus.org/bibliaclerusonline/pt/gbm.htm
Enchiridion Symbolorum
Quicumque Clemens I Zephyrinus Cornelius Stefanus Iv Dioysius Concile d'Elvire Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/9| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/10| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/11| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/12| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/13| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/14| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/15| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/16| [[Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum/17| v
Quicumque " [[Symbolum Quicumque|Quicumque "
(1) Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem (2) quam nisi quisque (quis) integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. (3) Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in T r i n i t a t e, et Trinitatem in unitate veneremur, (4) neque confundentes personas, neque substantiam separantes: (5) alia est enim persona Patris, alia (persona) Filii, alia (persona) Spiritus Sancti; (6) sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. (7) Qualis Pater, talis Filius, talis (et) Spiritus Sanctus: (8) increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus; (9) immensus (immensus) Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus; (10) aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spintus Sanctus; (11) et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus; (12) sicut non tres increati nec tres immensi, sed unus increatus (inmensus) et unus immensus (increatus). (13) Simililer omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Splritus Sanctus; (14) et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens (l5) Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus (16) et tamen non tres Dii, sed unus Deus. (17) Ita Dominus Pater. Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus; (18) et tamen non tres Domini sed unus est (--!) Dominus: (19) quia, sicut singillatim unamquamque personam (et) Deum ac (et) Dominum confiteri christiana veritate compellimur, (20) ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. (21) Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; (22) Filius a Patre solo est, non factus nec creatus, sed genitus; (23) Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. (24) Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. (25) Et (-! ) in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, (26) sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. (27) Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate (Trinitas in unitate et unitas in Tr.) veneranda sit. (28) Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. (29) Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat. (30) Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius (et) Deus (pariter) et homo est: (31) Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus; (32) perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali (rationabili) et humana carne subsistens; (33) aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem; (34) qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen sed unus est Christus; (35) unus autem non conversione divinitatis in carnem (carne), sed assumptione humanitatis in Deum (Deo); (36) unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. (37) Nam sicut anima rationalis (rationabilis) et caro unus est homo ita Deus et homo unus est Christus. (38) Qui passus est pro salute nostra, descendit (discendit) ad inferos, tertia die resurrexit (surrexit) a mortuis, (39) ascendit ad caelos, sedet (sedit) ad dexteram Patris, inde venturus est (-!) iudicare vivos et mortuos. (40) Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent (in) corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem; (41) et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero (-! ) mala, in ignem aeternum. (42) Haec est fides catholica: quam nisi quisque (quis) fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
Clemens I Clemens I, Ep. ad Corinthios, vers 96 102 41 (c. 7, n. 1) Ut vos officii vestri admoneamus. scribimus ... (c. 58, n. 2) Acceptate consilium nostrum, et vos non paenitebit. (c.59, n.1) Sin autem quidam non obtemperaverint iis quae ille (Christus) per nos dixit, cognoscant, offensioni et periculo non parvo sese implicaturos esse; (2) nos autem innocentes erimus ab hoc peccato. (c.63, n.2) Gaudium enim et laetitiam nobis praestabitis, si oboedientes facti iis quae scripsimus per Spiritum Sanctum, resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem, quam de pace ac concordia fecimus in hac epistola.
101 (c- 40, n. 1) . . . In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : (2) oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis. (3) Ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut pure et sancte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati eius. (4) Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt; nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant.
(c.40, n.5) Summo quippe sacerdoti sua mulnera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur. (c. 41, n. 1) Unusquisque nostrum, fratres, 'in suo ordine' (I Cor 15, 23) cum bona conscientia praescriptam ministerii sui regulam non transgrediens honeste Deo placeat (al.: gratias agat) ... (c. 42, n. 1) Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo; Jesus Christus missus est a Deo. (2) Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. (3) Itaque acceptis mandatis et certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi et in fide confirmati per Verbum Dei cum Spiritus Sancti plenitudine ac securitate egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. (4) Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant.
(c- 40, n. 1) . . . In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : (2) oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis. (3) Ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut pure et sancte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati eius. (4) Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt; nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. (c.40, n.5) Summo quippe sacerdoti sua mulnera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur. (c. 41, n. 1) Unusquisque nostrum, fratres, 'in suo ordine' (I Cor 15, 23) cum bona conscientia praescriptam ministerii sui regulam non transgrediens honeste Deo placeat (al.: gratias agat) ... (c. 42, n. 1) Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo; Jesus Christus missus est a Deo. (2) Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. (3) Itaque acceptis mandatis et certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi et in fide confirmati per Verbum Dei cum Spiritus Sancti plenitudine ac securitate egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. (4) Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant.
Cornelius 'Quantam sollicitudinem' , 251 108 44 Nos... Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae, electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus; (nos) errorem nostrum confitemur; imposturam passi sumus; circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa; nam (tam)etsi (videbamur quasi ) quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in Ecclesia fuit, nec (enim) ignoramus, unum Deum Dominum omnipotentem (-! ) esse, unum quoque (et unum) Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiriturn Sanctum (S. Sp.), unum episcopum in catholica (Ecclesia) esse debere praepositum (-! ).
Zephyrinus Saint Zéphyrin et saint Calliste, déclarations dogmatiques, (avant 222) 105 42a Ipsum autem (papam) Zephyrinum (Callistus nondum papa) adducebat, ut palam populo diceret: 'Ego novi unum Deum Christum Jesum, nec praeter eum ullum alium generatum et passibilem'; tum vero (Callistus) dicens 'non Pater mortuus est, sed Filius' tali modo perpetuam rixam in plebe sustinuit.
Cornelius Cornelius, Ep. à Fabius, évêque d'Antioche, 251 109 45 Ille ergo evangelii vindex (Novatianus) ignorabat, unum episcopum esse oportere in Ecclesia catholica? In qua tamen ei non latebat - quomodo enim (illud nescire potuisset) ? - presbyteros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et lectores cum ostiariis quinquaginta duo, viduas cum thlibomenis (= indigentibus) plus mille quingentas; quibus omnibus gratia et benignitas Dei alimenta suppeditat.
Stefanus I Stefanus I, Ep. à Cyprien évêque de Carthage, 256
110 46 (c.1)... Si quis ergo a quacumque haeresi venient ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.
Stefanus I, Ep. aux évêques d'Asie mineure, 256 111 47 (c.18) Sed in multum... proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi.
Dioysius Dioysius, Let. à Denis, évêque d'Alexandrie, 262 112 48 (c. 1) Jam vero aequum fuerit disputare adversus eos, qui monarchiam quae augustissima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum F i l i u m dicens e s s e P a t r e m, et vicissim: illi vero tres deos quodammodo praedicant dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare: adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi. Insipientis enim Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam secat et dividit, diabolica sane est non autem verorum Christi discipulorum vel eorum, quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos neque in Veteri neque in Novo Testamento doceri.
113 49 (c. 2) Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testantur. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius, erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre (Jo l4, 10s). Et si Christus verbum, sapientia et virtus est (haec enim Christum esse divinae docent litterae (Jo 1, 14; I Cor 1 24), ut ipsi nostis), haec sane virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus, quando haec non erant: adeoque fuit tempus quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est.
114 50 Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos et apprime intelligentes, quae sequuntur absurda ex illa sententia, quae Filium factum asserit? Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis huius duces, et idcirco a veritate prorsus aberrasse, quli aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud " Dominus creavit me principium viarum suarum " (Prv 8, 22: Septg.). Non enim una est, ut scitis, verbi " creavit " significatio. Nam hoc in loco " creavit " idem est, quod " praefecit operibus ab ipso factis ", factis, inquam, per ipsum Filium. At hic " creavit " non perinde intelligendum est atque " fecit " . " Facere " enim et " creare " inter se differunt. " Nonne ipse ille pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? " (Dt 32, 6: Septg.) ait Moyses in magno Deuteronomii carmine. Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines, ergone facta res est " primogenitus omnis creaturae " (Col 1, 15), " ex utero ante luciferum genitus " (Ps 109, 3: Septg-), qui ut Sapientia dicit, " ante omnes colles gignit me " (Prv 8, 25. Septg.)? Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum " genitum " dici, at nusquam " factum " Filium quis legerit. Ex quibus aperte convincuntur falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem eius generationem factionem audent dicere.
115 51 (c. 3) Neque igitur admirabilis et divina unitas in tres divinitates est separanda, neque factionis vocabulo dignitas ac summa magnitudo Domini est diminuenda: sed credendum est in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum eius Filium, et in Spiritum Sanctum: Verbum autem Deo universorum esse unitum. Quippe " Ego, inquit, et Pater unum sumus " (Jo 10, 30), et Ego in Patre, et Pater in me est " (Jo 14, 10). Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur.
112-115 Concile d'Elvire (vers 300-303)
117 52a Can.9. Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquerit prius de saeculo exierit; nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.
118 52b Can.27. Episcopus, vel quilibet alius clericus, aut sororem aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat; extraneam nequaquam habere placuit.
119 52c Can. 33. Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus, vel omnibus clericis positis in ministerio, abstinere se a coniugibus suis et non generare filios: quicumque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.
120 52d Can. 38. Loco peregre navigantes aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet nec sit bigamus, baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, ita ut, si supervixerit, ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit.
121 52e Can. 77. Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit; quod si ante de saeculo recesserint, sub fide, qua quis credidit, poterit esse justus.
Concile d'Arles (314)
123 53 Can 9 (8). De Afris, quod propria lege sua utantur (utuntur), ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum (Patre et F'o et Sp'u S'o) esse baptizatum, manus ei tantum inponatur, ut accipiat Spiritum (Sanctum); quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.
125 Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem.Et in unum Dominum nostrum (- !) Iesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deúm verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece0 icunt homousion) (- !), per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra, qui (propter nos homines et) propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos. Et Spiritum Sanctum. (DS126) Eos autem, qui dicunt " Erat, quando non erat " et " Antequam nasceretur,non erat " et " Quod de non exstantibus factus est " vel ex alia substantia autessentia dicentes (esse) aut (factum aut) convertibilem aut demutabilem Deum (filium Dei), hos anathematizat catholica Ecclesia.
123-125 Concile Nicée I (oecum. I), 325
127 55 Can 8. De his, qui se cognominant Catharos (id est mundos) (scilicet Novatiani), si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno Concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholieac et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur: id est, et bigamis se communicare et his qui in persecutione prolapsi sunt....
128 56 Can. 19. De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis. Si qui autem de his praeterito tempore in clero fuerunt, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae.
(Versio I Dionysii Exigui) Can. 1. Si quis a medicis per languorem desectus est aut abscisus a barbaris, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc et in clero constitutum abstinere conveniet et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret quod de his qui rem hanc affectant audentque se ipsos abscidere dictum est; sic eos quos barbari aut domini castraverunt, inveniuntur autem alias dignissimi ad clerum regula tales admittit.
129 57 Can. 13. (Prisca: 12) De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur; ita ut, si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos, qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.
130 57 (c.1 n.2) Primum igitur habita est quaestio . . . de impietate ac perversitate Arii et sociorum eius; cunctisque suffragantibus placuit, ut impia eius opinio anathemate damnaretur, verbaque ac nomina blasphemiae plena, quibus utebatur, dicens Filium Dei ortum ex nihilo, et fuisse aliquando tempus, cum non esset, et pro arbitrii libertate eum vitii ac virtutis capacem esse, et creaturam illum vocans atque facturam: haec omnia anathemate damnavit sanctissima synodus, opinionis huius impietatem atque amentiam et verba blasphemiae plena ne audire quidem patienter sustinens.
Julius I 127-130 Julius I, Ep. aux Antiochiens, 341
132 57a Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, iudicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur, nec vulgares Ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt. Cur autem de Alexandrina potissimum Ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc Ecclesiam scribendum fuit.
Concile de Sardique (343-344?)
133 57b ((can.3a) Isidor. can.4) Osius episcopus dixit: Illud quoque (suppl. e graeco: necessario adiciendum est), ut episcopus de provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeat; nisi forte a fratribus suis invitatus, ne videamur ianuam caritatis clausisse. - Illud quoque providendum est: si in aliqua provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, non ex his unus ex alia provincia advocet episcopos. - Quod si aliquis episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa, et putat bonam causam habere, ut iterum iudicium renovetur, si vobis placet, sanctissimi Petri Apostoli memoriam honoremus: scribatur vel ab his, qui causam examinarunt, vel ab episcopis, qui in proxima provincia morantur, Romano episcopo; et si iudicaverit renovandum esse iudicium, renovetur, et det iudices. Si autem probaverit talem causam esse, ut ea non refricentur quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet? Synodus respondit: Placet.
134 57c (Isid. 5). Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitatis protulistis: cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Roma, alter episcopus in eadem cathedra, post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur loco ipsius, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata.
135 57d ((Can. 3b) Isid. 7) Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut, si episcopus accusatus fuerit, et iudicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo deiecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romanae, episcopum et voluerit audiri et iustum putaverit, (ut) renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, (ut) ipsi diligenter omnia requirant et iuxta fidem veritatis definiant. Quod si qui rogat causam suam iterum audiri et deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, quid velit aut quid aestimet: (et) si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis iudicent, habentes (eius) auctoritatem, a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicaverit.
Liberius Liberius, Ep. 'Studens paci' aux évêques orientaux, 357 138 Studens paci et concordiae Ecclesiarum, posteaquam litteras caritatis vestrae de nomine Athanasii et ceterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi, secutus traditionem maiorum presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret ut in praesenti id, quod de Ecclesiae disciplina exstitit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eundem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras caritatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem vestram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae et a consortio litterarum et ecclesiasticarum.
[[Scriptor:Liberius, (Symbole de Sirmium I, 351, signé par Libere en 357)
139 - Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, creatorem (ktisen) et conditorem (poieten= factorem), 'ex quo omnis paternitas in caelo et in terris nominatur' (Eph 3, 15). Et in unicum (monogene=unigenitum) eius Filium Dominum nostrum Jesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus (genitus) est, Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in caelis et in terra, visibilia et invisibilia; qui est Verbum et sapientia et virtus (-!) et vita et lumen verum; qui in novissimis diebus propter nos incorporatus (enanthrÙpesanta=inhumanatus) est et natus (gennethenta) ex sancta virgine, et crucifixus et mortuus est et sepultus; qui et surrexit ex mortuis tertia die, et ascendit (analephthenta=assumptus est) in caelum, et sedet (kathesthenta) in dextera Patris, et venturus est in consummatione saeculi iudicare vivos et mortuos et reddere unicuique secundum opera sua; cuius regnum sine fine perseverans (akatapaustos ousa) permanet in perpetua saecula. Erit enim sedens (kathezomenos) in dextera Patris non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futuro. Et in Spiritum Sanctum, id est paracletum, quem promittens apostolis, posteaquam caelum adscendit, misit docere eos et commonere omnia, per quem et sanctificantur credentium in eum sinceriter animae.
140 - 1. Eos autem, qui dicunt: De nullis exstantibus (ex ouk ontÙn) Filius, vel de altera substantia (ex heteras hupostaseÙs) et non ex Deo, et quod erat tempus (chronos) vel saeculum (aiÙn), quando non erat: alienos scit sancta et catholica Ecclesia. 2. (Iterum ergo dicimus:) Si quis autem Patrem et Filium duos dicit deos: anathema sit. 3. Et si quis, unum dicens Deum, Christum autem Deum ante saecula Filium Dei obsecutum Patri in creatione omnium non confitetur (si quis dicens Deum Christum esse, sed eum ante saecula Filium Dei et hupourgekota tÙ patri eis ten tÙn holÙn demiourgian = administrum Patri ad universorum opificium fuisse non confiteatur): an. s. 4. Et si quis innascibilem (agenneton) Deum vel partem (méros) ejus de Maria natum esse audet dicere: an. s. 5. Et si quis secundum praescientiam (kata prognÙsis) vel praedestinationem (-!) a Maria (pro Marias = ante Mariam) dicit Filium esse, et non ante saecula ex Patre natum apud Deum esse (ek tou patros gegennemenon pros ton theon einai) et per eum facta esse omnia: an. s. 6. Si quis substantiam (ousian) Dei dilatari (platunesthai) et contrahi (sustellesthai) dicit: an. s. 7. Si quis dilatatam substantiam Dei Filium dicat facere, aut latitudinem (platusmon) substantiae eius, sicut sibi videtur (-!) Filium nominet: an. s. 8. Si quis insitum vel prolativum Verbum (endiatheton e prophorikon Logon) Dei Filium dicat: an. s. 9. Si quis hominem solum (monon) dicit de Maria (ek Marias) Filium: an. s. 10. Si quis Deum et hominem de Maria natum dicens, Deum (-!) innascibilem (ton aggeneton) sic intellegit: an. s. 11. (Recensionis Hilarii, = 12 t. graeci; anath. gr. 11 = Hil. 23) Si quis 'Verbum caro factum est' (Jo 1, 14) audiens, Verbum in carnem translatum (metabeblesthai) putet, vel demutationem sustinentem (tropen hupomemenekota= conversionem subeundo) accepisse carnem dicit: an. s. 12 (13). Si quis unicum (unigenitum) Filium Dei crucifixum audiens, dealitatem (theoteta) eius corruptionem (phthoran) vel passibilitatem (pathos) aut demutationem (tropen) aut deminutionem (meiÙsin) vel interfectionem (anairesin) sustinuisse (hupomemenekenai) dicat: an. s. 13 (14). Si quis 'Faciamus hominem' (Gn 1, 26) non Patrem ad Filium dixisse, sed ipsum ad semetipsum dicat Deum locutum: an. s. 14 (15). Si quis Filium non dicat Abrahae visum (Gn 18, 1ss), sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. s. 15 (16). Si quis cum Jacob non Filium quasi hominem colluctatum (Gn 32, 25 ss), sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. s. 16 (17). Si quis 'Pluit Dominus (ignem) a Domino' (Gn 19,24) non de Filio et Patre intellegat, sed ipsum a se dicat pluisse: an. s. Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre. 17 ( 18 ). Si quis Dominum et Dominum, Patrem et Filium (quia Dominus a Domino) duos dicat deos: an. s. (Si quis audiens Dominum Patrem, Dominum item Filium, et Dominem Patrem et Filium (eo quod Dominus a Domino (pluit)) duos dicat deos: an. s.). Non enim exaequamus (suntassomen) vel comparamus (-!) Filium Patri, sed subiectum (suntetagmenon tÙ patri) intellegimus. Neque enim descendit in Sodomam sine Patris voluntate; neque pluit ex se, sed a Domino, auctoritate scilicet Patris; nec sedet in dextera a semetipso, sed audit dicentem Patrem: 'Sede ad dexteram meam' (Ps 109,1). 18(19). Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unam personam (prosÙpon) dicat: an. s. 19 (20). Si quis Spiritum Sanctum Paracletum dicens, innascibilem (agenneton) Deum dicat: an. s. 20(21). Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium dicat Paracletum a Filio - dixit enim: 'Et alterum Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo ego' (cf. Jo l4, l6) -: an. s. 21 (22). Si quis Spiritum Sanctum partem dicat Patris vel Filii: an. s.
22(23). Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres dicat deos: an. s. 23 (11). Si quis quod dictum est 'Ego Deus primus, et ego Deus novissimus, et praeter me non est Deus' (Is 44,6) ad destructionem idolorum dictum et eorum qui non sunt dii, in destructionem Unigeniti ante saecula Dei iudaice intellegat: an.s. 24. Si quis voluntate Dei, tamquam unum aliquid de creatura (en tÙn poiematÙn) factum (gegonenai) dicat Filium: an. s. 25. Si quis nolente Patre natum dicat Filium: an. s. Non enim nolente Patre coactus Pater, vel naturali necessitate ductus, cum nollet, genuit Filium sed mox voluit, sine tempore (achronÙs) et impassibiliter (apathÙs) ex se eum genitum demonstravit. 26. Si quis innascibilem (agenneton) et sine initio (anarchon) dicat Filium, tamquam duo sine principio (anarcha) et duo innascibilia (-!) et duo innata (agenneta) dicens, (et) duos faciat deos: an. s. Caput enim, quod est principium (arche) omnium: Filius; caput autem, quod est principium Christi: Deus; ita enim ad unum, qui est sine principio omnium principium (eis mian anarchov tÙn holÙn archen), per Filium (pie) universa referimus. 27. Et iterum confirmantes christianismi intellectum, dicimus quoniam si quis Christum Deum Filium Dei ante saecula subsistentem (proaiÙnion onta) et ministrantem (hupourgekota) Patri ad omnium perfectionem (universorum opificium) non dicat, sed ex quo de Maria natus est, ex eo et Christum et Filium nominatum esse et initium accepisse ut sit Deus (archen eilephenai tou Theou einai) dicat: an. s.
Scriptor:Liberius Libere, Ep. 'Pro deifico' ad episcopos Orientales, 357 141 (1) Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est (et) hominibus bonae voluntatis (Lc 2, 14). Sicut lex loquitur: Justa iudicate, filii hominum (Ps 57, 2), ego Athanasium non defendi, sed, quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar, ne forte in aliquo praevaricator iudicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, iuste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris. Litteras adaeque super nomine eius, id est de condemnatione ipsius, per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cuius nec epistulia a me suscipienda sunt, dico me pacem cum omnibus vobis et cum universis episcopis Orientalibus seu per universas provincias pacem et unitatem habere. (2) Nam ut verius sciatis me veram fidem per hanc epistulam meam proloqui, dominus et frater meus communis Demofilus, quia dignatus est pro sua benivolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Syrmio a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est (-haec est perfidia Ariana, hoc ego notavi, non apostata, Liberius sequentia:-) ab omnibus, qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi (-sanctus Hilarius illi anathema dicit: anathema tibi a me dictum, Liberi, et sociis tuis-), in nullo contradixi, consensum accommodavi; hanc sequor, haec a me tenetur. (-Iterum tibi anathema et tertio, praevaricator Liberi-). Sane petendum credidi sanctitatem vestram, quia iam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio elaborare, quatenus de exilio dimittar et ad sedem, quae mihi divinitus credita est, revertar.
Libere, Ep. 'Quia scio' ad Ursacium, Valentem, Germinium, 357 142 (1) Quia scio, vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unanimitatem Ecclesiae catholicae, idcirco non in aliqua necessitate impulsus - Deo teste dico - sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his litteris convenio vos, domini fratres carissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium qui Alexandrinae Ecclesiae episcopus fuit, (a me esse damnatum) priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum (scriberem, quod) et ab Ecclesiae Romanae communione separatus est, sicuti teste est omne presbyterium Ecclesiae Romanae. Sola haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi, qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur.
(2) Et hoc autem scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut (cum) litteras meas ad clementissimum imperatorem (perferat, quas ad Orientales episcopos feci, ut scirent et ipsi una secum Athanasi communione me esse separatum. Quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter accipiet ... Pervideat caritas vestra haec me benigno et innocenti animo gessisse. Quapropter his litteris meis convenio vos et adiuro per Deum omnipotentem et Christum Iesum Filium eius, Deum et Dominum nostrum, ut dignemini ad clementissimum imperatorem) Constantium Augustum pergere et petere, ut bono pacis et concordiae, in qua pietas eius semper exsultat, me ad Ecclesiam mihi divinitus traditam iubeat reverti, ut temporibus ipsius Ecclesia Romana nullam sustineat tribulationem. ...
Scriptor:Liberius Libere, Ep. 'Non doceo' ad Vincentium, 357 143 (2) Sanctitati vero tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse (et) desuper eius nomine. Unde, quia Deo volente et pax nobis ubique est, dignaberis convenire episcopos cunctos Campaniae et haec illis insinuare. Ex ipsorum numero una cum epistula vestra de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribite, de quo possim et ego de tristitia liberari.... Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus et vobiscum. ...
Damasus I vSaint Damase I, Epistolarum fragmenta ad episcopos Orientales, vers 374 144 Ea gratia, fratres, Hiericho illa, quae furata est saecularium voluntatum scita venalia, concidit nec resurgit, quia omnes uno ore unius virtutis, unius maiestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus Trinitatem, ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen adseramus esse personas, nec redire in se aut minui, ... sed semper manere nec potentiae gradus quosdam ortusque tempora disparata nec prolativum Verbum, ut generationem ei demamus, nec inperfectum, ut aut persona aut Patris natura aut divinitatis ei plenitudo defuerit, nec dissimilem opere Filium nec dissimilem potestate aut per universa dissimilem nec subsistere aliunde, sed de Deo natum nec falsum, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine, ne minutum aut diversum putetur, quod Unigenitus habet (lacuna? Redintegr.: Dei naturam) splendoremque lucis aeternae (cf. Sap 7, 26), quia naturae more divinae neque sine splendore lumen neque splendor potest esse sine lumine, imaginem quoque Patris, ut qui viderit (Filium, viderit) et Patrem (Jo 14, 9) eundem redemptionis nostrae gratia processisse de virgine, ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur. Ergo, fratres, adseramus Dei Filium et perfectum (esse Deum et) hominem suscepisse perfectum.
145 Spiritum quoque Sanctum increatum atque unius maiestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fatemur. Neque enim creaturae dignus iniuriae est, qui emissus est, ut crearet, sicut propheta sanctus adstruxit dicens: 'Emitte Spiritum tuum et creabuntur' (Ps 103, 30). Deinde alius item posuit: 'Spiritus divinus, qui fecit me' (cf. Job 33, 4). Non enim separandus est divinitate, qui in operatione ac peccatorum remissione conectitur.
146 Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, quia licet de Trinitate piam intellegentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae... recta non sentiant. Adseruntur enim dicere Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria virgine imperfectum, id est sine sensu hominem suscepisse. Heu quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas! Illi inperfectam divinitatem in Dei Filio dicunt, isti inperfectam humanitatern in hominis Filio mentiuntur. Quod si utique inperfectus homo susceptus est, inperfectum Dei munus est, inperfecta nostra salus, quia non est totus homo salvatus. Et ubi erit dictum illud dictum Domini: 'Venit Filius hominis salvare quod perierat' (Mt 18, 11)? Totus, id est in anima et corpore, in sensu atque in tota substantiae suae natura. Si ergo totus in (his) homo perierat, necesse fuit, ut id quod perierat, salvaretur; si autem sine sensu salvatus est, iam contra evangelii fidem invenietur, non totum, quod perierat, esse salvatum, cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci (cf: Jo 7, 23). Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit. Primum enim (si) hominis sensus eligendi boni malique non perisset, non moreretur: quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur? Nos autem, qui integros et perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur.
147 Ut enim Nicaeni Concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes sine simulatione verborum aut sensu corrupto coaeternae et unius essentiae Trinitatem credentes in nullo Spiritum Sanctum separamus, sed perfectum in omnibus, virtute, honore, maiestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio, ita etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum subsistentis perfectum, id est integrum transgressorem adsumpsisse et salvasse confidimus.
I, Ep. 'Per filium meum' ad Paulinum episc. Antiochenum, 375 148 ... Confitendus (est) ipse Sapientia, Sermo Filius Dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, is est integrum Adam, et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicuti enim confitens eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adiungimus passiones: ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum eum humanarum subiacuisse peccato. Si qui autem dixerit, Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, necnon et eos, qui duos in Salvatore filios confitentur, id est alium ante incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine, et non eundem Dei Filium et ante et postea confitentur.
148 vSaint Damase I, Ep. 'Oti te apostolike kathedra' ad episcopos Orientales, vers 378 149 Scitote igitur, quia dudum Timotheum profanum, ineruditum Apollinaris haeretici discipulum, cum impio eius dogmate condemnavimus, nec ultra concedimus eius reliquias qualibet ratione de cetero praevalere. ... Christus enim Filius Dei Dominus noster humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium liberaret (O gar Christos ... tÙ genei tÙn anthrÙpÙn dia tou idiou pathous plerestaten apedÙke ten sÙterian, ina olon ton anthrÙpon tais amartiais enechomenon pases amartias eleutherÙse). Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse (Touton ei tis etoi anthrÙpotetos e theotetos elatton eschekenai eipoi), plenus spiritu diaboli gehennae semet ipsum filium demonstravit. Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei ? Qui et hic iudicio Apostolicae Sedis... cum Apollinari suo doctore damnatus est...
149 Concile de Constantinople I (oecum. II; sous saint Damase I); mai - 30 juillet 381; Symbole de Constantinople 150 86 Credo (Credimus) in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ( ! ) ex Patre natum ante omnia saecula Deum de Deo (- ! ), lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto (et) ex Maria virgine et homo factus (inhumanatus) est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, (et) passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum (caelos), (et) sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et viviticantem qui ex Patre Filioque (-! ) procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur (coadoratur) et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et (in) unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor (Confitemur) unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto (Exspectamus) resurrectionem mortuorum, et vitam venruri (futuri) saeculi. Amen.
151 85 Fidem non esse violandam Patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam firmam et stabilem, et anathematizandam omnem haeresim, et specialiter Eunomianorum vel Anomianorum, et Arianorum vel Eudoxianorum,et Macedonianorum vel Spiritui Sancto resistentium, eet Sabellianorum, et Marcellianorum, et Photinianorum, et Apollinariorum.
152 58 (Post hoc Concilium, quod in urbe Roma congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu Sancto ) Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere, Spiritum Sanctum factum esse per Filium:
153 59 (1.) Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.
154 60 (2.) Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eundem dicentes (esse) Patrem quem et Filium.
155 61 (3.) Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum Sanctum asserunt creaturas.
156 62 (4.) Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutaverunt, sed nomen.
157 63 (5.) Anathematizamus Photinum, qui Ebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur.
158 64 (6.) Anathematizamus eos, qui duos asserunt Filios, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.
159 65 (7.) Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius et Verbum Dei non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram (id est rationabilem et intelligibilem) sine peccato animam susceperit atque salvaverit.
160 66 (8.) Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensionem aut collectionem et a Patre separatum, insubstantivum et finem habiturum esse contendunt.
161 67 (9.) Eos quoque, qui de ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor eius quiescat in Domino.
162 68 (10. ) Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum Sanctum esse: haereticus est.
163 69 (11.) Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de substantia divina ipsius haereticus est.
164 70 (12.) Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Deum Patrem (eius, et) omnia posse (et) omnia nosse et Patri aequalem: haereticus est.
165 71 (13.) Si quis dixerit, quod in carne constitutus cum esset in terra, in caelis cum Patre non erat: haereticus est.
166 72 (14.) Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Deus, et non caro cum anima, quam induerat-forma servi, quam sibi acceperat (cf Phil 2,7), sicut ait Scriptura -Filius Dei Christus: non recte sentit.
167 73 (15.) Si quis non dixerit, quod in carne sedet in dextera Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos: haeteticus est.
168 74 (16.) Si quis non dixerit, Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium, de divina substantia et Deum verum: haereticus est.
169 75 (17.) Si quis non dixerit, omnia posse Spiritum Sanctum et omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem: haereticus est.
170 76 (18.) Si quis dixerit Spiritum Sanctum facturam, aut per Filium factum: haereticus est.
171 77 (19.) Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum (suum) Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia: haereticus est.
172 78 (20.) Si quis non dixerit, Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem, potestatem, maiestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem ac veritatem: haereticus est.
173 79 (21.) Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes: haereticus est.
174 80 (22.) Si quis non dixerit adorandum Sanctum Spiritum ab omni creatura sicut Filium et Patrem: haereticus est.
175 81 (23.) Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem non recte habuerit, haereticus est, quod omnes haeretici de Filio (Dei) et Spiritu (Sancto) male sentientes, in perfidia Judaeorum et paganorum inveniuntur.
176 82 (24.) Quod si quis partiatur, (Christi) Patrem Deum dicens et Deum Filium eius et Deum Sanctum Spiritum, deos dicere et non propter unam dignitatem et potentiam, quam credimus et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita dicit Deum; subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum aestimet Deum Patrem dici, aut ita credit unum Deum: haereticus est in omnibus, immo Judaeus, quod nomen deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est positum et donatum, de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicitur, ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Judaei, aut etiam pagani dementes.
177 82 Haec ergo est salus christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri et Fllio et Spiritui Sancto, (et) baptizati in ea, veram solam unam divinitatem et potentiam, maiestatem et substantiam eiusdem esse sine dubio credamus.
150-177 Concile Romain, 382; 'Decretum Damasi' seu De explanatione fidei
178 83 Prius agendum est de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit. Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus intellectus: Intellectum dabo tibi, et instruam te in via, in qua ingredieris (Ps 31, 8). Spiritus consilii: Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus (Is 9, 6: Septg). Spiritus virtutis: ut supra, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus scientiae Propter eminentia(m) Christi scientiae Iesu (Eph 3, 19; Phil 3, 8) apostoli. Spiritus veritatis: Ego via et vita et veritas (Jo 14, 6). Spiritus timoris (Dei): Initium sapientiae timor Domini (Ps 110, 10; Prv 9, 10). Multiformis autem nominum Christi dispensatio: Dominus, quia spiritus; Verbum, quia Deus; Filius, quia unigenitus ex Patre; ... propheta, quia futura revelavit; 'Spiritus enim Sanctus non est Patris tantummodo aut Filii tantummodo Spiritus, sed Patris et Filii Spiritus; scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (cf. I Io 2, 15; Rom 8,9); item scriptum est: Quisquis 'autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius', (Rom 8, 9); nominato ita Patre et Filio intelligitur Spiritus' Sanctus, de quo ipse Filius in Evangelio dicit, quia Spiritus Sanctus a Patre procedit (Jo 15,26), et de meo accipiet et adnuntiabit vobis (Jo 16, 14).
179 84 Nunc vero de Scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat Ecclesia et (vel) quid vitare (vitari) debeat. Incipit ordo Veteris Testamenti. Genesis liber unus; Exodus lib. 1; Leviticus lib. 1; Numeri lib. 1; Deuteronomium lib. 1; Jesu Nave lib. 1; Judicum lib. 1; Ruth lib. 1; Regum libri 4; Paralypomenon (Paralipomenon) libri 2; Psalmi CL (Psalterium) lib. 1; Salamonis (Salomonis) libri 3: Proverbia lib. 1, Ecclesiastes lib. 1, Cantica Canticorum l.1; Item Sapientia lib. 1, Ecclesiasticus lib. 1. Item o r d o P r o p h e t a r u m . Esaiae liber unus; Hieremiae lib.1 cum Cinoth id est Lamentationibus suis; Ezechiel(is) lib. 1; Danihel(is) lib. 1; Oseae lib. 1; Amos lib. 1; Micheae lib. 1; Johel lib. 1; Abdiae lib. 1; Jonae lib. 1; Naum lib. 1; Ambacum (Abbacuc) lib. 1; Sophoniae lib. 1; Aggei lib. 1; Zachariae lib. 1; Malacihel (Malachiae) lib. 1. Item o r d o s t o r i a r u m . Job liber unus; Tobiae lib. 1; Esdrae (Hesdrae) libri 2; Hester lib. 1; Judit lib. 1 (-!); Machabeorum libri 2.
180 84 Item ordo Scripturarum Novi et aeterni (-!) Testamenti, quem sancta et catholica (Romana) suscipit (et veneratur) Ecclesia. Evangeliorum (libri 4:) secundum Matheum liber unus, sec. Marcum lib. 1, sec. Lucam lib. 1, sec. Iohannem lib. 1. (Item Actuum apostolorum liber unus.) Epistulae Pauli (apostoli) numero 14: ad Romanos (ep.) una, ad Corinthios (ep.) duas, ad Ephesios 1, ad Thessalonicenses 2, ad Galatas 1, ad Philippenses 1, ad Colosenses 1, ad Timotheum 2, ad Titum 1, ad Filimonem (Philemonem) 1, ad Hebreos 1. Item Apocalypsis Iohannis liber 1. Et Actus apostolorum liber 1 (-! Vd. supra). Item epistulae canonicae (can. ep.) numero 7: Petri apostoli epistulae 2, Jacobi apostoli ep. 1, Johannis apostoli ep. 1, alterius (Cf note dans DS) Johannis presbyteri ep. 2, Judae zelotis apostoli ep. 1. Explicit canon Novi Testamenti.
Siricius Siricius, Ep. 'Directa ad decessorem' ad Himerium episc. Tarracon.; 10 février 385 181 87 (Prooem. 1) ... Consultationi tuae responsum competens non negamus, quia officii Nostri consideratione non est Nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quin immo haec portat in Nobis beatus Apostolus Petrus, qui Nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur heredes. ...
182 (c. 15 20) Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos qui vicinos tibi collimitant hinc inde provinciis, haec quae a Nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta Sedis Apostolicae vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen et, pro antiquitate sacerdotii tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a Nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui iam nulli apud Nos patere poterit, obstruatur.
183 88 (c. 1 2) (Significasti) ... baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (cf. Eph 4, 5; Hebr 6, 4s?) et canones contradicant et post cassatum Ariminense Concilium missa ad provincias a ven. mem. praedecessore meo L i b e r i o generalia decreta prohibeant. Quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.
88a (4, 5) De conjugali autem velatione requisivisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fait, modis omnibus prohibemus : quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.
184 (c. 2 3) Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem vel his, quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum vel cuiuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat; nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam soliditate divelli.
185 (7, 8sqq) Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis iniuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos . . . reperimus, ut Ieremiae nobis voce dicendum sit: 'Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrimarum ? et flebo populum hunc die ac nocte' (Ier 9, 1). ... Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugiis propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum: ... Cur (Dominus) eos, quibus cornmittebantur sancta sanctorum, praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Lv 20, 7; 1 Petr 1, 16) ? Cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare iussi sunt sacerdotes? Hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerent. ( 10) Unde et Dominus Jesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere (Mt 5, 17). Et ideo Ecclesiae, cuius sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, 'sine macula et ruga' (Eph 5, 27) eam possit ... reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus. 'Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt' (Rom 8, 8).... Ii vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicae Sedis auctoritate deiectos nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus deinceps, fuerit talis inventus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.
90 (13) Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus ... (cf n.l580).
(3) Sane non possumus negare de Mariae filiis iure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Iesus nasci per virginem, si eam iudicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc adstruit, nihil aliud nisi perfidiam Iudaicam adstruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, maiore studio veritatem fidei expugnare contendunt.
ES Concile de Carthage III, 28 août 397
186 92 (Placuit,) ... ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesu(s) Nave, Iudicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, duodecim libri Prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres (comp. DS 180), Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Joannis. (Additur in quodam cod.:) ... ut de confirmando isto canone transmarina Ecelesia consulatur.
186 Concile de Tolede I, sept. 400 (405)?
187 Can. 20. (1) Quamvis paene ubique custodiatur, ut absque episcopo chrisma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit, ex hac die nullum alium nisi episcopum chrisma conficere et per dioeceses destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Paschae diaconi destinentur aut subdiaconi, ut confectum chrisma ab episcopo destinatum ad diem Paschae possit occurrere. (2) Episcopum sane certum est omni tempore licere chrisma conficere, sine conscientia autem episcopi nihil penitus faciendum; statutum vero est diaconum non chrismare, sed presbyterum absente episcopo, praesente vero, si ab ipso fuerit praeceptum.
188 19 Credimus in unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra. Hunc unum Deum et hanc unam esse divini nominis (divinae substantiae) Trinitatem. Patrem (autem) non esse ipsum Filium, sed habere Filium qui Pater non sit. Filium non esse Patrem, sed Filium Dei (de Patris) esse natura. Spiritum quoque Paracletum (Paraclituml esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre (Filioque) procedat (procedens). Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus, sed a Patre (Filioque) procedens. Pater est, cuius vox haec est audita de caelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui; hunc (ipsum) audite (Mt 17, 5; 2Petr 1,17; cf. Mt 3,17). Filius est, qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum (cf. Io l 6,28). paracletus ipse (Paraclitus Spiritus) est, de quo Filius ait: Nisi abiero (ego) ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos (Jo 16, 7). Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unam (unitam), virtutem potestatem, maiestatem (virtute et potestate et maiestate) indivisibilem indifferentem; praeter illam (hanc) nullam (credimus) divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus vel virtutis alicuius, quae Deus esse credatur.
189 20 Hunc igitur (ergo) Filium Dei, Deum, natum a Patre ante omne omnino principium, sanctificasse in utero beatae Mariae virginis (uterum Mariae vg.), atque ex ea verum hominem, sine viri (virili) generatum semine suscepisse; (duabus dumtaxta naturis, id est deitatis et carnis, in unam convenientibus omnino personam) id est Dominum (nostrum) Jesum Christum. Non (Nec) imaginarium corpus aut forma sola compositum (phantasmatis alicuius in eo fuisse), sed solidum (atque verum): Atque hunc et esuriisse et sitiisse et doluisse et flevisse et omnia corporis exitia sensisse (omnes corporis injurias pertulisse). Postremo (a Judaeis) crucifixum, mortuum (-!) et sepultum, (et) tertia die resurrexisse; conversatum postmodum cum discipulis (suis), quadragesima (post resurrectionem) die ad caelos (caelum) ascendisse. Hunc filium hominis etiam 'Dei Filium' appellari (dici); Filium autem Dei 'Deum', 'filium hominis' non vocari (Filium autem Dei Deum hominis filium appellari ).
190 20 Resurrectionem vero (futuram) humanae credimus carnis (carni). Animam autem hominis non divinam esse substantiam aut Dei partem, sed creaturam (dicimus) divina voluntate non prolapsam (?) (creatam).
ES Concile de Tolede I, 'Symbolum Toletanum I', 400
191 21 1. Si quis ergo (autem) dixerit atque (aut) crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta, anathema sit.
192 22 2. Si quis dixerit atque (vel) crediderit, Deum Patrem eundem Filium esse (esse Filium) vel Paracletum, an. s.
193 23 3. Si quis . . . crediderit, Deum (Dei) Filium eundem esse Patrem vel Paracletum, an. s.
194 24 4. Si quis . . . crediderit, Paracletum Spiritum (-!) vel Patrem esse vel Filium, an. s.
195 25 5. Si quis . . . crediderit, hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse (carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam), an. s.
196 26 6. Si quis .. . crediderit, Filium Dei Deum passum (Christum innascibilem esse), an. s.
197 27 7. Si quis . . . crediderit, hominem Iesum Christum hominem impassibilem fuisse (deitatem Christi convertibilem fuisse vel passibilem), an. s.
198 28 8. Si quis . . . crediderit, alterum Deum esse priscae Legis, alterum Evangeliorum, an. s.
199 29 9. Si quis . . . crediderit, ab altero Deo mundum fuisse factum quam (factum fuisse et non ) ab eo, de quo scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram (cf. Gn 1,1), an. s.
200 30 10. Si quis ... crediderit, corpora humana non resurrectura (resurgere) post mortem, an. s.
201 31 11. Si quis ... crediderit, animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, an. s.
202 32 12. Si quis aliquas scripturas, praeter quas catholica Ecclesia recepit, vel in auctoritate habendas esse crediderit vel fuerit veneratus (Si quis... crediderit, alias scripturas, praeter quas Ecclesia catholica recipit, in auctoritate habendas vel esse venerandas), an. s.
203 33 (13. Si quis . ...crediderit, deitatis et carnis unam in Christo esse naturam, an. s.)
204 34 (14. Si quis ..... crediderit, esse aliquid, quod se extra divinam Trinitatem possit extendere, an. s.)
205 35 (15. Si quis astrologiae vel mathesiae (sic!) aestimat esse credendum, an. s.) (cf. DS 460)
206 36 (16. Si quis ... crediderit, coniugia hominum, quae secundum legem divinam licita habentur, exsecrabilia esse, an. s.)
207 37 (17. Si quis ... crediderit, carnes avium seu pecudum, quae ad escam datae sunt, non tantum pro castigatione corporum abstinendas, sed exsecrandas esse, an. s.)
208 38 ( 18. Si quis in his erroribus Priscilliani sectam sequitur vel profitetur, ut aliud in salutari baptismi contra sedem sancti Petri faciat, an. s.)
Anastasius 191-208 Anastasius Ep. 'Dat mihi' ad Venerium episc. Mediolan., vers 401 209 93 Dat mihi plurimum laetitiae illud Christi amore factum, quo divinitatis studio et alacritate succensa, integram fidem Apostolis traditam locatamque a maioribus toto orbe victrix retinebat Italia, hoc quippe sub tempore, quo divae memoriae Constantius orbem victor obtinuit, nec potuit sordes suas immittere aliqua subreptione haeretica factio Ariana, Deo nostro, ut credimus, providente, ne illa sancta fides et impolluta in aliquo vitio blasphemiae maledicorum hominum contaminaretur, haec scilicet, quae a sanctis viris et in requie sanctorum iam collocatis episcopis tractata fuerat vel definita in Synodi conventu Nicaenae. Pro qua exilium libenter tulerunt, qui sancti tunc episcopi sunt probati, hoc est Dionysius inde Dei servus, divina instructione compositus, vel eius secuti exemplum sanctae recordationis, Ecclesiae Romanae Liberius episcopus, Eusebius quoque a Vercellis, Hilarius de Gallis, ut de plerisque taceam, quorum potuerit arbitrio residere cruci potius affigi, quam Deum Christum, quod Ariana cogebat haeresis, blasphemarent, aut Filium Dei Deum Christum dicerent creaturam Domini. Sequitur reprobatio librorum Origenis Alexandrini a Rufino latine conversorum: cf DS 353
Innocentius Innocentius Ep. 'Etsi tibi' ad Victricium episc. Rotomag. (Rouen), 15 février 404 211 94 (c. 8 11) (Expedit custodire)... ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur, quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati.
211 Innocentius, Ep. 'Consulenti tibi' ad Exsuperium episc. Tolosanum (Toulouse); 20. Febr. 405
212 95 (c. 2) ....Quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae paenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior (est). Nam consuetudo prior tenuit ut concederetur (eis) paenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est, concessa paenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam asperitatem et duritiam sequi videamur. Tribuitur ergo cum paenitentia extrema communio: ut homines huiusmodi vel in supremis (al.: extremis) suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur (cf. DS 2638).
213 96 (c. 7) Qui vero libri recipiantur in canone, brevis adnexus ostendit. Haec sunt, quae desiderata moneri voce voluisti: Moysen libri V, id est Genesis Exodi Levitici Numeri Deuteronomii, et Hiesu Nave I, Iudicum I, Regnorum libri IV, simul et Ruth, Prophetarum libri XVI, Solomonis libri V, Psalterium. Item historiarum: Iob liber 1, Tobiae I, Hester I, Iudith I, Machabeorum II, Hesdrae II, Paralypomenon II. Item Novi Testamenti Evangeliorum IV, Apostoli Pauli epistulae XIII (XIV), epistulae Iohannis III, epistulae Petri II, (epistula Iudae I,) epistula Iacobi I, Actus Apostolorum, Apocalypsis Iohannis. Cetera autem, quae vel sub nomine Mathiae sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Iohannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, (vel sub nomine Andreae, quae a Xenocaride et Leonida philosophis,) vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.
ES Innocentius Ep. 'Magna me gratulatio' ad Rufum et alios episcopos Macedoniae, 13. Dec. 414 214 97 (Explicatur, cur secundum can. 8 et 19 Nicaenum DS 127s baptizandi quidem sint Paulianistae ad Ecclesiam venientes, non vero Novatiani:) (c. 5 10) Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti minime baptizant, et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est Patris et Filii et Spiritus Sancti, quaestio aliquando commota est.
214 Innocentius, Ep. 'Si instituta ecclesiastica' ad Decentium episc. Eugubinum (Gubbio), 19. Mart. 416 215 98 (c. 3 6) De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum et Ioannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum Sanctum (cf. Ac 8,14-17). Nam presbyteris, sive extra episcopum, sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.
216 99 (c. 8 11) Sane quoniam de hoc sicut de ceteris consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: 'Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei' (Iac 5, 14 s). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet in sua aut in suorum necessitate ungendum. Ceterum illud superfluum esse videmus adiectum, ut de episcopo ambigatur quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus alii impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est chrisma conficere. Nam paenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi ?
215-216 Saint Innocent I, Ep. 'In requirendis' ad episcopos Conc. Carthag., 27 Jan. 417
217 100 (c. 1) In requirendis divinis (Dei) rebus ... antiquae traditionis exempla servantes ... nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo quam antea, cum pronuntiaretis, vera ratione firmatis (firmastis), qui ad Nostrum referendum adprobastis esse iudicium, scientes, quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes tam mala iam damnare novimus quam probare laudanda, vel(ut) id vero, quod Patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda quod illi non humana sed divina decrevere sententia, ut quicquid quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius Sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio, firmaretur, indeque sumerent ceterae Ecclesiae, velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri (latices) capitis incorruptae manarent, quid praecipere, quos abluere, quos velut in caeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret.
217 Saint Innocent I, Ep. 'Inter ceteras Ecclesiae Romanae' ad Silvanum et ceteros Synodi Milevitanae Patres, 27. Ian. 417 218 (c. 2) Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris, arcani honoris, inquam, illius, quem 'praeter illa, quae sunt extrinsecus, sollicitudo' manet 'omnium Ecclesiarum' (2 Cor 11, 28) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis servatam. ... Quid id etiam actione firmastis nisi scientes, quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim quotiens fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc rettulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit Ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum ad duplicis relationem synodi sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione seiunctos.
219 (c. 5) ... parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semet ipsis (cf Jo 6, 53s). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant nos habere, quod in eos credunt non sibi baptismate conferendum (al.: quod in eos creditur non nisi baptismate conferendum). Si ergo nihil volunt officere, non renasci fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum, ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discingi, proclamat hoc Dominus in Evangelio dicens: Sinite infantes et nolite eos prohibere (venire) ad me (: talium est enim regnum caelorum) (cf. Mt 19, 14; Mc 10, 14; Lc 18, 16).
Zozimus 218-219 Saint Zosime, Ep. 'Quamvis Patrum' ad Concilium Carthag. 21 mars 418 221 109 (n 1) Quamvis Patrum traditio Apostolicae Sedi auctoritatem tantam tnbuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: ... (3) cum ergo tantae auctoritatis et Petrus caput sit et sequentia omnium maiorum statuta firmaverint, ut iam humanis divinisque legibus disciplinisque omnibus finiretur Romanam Ecclesiam, cuius locum regeret (al.: firmetur Romana Ecclesia, cuius locum Nos regere), ipsius quoque potestatem nominis obtinere...: (4) tamen, cum Nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de Nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam Nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret, sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo (Caelestio accusato).
Concile de Carthage (XV, ou XVI), commencé le 1 mai 418 222 101 Can. 1. Placuit omnibus episcopis ... in sancta Synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis: ut quicumque dixerit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
223 102 Can. 2. Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis 'in remissionem peccatorum' non vera, sed falsa intellegatur an. s. Quoniam non aliter intellegendum est quod ait Apostolus: 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum (et per peccatum mors), et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (cf. Rom 5, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.
224 1024 Can. 3'. Item placuit, ut si quis dicit, ideo dixisse Dominum: 'In domo Patris mei mansiones multae sunt' (Jo 14,2), ut intelligatur, quia in regno caelorum erit aliquis medius aut ullus alicubi locus, ubi beati vivant parvuli qui sine baptismo ex hac vita migrarunt, sine quo in regnum caelorum, quod est vita aeterna, intrare non possunt, an. s. Nam cum Dominus dicat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum (Jo 3,5), quis catholicus dubitet participem fore diaboli eum, qui coheres esse non meruit Christi ? Qui enim dextra caret, sinistram procul dubio partem incurret.
225 103 Can.3. item placuit ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, nonetiam ad adjutorium, ut non committantur, an.s.
226 104 Can.4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatirum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etaim facere diligamus atque valeamus, an. s. Cum enim dicat Apostolus: "Scientia inflat, caritas vero aedificat" (Cor1 8.1), valde impium est, ut credams, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate scientia nos non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: "Qui docet homines scientiam" (Ps 93.10) ita etiam sciptum est: "Caritas ex Deo est" (Jo1 4.7).
227 105 Can. 5. Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait: 'Sine me nihil potestis facere' (Io 15, 5).
228 106 Can. 6. Item placuit, quod ait S. Joannes Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Io 1,8): quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere dici, nos habere peccatum, non quia vere ita est, an. s. Sequitur enim Apostolus et adiungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate (1 Io 1, 9). Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: 'Si dixerimus: non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est'. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit eum, qui se dixerit non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.
229 107 Can. 7. Item placuit, ut quicumque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6, 12), ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores et ideo non dicere unumquemque sanctorum: 'Dimitte mihi debita mea', sed 'Dimitte nobis debita nostra', ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intellegatur, an. s. Sanctus enim et iustus erat Apostolus Iacobus, cum dicebat: 'In multis enim offendimus omnes' (Iac 3, 2). Nam quare additum est 'omnes', nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo (142, 2), ubi legitur: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens ? Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit (3 Reg 8, 46). Et in libro sancti Job (37, 7): In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret: 'Peccavimus, iniquitatem fecimus' (Dn 9.5,15), et cetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: 'Cum ... orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei' (Dn 9,20) Domino Deo meo, noluit dicere 'peccata nostra', sed peccata populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos, qui tam male intellegerent, tamquam propheta praevidit.
230 108 Can. 8. Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6,12), ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, an. s. Quis enim ferat orantem et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?
222-230 Saint Zosime, Ep. 'Tractatoria' ad Eccclesias Orientales, entre juin et août 418 231 109a Fidelis Dominus in verbis suis (Ps 144, 13) eiusque baptismus re ac verbis, id est opere, confessione et remissione vera peccatorum in omni sexu, aetate, condicione generis humani eandem plenitudinem tenet. Nullus enim, nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: 'Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis' (Io 8, 36). Per ipsum enim renascimur spiritaliter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae, illud propagatione (al.: propagine) contractum chirographum (cf. Col 2, 14) rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per baptismum liberetur, non tenetur obnoxius.
Bonifacius I
Saint Boniface, Ep. 'Retro majoribus' ad Rufum episc. Thessaliae, 11 mars 422 232 110 (c. 2) ... Ad synodum (Corinthi) ... talia scripta direximus, quibus universi fratres intellegant, ... de nostro non esse iudicio retractandum. Numquam etenim licuit de ea rursus <re>, quae semel statuta est ab Apostolica Sede, tractari.
Saint Boniface, Ep. 'Institutio' ad episcopos Thessaliae, 11 Mars 422 233 (c. l) Institutio universalis nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen eius et summa consistit. Ex eius enim ecclesiastica disciplina per omnes Ecclesias, religionis iam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur: adeo ut non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret, nihil supra meritum suum posse conferri, omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hunc ergo Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum: a qua se quisque abscidit, sit christianae religionis extorris, cum in eadem non ceperit esse compage.
Saint Boniface, Ep. 'Manet beatum' ad Rufum et ceteros episcopos per Macedoniam etc., 11 Mars 422 234 5000 Manet beatum apostolum Petrum per sententiam dominicam universalis Ecclesiae ab hoc sollicitudo suscepta, quippe quam evangelio teste in se noverit esse fundatam. Nec umquam eius honor vacuus potest esse curarum, cum certum sit summam rerum ex eius deliberatione pendere.... Absit hoc a Domini sacerdotibus, ut in hunc aliquis eorum cadat reatum, ut in nova quippiam usurpatione temptando, inimica sibi faciat scita maiorum, aemulum se illum specialiter habere cognoscens, apud quem Christus noster sacerdotii summam locavit, in cuius contumeliam quisquis insurgit, habitator caelestium non poterit esse regnorum. 'Tibi', inquit, 'dabo claves regni caelorum' (Mt 16, 19), in quod nullus absque gratia ianitoris intrabit. ...
235 5001 Quoniam locus exigit, si placet, recensete canonum sanctiones, repperietis, quae sit post Ecclesiam Romanam secunda sedes, quaeve sit tertia.... Nemo unquam apostolico culmini, de cuius iudicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit, nemo in hoc rebellis exstitit nisi qui de se voluit iudicari. Servant Ecclesiae magnae praedictae ... per canones dignitates : Alexandrina et Antiochena (cf. Conc. Nicaen. I can. 6), habentes ecclesiastici iuris notitiam. Servant, inquam, statuta maiorum, ... in omnibus deferentes, et eius vicissitudinem recipientes gratiae, quam se in Domino, qui pax nostra est, Nobis debere cognoscunt. Sed quia res postulat, adprobandum documentis est, maxime Orientalium Ecclesias in magnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione maiore, Sedem semper consuluisse Romanam, et quotiens usus exegit, eius auxilium postulasse. (Sequuntur exempla appellationum et consultationum in causa Athanasii et Petri Alexandrini, Ecclesiae Antiochenae, Nectarii C'politani, Orientalium separatorum tempore Innocentii I).
Saint Célestin I, ep. " Cuperemus quidem " 236 111 (2) Agnovimus paenitentiam morientibus denegari nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est, quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? Cum Deus ad subveniendum paratissimus, invitans ad paenitentiam sic promittat: Peccator, inquit, quacunque die conversus fuerit, peccata eius non imputabuntur ei (cf: Ez 33, 16).... Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda paenitentia postulanti. ...
237 128 Cap. 2. Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor adspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur.
Capitula pseudo-Caelestina seu 'Indiculus' (Rome, vers 435-442; (saint Prosper (?))) 238 129 Quia nonnulli, qui catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt, et cum Pelagium atque Caelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tamquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quae sacratissima beati Apostoli sedes Petri contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit et docuit, necessarium fuit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, iudicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias iungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus Indiculo, quo, si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat:
239 130 Cap. 1. In praevaricatione Adae omnes homines, naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit, pronuntiante b. mem. I n n o c e n t i o papa atque dicente in Ep. ad Carthaginense Concilium : 'Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset, invenit; suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.'
240 131 Cap. 2. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus. Quod in eisdem scriptis eiusdem pontificis sententia protestatur dicens: 'Numquid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere, quod boni sunt nec illum considerant, cuius quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?'
241 132 Cap. 3. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae conservationis acceperit. Quod eiusdem antistitis in eisdem paginis doctrina confirmat, dicens: 'Nam quamvis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit, quotidiana praestans illi remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuvante vincamur.'
242 133 Cap. 4. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in Ep. ad Milevitanum concilium (416) data praedicat dicens: 'Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.'
243 134 Cap. 5. Quod omnia studia et omnia opera ac merita Sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde ei placet nisi ex eo, quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit b. record. papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: 'Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus.' Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eundem virum scriberent: 'Illud vero, quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: 'Nos tamen instinctu Dei, etc.', sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecistis arbitrio quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis. Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique, quia 'praeparatur voluntas a Domino' (Prv 8, 35 Septg; cf. DS 374), et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. 'Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt' (Rom 8, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.'
244 135 Cap. 6. Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, 'sine quo nihil possumus' (Jo 15, 5). Ad hanc enim nos professionem idem doctor Zosimus instituit, qui, cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: 'Quod ergo, ait, tempus intervenit quo eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus adiutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: 'Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris huius, contra spiritalia nequitiae in caelestibus' (Eph 6, 12). Et sicut ipse iterum dicit: 'Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum' (Rom 7, 24 s). Et iterum: 'Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum' (I Cor 15, 10).'
245 Cap. 7. Illud etiam, quod intra Carthaginensis synodi (a. 418) decreta constitutum est, quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: 'Ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur, an. s.' - Et iterum quarto capitulo: 'Ut quisquis dixerit, gratiam Dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, an. s. Cum enim dicat Apostolus: 'Scientia inflat, caritas vero aedificat' (I Cor 8, 1): valde impium est, ut credamus ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est : 'Qui docet hominem scientiam' (Ps 93, 10), ita scriptum est etiam: 'Caritas ex Deo est' (1 Io 4, 7)'.
- Item quinto capitulo: 'Ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum arbitrium iubemur, facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5)'.
246 139 Cap.8. Praeter has autem beatissimae et Apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piisimi Patres, pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia et incrementa probabilium studiorum et in eis usque in finem perseverentiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto mundo atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, pstulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae caritatis accipiant, ut lapsis paenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis caelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a domino peti rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos " erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii caritatis suae (cf Col 1.13), et ex vasis irae faciat vasa misericordiae " (cf Rom 9.22s). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur.
238-246 'Indiculus' (Rome, vers 435-442; (saint Prosper (?))) 247 140 Cap. 9. Illud etiam, quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi huius mittatur foras (Jo 12, 31), et quomodo prius alligetur fortis (cf Mt 12, 29), deinceps et vasa eius diripiantur (cf. Mc 3, 27), in possessionem translata victoris, qui 'captivam ducit captivitatem' (Eph 4, 8), et dat dona hominibus (PS 67, 19).
248 141 His ergo ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adiuvante Domino confirmati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem et non dubitemus, ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit, ut aliquid boni et velle incipiamus et facere (cf. Phil 2, 13). Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros et redimit de interitu vitam nostram (Ps 102, 3s), et cui quotidie dicimus : Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Mt 6, 13).
249 142 Cap. 10. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cuius operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis nos scripta docuerunt ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.
250 Neque enim dicimus Verbi naturam per sui mutationem carnem esse factam ; sed neque in totum hominem transformatum ex anima et corpore constitutum; asserimus autem Verbum, unita sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, inexplicabili incomprehensibilique modo hominem factum, et hominis Filium exstitisse, non per solam voluntatem, sive per solam personae assumptionem. Et quamvis naturae sint diversae, vera tamen unione coeuntes unum nobis Christum et Filium effecerunt ; non quod naturarum differentia propter unionem sublata sit, verum quod divinitas et humanitas secreta quadam ineffabilique coniunctione in una persona unum nobis Jesum Christum et Filium constituerint. ... Non enim primo vulgaris quispiam homo ex Virgine ortus est, in quem Dei Verbum deinde se demiserit ; sed in ipso utero carni unitum secundum carnem progenitum dicitur, utpote suae carnis generationem sibi ut propriam vindicans. ... Ita (sancti Patres) non dubitaverunt sacram Virginem Deiparam appellare, non quod Verbi natura ipsiusve divinitas ortus sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intellegente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur.
251 (Versio Marii Mercatoris) (c. 3) Credimus, inquiunt illi (scl. sancti Patres), et in Dominum nostrum Iesum Christum Filium eius unigenitum. Praevides quomodo Domini et Jesu Christi et unigeniti Filii prius communia deitatis et humanitatis nomina tamquam fundamenta ponentes, tunc suscepti hominis (accuratius: inhumanationis) et resurrectionis et passionis superaedificant traditionem, ut nominibus quibusdam utriusque naturae communibus et significativis propositis, neque quae generationis Filii et dominationis, dissecentur neque quae naturarum sunt propria, in singularitate nativitatis Filii ulla confusionis abolitione periclitentur nomine unionis.
(c. 4) In hoc apud illos Paulus doctor est factus; qui cum divinae incarnationis memoriam faceret, incipiens subiungere quae sunt passionis, prius posuit 'Christus', commune, ut paulo ante dixi, nomen naturarum: tunc decentem infert sermonem sive rationem utriusque. Quid enim ait? 'Hoc sentiatur in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed', ne ad unumquodque loquar, 'factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis' (Phil 2, 5s 8). Quoniam igitur coeperat mortis facere mentionem, ut ne quis hinc Verbum Deum passibilem suspicetur, posuit 'Christus', tamquam inpassibilis et passibilis essentiae in singularitate personae significativum vocabulum, ut inpassibilis et passibilis Christus sine periculo nominetur, inpassibilis quidem deitate, passibilis vero natura corporea.
(c. 5) Multa super hoc cum possim dicere et primo omnium quod nec nativitatis in dispensatione, sed susceptionis humanitatis tantum meminisse sanctos illos Patres ostendere valeam; ... (brevitati studens statim) venio nunc et ad secundum <a> caritate tua capitulum motum, in quo naturarum quidem laudabam factam discretionem secundum deitatis et humanitatis rationem et in una persona consortium nec non et illud quod Deum Verbum secunda nativitate ex muliere minime diceret eguisse <et> quod passionis incapacem profitebatur deitatem. Catholica enim re vera sunt haec et omnino sectis omnibus circa Domini naturas adversa. In reliquis vero si aliquam latentem et profundam atque incomprehensibilem rationem legentium auribus adferebas, tuae sit examinatae prudentiae scire: mihi enim priora destruere videbaris. Eum enim qui in primis inpassibilis et secundam non recipere nativitatem fuerat praedicatus, iterum passibilem et noviter creatum nescio quomodo inferebas, tamquam quae Deo Verbo naturaliter inessent, consortio templi corrupta sint, aut forsitan paulo minus hominibus putari illud ipsum absque peccato templum et inseparabile divinae naturae nativitatem et mortem pro peccatoribus (non) pertulisse, tamquam voci dominicae ad Judaeos clamanti 'Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud' (Jo 2, 19) non debeat credi. Non dixit: solvite deitatem meam, et in triduo suscitabitur.
(c. 6) ... Ubique per divinas Scripturas, quotiens meminerint dominicae dispensationis, non divinitatis Christi, sed humanitatis eius passio et nativitas traditur, ut magis secundum liquidissimam rationem convenientius aptiusque sit sanctam Virginem non genetricem Dei, id est theotokon, sed Christi genetricem, id est Christotokon vocari, ad haec Evangeliis quoque vociferantibus: 'Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham' (Mt 1, 1). Evidens est quia Deus Verbum David non erat filius. Accipe, si videtur, et aliud testimonium: 'Iacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus qui dicitur Christus' (Mt 1, 16). Intende etiam in aliud dictum: 'Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata virgo Maria, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto' (Mt 1, 18). Creaturam autem esse Spiritus Sancti Unigeniti deitatem quis vel debeat suspicari ? Quid etiam his superfundi debeat, audi: 'Et erat mater Jesu ibi' (Jo 2, 1) et iterum 'cum Maria matre Jesu' (Act 1, 14), illud quoque 'Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est' (Mt 1, 20) et iterum 'Accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum' (Mt 2, 13) et illud 'De Filio eius unigenito, qui factus est ei ex semine David secundum carnem' (Rom 1, 3) et iterum de passione eius quia 'Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne' (Rom 8, 3) et iterum 'Christus mortuus est pro peccatis nostris' (I Cor 15, 3) et denuo 'Christo passo in carne' (I Petr 4, 1) et illud 'Hoc est corpus meum et hic est sanguis meus' (I Cor 11, 24), non dixit haec est deitas mea.
(c. 7) Et decem milia alia sunt, aliis atque aliis vocibus protestantibus humanum genus in eo, non Filii deitatem recentem putare aut novellam aut corporalium passionum esse capacem, sed illam divinae naturae coniunctam carnem ex qua <et dominum et> filium se David nominat Christus. Quid enim ait? 'Quid vobis videtur de Christo? Cuius est filius? Responderunt: David. Et respondit Jesus et dixit: Quomodo ergo David in spiritu dominum eum vocat dicens: dixit, inquit, Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam' (Mt 22, 42-44). Tamquam filius profecto David secundum carnem, secundum divinitatem vero Dominus. Esse quidem templum divinitatis Filii corpus et templum secundum excellentem quandam et divinam unitum coniunctionem certissimum est, ita ut ea quae sunt Dei, adsciscere sibi et ad se revocare divinam naturam profiteri sit bonum et dignum evangelica traditione; huius autem familiaritatis nomine confricare et coniunctae carnis proprietates, generationem scilicet et passionem et mortalitatem Deo tribuere, aut errantis gentilitatis, frater, est sensus aut mente capti Apollinaris et Arrii aut reliquarum pestium haereticarum et harum aliquid peius. Necesse est enim huiusmodi homines adtractos familiaritatis nomine et lactationis socium propter familiaritatem et aetatis quae paulatim accessit, incrementorum participem Deum Verbum facere et passionis in tempore ex timiditate auxilii angelici indigentem. Taceo circumcisionem et sacrificium et sudorem et famem, quae quidem carnis pro nobis evenerunt (haec tamen, cum illi coniunguntur, et adoranda sunt) in deitate autem ista etiam mendaciter accipiuntur nobisque tamquam calumniatoribus iustas damnationis causas important. ...
247-251 Denzinger 211 Vor Denzinger 251 Concile d'Ephese (oecum.III; 431); Discours de Philippe, Légat du Pontife Romain, prononcé dans l'Action III 112 Nulli dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus Apostolorum princeps et caput, fideique columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo, salvatore humani generis ac redemptore, claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit, et judicium exercet.
Concile d'Ephese (3eme oecuménique, contre les Nestoriens, 431) 252 113 Si quis non confitetur, Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea Dei gentricem sanctam virginem (peperit enim secundum carnem carnem factum Dei verbum), A.S.
253 114 2. Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam adunatum ex Deo Patre Verbum, unum esse etiam Christum cum sua carne, eundem ipsum videlicet Deum simul et hominem, an. s.
254 115 3. Si quis in uno Christo dividit subsistentias post adunitionem, soli iungens eas contiguitati quae est secundum dignitatem vel auctoritatem aut potentiam, et non magis concursu qui est secundum adunitionem naturalem, an. s.
255 116 4. Si quis personis duabus vel etiam subsistentiis quae sunt in evangelicis vel apostolicis scripturis, impertit voces aut in Christo a Sanctis dictas aut ab Ipso de se et quasdam velut homini praeter ex Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut Deo condecentes soli ex Deo Patre Verbo, an. s.
256 117 5. Si quis audet dicere deiferum hominem Christum et non magis Deum esse secundum veritatem sicut Filium unum et natura secundum quod factus est caro Verbum et communicavit similiter nobis in sanguine et carne, an. s.
257 118 6. Si quis dicit Deum aut Dominum esse Christi ex Deo Patre Verbum et non magis eundem confitetur simul Deum et hominem, utpote facto carne Verbo secundum Scripturas, an. s.
258 119 7. Si quis ait ut hominem operationem suscepisse ex Deo Verbo Jesum et Unigeniti gloriam appositam esse tamquam alteri praeter eum exsistenti, an. s.
259 120 8. Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorari oportere Deo Verbo et conglorificari et coappellari Deum ut alter alteri ("co-" enim semper adjectum hoc intelligi cogit) et non magis una adoratione honorificat Emmanuel et unam ei glorificationem refert secundum quod factum est caro Varbum, an.s.
260 121 9. Si quis ait unum Dominum Iesum Christum glorificatum a Spiritu quasi aliena virtute, quae per eum est, utens, et ab ipso accepisse operari posse contra spiritus immundos et adimplere in homines deitatis miracula et non magis proprium eius esse Spiritum dicit, per quem et operatus est deitatis signa, an. s.
261 122 10. Pontificem et Apostolum confessionis nostrae (He 3,1) factum Christum divina dicit Scriptura; obtulit etiam semet ipsum in odorem suavitatis Deo (Ep 5,2) et Patri. si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum fieri dicit non ipsum ex Deo Verbum, quando factum est caro et secundum nos homo, sed ut si alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, aut si quis dicit et pro se obtulisse semet ipsum sacrificium, et non magis pro nobis tantum (nec enim indiguit sacrificio qui nescit peccatum), an. s.
262 123 11. Si quis non confitetur Domini carnem vivificatoriam esse et propriam ipsius ex deo Patre Verbi, sed velut alterius praeter ipsum, copulati quidem ei secundum dignitatem aut quasi solummodo divinam inhabitationem habentem et non magis vivificatoriam sicut diximus, quia facta est propria Verbi omnia vivificare valentis, an.s.
263 124 12. Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem gustasse carne, factum etiam primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificans ut Deus, an. s. (DS 264) Super alia neque obaudire volente honorabili Nestorio nostram vocationem neque quidem a nobis destinatos sanctissimos et rev'mos episcopos suscipiente, necessario accessimus ad discussionem impie ab eo dictorum et conprehendentes eum et ex epistolis eius et ex scriptis, quae lecta sunt, et de nuper ab eo dictis in hac metropoli et per testium depositionem impie sapientem et praedicantem, necessario coacti sumus tam ex canonibus quam ex epistola sanctissimi patris nostri et comministri Caelestini episcopi Romanorum Ecclesiae, lacrimantes saepius, ad hanc maestam contra eum venire sententiam: Qui blasphematus igitur ab eo est Dominus Iesus Christus, definiit per praesentem sanctissimam Synodum: alienum esse eundem Nestorium ab episcopali dignitate et omni conventu sacerdotali.
124 12. Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem gustasse carne, factum etiam primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificans ut Deus, an. s.
252-263 Contra Nestorius 264 124 Super alia neque obaudire volente honorabili Nestorio nostram vocationem neque quidem a nobis destinatos sanctissimos et rev'mos episcopos suscipiente, necessario accessimus ad discussionem impie ab eo dictorum et conprehendentes eum et ex epistolis eius et ex scriptis, quae lecta sunt, et de nuper ab eo dictis in hac metropoli et per testium depositionem impie sapientem et praedicantem, necessario coacti sumus tam ex canonibus quam ex epistola sanctissimi patris nostri et comministri Caelestini episcopi Romanorum Ecclesiae, lacrimantes saepius, ad hanc maestam contra eum venire sententiam: Qui blasphematus igitur ab eo est Dominus Iesus Christus, definiit per praesentem sanctissimam Synodum: alienum esse eundem Nestorium ab episcopali dignitate et omni conventu sacerdotali.
265 125 25 ... Statuit sancta Synodus, alteram fidem nemini licere proferre aut conscribere aut componere, praeter definitam a sanctis Patribus, qui in Nicaea cum Spiritu Sancto congregati fuerunt. ... Si qui inventi fuerint vel episcopi, vel clerici, vel laici, sive sentire, sive docere ea quae continentur in oblata expositione a Charisio presbytero de unigeniti Filii Dei incarnatione; sive scelerata et perversa Nestorii dogmata ...: subiaceant sententiae sanctae huius et universalis Synodi. ...
267 126 Can. 1. Si quispiam metropolita provinciae, derelicta sancta et oecumenica Synodo..., cum Caelestio sensit aut sentiet, ipse nihil amplius poterit agere adversus provinciae episcopos: ut qui iam inde a Synodo totius ecclesiasticae communionis expers sit factus et prorsus inutilis. ...
268 127 Can. 4. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint vel privatim vel publice, quae sunt Nestorii aut Caelestii sapere, sancitum est a sancta Synodo istos quoque depositos esse.
264-268 Saint Sixte III, Formule d'union entre saint Cyrille év. d'Alexandrie et les év. de l'Eglise d'Antioche; 433 271 5002 De Dei autem Genetrice Virgine quemadmodum et sapimus et dicimus et de modo humanationis unigeniti Filii Dei necessariae, non additamenti causa, sed ad satisfactionem proprie desuper tam de divinis scripturis quam de traditione sanctorum patrum adsumentes habuimus, breviter dicimus, nihil omnino addentes fidei sanctorum patrum, quae in Nicaea exposita est. Sicut enim iam diximus, ad omnem sufficit et pietatis cognitionem et omnem haereticae perfidiae abdicationem. Dicimus autem non praesumentes illicita, sed confessione propriae infirmitatis excludentes eos, qui exsurgere volunt contra ea, quae ultra hominem disceptamus.
272 5003 Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum filium Dei unigenitum, Deum perfectum et hominem perfectum ex anima rationali et corpore, ante saecula ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine secundum humanitatem, consubstantialem Patri eundem secundum deitatem et consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum unitas facta est; unde unum Christum, unum filium, unum dominum confitemur. Secundum hanc inconfundibilem unitatem confitemur sanctam Virginem Dei genetricem, quia Deus Verbum incarnatus est et humanatus est et ex ipso conceptu adunivit sibi ex ipsa assumptum templum.
273 5003 Evangelicas autem et apostolicas de Domino voces scimus deiloquos viros aliquotiens has consociantes tamquam de una persona dictas, aliquotiens autem dividentes tamquam de duabus naturis et has quidem Deo condecentes secundum deitatem Christi, humiles autem secundum humanitatem tradentes.
Saint Léon I le Grand, Ep. 'Ut nobis gratulationem' ad episcopos per Campaniam, Picenum, Tusciam, 10 octobre 443 280 (c. 3) Nec hoc quoque praetereundum duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captatos usurariam exercere pecuniam, et faenore velle ditescere, quod Nos non dicam in eos, qui sunt in clericali officio constituti, sed et in laicos cadere, qui christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.
281 (c. 4) Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere faenus adtemptet: indecens enim est, crimen suum commodis alienis impendere. Faenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuet, recipere valeamus.
Saint Léon I le Grand, Ep. 'Quanta fraternitati' ad Anastasium ep. Thessal., 446 (? 282 (c. 11) ... Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit; et haec connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis: quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque orta est distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret et nihil usquam a suo capite dissideret.
Saint Léon I le Grand, Ep. 'Quam laudabiliter' ad Turrib. ep. Astur., 21. Iul. 447
283 (Impietas Priscillianistarum) tenebris se etiam paganitatis immersit, ut per magicarum artium profana secreta et mathematicorum, vana mendacia religionis fidem morumque rationem in potestate daemonum et in effectu siderum collocarent. Quod si et credi liceat et doceri, nec virtutibus praemium nec vitiis poena debebitur omnisque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionum decreta solventur: quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse iudicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit, et quidquid ab hominibus agitur, non est hominum, sed astrorum. ... Merito Patres nostri ... instanter egere, ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur: quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem eius (scl. Priscillianum) cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem coniugiorum copulam solvi simulque divinum ius humanumque subverti, si huiusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali contenta iudicio, cruentas refugit ultiones, severis tamen christianorum principum constitutionibus adiuvatur, dum ad spiritale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent corporale supplicium. ...
284 (c. 1) Primo itaque capitulo demonstratur, quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris et Filii et Spiritus Sancti unam atque eandem asserunt esse personas, tamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus Sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit, sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt, cuius discipuli etiam Patripassiani merito nuncupantur; quia si ipse est Filius qui et Pater, crux Filii Patris est passio; et quidquid in forma servi Filius Patri oboediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. Quod catholicae fidei sine ambiguitate contrarium est, quae Trinitatem deitatis sic homousion confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales: quia unitatem in trinitate non eadem persona, sed eadem implet essentia. ...
285 (c. 5) Quinto capitulo refertur, quod animam hominis divinae asserant esse substantiae, nec a natura Creatoris sui condicionis nostrae distare naturam. Quam impietatem... catholica fides damnat: sciens nullam tam sublimem tamque praecipuam esse facturam, cui Deus ipsa natura sit. Quod enim de ipso est, id est quod ipse, neque id aliud est quam Filius et Spiritus Sanctus. Praeter hanc autem summae Trinitatis unam consubstantialem et sempiternam atque incommutabilem deitatem nihil omnino creaturarum est, quod non in exordio sui ex nihilo creatum sit.... Nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo iustitia est; sed multi participes sunt veritatis et sapientiae atque iustitiae. Solus autem Deus nullius participatione indigus est: de quo quidquid digne utcumque sentitur, non qualitas est, sed essentia. Incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit: quia esse illi quod est sempiternum, semper est proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accepit, quod ipse non ded(er)it.
286 (c. 6) Sexta annotatio indicat eos dicere, quod diabolus numquam fuerit bonus, nec natura eius opificium Dei sit, sed eum ex chao et tenebris emersisse: quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia: cum fides vera ... omnium creaturarum sive spiritualium sive corporalium bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam: quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia male usus est 'et in veritate non stetit' (Jo 8, 44), non in contrariam transiit substantiam, sed a summo bono, cui debuit adhaerere, descivit, sicut ipsi qui talia asserunt, a veris in falsa proruunt et naturam in eo arguunt, in quo sponte delinquunt ac pro sua voluntaria perversitate damnantur. Quod utique in ipsis malum erit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena substantiae.
290 (c. 2) Nesciens igitur (Eutyches), quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire..., illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se 'in Deum Patrem omnipotentem et in Christum Iesum Filium eius unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine' (Symb. Apostol.: DS 12).... Cum enim Deus et omnipotens (et) Pater creditur, consempiternus eidem Filius demonstratur; in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus; de Omnipotente omnipotens; De Aeterno natus est coaeternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia.
291 Idem vero sempiterni Genitoris unigenitus sempiternus 'natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine'. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totum se reparando homini qui erat deceptus inpendit, ut et mortem vinceret et diabolum qui mortis habebat imperium sua virtute destrueret. Non enim possemus superare peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet et suam faceret, quem nec peccatum contaminare nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu Sancto intra uterum virginis matris, quae illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. ...
292 An forte ideo (Eutyches) putavit Dominum nostrum Jesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: 'Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascitur ex te sanctum vocabitur Filius Dei' (Lc 1, 35). Ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis: fecunditatem virgini Sanctus Spiritus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est, et 'aedificante sibi Sapientia domum' (Prov 9, 1) 'Verbum caro factum est, et habitavit in nobis' (Io 1, 14), hoc est, in ea carne, quam sumpsit ex homine, et quam spiritus vitae rationalis animavit.
293 143 (c.3) Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a majustate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum condicionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem "mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus" (Tim1 2.5) et mori posset ex uno, et mori non ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris - nostar autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condidit at quae reparanda suscepit; nam illa, quae deceptor intulit et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in salvatore vestigium... Adsumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa, qu se invisibilis visibilem praebuit..., inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.
294 144 (c. 4) Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de caelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. novo ordine: quia invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris, incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit; impassibilis Deus non ddedignatus est hom esse passibilis et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. assumpta est de matre Domini natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo divinitatis. Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est: Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non reliquit.
295 ...Non eiusdem naturae est dicere: 'Ego et Pater unum sumus' (Jo 10, 30) et dicere: 'Pater maior me est' (Jo 14, 28). Quamvis enim in Domino Iesu Christo Dei et hominis una persona sit, aliud tamen est, unde in utroque communis est contumelia, aliud, unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas, de Patre illi aequalis cum Patre divinitas.
283-295 Saint Léon I le Grand, Ep. 'Licet per nostros' ad Julian. Coinsem, 13 juin 449 296 (c. 1) ... Sancti Spiritus in nobis atque in vobis una est eruditio eademque doctrina, quam quisque non recipit, non est membrum corporis Christi, nec potest eo capite gloriari, in quo naturam suam asserit non haberi. ...
297 (c. 2) ... Quod deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, deitas non peremit (al.: perimit). Idem enim et sempiternus ex Patre et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis, in deitate Trinitatis cum Patre et Spiritu Sancto unius eiusdemque naturae, in susceptione autem hominis non unius substantiae, sed unius eiusdemque personae, ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in abiectione, impassibilis in supplicio, immortalis in morte. Nec enim Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum est cum simplex et incommutabilis natura deitatis tota in sua sit semper essentia, nec damnum sui recipiens nec augmentum et sic adsumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat. Cur autem inconveniens aut impossibile videatur, ut Verbum et caro atque anima unus Iesus Christus et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium naturarum sunt, unam faciunt etiam sine Verbi incarnatione personam? ... Nec Verbum igitur in carnem nec in Verbo caro mutata est, sed utrumque in uno manet et unus in utroque est, non diversitate divisus, non permixtione confusus, nec alter ex Patre, alter ex matre, sed idem alter ex Patre ante omne principium, alter de matre in fine saeculorum, ut esset 'mediator Dei et hominum homo Jesus Christus', (1Tm 2,5), in quo habitaret 'plenitudo divinitatis corporaliter' (Col 2,9), quia adsumpti, non adsumentis provectio est, quod 'Deus illum exaltavit...' (Ph 2,9-11).
298 (c. 3) ... Arbitror (Eutychen) talia loquentem (scl. ante incarnationem d u a s in Christo fuisse naturas, post incarnationem autem u n a m) hoc habere persuasum, quod anima quam Salvator adsumpsit, prius in caelis sit commorata quam de Maria virgine nasceretur, eamque sibi Verbum in utero copularit. Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerant, quia nihil secum Dominus de caelo veniens nostrae condicionis exhibuit. Nec animam enim quae anterior exstitisset, nec carnem quae non materni corporis esset, accepit. Natura quippe nostra non sic adsumpta est, ut prius creata post adsumeretur, sed ut ipsa adsumptione crearetur. Unde quod in Origene merito damnatum est (cf. DS 209), qui animarum, antequam corporibus insererentur, non solum vitas, sed et diversas fuisse asseruit actiones, necesse est ut etiam in isto, nisi maluerit sententiam abdicare, plectatur.
299 Nativitas enim Domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria, quibus humanae condicionis initia transcendat, sive quod solus (ex Sancto Spiritu) ab inviolata virgine sine concupiscentia est conceptus et natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut et fecunditas pareret et virginitas permaneret, non alterius tamen naturae erat eius caro quam nostrae, nec alio illi quam ceteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum, nec discordia desideriorum gignebat compugnantiam voluntatum, sensus corporei vigebant sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis nec temptabatur illecebris nec cedebat iniuriis. Verus homo vero unitus est Deo, nec secundum exsistentem prius animam deductus e caelo nec secundum carnem creatus ex nihilo, eandem gerens in Verbi deitate personam et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque mediator, nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus.
Saint Léon I le Grand, Ep. 'Sollicitudinis quidem tuae' ad Theodorum episc. Foroiuliensem (Fréjus, Galliae merid.), 11 juin 452 308 146 (c. 2) Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis dona violassent, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent : sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. 'Mediator enim Dei et hominum homo Christus Iesus' (1Tm 2,5) hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem paenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. ...
309 (c. 4) His autem, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium paenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras vera conversio...
Concile de Chalcédoine (oecum. IV), 8 octobre - début novembre 451; Actio V, 22 octobre 451: Symbole de Chalcédoine
300 (Prooemium definitionis) Sufficeret quidem ad plenam cognitionem pietatis et confirmationem sapiens hoc et salutare divinae gratiae symbolum; de Patre enim et Filio et Spiritu Sancto perfectionem docet et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat. Sed quoniam hi qui veritatis reprobare praedicationem conantur, per proprias haereses novas voces genuerunt ... et vocem denegantes, qua theotocos de Virgine praedicatur, alii autem confusionem et temperamentum introducentes et unam naturam esse carnis et divinitatis stulte confingentes et passibilem Unigeniti divinam naturam per confusionem prodigiose dicentes, propter hoc illis omnem machinationem contra veritatem volens claudere praesens nunc sancta et magna et universalis synodus praedicationem hanc ab initio inmobilem docens decrevit ante omnia fidem inrecusabilem permanere CCCXVIII sanctorum Patrum (Conc. Nicaeni) et doctrinam confirmat, quae de substantia Spiritus Sancti a Patribus CL postea congregatis in regia civitate (C'politana) tradita est propter illos qui Spiritui Sancto repugnabant, quam illi omnibus notam fecerunt, non quasi quod aliquid deesset antecedentibus, inferentes, sed de Sancto Spiritu intellectum eorum contra illos qui dominationem eius respuere temptaverunt Scripturarum testimoniis declarantes. Propter illos autem, qui dispensationis corrumpere conantur mysterium, et purum hominem esse illum Genitum ex sancta virgine Maria impudenter delirant, epistulas synodicas beati Cyrilli quondam Alexandrinae Ecclesiae praesulis ad Nestorium et ad Orientales congrue habentes suscepit ad convincendas Nestorii vesanias... Quibus etiam epistulam maximae et senioris urbis Romae praesulis beatissimi et sanctissimi archiepiscopi Leonis quae scripta est ad s. mem. archiepiscopum Flavianum ad perimendam Eutychis malam intelligentiam (DS 290ss) consequentissime coaptavit utpote et magni illius Petri confessioni congruentem et communem quandam columnam nobis adversum prava dogmata exsistentem, ad confirmationem rectorum dogmatum. His namque, qui in duos filios dispensationis divinae mysterium discerpere nituntur, obsistit, et illos, qui passibilem deitatem Unigeniti ausi sunt dicere, a sacro coetu expellit, et his, qui in duabus naturis Christi temperamentum aut confusionem exquirunt, resistit et eos, qui caelestem aut alterius alicuius esse substantiae dicunt quam ex nobis assumpsit servi formam, ut dementes abigit, et qui duas quidem ante unitionem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt anathematizat.
149 ...Quid enim fide ad laetitiam superius? ... Quam ipse desuper nobis Salvator ad salutem tradidit dicens: ambulantes 'docete omnes gentes ...' (Mt 28,19s), quam ipse tamquam auream catenulam praecepto imponentis deductam in nos conservasti, vocis beati Petri omnibus interpres exsistens et illius fidei omnibus beatitudinem attrahens. Unde et nos tamquam principi tibi huius boni ad utilitatem usi veritatis filii Ecclesiae sortem ostendimus, ... uno consensu et concordia fidei confessionem cognoscentes. Et fuimus in communi exsultatione spiritalibus tamquam imperialibus cenis epulationibus in cibis quas per tuas litteras Christus epulantibus apparavit (quasi in imperialibus cenis deliciis spiritalibus epulantes, quas per tuas litteras Christus praeparaverat invitatis), et supercaelestem Sponsum inter nos cernere videbamur epulantem. (D 149) Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum (cf. Mt 18,20), quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem monstrabat, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt? Quibus tu tamquam caput membris praepositus eras per eos, qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans...
301 (Definitio) Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, 'per omnia nobis similem absque peccato' (cf. Hebr 4, 15); ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genetrice secundum humanitatem:
302 Unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum sive divisum, sed unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum: sicut ante Prophetae de eo et ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit (DS 125, 150).
303 (S a n c t i o) His igitur cum omni undique scrupulositate et diligentia nobis dispositis, definivit sancta et universalis Synodus, alteram fidem nulli licere proferre vel conscribere aut componere aut sentire aut docere aliter ...
Canones
304 Can. 2. Si quis episcopus per pecunias fecerit ordinationem (Cheirotonian) et sub pretio redegerit gratiam quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum aut chorepiscopum aut presbyterum aut diaconum vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero, aut promoverit (probaloito) dispensatorem aut defensorem vel mansionarium (oikonomon e ekdikon e paramonarion) vel quemquam omnino qui subiectus est regulae (tina tou kanonos) pro suo turpis lucri commodo, is cui hoc adtemptandum probatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit, et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat (ÙpheleisthÙ), sed sit alienus ea dignitate (allotrios tes axias) vel sollicitudine (tou phrontismatos), quam pecuniis acquisivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, et ipse, si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si vero laicus vel monachus, anathematizetur.
305 Can. 14. Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psaltis uxores ducere (gamein), statuit sancta synodus non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem (eterodoxon gunaika). Qui vero ex huiusmodi coniugio iam filios susceperunt, si quidem praeventi, ut ex se genitos apud haereticos baptizarent, offerre eos Ecclesiae catholicae communioni conveniet; non baptizatos autem non posse ulterius apud haereticos baptizari, sed neque copulari debet nuptura haeretico aut Judaeo vel pagano, nisi forte promittat ad orthodoxam fidem se persona orthodoxae copulanda transferre. Si quis autem hanc definitionem (ton oron) sanctae synodi transgressus fuerit, correptioni canonicae subiacebit.
306 Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum (cf. Mt 18, 20), quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem monstrabat, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt? Quibus tu tamquam caput membris praepositus eras per eos, qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans...
300-306 Leo I Papa, Ep. 'Sollicitudinis quidem tuae' ad Theodorum episc. Foroiuliensem (Fréjus, Galliae merid.), 11 juin 452 310 147 (c. 5) Unde oportet unumquemque christianum conscientiae suae habere iudicium, ne converti ad Deum de die in diem differat nec satisfactionis sibi tempus in fine vitae suae constituat, ... et cum posset pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias eligat, quo vix inveniat spatium vel confessio paenitentis vel reconciliatio sacerdotis. Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut et actio illis paenitentiae et communionis gratia, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus postulant, non negetur. At si aliqua vi aegritudinis ita fuerint aggravati, ut, quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et paenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur ...
Leo I Papa, Ep. 'Regressus ad nos' ad Nicetam episc. Aquil., 21 Mars 458 311 (c. 1) Cum ergo per bellicam cladem et per gravissimas hostilitatis incursus ita quaedam dicatis divisa esse coniugia, ut abductis in captivitatem viris feminae eorum remanserint destitutae, quae cum viros proprios aut interemptos putarent aut numquam a dominatione crederent liberandos, ad aliorum coniugium, solitudine cogente, transierint, cumque nunc, statu rerum auxiliante Domino in meliora converso nonnulli eorum qui putabantur periisse, remeaverint, merito caritas tua videtur ambigere, quid de mulieribus. quae aliis iunctae sunt viris a nobis debeat ordinari. Sed quia novimus scriptum, quod a Deo iungitur mulier viro (cf. Prov 19, 14) et iterum praeceptum agnovimus, ut quod Deus iunxit, homo non separet (Mt 19, 6), necesse est, ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus et, remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique hoc quod legitime habuit reformetur omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque quod proprium est.
312 (c. 2) Nec tamen culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris pervasor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa, quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant, in ius alienum transire potuerunt, et tamen plenum iustitiae est, ut eisdem reversis propria reformentur. Quodsi in mancipiis vel in agris aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur, quanto magis in coniugiorum redintegratione faciendum est, ut, quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur?