Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum (page 9)

Heinrich Denzinger · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Enchiridion symbolorum (page parente + /1), fons archive.org · 12 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

2654 1554 54. Item, quae velut turpem abusum notat umquam praetendere eleemosynam pro celebrandis Missis et sacramentis administrandis sicuti et accipere quemlibet proventum dictum 'stolae' et generatim quodcumque stipendium et honorarium, quod suffragiorum aut cuiuslibet parochialis functionis occasione offerretur; quasi turpis abusus crimine notandi essent ministri Ecclesiae, dum secundum receptum et probatum Ecclesiae morem et institutum utuntur iure promulgato ab Apostolo accipiendi temporalia ab his, quibus spiritualia ministrantur (Gal 6, 6): - falsa, temeraria, ecclesiastici ac pastoralis iuris laesiva, in Ecclesiam eiusque ministros iniuriosa.

2655 1555 55. Item, qua vehementer optare se profitetur, ut aliqua ratio inveniretur minutuli cleri (quo nomine inferiorum ordinum clericos designat) a cathedralibus et collegiatis submovendi, providendo aliter, nempe per probos et provectioris aetatis laicos, congruo assignato stipendio ministerio inserviendi Missis et aliis officiis velut acolythi, etc., ut olim inquit, fieri solebat, quando eius generis officia non ad meram speciem pro maioribus ordinibus suscipiendis redacta erant; quatenus reprehendit institutum, quo cavetur, ut minorum ordinum functiones per eos tantum praestentur exerceanturve, qui in illis constituti adscriptive sunt, idque ad mentem Tridentini (sess. XXIII, De reform. c. 17) 'ut sanctorum ordinum a diaconatu ad ostiariatum functiones ab apostolicis temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae et in pluribus locis aliquamdiu intermissae iuxta sacros canones revocentur, nec ab haereticis tamquam otiosae traducantur': - suggestio temeraria, piarum aurium offensiva, ecclesiastici ministerii perturbativa, servandae quoad fieri potest in celebrandis mysteriis decentiae imminutiva in minorum ordinum munera et functiones, tum in disciplinam per canones et speciatim per Tridentinum probatam iniuriosa, favens haereticorum in eam conviciis et calumniis.

2656 1556 56. Doctrina, quae statuit, conveniens videri in impedimentis canonicis quae proveniunt ex delictis in iure expressis, ullam umquam nec concedendam nec admittendam esse dispensationem: - aequitatis et moderationis canonicae a sacro Concilio Tridentino probatae laesiva auctoritati et iuribus Ecclesiae derogans.

2657 1557 57. Praescriptio Synodi, quae generaliter et indiscriminatim velut abusum reicit quamcumque dispensationem, ut plus quam unum residentiale beneficium uni eidemque conferatur; item, in eo quod subiungit, certum sibi esse iuxta Ecclesiae spiritum plus quam uno beneficio tametsi simplici neminem frui posse: - pro sua generalitate, derogans moderationi Tridentini (Decreta de reform.: sess. VII, c. 5 et sess. XXIV c. 17).

2658 1558 58. Propositio, quae statuit, sponsalia proprie dicta actum mere civilem continere, qui ad matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium legum praescripto omnino subiacere: quasi actus disponens ad sacramentum non subiaceat sub hac ratione iuri Ecclesiae : - falsa, iuris Ecclesiae quoad effectus etiam e sponsalibus vi canonicarum sanctionum profluentes laesiva, disciplinae ab Ecclesia constitutae derogans.

2659 1559 59. Doctrina Synodi asserens, 'ad supremam civilem potestatem dumtaxat originarie spectare, contractui matrimonii apponere impedi menta eius generis, quae ipsum nullum reddunt dicunturque dirimentia': quod 'ius originarium' praeterea dicitur cum 'iure dispensandi essentialiter conexum'; subiungens, 'supposito assensu vel coniventia principum, potuisse Ecclesiam iuste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii'; quasi Ecclesia non semper potuerit ac possit in Christianorum matrimoniis iure proprio impedimenta constituere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus Christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare: canonum 3 4 9 12 sessionis XXIV Concilii Tridentini eversiva, haeretica (DS 1803ss).

2660 1560 60. Item rogatio Synodi ad potestatem civilem, ut 'e numero impedimentorum tollat cognationem spiritualem atque illud, quod dicitur publicae honestatis, quorum origo reperitur in collectione Justiniani'; tum ut 'restringat impedimentum affinitatis et cognationis, ex quacunque licita aut illicita coniunctione provenientis, ad quartum gradum iuxta civilem computationem per lineam lateralem et obliquam; ita tamen, ut spes nulla relinquatur dispensationis obtinendae'; quatenus civili potestati ius attribuit sive abolendi sive restringendi impedimenta Ecclesiae auctoritate constituta vel comprobata; item qua parte supponit, Ecclesiam per potestatem civilem spoliari posse iure dispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis vel comprobatis: - libertatis ac potestatis Ecclesiae subversiva, Tridentino contraria, ex haereticali supra damnato principio profecta (DS 1803ss).

2661 1561 61. Propositio, quae asserit, 'adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam eius partem, fore semper honorem divinum datum creaturae'; quatenus per hoc verbum directe intendat reprobare adorationis cultum, quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde ac si talis adoratio, qua humanitas ipsaque caro vivifica Christi adoratur, non quidem propter se et tamquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, et non potius una eademque adoratio, qua Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adoratur (Cc. C'polit. II, can. 9 (DS 431; cf.DS 259)): - falsa, captiosa, pio ac debito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando detrahens et iniuriosa.

2662 1562 62. Doctrina, quae devotionem erga sacratissimum Cor Jesu reicit inter devotiones, quas notat velut novas, erroneas aut saltem periculosas; intellecta de hac devotione, qualis est ab Apostolica Sede probata: - falsa, temeraria, perniciosa, piarum aurium offensiva, in Apostolicam Sedem iniuriosa.

2663 1563 63. Item, in eo, quod cultores Cordis Jesu hoc etiam nomine arguit, quod non advertant, sanctissimam carnem Christi, aut eius partem aliquam, aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae; quasi fideles Cor Jesu adorarent cum separatione vel praecisione a divinitate, dum illud adorant ut est cor Jesu, cor nempe personae Verbi, cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum, quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro: - captiosa, in fideles Cordis Christi cultores iniuriosa.

2664 1564 64. Doctrina, quae velut superstitiosam universe notat 'quamcumque efficaciam, quae ponatur in determinato numero precum et piarum salutationum'; tamquam superstitiosa censenda esset efficacia, quae sumitur non ex numero in se spectato, sed ex praescripto Ecclesiae certum numerum precum vel externarum actionum praefinientis pro indulgentiis consequendis, pro adimplendis paenitentiis, et generatim pro sacro et religioso cultu rite et ex ordine peragendo: - falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, pietati fidelium iniuriosa, Ecclesiae auctoritati derogans, erronea.

2665 1565 65. Propositio enuntians, 'irregularem strepitum novarum institutionum, quae dictae sunt exercitia vel missiones...., forte numquam aut saltem perraro eo pertingere, ut absolutam conversionem operentur; et exteriores illos commotionis actus, qui apparuere, nil aliud fuisse quam transeuntia naturalis concussionis fulgura': - temeraria, male sonans, perniciosa, mori pie ac salutariter per Ecclesiam frequentato et in verbo Dei fundato iniuriosa.

2666 1566 66. Propositio asserens, 'fore contra apostolicam praxim et Dei consilia, nisi populo faciliores viae pararentur vocem suam iungendi cum voce totius Ecclesiae'; intellecta de usu vulgaris linguae in liturgicas preces inducendae: - falsa, temeraria, ordinis pro mysteriorum celebratione praescripti perturbativa, plurium malorum facile productrix.

2667 1567 67. Doctrina perhibens, a lectione sacrarum Scripturarum nonnisi veram impotentiam excusare; subiungens, ultro se prodere obscurationem, quae ex huiusce praecepti neglectu orta est super primarias veritates re1igionis: - falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, alias in Quesnellio damnata (DS 2479ss).

2668 1568 68. Laudatio, qua summopere Synodus commendat Quesnelli commentationes in Novum Testamentum aliaque aliorum Quesnellianis erroribus faventium opera, licet proscripta, eademque parochis proponit, ut ea tamquam solidis religionis principiis referta in suis quisque paroeciis populo post reliquas functiones perlegant: - falsa, scandalosa, temeraria, seditiosa, Ecclesiae iniuriosa, schisma fovens et haeresim .

2669 1569 69. Praescriptio, quae generaliter et indistincte inter imagines ab Ecclesia auferendas, velut rudibus erroris occasionem praebentes, notat imagines Trinitatis incomprehensibilis: - propter sui generalitatem, temeraria, ac pio per Ecclesiam frequentato mori contraria, quasi nullae exstent imagines sanctissimae Trinitatis communiter approbatae ac tuto permittendae.

2670 1570 70. Item, doctrina et praescriptio generatim reprobans omnem specialem cultum, quem alicui speciatim imagini solent fideles impendere, et ad ipsam potius quam ad aliam confugere: - temeraria, perniciosa, pio per Ecclesiam frequentato mori, tum et illi providentiae ordini iniuriosa, quo 'ita Deus nec in omnibus memoriis Sanctorum ista fieri voluit, qui dividit propria unicuique prout vult'.

2671 1571 71. Item, quae vetat, ne imagines, praesertim beatae Virginis, ullis titulis distinguantur, praeterquam denominationibus, quae sint analogae mysteriis, de quibus in sacra Scriptura expressa fit mentio: quasi nec adscribi possent imaginibus piae aliae denominationes, quas vel in ipsismet publicis precibus Ecclesia probat et commendat: - temeraria, piarum aurium offensiva, venerationi beatae praesertim Virgini debitae iniuriosa.

2672 1572 72. Item, quae velut abusum exstirpari vult morem, quo velatae asservantur certae imagines: - temeraria, frequentato in Ecclesia et ad fidelium pietatem fovendam inducto mori contraria.

2673 1573 73. Propositio enuntians, novorum festorum institutionem ex neglectu in veteribus observandis et ex falsis notionibus naturae et finis earundem solemnitatum originem duxisse: - falsa, temeraria, scandalosa, Ecclesiae iniuriosa, favens haereticorum in dies festos per Ecclesiam celebratos conviciis.

2674 1574 74. Deliberatio Synodi de transferendis in diem dominicum festis per annum institutis, idque pro iure, quod persuasum sibi esse ait episcopo competere super disciplinam ecclesiasticam in ordine ad res mere spirituales: ideoque et praeceptum Missae audiendae abrogandi diebus, in quibus ex pristina Ecclesiae lege viget etiamnum id praeceptum; tum etiam in eo, quod superaddit de transferendis in Adventum episcopali auctoritate ieiuniis per annum ex Ecclesiae praecepto servandis; quatenus adstruit, episcopo fas esse iure proprio transferre dies ab Ecclesia praescriptos pro festis ieiuniisve celebrandis, aut indictum (al. inductum) Missae audiendae praeceptum abrogare: - propositio falsa, iuris Conciliorum generalium et Summorum Pontificum laesiva, scandalosa, schismati favens.

2675 1575 75. Doctrina, quae perhibet, beatis temporibus nascentis Ecclesiae iuramenta visa esse a documentis divini praeceptoris atque ab aurea evangelica simplicitate adeo aliena, ut 'ipsummet iurare sine extrema et ineluctabili necessitate reputatus fuisset actus irreligiosus, homine christiano indignus'; insuper 'continuatam Patrum seriem demonstrare iuramenta communi sensu pro vetitis habita fuisse'; indeque progreditur ad improbanda iuramenta, quae curia ecclesiastica iurisprudentiae feudalis, ut ait, normam secuta, in investituris et in sacris ipsis episcoporum ordinationibus adoptavit; statuique, adeo implorandam a saeculari potestate legem pro abolendis iuramentis, quae in curiis etiam ecclesiasticis exiguntur pro suscipiendis muniis et officiis et generatim pro omni actu curiali: - falsa, Ecclesiae iniuriosa, iuris ecclesiastici laesiva, disciplinae per canones inductae et probatae subversiva.

2676 1576 76. Insectatio, qua Synodus scholasticam exagitat velut eam, quae 'viam aperuit inveniendis novis et inter se discordantibus systematibus quoad veritates maioris pretii, ac demum adduxit ad probabilismum et laxismum'; quatenus in scholasticam reicit privatorum vitia, qui abuti ea potuerunt aut abusi sunt: - falsa, temeraria, in sanctissimos viros et doctores, qui magno catholicae religionis bono scholasticam excoluere, iniuriosa, favens infestis in eam haereticorum conviciis.

2677 1577 77. Item, in eo, quod subdit, 'mutationem formae regiminis ecclesiastici, qua factum est, ut ministri Ecclesiae in oblivionem venirent suorum iurium, quae simul sunt eorum obligationes, eo demum rem adduxisse, ut obliterari faceret primitivas notiones ministerii ecclesiastici et sollicitudinis pastoralis'; quasi per mutationem regiminis congruentem disciplinae in Ecclesia constitutae et probatae obliterari umquam potuerit et amitti primitiva notio ecclesiastici ministerii pastoralisve sollicitudinis: - propositio falsa, temeraria, erronea.

2678 1578 78. Praescriptio Synodi de ordine rerum tractandarum in collationibus, qua, posteaquam praemisit, 'in quolibet articulo distinguendum id, quod pertinet ad fidem et ad essentiam religionis, ab eo, quod est proprium disciplinae, subiungit, in hac ipsa (disciplina) distinguendum quod est necessarium aut utile ad retinendos in spiritu fideles, ab eo quod est inutile aut onerosius quam libertas filiorum novi foederis patiatur, magis vero ab eo, quod est periculosum aut noxium, utpote inducens ad superstitionem et materialismum'; quatenus pro generalitate verborum comprehendat et praescripto examini subiciat etiam disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam, quasi Ecclesia, quae Spiritu Dei regitur, disciplinam constituere posset non solum inutilem et onerosiorem quam libertas christiana patiatur, sed et periculosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialismum: - falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, piarum aurium offensiva, Ecclesiae ac Spiritui Dei, quo ipsa regitur, iniuriosa, ad minus erronea.

2679 1579 79. Assertio, quae conviciis et contumeliis insectatur sententias in scholis catholicis agitatas, et de quibus Apostolica Sedes nihil adhuc definiendum aut pronuntiandum censuit: - falsa, temeraria, in scholas catholicas iniuriosa, debitae Apostolicis Constitutionibus oboedientiae derogans.

2680 1580 80. Regula I, quae statuit universe et indiscriminatim: 'statum regularem aut monasticum natura sua componi non posse cum animarum cura cumque vitae pastoralis muneribus, nec adeo in partem venire posse ecclesiasticae hierarchiae, quin ex adverso pugnet cum ipsiusmet vitae monasticae principiis'; - falsa, perniciosa in sanctissimos Ecclesiae Patres et Praesules, qui regularis vitae instituta cum clericalis ordinis muneribus consociarunt, iniuriosa, pio, vetusto, probato Ecclesiae mori Summorumque Pontificum sanctionibus contraria: quasi 'monachi, quos morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat', non rite, nec modo sine religionis offensione, sed et cum multa utilitate Ecclesiae 'clericorum officiis aggregentur.'

2681 1581 81. Item, in eo, quod subiungit, sanctos Thomam et Bonaventuram sic in tuendis adversus summos homines mendicantium institutis versatos esse, ut in eorum defensionibus minor aestus, accuratio maior desideranda fuisset: - scandalosa, in sanctissimos doctores iniuriosa, impiis damnatorum auctorum contumeliis favens.

2682 1582 82. Regula II, 'multiplicationem ordinum ac diversitatem naturaliter inferre perturbationem et confusionem'; item, in eo quod praemittit 4, regularium 'fundatores', qui post monastica instituta prodierunt, 'ordines superaddentes ordinibus, reformationes reformationibus, nihil aliud effecisse, quam primariam mali causam magis magisque dilatare'; intellecta de ordinibus et institutis a Sancta Sede probatis, quasi distincta piorum munerum varietas, quibus distincti ordines addicti sunt, natura sua perturbationem et confusionem parere debeat: - falsa, calumniosa, in sanctos fundatores eorumque fideles alumnos, tum et in ipsos Summos Pontifices iniuriosa.

2683 1583 83. Regula III, qua, postquam praemisit, 'parvum corpus degens intra civilem societatem, quin vere sit pars eiusdem parvamque monarchiam figit in statu, semper esse periculosum', subinde hoc nomine criminatur privata monasteria, communis instituti vinculo sub uno praesertim capite consociata, velut speciales totidem monarchias civili reipublicae periculosas et noxias: - falsa, temeraria, regularibus institutis a Sancta Sede ad religionis profectum approbatis iniuriosa, favens haereticorum in eadem instituta insectationibus et calumniis.

2684 1584 84. Art. I. De uno dumtaxat ordine in Ecclesia retinendo, ac de seligenda prae ceteris regula sancti Benedicti, cum ob sui praestantiam tum ob praeclara illius ordinis merita, sic tamen, ut in his, quae forte occurrent temporum condicioni minus congrua, instituta vitae ratio apud Portum-Regium lucem praeferat ad explorandum, quid addere, quid detrahere conveniat;

2685 1585 Art. II. Ne compotes fiant ecclesiasticae hierarchiae, qui se huic ordini adiunxerint; nec ad sacros ordines promoveantur, praeterquam ad summum unus vel duo, initiandi tamquam curati vel capellani monasterii, reliquis in simplici laicorum ordine remanentibus;

2686 1586 Art. III. Unum (Acta: unicum) in unaquaque civitate admittendum monasterium, idque extra moenia civitatis in locis abditioribus et remotioribus collocandum;

2687 1587 Art. IV. Inter occupationes vitae monasticae pars sua labori manuum inviolate servanda, relicto tamen congruo tempore psalmodiae impendendo, aut etiam si cui libuerit litterarum studio; psalmodia deberet esse moderata, quia nimia eius prolixitas parit praecipitantiam, molestiam, evagationem; quo plus auctae sunt psalmodiae, orationes, preces, tantundem peraequa proportione omni tempore imminutus fervor est sanctitasque regularium;

2688 1588 Art. V. Nulla foret admittenda distinctio monachos inter sive choro, sive ministeriis addictos; inaequalitas isthaec gravissimas omni tempore lites excitavit ac discordias, et a communitatibus regularium spiritum caritatis expulit;

2689 1589 Art. VI. Votum perpetuae stabilitatis numquam tolerandum; non illud norant veteres monachi, qui tamen Ecclesiae consolatio et christianismi ornamentum exstiterunt: vota castitatis, paupertatis et oboedientiae non admittentur instar communis et stabilis regulae. Si quis ea vota, aut omnia, aut aliqua facere voluerit, consilium et veniam ab episcopo postulabit, qui tamen numquam permittet, ut perpetua sint nec anni fines excedent; tantummodo facultas dabitur ea renovandi sub iisdem condicionibus;

2690 1590 Art. VII. Omnem episcopus habebit inspectionem in eorum vitam, studia, progressum in pietate; ad ipsum pertinebit monachos admittere et expellere, semper tamen accepto contubernalium consilio;

2691 1591 Art. VIII. Regulares ordinum, qui adhuc remanent, licet sacerdotes, in hoc monasterium admitti etiam possent, modo in silentio et solitudine propriae sanctificationi vacare cuperent; quo casu dispensationi locus fieret in generali regula n. II statuta, sic tamen, ne vitae institutionem sequantur ab aliis discrepantem, adeo ut non plus quam una aut ad summum duae in diem Missae celebrentur, satisque ceteris sacerdotibus esse debeat una cum communitate concelebrare;

2692 1592 (... Item pro reformatione monialium ...)

2693 1593 85. Propositio enuntians, qualemcumque cognitionem ecclesiasticae historiae sufficere, ut fateri quisque debeat, convocationem concilii nationalis unam esse ex viis canonicis, qua finiantur in Ecclesia respectivarum nationum controversiae spectantes ad religionem; sic intellecta, ut controversiae ad fidem et mores spectantes in Ecclesia quacumque subortae per nationale concilium irrefragabili iudicio finiri valeant; quasi inerrantia in fidei et morum quaestionibus nationali concilio competeret: - schismatica, haeretica.

2600-2693 Denzinger 2564 Vor Denzinger 2564 2564 1090 Tu scis in celeberrimis quaestionibus de praedestinatione et gratia et de modo conciliandi humanam libertatem cum omnipotentia Dei multiplices esse in scholis opiniones. Thomistae traducuntur uti destructores humanae libertatis et uti sectatores nedum Jansenii sed etiam Calvini; sed cum ipsi obiectis apprime satisfaciant, nec eorum sententia fuerit umquam a Sede Apostolica reprobata, in ea Thomistae impune versantur, nec fas est ulli Superiori ecclesiastico in praesenti rerum statu eos a sua sententia removere. Augustiniani traducuntur tamquam sectatores Baii et Jansenii. Reponunt ipsi, se humanae libertatis fautores esse, et oppositiones pro viribus eliminant, cumque eorum sententia usque adhuc a Sede Apostolica damnata non sit, nemo est qui non videat, a nullo praetendi posse, ut a sua sententia discedant. Sectatores Molinae et Suaresii a suis adversariis proscribuntur, perinde ac si essent Semipelagiani; Romani Pontifices de hoc Moliniano systemate usque adhuc Judicium non tulerunt, et idcirco in eius tuitione (ipsi libere) prosequuntur et prosequi possunt.

2565 Uno verbo, episcopi et inquisitores non notas (i.e. qualificationes seu censuras), quas doctores inter se digladiantes sibi invicem opponunt, attendere debent, sed an notae invicem oppositae sint a Sede Apostolica reprobatae. Haec libertati scholarum favet, haec nullum ex propositis modis conciliandi humanam libertatem cum divina omnipotentia usque adhuc reprobavit. Episcopi et inquisitores, cum se dat occasio, eodem modo se gerant, etiam si uti privatae personae unius potius quam alterius sententiae sint sectatores. Nos ipsi etsi uti privati doctores in theologicis rebus uni faveamus opinioni, ut Summi Pontifices tamen oppositum non reprobamus nec sinimus ab aliis reprobari.

ES Benoît XIV, Breve 'Singulari nobis' ad Henricum card. ducem Eborac., 9 février 1749; De incorporatione in Ecclesiam vi baptismi 2566 12. ... Haereticus aliquem baptizando, si formam adhibeat, et materiam legitimam, ... is sacramenti charactere insignitur. ...

2567 13. Deinde id etiam compertum est, eum qui baptisma ab haeretico rite suscepit, illius vi Ecclesiae catholicae membrum effici; privatus siquidem baptizantis error hac eum felicitate privare nequit, si sacramentum conferat in fide verae Ecclesiae, atque eius instituta servet in his quae pertinent ad validitatem baptismi. Egregie hoc confirmat Suarez in sua Fidei catholicae defensione contra errores sectae Anglicanae lib.I cap.24, ubi probat baptizatum Ecclesiae membrum fieri, hoc etiam addens, quod si haereticus, quod saepius accidit, infantem lustret impotem ad fidei actum eliciendum, hoc impedimento non est, quominus ille habitum fidei cum baptismo accipiat.

2568 14. Postremo exploratum habemus, ab haereticis baptizatos, si ad eam aetatem venerint, in qua bona a malis dispicere per se possint atque erroribus baptizantis adhaereant, illos quidem ab Ecclesiae unitate repelli, iisque bonis orbari omnibus, quibus fruuntur in Ecclesia versantes, non tamen ab eius auctoritate et legibus liberari, ut sapienter Gonzalez disserit in Cap. 'Sicut' n. 12 de haereticis.

2569 15. Hoc quidem in transfugis ac perduellibus observatum videmus, quos leges civiles a fidelium subditorum privilegiis omnino excludunt. Leges quoque ecclesiasticae privilegia clericalia iis clericis non concedunt, qui sacrorum canonum iussa negligunt. Nemo autem sentit, aut perduelles aut clericos canonum violatores suorum principum aut praelatorum auctoritati non subiacere.

2570 16. Haec exempla, ni fallimur, pertinent ad quaestionem; ut enim illi, sic haeretici Ecclesiae subditi sunt et legibus ecclesiasticis tenentur.

ES Benoît XIV, Const. 'Detestabilem', 10 novembre 1752; Errores de duello

2571 1491 1. Vir militaris, qui, nisi offerat vel acceptet duellum, tamquam formidolosus, timidus, abiectus et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur, vel promotionis alias sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpa et poena vacaret, sive offerat sive acceptet duellum.

2572 1492 2. Excusari possunt etiam honoris tuendi vel humanae vilipensionis vitandae gratia duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo sciunt, pugnam non esse secuturam utpote ab aliis impediendam.

2573 1493 3. Non incurrit ecclesiasticas poenas ab Ecclesia contra duellantes latas dux vel officialis militiae, acceptans duellum ex gravi metu amissionis famae et officii.

2574 1494 4. Licitum est, in statu hominis naturali, acceptare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio earum iactura propulsari nequit.

2575 1495 5. Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis male ordinatae, in qua nimirum vel negligentia vel malitia magistratus iustitia aperte denegatur.

(Censura: Damnatae ac prohibitae tamquam) falsae, scandalosae ac perniciosae.

ES Clément XIII, Resp. S. Officii ad episc. Coccinensem; De privilegio Paulino; 1 août 1759 2580 Expos.: Saepe contingit, ut ex duobus infidelibus alter convertatur ad fidem alter converti quidem tunc nolit, consentiat tamen cohabitare cum fideli sine contumelia Creatoris et quin eum pertrahat ad mortale peccatum, immo promittat se quoque fidem postea amplexaturum, quod ob aliquam specialem rationem aliquamdiu differre necessarium ducit. Quare fidelis infidelem non dimittit, sed cohabitare pergunt ut coniuges, idque ad longum tempus et aliquos etiam annos: at postea infidelis, mutata voluntate, non solum converti non vult, sed tentat fidelem pertrahere ad idolorum cultum, vel discedit, nec iam consentit habitare cum illo, immo ad alias nuptias ipse transit.

2581 Qu.: 1. An in hoc casu possit etiam fidelis derelictus discedere et ad alias nuptias transire, habeatque hic locum privilegium ab Apostolo promulgatum: 'Si infidelis discedit, discedat' ()? Resp.: Ad 1. In casu de quo agitur: affirmative.

2582 2. An id solum habeat locum, quando infidelis discedit odio fidei, an etiam quando discedit propter discordias vel aliam causam a fide diversam ? Resp.: Ad. 2. Cum militet ex parte coniugis conversi favor fidei, eo potest uti quacumque ex causa, dummodo iusta sit, nimirum si non dederit iustum ac rationabile motivum alteri coniugi discedendi, ita tamen, ut tunc solum intelligatur solutum iugum vinculi matrimonialis cum infideli, quando coniux conversus (renuente altero post interpellationem converti) transit ad alia vota fideli.

2583 3. An etiam possit fidelis transire ad alias nuptias, quando infidelis quacumque de causa ab eo discessit nec sciri potest, vivat adhuc necne. Resp.: Ad. 3 Praemittendam esse interpellationem, qua intimetur coniugi infideli, an velit converti, a qua interpellatione Apostolica Sedes iustis de causis dispensat.

2584 4. An fidelis, qui ex dispensatione valide contraxit matrimonium cum infideli, transire possit ad alias nuptias, si infidelis discedat vel cohabitare nolit vel eum pertrahat ad mortale peccatum? Resp.: Ad 4. Si fidelis, praevia dispensatione, contraxit matrimonium cum infideli, censetur illud contraxisse cum explicita condicione, dummodo nimirum infidelis secum cohabitare velit absque contumelia Creatoris: quare, si infidelis non servat supradictam condicionem, adhibenda sunt iuris remedia ad hoc, ut eam servet; alias separari debent quoad torum et cohabitationem, non tamen quoad vinculum; quocirca in casu de quo agitur, coniuge infideli superstite, non potest fidelis ad alia vota transire.

2585 5. An aliquo, et quanto tempore possit fidelis post conversionem cohabitare cum infideli, quin privetur potestate transeundi ad alias nuptias? Resp.: Ad 5. Conversus ad fidem in ipso conversionis momento non intelligitur solutus a vinculo matrimonii cum infideli adhuc superstite contracti, sed tunc acquirit tantummodo ius transeundi ad alias nuptias cum coniuge tamen fideli, idque si coniux infidelis renuat post interpellationem converti. Ceterum tunc solum coniugii vinculum dissolvitur, quando coniux conversus transit cum effectu ad alias nuptias. Si autem coniux conversus ante susceptionem baptismi habeat plures uxores, et prima recusat amplecti fidem: tunc legitime potest quamlibet ex illis retinere, dummodo fidelis fiat; sed in hoc casu contrahentes mutuum consensum coram parocho et testibus renovare debent.

ES Clément XIV, Instructio pro simplici sacerdote administrante sacramentum confirmationis ex S. Sedis Ap. delegatione, 4 mai 1774

2588 Etsi iuxta sacrosancti Tridentini Concilii definitionem (sess. VII, De confirm., can. 3: DS 1630) solus episcopus est ordinarius huius sacramenti minister, solet tamen quandoque iustis de causis Sedes Apostolica simplici sacerdoti tamquam extraordinario ministro facultatem tribuere illud conferendi. Sacerdos igitur, cui facultas haec fuerit concessa, in primis curet apud se habere Chrisma per catholicum antistitem cum eadem S. Sede communionem habentem confectum, ac sciat, sibi numquam licere, sine eo confirmationem administrare vel illud ab episcopis haereticis aut schismaticis recipere (cf. DS 215).

ES Pie VI, Rescr. ad Card. Fransckenberg archiepis. Mechlin. et episcopos Belgii ; 13 juillet 1782 1496 ... Non (ideo) recedendum nobis est ab uniformi praedecessorum nostrorum sententia et ab ecclesiastica disciplina quae non probant matrimonia inter partes utrimque haereticas vel inter catholicam unam et haereticam alteram, idque multo minus casu, quo dispensatione in aliquo gradu opus sit. ...

2590 1497 ... Si praemissa... admonitione ad avocandam partem catholicam ab illicito matrimonio, ipsa nihilominus in voluntate illud contrahendi persistat, et matrimonium infallibiliter secuturum praevideatur, poterit tunc parochus catholicus materialem suam exhibere praesentiam, sic tamen, ut sequentes observare teneatur cautelas: Primo, ut non assistat tali matrimonio in loco sacro, nec aliqua veste ritum sacrum praeferente indutus, neque recitabit super contrahentes preces aliquas ecclesiasticas, et nullo modo ipsis benedicet. Secundo, ut exigat et recipiat a contrahente haeretico declarationem in scriptis, qua cum iuramento, praesentibus duobus testibus, qui debebunt et ipsi subscribere, obliget se ad permittendum comparti usum liberum religionis catholicae et ad educandum in eadem omnes liberos nascituros sine ulla sexus distinctione. ... Tertio, ut et ipse contrahens catholicus declarationem edat a se et duobus testibus subscriptam, in qua cum iuramento promittat, non tantum se numquam apostaturum a religione sua catholica, sed educaturum in ipsa omnem prolem nascituram, et procuraturum se efficaciter conversionem alterius contrahentis acatholici.

1498 Quarto, quod attinet proclamationes decreto Caesareo imperatas, quas episcopi reprehendunt actus esse civiles potius quam sacros, respondemus: cum praeordinatae illae sint ad futuram celebrationem matrimonii et ex consequenti positivam eidem cooperationem contineant, quod utique excedit simplicis tolerantiae limites, non posse nos, ut hae fiant, annuere. ...

1499 Superest nunc de uno adhuc puncto loquendum, super quo licet non simus expresse interrogati, silentio tamen illud praetereundum non credimus, utpote quod in praxi nimis frequenter possit accidere, hoc scilicet: an contrahens catholicus, postea volens sacramentorum particeps fieri, ad ea debeat admitti ? Ad quod dicimus, dum idem ille demonstrabit, poenitere se peccaminosae suae coniunctionis, poterit hoc ipsi concedi, modo ante confessionem sincere declaret, procuraturum se conversionem coniugis haereticae, renovare se promissionem de educanda prole in religione orthodoxa et reparaturum se scandalum aliis fidelibus datum. Si tales conditiones concurrant, non repugnamus nos, quominus pars catholica sacramentorum fiat particeps.

2592 1500 Non ille (Ioseph. Val. Eybel) veritus est 'fanaticam' turbam appellare, quam prospiciebat ad aspectum Pontificis in has voces erupturam: hominem eum esse, qui claves regni caelorum cum ligandi solvendique potestate a Deo acceperit, cui non alius episcopus exaequari valeat, a quo ipsi episcopi auctoritatem suam recipiant, quemadmodum ipse a Deo supremam suam potestatem accepit; eundem porro vicarium esse Christi, caput Ecclesiae visibile, iudicem supremum fidelium.

2593 1500 An ergo, quod horribile dictu, fanatica fuerit vox ipsa Christi claves regni caelorum cum ligandi solvendique potestate Petro pollicentis (Mt 16,19) ... ? An fanatica dicenda tot sollemnia totiesque repetita Pontificum Conciliorumve decreta, quibus illi damnati sunt, qui negarent, in beato Petro Apostolorum principe successorem eius Romanum Pontificem constitutum a Deo caput Ecclesiae visibile ac vicarium Jesu Christi, ei regendae Ecclesiae plenam potestatem traditam, veramque ab omnibus qui christiani nomine censentur oboedientiam deberi; atque vim eam esse primatus, quem divino iure obtinet, ut ceteris episcopis non honoris tantum gradu, sed et supremae potestatis amplitudine antecellat? Quo magis deploranda est praeceps ac caeca hominis temeritas, qui ... (sequentes errores) instaurare studuerit ... ac per multas ambages insinuarit:

2594 1500 quemlibet episcopum vocatum a Deo ad gubernationem Ecclesiae non minus quam papam, nec minore praeditum esse potestate: Christum eandem per sese Apostolis omnibus potestatem dedisse; quidquid aliqui credant obtineri et concedi solum a Pontifice, posse idipsum, sive a consecratione sive ab ecclesiastica iurisdictione pendeat, perinde obtineri a quolibet episcopo;

2595 1500 voluisse Christum Ecclesiam reipublicae more administrari; ei quidem regimini opus esse praeside pro bono unitatis, verum qui non audeat se aliorum qui simul regunt negotiis implicare; privilegium tamen habeat negligentes cohortandi ad sua implenda munia; vim primatus hac una praerogativa contineri supplendi aliorum negligentiae, prospiciendi conservationi unitatis hortationibus et exemplo; Pontifices nil posse in aliena dioecesi praeterquam extraordinario casu;

2596 1500 Pontificem caput esse, quod vim suam ac firmitatem teneat ab Ecclesia;

2597 1500 licitum sibi fecisse Pontifices, violandi iura episcoporum, reservandique sibi absolutiones, dispensationes, decisiones, appellationes, collationes beneficiorum, alia uno verbo munia omnia, quae singulatim recenset atque velut indebitas ac episcopis iniuriosas reservationes traducit.

ES Pie VI, Ep. 'Deessemus nobis' ad episc. Motulensem, 16 septembre 1788 2598 1500a Ignotum nobis non est quosdam adesse, qui saecularium principum auctoritati plus nimio tribuentes et verba huius canonis (Cc. Trid. sess. XXIV, De matrim., can. 12: DS 1812) captiose interpretantes illud defendendum susceperunt, ut, quoniam Tridentini patres hac dicendi formula usi non fuerint: ad solos iudices ecclesiasticos aut omnes causas matrimoniales - potestatem reliquerint iudicibus laicis cognoscendi saltem causas matrimoniales, quae sunt meri facti. Sed scimus etiam hanc captiunculam et fallax hoc cavillandi genus omni fundamento destitui. Verba enim canonis ita generalia sunt, omnes ut causas comprehendant et complectantur. Spiritus vero sive ratio legis adeo late patet, ut nullum exceptioni aut limitationi locum relinquat.. Si enim hae causae non alia ratione pertinent ad unum Ecclesiae iudicium, nisi quia contractus matrimonialis est vere et proprie unum ex septem Legis evangelicae sacramentis, sicut haec sacramenti ratio communis est omnibus causis matrimonialibus, ita omnes hae causae spectare unice debent ad iudices ecclesiasticos.

ES Pie VI, Const. 'Auctorem fidei' ad univ. fideles, 28 août 1794; Errores Synodi Pistoriensis 2600 ... Postquam Synodus haec Pistoriensis e latebris erupit, in quibus - aliquamdiu abdita delituit, nemo fuit de summa religione pie sapienterque sentiens, qui non continuo adverterit, hoc fuisse auctorum consilium, ut quae antea per multiplices libellos pravarum doctrinarum semina sparserant, ea in unum velut corpus compingerent, proscriptos dudum errores suscitarent, Apostolicis quibus proscripti sunt decretis fidem auctoritatemque derogarent. (Surgenti malo comprimendo studentes)... Synodum ab episcopo editam primum quattuor episcopis aliisque adiunctis e clero saeculari theologis examinandam commisimus; tum etiam plurium S.R.E cardinalium aliorumque episcoporum congregationem deputavimus, qui totam actorum seriem diligenter perpenderent, loca inter se dissita conferrent, excerptas sententias discuterent. Quorum suffragia coram Nobis voce et scripto edita excepimus; qui et Synodum universe reprobandam et plurimas inde collectas propositiones, alias quidem per sese, alias attenta sententiarum connexione plus minus acribus censuris perstringendas censuerunt; quorum auditis perpensisque animadversionibus illud quoque Nobis curae fuit, ut selecta ex tota Synodo praecipua quaedam pravarum doctrinarum capita, ad quae potissimum fusae per Synodum reprobandae sententiae directe vel indirecte referuntur, in certum deinceps ordinem redigerentur, eisdemque sua cuique peculiaris censura subiiceretur. (Ad depellendam subdolam excusationem,) quod quae alicubi durius dicta exciderint, ea locis aliis planius explicata aut etiam correcta reperiantur, ... non alia potior via inita est, quam ut iis exponendis sententiis, quae sub latibulo ambiguitatis periculosam suspiciosamque involvunt discrepantiam sensuum, perversa significatio notaretur, cui subesset error, quem catholica sententia reprobaret. ...

2601 1501 1. Propositio, quae asserit, 'postremis hisce saeculis sparsam esse generalem obscurationem super veritates gravioris momenti, spectantes ad religionem, et quae sunt basis fidei et moralis doctrinae Jesu Christi': haeretica.

2602 1502 2. Propositio, quae statuit, 'potestatem a Deo datam Ecclesiae, ut communicaretur pastoribus, qui sunt eius ministri pro salute animarum'; sic intellecta, ut a communitate fidelium in pastores derivetur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas: - haeretica.

2603 1503 3. Insuper, quae statuit, 'Romanum Pontificem esse caput ministeriale' sic explicata, ut Romanus Pontifex non a Christo in persona beati Petri, sed ab Ecclesia potestatem ministerii accipiat, qua velut Petri successor, verus Christi vicarius ac totius Ecclesiae caput pollet in universa Ecclesia: - haeretica.

2604 1504 4. Propositio affirmans, 'abusum fore auctoritatis Ecclesiae, transferendo illam ultra limites doctrinae ac morum, et eam extendendo ad res exteriores, et per vim exigendo id, quod pendet a persuasione et corde', tum etiam, 'multo minus ad eam pertinere, exigere per vim exteriorem subiectionem suis decretis'; quatenus indeterminatis illis verbis 'extendendo ad res exteriores' notet velut abusum auctoritatis Ecclesiae usum eius potestatis acceptae a Deo, qua usi sunt et ipsimet Apostoli in disciplina exteriore constituenda et sancienda: - haeretica.

2605 1505 5. Qua parte insinuat, Ecclesiam non habere auctoritatem subiectionis suis decretis exigendae aliter quam per media, quae pendent a persuasione; quatenus intendat, Ecclesiam 'non habere collatam sibi a Deo potestatem, non solum dirigendi per consilia et suasiones, sed etiam iubendi per leges, ac devios contumacesque exteriore iudicio ac salubribus poenis coercendi atque cogendi': - inducens in systema alias damnatum ut haereticum.

2606 1506 6. Doctrina synodi, qua profitetur, 'persuasum sibi esse, episcopum accepisse a Christo omnia iura necessaria pro bono regimine suae dioecesis'; perinde ac si ad bonum regimen cuiusque dioecesis necessariae non sint superiores ordinationes spectantes sive ad fidem et mores sive ad generalem disciplinam, quarum ius est penes Summos Pontifices et Concilia generalia pro universa Ecclesia: - schismatica, ad minus erronea.

2607 1507 7. Item, in eo quod hortatur episcopum 'ad prosequendam naviter perfectiorem ecclesiasticae disciplinae constitutionem'; idque, 'contra omnes contrarias consuetudines, exemptiones, reservationes, quae adversantur bono ordini dioecesis, maiori gloriae Dei et maiori aedificationi fidelium'; per id quod supponit, episcopo fas esse proprio suo iudicio et arbitratu statuere et decernere contra consuetudines, exemptiones, reservationes, sive quae in universa Ecclesia, sive etiam in unaquaque provincia locum habent, sine venia et interventu superioris hierarchicae potestatis, a qua inductae sunt aut probatae et vim legis obtinent: - inducens in schisma et subversionem hierarchici regiminis, erronea.

2608 1508 8. Item, quod et sibi persuasum esse ait, 'iura episcopi a Jesu Christo accepta pro gubernanda Ecclesia nec alterari nec impediri posse, et ubi contigerit, horum iurium exercitium quavis de causa fuisse interruptum, posse semper episcopum ac debere in originalia sua iura regredi, quotiescumque id exigit maius bonum suae ecclesiae'; in eo, quod innuit, iurium episcopalium exercitium nulla superiore potestate praepediri aut coerceri posse, quandocumque episcopus proprio iudicio censuerit, minus id expedire maiori bono suae ecclesiae: - inducens in schisma et subversionem hierarchici regiminis, erronea.

2609 1509 9. Doctrina, quae statuit, 'reformationem abusuum circa ecclesiasticam disciplinam in synodis dioecesanis ab episcopo et parochis aequaliter pendere ac stabiliri debere, ac sine libertate decisionis indebitam fore subiectionem, suggestionibus et Jussionibus episcoporum': - falsa, temeraria, episcopalis auctoritatis laesiva, regiminis hierarchici subversiva, favens haeresi Aerianae a Calvino innovatae.

2610 1510 10. Item doctrina, qua parochi aliive sacerdotes in synodo congregati pronuntiantur una cum episcopo iudices fidei, et simul innuitur, iudicium in causis fidei ipsis competere iure proprio, et quidem etiam per ordinationem accepto: - falsa, temeraria, ordinis hierarchici subversiva, detrahens firmitati definitionum iudiciorumve dogmaticorum Ecclesiae, ad minus erronea.

2611 1511 11. Sententia enuntians, vetere maiorum instituto, ab apostolicis usque temporibus ducto, per meliora Ecclesiae saecula servato, receptum fuisse, 'ut decreta, aut definitiones, aut sententiae etiam maiorum sedium non acceptarentur, nisi recognitae fuissent et approbatae a synodo dioecesana': - falsa, temeraria, derogans pro sua generalitate oboedientiae debitae constitutionibus Apostolicis, tum et sententiis ab hierarchica superiore legitima potestate manantibus, schisma fovens et haeresim.

2612 1512 12. Assertiones Synodi complexive acceptae circa decisiones in materia fidei ab aliquot saeculis emanatas, quas perhibet velut decreta ab una particulari ecclesia vel paucis pastoribus profecta, nulla sufficienti auctoritate suffulta, nata corrumpendae puritati fidei ac turbis excitandis, intrusa per vim, e quibus inflicta sunt vulnera nimium adhuc recentia: - falsae, captiosae, temerariae, scandalosae, in Romanos Pontifices et Ecclesiam iniuriosae, debitae Apostolicis constitutionibus oboedientiae derogantes, schismaticae, perniciosae, ad minus erroneae.

2613 1513 13. Propositio relata inter acta Synodi, quae innuit, Clementem IX pacem Ecclesiae reddidisse per approbationem distinctionis iuris et facti in subscriptione formularii ab Alexandro VII praescripti: - falsa, temeraria, Clementi IX iniuriosa.

2614 1514 14. Quatenus vero ei distinctioni suffragatur, eiusdem fautores laudibus extollendo et eorum adversarios vituperando: - temeraria, perniciosa, Summis Pontificibus iniuriosa, schisma fovens et haeresim.

2615 1515 15. Doctrina, quae proponit Ecclesiam 'considerandam velut unum corpus mysticum coagmentatum ex Christo capite et fidelibus, qui sunt eius membra per unionem ineffabilem, qua mirabiliter evadimus cum ipso unus solus sacerdos, una sola victima, unus solus adorator perfectus Dei Patris in spiritu et veritate'; intellecta hoc sensu, ut ad corpus Ecclesiae non pertineant nisi fideles, qui sunt perfecti adoratores in spiritu et veritate: - haeretica.

2616 1516 16. Doctrina Synodi de statu felicis innocentiae, qualem eum repraesentat in Adamo ante peccatum, complectentem non modo integritatem, sed et iustitiam interiorem cum impulsu in Deum per amorem caritatis, atque primaevam sanctitatem aliqua ratione post lapsum restitutam; quatenus complexive accepta innuit, statum illum sequelam fuisse creationis, debitum ex naturali exigentia et condicione humanae naturae, non gratuitum Dei beneficium: falsa, alias damnata in Baio (DS 1901ss), et Quesnellio (DS 2434ss), erronea, favens haeresi Pelagianae.

2617 1517 17. Propositio his verbis enuntiata: 'Edocti ab Apostolo, spectamus mortem non iam ut naturalem condicionem hominis, sed revera ut iustam poenam culpae originalis'; quatenus sub nomine Apostoli subdole allegato insinuat, mortem, quae in praesenti statu inflicta est velut iusta poena peccati per iustam subtractionem immortalitatis, non fuisse naturalem condicionem hominis, quasi immortalitas non fuisset gratuitum beneficium, sed naturalis condicio: - captiosa, temeraria, Apostolo iniuriosa, alias damnata (DS 1978).

2618 1518 18. Doctrina Synodi enuntians, 'post lapsum Adami Deum annuntiasse promissionem futuri liberatoris, et voluisse consolari genus humanum per spem salutis, quam Jesus Christus allaturus erat'; tamen 'Deum voluisse, ut genus humanum transiret per varios status, antequam veniret plenitudo temporum'; ac primum, ut in statu naturae 'homo relictus propriis luminibus disceret de sua caeca ratione diffidere, et ex suis aberrationibus moveret se ad desiderandum auxilium superioris luminis'; doctrina, ut iacet, captiosa, atque intellecta de desiderio adiutorii superioris luminis in ordine ad salutem promissam per Christum, ad quod concipiendum homo relictis suis propriis luminibus supponatur sese potuisse movere: - suspecta, favens haeresi Semipelagianae.

2619 1519 19. Item, quae subiungit, hominem sub Lege, 'cum esset impotens ad eam observandam, praevaricatorem evasisse, non quidem culpa Legis, quae sanctissima erat, sed culpa hominis, qui sub Lege sine gratia magis magisque praevaricator evasit: superadditque, Legem, si non sanavit cor hominis, effecisse, ut sua mala cognosceret, et de sua infirmitate convictus desideraret gratiam mediatoris'; qua parte generaliter innuit, hominem praevaricatorem evasisse per inobservantiam Legis, quam impotens esset observare, quasi 'impossibile aliquid potuerit imperare, qui iustus est, aut damnaturus sit hominem pro eo, quod non potuit evitare, qui pius est': - falsa, scandalosa, impia, in Baio damnata (DS 1954).

2620 1520 20. Qua parte datur intelligi, hominem sub lege sine gratia potuisse concipere desiderium gratiae mediatoris ordinatum ad salutem promissam per Christum; quasi 'non ipsa gratia faciat, ut invocetur a nobis' (Cc. Araus. II, can. 3 (DS 373): - propositio, ut iacet, captiosa, suspecta, favens haeresi Semipelagianae.

2621 1521 21. Propositio, quae asserit, 'lumen gratiae, quando sit solum, non praestare, nisi ut cognoscamus infelicitatem nostri status et gravitatem nostri mali; gratiam in tali casu producere eundem effectum, quem Lex producebat: ideo necesse esse, ut Deus creet in corde nostro sanctum amorem, et inspiret sanctam delectationem contrariam amori in nobis dominanti; hunc amorem sanctum, hanc sanctam delectationem esse proprie gratiam Jesu Christi, inspirationem caritatis, qua cognita sancto amore faciamus; hanc esse illam radicem, e qua germinantur bona opera; hanc esse gratiam Novi Testamenti, quae nos liberat a servitute peccati, constituit filios Dei'; quatenus intendat, eam solam esse proprie gratiam Jesu Christi, quae creet in corde sanctum amorem et quae facit, ut faciamus, sive etiam, qua homo liberatus a servitute peccati constituitur filius Dei; et non sit etiam proprie gratia Christi ea gratia, qua cor hominis tangitur per illuminationem Spiritus Sancti (Cc. Trid. sess. VI c. 5 (DS 1525)) nec vera detur interior gratia Christi cui resistitur: - falsa, captiosa, inducens in errorem in secunda propositione Jansenii damnatum ut haereticum, eumque renovans (DS 2002).

2622 1522 22. (...)

2623 1523 23. Doctrina Synodi de duplici amore dominantis cupiditatis et caritatis dominantis enuntians, hominem sine gratia esse sub virtute peccati ipsumque in eo statu per generalem cupiditatis dominantis influxum omnes suas actiones inficere et corrumpere; quatenus insinuat, in homine dum est sub servitute sive in statu peccati, destitutus gratia illa, qua liberatur a servitute peccati et constituitur filius Dei, sic dominari cupiditatem, ut per generalem huius influxum omnes illius actiones in se inficiantur et corrumpantur, aut opera omnia, quae ante iustificationem fiunt, quacumque ratione fiant, sint peccata; quasi in omnibus suis actibus peccator serviat dominanti cupiditati: - falsa, perniciosa, inducens in errorem a Tridentino damnatum ut haereticum, iterum in Baio damnatum art. 40 (DS 1557 1940).

2624 1524 24. Qua vero parte inter dominantem cupiditatem et caritatem dominantem nulli ponuntur affectus medii, a natura ipsa insiti suapteque natura laudabiles qui una cum amore beatitudinis naturalique propensione ad bonum 'remanserunt velut extrema lineamenta et reliquiae imaginis Dei'; perinde ac si 'inter dilectionem divinam, quae nos perducit ad regnum, et dilectionem humanam illicitam, quae damnatur', non daretur 'dilectio humana licita, quae non reprehenditur': - falsa alias damnata (DS 1938 2307).

2625 25. Doctrina, quae timorem poenarum generatim perhibet 'dumtaxat non posse dici malum, si saltem pertingit ad cohibendam manum'; quasi timor ipse gehennae, quam fides docet peccato infligendam, non sit in se bonus et utilis, velut donum supernaturale ac motus a Deo inspiratus praeparans ad amorem iustitiae: - falsa, temeraria perniciosa, divinis donis iniuriosa, alias damnata (cf. DS 1456), contraria doctrinae Concilii Tridentini (cf. DS 1526 1678), tum et communi Patrum sententiae, 'opus esse', iuxta consuetum ordinem praeparationis ad iustitiam, 'ut intret timor primo, per quem veniat caritas: timor medicamentum, caritas sanitas.

2626 1526 26. Doctrina, quae velut fabulam Pelagianam explodit locum illum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa poena damni citra poenam ignis puniantur; perinde ac si hoc ipso, quod, qui poenam ignis removent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae et poenae inter regnum Dei et damnationem aeternam, qualem fabulabantur Pelagiani: - falsa, temeraria, in scholas catholicas iniuriosa.

2627 1527 27. Deliberatio Synodi. quae praetextu adhaesionis ad antiquos canones in casu dubii baptismatis propositum suum declarat de omittenda formae condicionalis mentione: - temeraria, praxi, legi auctoritati Ecclesiae contraria.

2628 1528 28. Propositio Synodi, qua, postquam statuit, 'victimae participationem esse partem sacrificio essentialem', subiungit 'non tamen se damnare ut illicitas Missas illas, in quibus adstantes sacramentaliter non communicant, ideo quia isti participant, licet minus perfecte de ipsa victima, spiritu illam recipiendo'; quatenus insinuat, ad sacrificii essentiam deesse aliquod in eo sacrificio, quod peragatur sive nullo adstante, sive adstantibus, qui nec sacramentaliter nec spiritualiter de victima participant; et quasi damnandae essent ut illicitae Missae illae, in quibus, solo sacerdote communicante, nemo adsit, qui sive sacramentaliter sive spiritualiter communicet: - falsa, erronea, de haeresi suspecta eamque sapiens.

2629 1529 29. Doctrina Synodi, qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu consecrationis remotis quaestionibus scholasticis circa modum quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis 1) Christum post consecrationem vere, realiter, substantialiter esse sub speciebus; 2) tunc omnem panis et vini substantiam cessare, solis remanentibus speciebus, prorsus omittit ullam mentionem facere transsubstantiationis seu conversionis totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem quam velut articulum fidei Tridentinum Concilium definivit (Ds 1642 1652), et quae in solemni fidei professione continetur (DS 1866); quatenus per inconsultam istiusmodi suspiciosamque omissionem notitia subtrahitur tum articuli ad fidem pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad eius oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere scholastica: - perniciosa, derogans expositioni veritatis catholicae circa dogma transsubstantiationis, favens haereticis.

2630 1530 30. De applicatione fructus sacrificii;" 30. Doctrina Synodi, qua, dum profitetur 'credere, sacrificii oblationem extendere se ad omnes, ita tamen, ut in liturgia fieri possit specialis commemoratio aliquorum tam vivorum quam defunctorum, precando Deum peculiariter pro ipsis', dein continuo subicit: 'non tamen, quod credamus, in arbitrio esse sacerdotis applicare fructus sacrificii cui vult, immo damnamus hunc errorem velut magnopere offendentem iura Dei, qui solus distribuit fructus sacrificii cui vult, et secundum mensuram, quae ipsi placet': unde et consequenter traducit velut 'falsam opinionem invectam in populum, quod illi, qui eleemosynam subministrant sacerdoti sub condicione, quod celebret unam Missam, specialem fructum ex ea percipiant'; sic intellecta, ut, praeter peculiarem commemorationem et orationem, specialis ipsa oblatio seu applicatio sacrificii, quae fit a sacerdote, non magis prosit ceteris paribus illis, pro quibus applicatur, quam aliis quibusque; quasi nullus specialis fructus proveniret ex speciali applicatione, quam pro determinatis personis aut personarum ordinibus faciendam commendat ac praecipit Ecclesia, speciatim a pastoribus pro suis ovibus, quod velut ex divino praecepto descendens a sacra Tridentina Synodo (sess. XXIII, De reform. c. 1) diserte est expressum - falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem alias damnatum in Wicleffo (DS 1169).

2631 1531 31. Propositio Synodi enuntians, conveniens esse, pro divinorum officiorum ordine et antiqua consuetudine, ut in unoquoque templo unum tantum sit altare, sibique adeo placere morem illum restituere: - temeraria, perantiquo, pio, multis abhinc saeculis in Ecclesia, praesertim Latina, vigenti et probato mori iniuriosa.

2632 1532 32. Item, praescriptio vetans, ne super altaria sacrarum reliquiarum thecae floresve apponantur: - temeraria, pio ac probato Ecclesiae mori iniuriosa.

2633 1533 33. Propositio Synodi, qua cupere se ostendit, ut causae tollerentur, per quas ex parte inducta est oblivio principiorum ad liturgiae ordinem spectantium, 'revocando illam ad maiorem rituum simplicitatem, eam vulgari lingua exponendo et elata voce proferendo'; quasi vigens ordo liturgiae ab Ecclesia receptus et probatus aliqua ex parte manasset ex oblivione principiorum, quibus illa regi debet: - temeraria, piarum aurium offensiva, in Ecclesiam contumeliosa, favens haereticorum in eam conviciis.

2634 1534 34. Declaratio Synodi, qua, postquam praemisit, ordinem paenitentiae canonicae sic ad Apostolorum exemplum ab Ecclesia statutum fuisse ut esset communis omnibus, nec tantum pro punitione culpae, sed praecipue pro dispositione ad gratiam, subdit, se 'in ordine illo mirabili et augusto totam agnoscere dignitatem sacramenti adeo necessarii, liberam a subtilitatibus, quae ipsi decursu temporis adiunctae sunt'; quasi per ordinem, quo sine peracto canonicae paenitentiae cursu hoc sacramentum per totam Ecclesiam administrari consuevit, illius fuisset dignitas imminuta: - temeraria, scandalosa, inducens in contemptum dignitatis sacramenti, prout per Ecclesiam totam consuevit administrari, Ecclesiae ipsi iniuriosa.

2635 1535 35. Propositio his verbis concepta: 'Si caritas in principio semper debilis est, de via ordinaria ad obtinendum augmentum huius caritatis oportet, ut sacerdos praecedere faciat eos actus humiliationis et paenitentiae, qui fuerunt omni aetate ab Ecclesia commendati: redigere hos actus ad paucas orationes aut ad aliquod ieiunium post iam collatam absolutionem, videtur potius materiale desiderium conservandi huic sacramento nudum nomen paenitentiae, quam medium illuminatum et aptum ad augendum illum fervorem caritatis, qui debet praecedere absolutionem; longe quidem absumus ab improbanda praxi imponendi paenitentias etiam post absolutionem adimplendas: si omnia nostra bona opera semper adiunctos habent nostros defectus, quanto magis vereri debemus, ne plurimas imperfectiones admiserimus in difficillimo et magni momenti opere nostrae reconciliationis'; quatenus innuit, paenitentias, quae imponuntur adimplendae post absolutionem, spectandas potius esse velut supplementum pro defectibus admissis in opere nostrae reconciliationis, quam ut paenitentias vere sacramentales et satisfactorias pro peccatis confessis; quasi, ut vera ratio sacramenti, non nudum nomen servetur, oporteat de via ordinaria, ut actus humiliationis et paenitentiae, qui imponuntur per modum satisfactionis sacramentalis, praecedere debeant absolutionem: - falsa, temeraria, communi praxi Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum (DS 1415; cf. DS 2316).

2636 1536 36. Doctrina Synodi, qua, postquam praemisit, 'quando habebuntur signa non aequivoca amoris Dei dominantis in corde hominis, posse illum merito iudicari dignum, qui admittatur ad participationem sanguinis Jesu Christi, quae fit in sacramentis, subdit, supposititias conversiones, quae fiunt per attritionem, nec efficaces esse solere nec durabiles', consequenter 'pastorem animarum debere insistere signis non aequivocis caritatis dominantis, antequam admittat suos paenitentes ad sacramenta'; quae signa, ut deinde tradit ( 17), 'pastor deducere poterit ex stabili cessatione a peccato et fervore in operibus bonis'; quem insuper 'fervorem caritatis' perhibet (De paenit. 10) velut dispositionem, quae 'debet praecedere absolutionem'; sic intellecta, ut non solum contritio imperfecta, quae passim attritionis nomine donatur, etiam quae iuncta sit cum dilectione, qua homo incipit diligere Deum tamquam omnis iustitiae fontem (cf: DS 1526), nec modo contritio caritate formata, sed et fervor caritatis dominantis, et ille quidem diuturno experimento per fervorem in operibus bonis probatus, generaliter et absolute requiratur, ut homo ad sacramenta et speciatim paenitentes ad absolutionis beneficium admittantur: - falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, tutae ac probatae in Ecclesia praxi contraria, sacramenti efficaciae detrahens et iniuriosa.

2637 1537 37. Doctrina Synodi, quae de auctoritate absolvendi accepta per ordinationem enuntiat, 'post institutionem dioecesium et parochiarum conveniens esse, ut quisque iudicium hoc exerceat super personas sibi subditas sive ratione territorii sive iure quodam personali, propterea quod aliter confusio induceretur et perturbatio'; quatenus post institutas dioeceses et parochias enuntiat tantummodo, 'conveniens esse ad praecavendam confusionem, ut absolvendi potestas exerceatur super subditos'; sic intellecta, tamquam ad validum usum huius potestatis non sit necessaria ordinaria vel subdelegata illa iurisdictio, sine qua Tridentinum (DS 1686s) declarat, nullius momenti esse absolutionem a sacerdote prolatam: - falsa, temeraria, perniciosa, Tridentino contraria et iniuriosa, erronea.

2638 1538 38. Item, doctrina, qua, postquam Synodus professa est, 'se non posse non admirari illam adeo venerabilem disciplinam antiquitatis, quae (ut ait) ad paenitentiam non ita facile et forte numquam eum admittebat, qui post primum peccatum et primam reconciliationem relapsus esset in culpam, subiungit, per timorem perpetuae exclusionis a communione et pace, etiam in articulo mortis, magnum frenum illis iniectum iri, qui parum considerant malum peccati et minus illud timent': - contraria can. 13 Concilii Nicaeni I (DS 129), Decretali Innocentii I ad Exsuperium Tolos. (DS 212), tum et Decretali Caelestini I ad episcopos Vienn. et Narbonen. provinciae (DS 236), redolens pravitatem, quam in ea Decretali sanctus Pontifex exhorret.

2639 1539 39. Declaratio Synodi de peccatorum venialium confessione, quam optare se ait non tantopere frequentari, ne nimium contemptibiles reddantur huiusmodi confessiones: - temeraria, perniciosa, Sanctorum ac piorum praxi a sacro Concilio Tridentino probatae (DS 1680) contraria.

2640 1540 40. Propositio asserens, 'indulgentiam secundum suam praecisam notionem aliud non esse quam remissionem partis eius paenitentiae, quae per canones statuta erat peccanti'; quasi indulgentia praeter nudam remissionem poenae canonicae non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam: - falsa, temeraria, Christi meritis iniuriosa, dudum in art. 19 Lutheri damnata (DS 1469).

2641 1541 41. Item in eo, quod subditur, 'scholasticos suis subtilitatibus inflatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et Sanctorum, et clarae notioni absolutionis a poena canonica substituisse confusam et falsam applicationis meritorum'; quasi thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sint merita Christi et Sanctorum: - falsa, temeraria, Christi et Sanctorum meritis iniuriosa dudum in art. 17 Lutheri (DS 1467) damnata.

2642 1542 42. Item in eo, quod superaddit 'luctuosius adhuc esse, quod chimaerea isthaec applicatio transferri volita sit in defunctos' : - falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices et in praxim et sensum universalis Ecclesiae iniuriosa inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum (DS 1416), iterum damnatum in art. 22 Lutheri (DS 1472).

2643 1543 43. In eo demum, quod impudentissime invehitur in tabellas indulgentiarum, altaria privilegiata. etc.: - temeraria, piarum aurium offensiva, scandalosa, in Summos Pontifices atque in praxim tota Ecclesia frequentatam contumeliosa.

2644 1544 44. Propositio Synodi asserens, 'reservationem casuum nunc temporis aliud non esse quam improvidum ligamen pro inferioribus sacerdotibus, et sonum sensu vacuum pro paenitentibus assuetis non admodum curare hanc reservationem': - falsa, temeraria, male sonans, perniciosa, Concilio Tridentino contraria (DS 1687), superioris hierarchicae potestatis laesiva.

2645 1545 45. Item, de spe, quam ostendit, fore, 'ut reformato Rituali et ordine paenitentiae nullum amplius locum habiturae sint huiusmodi reservationes'; prout attenta generalitate verborum innuit, per reformationem Ritualis et ordinis paenitentiae factam ab episcopo vel synodo aboleri posse casus, quos Tridentina Synodus (sess. XIV, c. 7 (DS 1687)) declarat Pontifices maximos potuisse pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita peculiari suo iudicio reservare: - propositio falsa, temeraria, Concilio Tridentino et summorum Pontificum auctoritati derogans et iniuriosa.

2646 1546 46. Propositio asserens, 'effectum excommunicationis exteriorem dumtaxat esse, quia tantummodo natura sua excludit ab exteriore communicatione Ecclesiae; quasi excommunicatio non sit poena spiritualis, ligans in caelo, animas obligans: - falsa, perniciosa, in art. 23 Lutheri damnata (DS 1473), ad minus erronea.

2647 1547 47. Item, quae tradit, necessarium esse iuxta leges naturales et divinas, ut sive ad excommunicationem sive ad suspensionem praecedere debeat examen personale; atque adeo sententias dictas ipso facto non aliam vim habere, nisi seriae comminationis sine ullo actuali effectu: - falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae potestati iniuriosa, erronea.

2648 1548 48. Item, quae pronuntiat, 'inutilem ac vanam esse formulam nonnullis abhinc saeculis inductam absolvendi generaliter ab excommunicationibus, in quas fidelis incidere potuisset'; - falsa, temeraria, praxi Ecclesiae iniuriosa.

2649 1549 49. Item, quae damnat ut nullas et invalidas 'suspensiones ex informata conscientia': - falsa, perniciosa, in Tridentinum iniuriosa.

2650 1550 50. Item, in eo, quod insinuat, soli episcopo fas non esse uti potestate, quam tamen ei defert Tridentinum (sess. XIV, c. 1 de reform.), suspensionis 'ex informata conscientia' legitime infligendae: - iurisdictionis praelatorum Ecclesiae laesiva.

2651 1551 51. Doctrina Synodi, quae perhibet, in promovendis ad ordines hanc de more et instituto veteris disciplinae rationem servari consuevisse, 'ut si quis clericorum distinguebatur sanctitate vitae, et dignus aestimabatur, qui ad ordines sacros ascenderet, ille solitus erat promoveri ad diaconatum vel sacerdotium, etiamsi inferiores ordines non suscepisset: neque tum talis ordinatio dicebatur per saltum, ut postea dictum est'.

2652 1552 52. Item, quae innuit, non alium titulum ordinationum fuisse, quam deputationem ad aliquod speciale ministerium, qualis praescripta est in Concilio Chalcedonensi (can. 6); subiungens ( 6), quamdiu Ecclesia sese his principiis in delectu sacrorum ministrorum conformavit, ecclesiasticum ordinem floruisse; verum beatos illos dies transiisse, novaque principia subinde introducta, quibus corrupta fuit disciplina in delectu ministrorum sanctuarii.

2653 1553 53. Item, quod inter haec ipsa corruptionis principia refert, quod recessum sit a vetere instituto, quo, ut ait ( 5), Ecclesia insistens Apostoli vestigiis neminem ad sacerdotium admittendum statuerat, nisi qui conservasset innocentiam baptismalem: quatenus innuit, corruptam fuisse disciplinam per decreta et instituta: 1) Sive quibus ordinationes per saltum vetitae sunt; 2) Sive quibus pro ecclesiarum necessitate et commoditate probatae sunt ordinationes sine titulo specialis officii, velut speciatim a Tridentino ordinatio ad titulum patrimonii, salva oboedientia, qua sic ordinati ecclesiarum necessitatibus deservire debent iis obeundis officiis, quibus pro loco ac tempore ab episcopo admoti fuerint, quemadmodum ab apostolicis temporibus in primitiva Ecclesia fieri consuevit; 3) Sive quibus iure canonico facta est criminum distinctio, quae delinquentes reddunt irregulares; quasi per hanc distinctionem Ecclesia recesserit a spiritu Apostoli, non excludendo generaliter et indistincte ab ecclesiastico ministerio omnes quoscumque, qui baptismalem innocentiam non conservassent: - doctrina singulis suis partibus falsa, temeraria, ordinis pro ecclesiarum necessitate et commoditate inducti perturbativa, in disciplinam per canones et speciatim per Tridentini decreta probatam iniuriosa.

2654 1554 54. Item, quae velut turpem abusum notat umquam praetendere eleemosynam pro celebrandis Missis et sacramentis administrandis sicuti et accipere quemlibet proventum dictum 'stolae' et generatim quodcumque stipendium et honorarium, quod suffragiorum aut cuiuslibet parochialis functionis occasione offerretur; quasi turpis abusus crimine notandi essent ministri Ecclesiae, dum secundum receptum et probatum Ecclesiae morem et institutum utuntur iure promulgato ab Apostolo accipiendi temporalia ab his, quibus spiritualia ministrantur (Gal 6, 6): - falsa, temeraria, ecclesiastici ac pastoralis iuris laesiva, in Ecclesiam eiusque ministros iniuriosa.

2655 1555 55. Item, qua vehementer optare se profitetur, ut aliqua ratio inveniretur minutuli cleri (quo nomine inferiorum ordinum clericos designat) a cathedralibus et collegiatis submovendi, providendo aliter, nempe per probos et provectioris aetatis laicos, congruo assignato stipendio ministerio inserviendi Missis et aliis officiis velut acolythi, etc., ut olim inquit, fieri solebat, quando eius generis officia non ad meram speciem pro maioribus ordinibus suscipiendis redacta erant; quatenus reprehendit institutum, quo cavetur, ut minorum ordinum functiones per eos tantum praestentur exerceanturve, qui in illis constituti adscriptive sunt, idque ad mentem Tridentini (sess. XXIII, De reform. c. 17) 'ut sanctorum ordinum a diaconatu ad ostiariatum functiones ab apostolicis temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae et in pluribus locis aliquamdiu intermissae iuxta sacros canones revocentur, nec ab haereticis tamquam otiosae traducantur': - suggestio temeraria, piarum aurium offensiva, ecclesiastici ministerii perturbativa, servandae quoad fieri potest in celebrandis mysteriis decentiae imminutiva in minorum ordinum munera et functiones, tum in disciplinam per canones et speciatim per Tridentinum probatam iniuriosa, favens haereticorum in eam conviciis et calumniis.

2656 1556 56. Doctrina, quae statuit, conveniens videri in impedimentis canonicis quae proveniunt ex delictis in iure expressis, ullam umquam nec concedendam nec admittendam esse dispensationem: - aequitatis et moderationis canonicae a sacro Concilio Tridentino probatae laesiva auctoritati et iuribus Ecclesiae derogans.

2657 1557 57. Praescriptio Synodi, quae generaliter et indiscriminatim velut abusum reicit quamcumque dispensationem, ut plus quam unum residentiale beneficium uni eidemque conferatur; item, in eo quod subiungit, certum sibi esse iuxta Ecclesiae spiritum plus quam uno beneficio tametsi simplici neminem frui posse: - pro sua generalitate, derogans moderationi Tridentini (Decreta de reform.: sess. VII, c. 5 et sess. XXIV c. 17).

2658 1558 58. Propositio, quae statuit, sponsalia proprie dicta actum mere civilem continere, qui ad matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium legum praescripto omnino subiacere: quasi actus disponens ad sacramentum non subiaceat sub hac ratione iuri Ecclesiae : - falsa, iuris Ecclesiae quoad effectus etiam e sponsalibus vi canonicarum sanctionum profluentes laesiva, disciplinae ab Ecclesia constitutae derogans.

2659 1559 59. Doctrina Synodi asserens, 'ad supremam civilem potestatem dumtaxat originarie spectare, contractui matrimonii apponere impedi menta eius generis, quae ipsum nullum reddunt dicunturque dirimentia': quod 'ius originarium' praeterea dicitur cum 'iure dispensandi essentialiter conexum'; subiungens, 'supposito assensu vel coniventia principum, potuisse Ecclesiam iuste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii'; quasi Ecclesia non semper potuerit ac possit in Christianorum matrimoniis iure proprio impedimenta constituere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus Christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare: canonum 3 4 9 12 sessionis XXIV Concilii Tridentini eversiva, haeretica (DS 1803ss).

2660 1560 60. Item rogatio Synodi ad potestatem civilem, ut 'e numero impedimentorum tollat cognationem spiritualem atque illud, quod dicitur publicae honestatis, quorum origo reperitur in collectione Justiniani'; tum ut 'restringat impedimentum affinitatis et cognationis, ex quacunque licita aut illicita coniunctione provenientis, ad quartum gradum iuxta civilem computationem per lineam lateralem et obliquam; ita tamen, ut spes nulla relinquatur dispensationis obtinendae'; quatenus civili potestati ius attribuit sive abolendi sive restringendi impedimenta Ecclesiae auctoritate constituta vel comprobata; item qua parte supponit, Ecclesiam per potestatem civilem spoliari posse iure dispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis vel comprobatis: - libertatis ac potestatis Ecclesiae subversiva, Tridentino contraria, ex haereticali supra damnato principio profecta (DS 1803ss).

2661 1561 61. Propositio, quae asserit, 'adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam eius partem, fore semper honorem divinum datum creaturae'; quatenus per hoc verbum directe intendat reprobare adorationis cultum, quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde ac si talis adoratio, qua humanitas ipsaque caro vivifica Christi adoratur, non quidem propter se et tamquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, et non potius una eademque adoratio, qua Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adoratur (Cc. C'polit. II, can. 9 (DS 431; cf.DS 259)): - falsa, captiosa, pio ac debito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando detrahens et iniuriosa.

2662 1562 62. Doctrina, quae devotionem erga sacratissimum Cor Jesu reicit inter devotiones, quas notat velut novas, erroneas aut saltem periculosas; intellecta de hac devotione, qualis est ab Apostolica Sede probata: - falsa, temeraria, perniciosa, piarum aurium offensiva, in Apostolicam Sedem iniuriosa.

2663 1563 63. Item, in eo, quod cultores Cordis Jesu hoc etiam nomine arguit, quod non advertant, sanctissimam carnem Christi, aut eius partem aliquam, aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae; quasi fideles Cor Jesu adorarent cum separatione vel praecisione a divinitate, dum illud adorant ut est cor Jesu, cor nempe personae Verbi, cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum, quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro: - captiosa, in fideles Cordis Christi cultores iniuriosa.

2664 1564 64. Doctrina, quae velut superstitiosam universe notat 'quamcumque efficaciam, quae ponatur in determinato numero precum et piarum salutationum'; tamquam superstitiosa censenda esset efficacia, quae sumitur non ex numero in se spectato, sed ex praescripto Ecclesiae certum numerum precum vel externarum actionum praefinientis pro indulgentiis consequendis, pro adimplendis paenitentiis, et generatim pro sacro et religioso cultu rite et ex ordine peragendo: - falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, pietati fidelium iniuriosa, Ecclesiae auctoritati derogans, erronea.

2665 1565 65. Propositio enuntians, 'irregularem strepitum novarum institutionum, quae dictae sunt exercitia vel missiones...., forte numquam aut saltem perraro eo pertingere, ut absolutam conversionem operentur; et exteriores illos commotionis actus, qui apparuere, nil aliud fuisse quam transeuntia naturalis concussionis fulgura': - temeraria, male sonans, perniciosa, mori pie ac salutariter per Ecclesiam frequentato et in verbo Dei fundato iniuriosa.

2666 1566 66. Propositio asserens, 'fore contra apostolicam praxim et Dei consilia, nisi populo faciliores viae pararentur vocem suam iungendi cum voce totius Ecclesiae'; intellecta de usu vulgaris linguae in liturgicas preces inducendae: - falsa, temeraria, ordinis pro mysteriorum celebratione praescripti perturbativa, plurium malorum facile productrix.

2667 1567 67. Doctrina perhibens, a lectione sacrarum Scripturarum nonnisi veram impotentiam excusare; subiungens, ultro se prodere obscurationem, quae ex huiusce praecepti neglectu orta est super primarias veritates re1igionis: - falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, alias in Quesnellio damnata (DS 2479ss).

2668 1568 68. Laudatio, qua summopere Synodus commendat Quesnelli commentationes in Novum Testamentum aliaque aliorum Quesnellianis erroribus faventium opera, licet proscripta, eademque parochis proponit, ut ea tamquam solidis religionis principiis referta in suis quisque paroeciis populo post reliquas functiones perlegant: - falsa, scandalosa, temeraria, seditiosa, Ecclesiae iniuriosa, schisma fovens et haeresim .

2669 1569 69. Praescriptio, quae generaliter et indistincte inter imagines ab Ecclesia auferendas, velut rudibus erroris occasionem praebentes, notat imagines Trinitatis incomprehensibilis: - propter sui generalitatem, temeraria, ac pio per Ecclesiam frequentato mori contraria, quasi nullae exstent imagines sanctissimae Trinitatis communiter approbatae ac tuto permittendae.

2670 1570 70. Item, doctrina et praescriptio generatim reprobans omnem specialem cultum, quem alicui speciatim imagini solent fideles impendere, et ad ipsam potius quam ad aliam confugere: - temeraria, perniciosa, pio per Ecclesiam frequentato mori, tum et illi providentiae ordini iniuriosa, quo 'ita Deus nec in omnibus memoriis Sanctorum ista fieri voluit, qui dividit propria unicuique prout vult'.

2671 1571 71. Item, quae vetat, ne imagines, praesertim beatae Virginis, ullis titulis distinguantur, praeterquam denominationibus, quae sint analogae mysteriis, de quibus in sacra Scriptura expressa fit mentio: quasi nec adscribi possent imaginibus piae aliae denominationes, quas vel in ipsismet publicis precibus Ecclesia probat et commendat: - temeraria, piarum aurium offensiva, venerationi beatae praesertim Virgini debitae iniuriosa.

2672 1572 72. Item, quae velut abusum exstirpari vult morem, quo velatae asservantur certae imagines: - temeraria, frequentato in Ecclesia et ad fidelium pietatem fovendam inducto mori contraria.

2673 1573 73. Propositio enuntians, novorum festorum institutionem ex neglectu in veteribus observandis et ex falsis notionibus naturae et finis earundem solemnitatum originem duxisse: - falsa, temeraria, scandalosa, Ecclesiae iniuriosa, favens haereticorum in dies festos per Ecclesiam celebratos conviciis.

2674 1574 74. Deliberatio Synodi de transferendis in diem dominicum festis per annum institutis, idque pro iure, quod persuasum sibi esse ait episcopo competere super disciplinam ecclesiasticam in ordine ad res mere spirituales: ideoque et praeceptum Missae audiendae abrogandi diebus, in quibus ex pristina Ecclesiae lege viget etiamnum id praeceptum; tum etiam in eo, quod superaddit de transferendis in Adventum episcopali auctoritate ieiuniis per annum ex Ecclesiae praecepto servandis; quatenus adstruit, episcopo fas esse iure proprio transferre dies ab Ecclesia praescriptos pro festis ieiuniisve celebrandis, aut indictum (al. inductum) Missae audiendae praeceptum abrogare: - propositio falsa, iuris Conciliorum generalium et Summorum Pontificum laesiva, scandalosa, schismati favens.

2675 1575 75. Doctrina, quae perhibet, beatis temporibus nascentis Ecclesiae iuramenta visa esse a documentis divini praeceptoris atque ab aurea evangelica simplicitate adeo aliena, ut 'ipsummet iurare sine extrema et ineluctabili necessitate reputatus fuisset actus irreligiosus, homine christiano indignus'; insuper 'continuatam Patrum seriem demonstrare iuramenta communi sensu pro vetitis habita fuisse'; indeque progreditur ad improbanda iuramenta, quae curia ecclesiastica iurisprudentiae feudalis, ut ait, normam secuta, in investituris et in sacris ipsis episcoporum ordinationibus adoptavit; statuique, adeo implorandam a saeculari potestate legem pro abolendis iuramentis, quae in curiis etiam ecclesiasticis exiguntur pro suscipiendis muniis et officiis et generatim pro omni actu curiali: - falsa, Ecclesiae iniuriosa, iuris ecclesiastici laesiva, disciplinae per canones inductae et probatae subversiva.

2676 1576 76. Insectatio, qua Synodus scholasticam exagitat velut eam, quae 'viam aperuit inveniendis novis et inter se discordantibus systematibus quoad veritates maioris pretii, ac demum adduxit ad probabilismum et laxismum'; quatenus in scholasticam reicit privatorum vitia, qui abuti ea potuerunt aut abusi sunt: - falsa, temeraria, in sanctissimos viros et doctores, qui magno catholicae religionis bono scholasticam excoluere, iniuriosa, favens infestis in eam haereticorum conviciis.

2677 1577 77. Item, in eo, quod subdit, 'mutationem formae regiminis ecclesiastici, qua factum est, ut ministri Ecclesiae in oblivionem venirent suorum iurium, quae simul sunt eorum obligationes, eo demum rem adduxisse, ut obliterari faceret primitivas notiones ministerii ecclesiastici et sollicitudinis pastoralis'; quasi per mutationem regiminis congruentem disciplinae in Ecclesia constitutae et probatae obliterari umquam potuerit et amitti primitiva notio ecclesiastici ministerii pastoralisve sollicitudinis: - propositio falsa, temeraria, erronea.

2678 1578 78. Praescriptio Synodi de ordine rerum tractandarum in collationibus, qua, posteaquam praemisit, 'in quolibet articulo distinguendum id, quod pertinet ad fidem et ad essentiam religionis, ab eo, quod est proprium disciplinae, subiungit, in hac ipsa (disciplina) distinguendum quod est necessarium aut utile ad retinendos in spiritu fideles, ab eo quod est inutile aut onerosius quam libertas filiorum novi foederis patiatur, magis vero ab eo, quod est periculosum aut noxium, utpote inducens ad superstitionem et materialismum'; quatenus pro generalitate verborum comprehendat et praescripto examini subiciat etiam disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam, quasi Ecclesia, quae Spiritu Dei regitur, disciplinam constituere posset non solum inutilem et onerosiorem quam libertas christiana patiatur, sed et periculosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialismum: - falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, piarum aurium offensiva, Ecclesiae ac Spiritui Dei, quo ipsa regitur, iniuriosa, ad minus erronea.

2679 1579 79. Assertio, quae conviciis et contumeliis insectatur sententias in scholis catholicis agitatas, et de quibus Apostolica Sedes nihil adhuc definiendum aut pronuntiandum censuit: - falsa, temeraria, in scholas catholicas iniuriosa, debitae Apostolicis Constitutionibus oboedientiae derogans.

2680 1580 80. Regula I, quae statuit universe et indiscriminatim: 'statum regularem aut monasticum natura sua componi non posse cum animarum cura cumque vitae pastoralis muneribus, nec adeo in partem venire posse ecclesiasticae hierarchiae, quin ex adverso pugnet cum ipsiusmet vitae monasticae principiis'; - falsa, perniciosa in sanctissimos Ecclesiae Patres et Praesules, qui regularis vitae instituta cum clericalis ordinis muneribus consociarunt, iniuriosa, pio, vetusto, probato Ecclesiae mori Summorumque Pontificum sanctionibus contraria: quasi 'monachi, quos morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat', non rite, nec modo sine religionis offensione, sed et cum multa utilitate Ecclesiae 'clericorum officiis aggregentur.'

2681 1581 81. Item, in eo, quod subiungit, sanctos Thomam et Bonaventuram sic in tuendis adversus summos homines mendicantium institutis versatos esse, ut in eorum defensionibus minor aestus, accuratio maior desideranda fuisset: - scandalosa, in sanctissimos doctores iniuriosa, impiis damnatorum auctorum contumeliis favens.

2682 1582 82. Regula II, 'multiplicationem ordinum ac diversitatem naturaliter inferre perturbationem et confusionem'; item, in eo quod praemittit 4, regularium 'fundatores', qui post monastica instituta prodierunt, 'ordines superaddentes ordinibus, reformationes reformationibus, nihil aliud effecisse, quam primariam mali causam magis magisque dilatare'; intellecta de ordinibus et institutis a Sancta Sede probatis, quasi distincta piorum munerum varietas, quibus distincti ordines addicti sunt, natura sua perturbationem et confusionem parere debeat: - falsa, calumniosa, in sanctos fundatores eorumque fideles alumnos, tum et in ipsos Summos Pontifices iniuriosa.

2683 1583 83. Regula III, qua, postquam praemisit, 'parvum corpus degens intra civilem societatem, quin vere sit pars eiusdem parvamque monarchiam figit in statu, semper esse periculosum', subinde hoc nomine criminatur privata monasteria, communis instituti vinculo sub uno praesertim capite consociata, velut speciales totidem monarchias civili reipublicae periculosas et noxias: - falsa, temeraria, regularibus institutis a Sancta Sede ad religionis profectum approbatis iniuriosa, favens haereticorum in eadem instituta insectationibus et calumniis.

2684 1584 84. Art. I. De uno dumtaxat ordine in Ecclesia retinendo, ac de seligenda prae ceteris regula sancti Benedicti, cum ob sui praestantiam tum ob praeclara illius ordinis merita, sic tamen, ut in his, quae forte occurrent temporum condicioni minus congrua, instituta vitae ratio apud Portum-Regium lucem praeferat ad explorandum, quid addere, quid detrahere conveniat;

2685 1585 Art. II. Ne compotes fiant ecclesiasticae hierarchiae, qui se huic ordini adiunxerint; nec ad sacros ordines promoveantur, praeterquam ad summum unus vel duo, initiandi tamquam curati vel capellani monasterii, reliquis in simplici laicorum ordine remanentibus;

2686 1586 Art. III. Unum (Acta: unicum) in unaquaque civitate admittendum monasterium, idque extra moenia civitatis in locis abditioribus et remotioribus collocandum;

2687 1587 Art. IV. Inter occupationes vitae monasticae pars sua labori manuum inviolate servanda, relicto tamen congruo tempore psalmodiae impendendo, aut etiam si cui libuerit litterarum studio; psalmodia deberet esse moderata, quia nimia eius prolixitas parit praecipitantiam, molestiam, evagationem; quo plus auctae sunt psalmodiae, orationes, preces, tantundem peraequa proportione omni tempore imminutus fervor est sanctitasque regularium;

2688 1588 Art. V. Nulla foret admittenda distinctio monachos inter sive choro, sive ministeriis addictos; inaequalitas isthaec gravissimas omni tempore lites excitavit ac discordias, et a communitatibus regularium spiritum caritatis expulit;

2689 1589 Art. VI. Votum perpetuae stabilitatis numquam tolerandum; non illud norant veteres monachi, qui tamen Ecclesiae consolatio et christianismi ornamentum exstiterunt: vota castitatis, paupertatis et oboedientiae non admittentur instar communis et stabilis regulae. Si quis ea vota, aut omnia, aut aliqua facere voluerit, consilium et veniam ab episcopo postulabit, qui tamen numquam permittet, ut perpetua sint nec anni fines excedent; tantummodo facultas dabitur ea renovandi sub iisdem condicionibus;

2690 1590 Art. VII. Omnem episcopus habebit inspectionem in eorum vitam, studia, progressum in pietate; ad ipsum pertinebit monachos admittere et expellere, semper tamen accepto contubernalium consilio;

2691 1591 Art. VIII. Regulares ordinum, qui adhuc remanent, licet sacerdotes, in hoc monasterium admitti etiam possent, modo in silentio et solitudine propriae sanctificationi vacare cuperent; quo casu dispensationi locus fieret in generali regula n. II statuta, sic tamen, ne vitae institutionem sequantur ab aliis discrepantem, adeo ut non plus quam una aut ad summum duae in diem Missae celebrentur, satisque ceteris sacerdotibus esse debeat una cum communitate concelebrare;

2692 1592 (... Item pro reformatione monialium ...)

2693 1593 85. Propositio enuntians, qualemcumque cognitionem ecclesiasticae historiae sufficere, ut fateri quisque debeat, convocationem concilii nationalis unam esse ex viis canonicis, qua finiantur in Ecclesia respectivarum nationum controversiae spectantes ad religionem; sic intellecta, ut controversiae ad fidem et mores spectantes in Ecclesia quacumque subortae per nationale concilium irrefragabili iudicio finiri valeant; quasi inerrantia in fidei et morum quaestionibus nationali concilio competeret: - schismatica, haeretica.

2600-2693 Denzinger 2564 Vor

Mandata et sanctiones Bullae 2694 1594 Mandamus igitur omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, ne de dictis propositionibus et doctrinis sentire, docere, praedicare praesumant, contra quam in hac Nostra Constitutione declaratur: ita ut, quicumque illas vel earum aliquam coniunctim vel divisim docuerit, defenderit, ediderit aut de eis, etiam disputando, publice vel privatim tractaverit, nisi forsitan impugnando, ecclesiasticis censuris aliisque contra similia perpetrantes a iure statutis poenis ipso facto absque alia declaratione subiaceat.

2695 1595 Ceterum, per hanc expressam praefatarum propositionum et doctrinarum reprobationem alia in eodem libro contenta nullatenus approbare intendimus: cum praesertim in eo complures deprehensae fuerint propositiones et doctrinae, sive illis, quae supra damnatae sunt, affines, sive quae communis ac probatae cum doctrinae et disciplinae temerarium contemptum tum maxime infensum in Romanos Pontifices et Apostolicam Sedem animum prae se ferunt. 2696 1595 Duo vero speciatim notanda censemus, quae de augustissimo sanctissime Trinitatis mysterio, 2 Decreti de fide, si non pravo animo, imprudentius certe Synodo exciderunt, quae facile rudes praesertim et incautos in fraudem impellere valeant:

2697 1596 Primum, dum posteaquam rite praemisit, Deum in suo Esse unum et simplicissimum permanere, continuo subiungens, ipsum Deum in tribus personis distingui, perperam discedit a communi et probata in christianae doctrinae institutionibus formula, qua Deus unus quidem " in tribus personis distinctis " dicitur, non " in tribus personis distinctus ": cuius formulae commutatione hoc vi verborum subrepit erroris periculum, ut essentia divina distincta in personis putetur, quam fides catholica sic unam in personis distinctis confitetur, ut eam simul profiteatur in se prorsus indistinctam.

2698 1597 Alterum quod de ipsismet tribus divinis personis tradit, eas secundum earum proprietates personales et incommunicabiles exactius loquendo exprimi seu appellari Patrem, " Verbum " et Spiritum Sanctum: quasi minus propria et exacta foret appellatio " Filii ", tot Scripturae locis consecrata, voce ipsa Patris e caelis et e nube delapsa, tum formula baptismi a Christo praescripta, tum et praeclara illa confessione, qua " beatus " ab ipsomet Christo Petrus est pronuntiatus; ac non potius retinendum esset, quod, edoctus ab Augustino, angelicus praeceptor vicissim ipse docuit, in nomine Verbi eandem proprietatem importari, quae in nomine Filii, dicente nimirum Augustino: Eo dicitur Verbum, quo Filius.

2699 1598 Neque silentio praetereunda insignis et fraudis plena Synodi temeritas, quae pridem improbatam ab Apostolica Sede Conventus Gallicani declarationem (DS 2281ss) anni 1682 ausa sit non amplissimis modo laudibus exornare, sed, quo maiorem illi auctoritatem conciliaret, eam in decretum 'de fide' inscriptum insidiose includere, articulos in illa contentos palam adoptare, et quae sparsim per hoc ipsum decretum tradita sunt, horum articulorum publica et solemni professione obsignare. Quo sane non solum gravior longe se Nobis offert de Synodo, quam praedecessoribus Nostris fuerit de comitiis illis expostulandi ratio, sed et ipsimet Gallicanae ecclesiae non levis iniuria irrogatur, quam dignam Synodus existimaverit, cuius auctoritas in patrocinium vocaretur errorum, quibus illud est contaminatum decretum.

2700 1599 Quamobrem, quae acta Conventus Gallicani, mox ut prodierunt praedecessor Noster venerabilis Innocentius XI per Litteras in forma Brevis ('Paternae caritati' ) die 11. Aprilis anni 1682, post autem expressius Alexander VIII Constitutione 'Inter multiplices' die 4. Aug. 1690 (DS 2281ss) pro apostolici sui muneris ratione improbarunt, resciderunt, nulla et irrita declararunt; multo fortius exigit a Nobis pastoralis sollicitudo, recentem horum factam in Synodo tot vitiis affectam adoptionem velut temerariam, scandalosam ac praesertim post edita praedecessorum Nostrorum decreta huic Apostolicae Sedi summopere iniuriosam reprobare ac damnare, prout eam praesenti hac Nostra Constitutione reprobamus et damnamus ac pro reprobata et damnata haberi volumus.

ES Pie VII, Breve 'Etsi fraternitatis' ad archiep. Mogunt., 8 octobre 1803 2705 1600 Resp. S. P'cis ad quaedam dubia: Sententiam laicorum tribunalium et catholicorum conventuum, a quibus praesertim matrimoniorum nullitas declaratur eorumque vinculi attentatur dissolutio, nullum robur vimque prorsus nullam penes Ecclesiam consequi posse. ...

2706 1601 Gravissimum commissuros scelus suumque sacrum ministerium prodituros esse eos parochos, qui has nuptias sua praesentia probarent suaque benedictione firmarent. Neque enim illae nuptiae dicendae sunt, sed potius adulterina conubia. ...

ES Pie VII, Ep. 'Magno et acerbo' ad archiepisc. Mohilovensem, 8 Sept. 1816 1602 Magno et acerbo dolore confecti sumus, ubi accepimus exitiosum consilium haud ita primum susceptum, quo sacratissimi Bibliorum libri novis ac praeter saluberrimas Ecclesiae regulas editis interpretationibus iisque callide in pravos sensus contortis vernacula qualibet lingua passim pervulgantur. Namque ab aliqua iam ex perlatis ad Nos huiusmodi versionibus animadvertimus eam in purioris doctrinae sanctitatem parari perniciem, ut facile fideles ex iis fontibus letale ebibant venenum, ex quibus haurire debuissent aquas sapientiae salutaris (Eccli 15, 3). ...

2710 1603 Obversari ... tibi debuisset ante oculos,... 'si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde detrimenti quam utilitatis oriri (DS 1853). Porro Romana Ecclesia solam Vulgatam editionem ex notissimo Tridentini Concilii praescripto (DS 1506) suscipiens, aliarum linguarum versiones respuit, easque tantum permittit, quae cum adnotationibus ex Patrum et catholicorum doctorum scriptis opportune depromptis eduntur, ne tantus thesaurus pateat novitatum corruptelis, atque ut Ecclesia toto orbe diffusa sit labii unius et sermonum eorundem (Gn 11, 1).

2711 1604 Sane cum in vernaculo sermone creberrimas animadvertamus vicissitudines, varietates, commutationesque, profecto ex immoderata biblicarum versionum licentia immutabilitas illa convelleretur, quae divina decet testimonia, et fides ipsa nutaret, cum praesertim ex unius syllabae ratione quandoque de dogmatis veritate dignoscatur. In id proinde pravas teterrimasque machinationes suas conferre in more habuerunt haeretici, ut editis vernaculis Bibliis (de quorum tamen mira varietate ac discrepantia ipsi se invicem accusant et carpunt) suos quisque errores sanctiore divini eloquii apparatu obvolutos per insidias obtruderent. 'Non (T. orig.: neque) enim natae sunt haereses, inquiebat S. Augustinus, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur etiam temere et audacter asseritur.' Quod si viros pietate et sapientia spectatissimos in Scripturarum interpretatione haud raro defecisse dolemus, quid non timendum, si imperito vulgo, qui ut plurimum non delectu aliquo, sed temeritate quadam iudicat, translatae in vulgarem quamcumque linguam Scripturae libere pervolvendae traderentur?...

2712 (Provocatur dein ad celebrem Innocentii III epistolam ad fideles Ecclesiae Metensis: 'Arcana vero fidei sacramenta . .. sapere ad sobrietatem': DS 771).

1605-1606 At notissimae sunt non mox laudati Innocentii III solum, sed et Pii IV, Clementis VIII et Benedicti XIV Constitutiones. ... Sed quae sit Ecclesiae mens de Scripturae lectione atque interpretatione noscat luculentissime fraternitas tua ex praeclara alterius praedecessoris Nostri Clementis XI Constitutione 'Unigenitus', qua illae doctrinae diserte improbantur, quibus utile ac necessarium asserebatur omni tempori, omni loco et omni personarum generi cognoscere mysteria sacrae Scripturae, cuius lectio esse pro omnibus adstruebatur, damnosumque esse christianum populum ab eadem retrahere, immo Christi os fidelibus obturari, cum ex ipsorum manibus Novum Testamentum abripiatur (cf. DS 2479-2485).

ES Pie VII, Resp. S. Paenitentiariae, 23 avril 1822 2715 Qu.: Potestne pia uxor permittere, ut maritus suus ad eam accedat postquam experientia ipsi constiterit eum more nefando Onan se gerere..., praesertim si uxor denegando se exponat periculo saevitiarum aut timeat, ne maritus ad meretrices accedat? Resp.: Cum in proposito casu mulier e sua quidem parte nihil contra naturam agat detque operam rei licitae, tota autem actus inordinatio ex viri malitia procedat, qui loco consummandi retrahit se et extra vas effundit, ideo si mulier post debitas admonitiones nihil proficiat, vir autem instet, minando verbera aut mortem aut alias graves saevitias, poterit ipsa (ut probati theologi docent) citra peccatum passive se praebere, cum in his rerum adiunctis ipsa viri sui peccatum simpliciter permittat idque ex gravi causa quae eam excuset; quoniam caritas qua illud impedire teneretur, cum tanto incommodo non obligat.

ES Pie VII, Breve 'Adorabile Eucharistiae' ad patriarch. Antioch. et episcopos Graeco-Melchitarum, 8 mai 1822 2718 (Non levis doloris et metus causa exstiterunt disseminantes) novam illam opinionem a schismaticis hominibus propugnatam qua docetur formam, qua vivificum hoc ... sacramentum perficitur, non in solis Jesu Christi verbis consistere, quibus sacerdotes tam Latini quam Graeci in consecratione utuntur, sed ad perfectam consummatamque consecrationem addi oportere eam precum formulam, quae memorata verba apud nos praecurrit, in vestra autem liturgia subsequitur.... In virtute sanctae oboedientiae ... praecipimus ... ut non audeant deinceps ... tueri eam opinionem, quae tradit ad admirabilem illa conversionem totius substantiae panis in substantiam Corporis Christi, et totius substantiae vini in substantiam Sanguinis eius necesse esse, praeter Christi verba, eam etiam ecclesiasticam precum formulam recitare, quam saepe iam memoravimus...

ES Léon XII, Ep. encycl. 'Ubi primum', 5 mai 1824 2720 (Secta quaedam) blandam pietatis et liberalitatis speciem prae se ferens tolerantismum (sic enim aiunt) seu indifferentismum profitetur atque extollit non modo in rebus civilibus, de quo non est Nobis sermo, verum etiam in religionis negotio, docens amplam unicuique libertatem a Deo factam esse, ut quae cuique secta iuxta suum privatum iudicium vel opinio arriserit, eam quisque sine salutis periculo amplecti vel adoptare valeat. (Contra hoc affertur Rom 16,17s.).

1607 ... Hostium nostrorum iniquitas eousque progreditur, ut praeter colluviem perniciosorum librorum religioni per se infestam, in religionis detrimentum vertere nitantur etiam sacras Litteras ad religionis ipsius aedificationem divinitus nobis datas. Non vos latet, Venerabiles Fratres Societatem quandam, dictam vulgo biblicam, per totum orbem audacter vagari, quae spretis sanctorum Patrum traditionibus, et contra notissimum TRIDENTINI Concilii decretum (cf. D 786), in id collatis viribus ac modis omnibus intendit, ut in vulgares linguas nationum omnium sacra vertantur vel potius pervertantur Biblia. ...

1608 Ad quam pestem avertendam praedecessores Nostri plures ediderunt Constitutiones ... (e.g. PIUS VII; cf. D 1602sqq). ... Nos quoque pro apostolico Nostro munere hortamur vos, Venerabiles Fratres, ut gregem vestrum a letiferis hisce pascuis amovere omnimode satagatis. Arguite, obsecrate, instate opportune, importune, in omni patientia et doctrina (2 Tim 4, 2), ut fideles vestri regulis nostrae Indicis Congregationis adamussim inhaerentes sibi persuadeant 'si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri'. Quam veritatem et experientia commonstrat, et praeter ceteros Patres declaravit S. Augustinus his verbis: 'Non enim ...' (cf. D 1604).

ES Pie VIII, Resp. S. Pontif. ad episc. Rhedonensem, 18 août 1830 2722 1609 Expos.: (Dissentiunt confessarii de liceitate lucri percepti) ex pecunia negotiatoribus mutuo data, ut ea ditescant. De sensu Epistolae encyclicae 'Vix pervenit' acriter disputatur. Ex utraque parte momenta afferuntur ad tuendam eam, quam quisque amplexus est, sententiam, tali lucro faventem aut contrariam. Inde querelae, dissensiones, denegatio sacramentorum plerisque negotiatoribus isti ditescendi modo inhaerentibus, et innumera damna animarum.

2723 1609 Ut animarum damnis occurrant, nonnulli confessarii mediam inter utramque sententiam viam se posse tenere arbitrantur. Si quis ipsos consulat de istiusmodi lucro, illum ab eo deterrere conantur. Si paenitens perseveret in consilio pecuniam mutuo dandi negotiatoribus, et obiciat, sententiam tali mutuo faventem multos habere patronos et insuper non fuisse damnatam a Sancta Sede non semel ea de re consulta: tunc isti confessarii exigunt, ut paenitens promittat se filiali oboedientia obtemperaturum iudicio Summi Pontificis, si intercedat qualecumque sit; nec, hac promissione obtenta, absolutionem denegant quamvis probabiliorem credant opinionem contrariam tali mutuo. Si paenitens non confiteatur de lucro ex pecunia sic mutuo data, et videatur in bona fide: isti confessarii, etiamsi aliunde noverint ab eo perceptum esse aut etiam nunc percipi istiusmodi lucrum, eum absolvunt, nulla ea de re interrogatione facta, quando timent, ne paenitens admonitus restituere aut a tali lucro abstinere recuset.

2724 1610 Qu.: 1. Utrum possit horum posteriorum confessariorum agendi rationem probare ? 2. Utrum alios confessarios rigidiores ipsum adeuntes consulendi causa possit hortari, ut istorum agendi rationem sequantur, donec S. Sedes expressum ea de quaestione iudicium ferat? Resp. S. Pontificis: Ad 1. Non esse inquietandos. - Ad 2. Provisum in primo.

ES Grégoire XVI, Resp. S. Paenitentiariae ad archiep. Vesuntion., 5 juillet 1831; De auctoritate S. Alphonsi de Ligorio in re morali 2725 Qu.: Ludovicus Franc. Aug. card. de Rohan-Chabot, archiep. Vesuntionensis (BesanÁon), doctrinae Sapientiam et unitatem fovere nititur apud omnes dioecesis suae qui curam gerunt animarum; quorum nonnullis impugnantibus ac prohibentibus theologiam moralem B. Alphonsi M. a Ligorio tamquam laxam nimis, periculosam saluti et sanae morali contrariam, S. Paenitentiariae oraculum requirit suppliciter, ac ipsi unius theologiae professoris (scl. Th. Gousset) dubia proponit solvenda:

2726 1. Utrum sacrae theologiae professor opiniones, quas in sua theologia morali profitetur B. Alphonsus a Ligorio, tuto sequi ac profiteri possit ? Resp. (cfirm. a S. P'ce 22 juillet 1831): Ad 1. Affirmative, quin tamen ad inde reprehendendi censeantur, qui opiniones ab aliis probatis auctoribus traditas sequuntur.

2727 2. An sit inquietandus confessarius, qui omnes B. Alphonsi a Ligorio sequitur opiniones in praxi s. paenitentiae tribunalis, hac sola ratione quod a Sede Apostolica nihil in operibus illius censura dignum repertum fuerit ? - Confessarius, de quo in dubio, non legit opera B. Doctoris nisi ad cognoscendam accurate eius doctrinam, non perpendens momenta rationesve, quibus variae nituntur opiniones; sed existimat se tuto agere eo ipso quod doctrinam, quae nihil censura dignum continet, prudenter judicare queat sanam esse, tutam nec ullatenus sanctitati evangelicae contrariam. Resp. (cfirm. a S. P'ce 22 juillet 1831): Ad 2. Negative, habita ratione mentis S. Sedis circa approbationem scriptorum Servorum Dei ad effectum canonizationis.

ES Declaratio S. Officii de usura, circa responsum aliquod Pii DVIII

sous Grégoire XVI ; 31 août 1831 1611 A. Ad dubia episcopi Vivariensis : 1. 'An praefatum iudicium Sanctissimi Pontificis intelligendum sit, ut verba ipsius sonant, et separatim a titulo legis principis, de quo Eminentissimi Cardinales loquuntur in his responsis, ita ut unice agatur de mutuo negotiatoribus facto. 2. 'An titulus ex lege principis, de quo Eminentissimi Cardinales, sic intelligendus sit, ut sufficiat legem principis declarare, licitum esse cuique convenire de lucro ex solo mutuo facto, sicut fit in codice civili Francorum, quin dicat se concedere ius tale lucrum percipiendi.' Congregatio S. Officii responadit 31. Aug. 1831 : Provisum in decretis feriae IV, d. 18. Aug. 1830, atque dentur decreta.

Grégoire XVI, Ep. encycl. 'Mirari vos arbitramur', 15 août 1832 2730 1613 Alteram nunc persequimur causam malorum uberrimam, quibus afflictari in praesens comploramus Ecclesiam, indifferentismum scilicet, seu pravam illam opinionem, ... qualibet fidei professione aeternam posse animae salutem comparari, si mores ad recti honestique normam exigantur. ... Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea sententia seu potius deliramentum, asserendam esse ac vindicandam cuilibet libertatem conscientiae.

2731 1614 Cui quidem pestilentissimo errori viam sternit plena illa atque immoderata libertas opinionum, quae in sacrae et civilis rei labem late grassatur, dictitantibus per summam impudentiam nonnullis, aliquid ex ea commodi in religionem promanare. At 'quae peior mors animae quam libertas erroris?' inquiebat Augustinus. ...

1615 Neque laetiora et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qui Ecclesiam a regno separari mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae semper rei et sacrae et civili fausta exstitit ac salutaris...

2732 1616 Eos imprimis affectu paterno complexi, qui ad sacras praesertim disciplinas et ad philosophicas quaestiones animum appulere, hortatores auctoresque iisdem sitis, ne solius ingenii sui viribus freti imprudenter a veritatis semita in viam abeant impiorum, Meminerint Deum esse sapientiae ducem emendatoremque sapientium (cf. Sap 7, 15), ac fieri non posse, ut sine Deo Deum discamus, qui per Verbum docet homines scire Deum.

ES Grégoire XVI, Encycl. 'Singulari nos affecerant gaudio' ad episcopos Galliarum, 25 juin 1834 1617 Ceterum lugendum valde est, quonam prolabantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat atque contra Apostoli monitum nitatur plus sapere quam oporteat sapere (cf. Rom 12, 3), sibique nimium praefidens veritatem quaerendam autumet extra catholicam Ecclesiam, in qua absque vel levissimo erroris coeno ipsa invenitur, quaeque idcirco 'columna ac firmamentum veritatis (1 Tim 3, 15) appellatur et est. Probe autem intelligitis Venerabiles Fratres, Nos hic loqui etiam de fallaci illo haud ita pridem invecto philosophiae systemate plane improbando, quo ex proiecta et effrenata novitatum cupiditate veritas, ubi certo consistit, non quaeritur sanctisque et apostolicis traditionibus posthabitis doctrinae aliae inanes, futiles incertaeque, nec ab Ecclesia probatae adsciscuntur, quibus veritatem ipsam fulciri ac sustineri vanissimi homines perperam arbitrantur.

Grégoire XVI, Bref " Dum acerbissimas ", 26 septembre 1835; erreurs de George Hermes 1618 Ad augendas, quibus diu noctuque ob id (scil. perrsecutiones Ecclesiae) premimur, angustias illud etiam calamitosissimum ac summopere deplorandum accedit, quod inter eos, qui pro religione editis operibus certant, nonnulli simulate se intrudere audeant, qui similiter pro eadem videri volunt et ostentant se dimicare, ut retenta religionis specie, veritate autem despecta, facilius possint 'per philosophiam' seu per vanas eorum philosophicas commentationes 'et inanem fallaciam' (Col 2, 8) incautos seducere atque pervertere, hinc et populos decipere fidentiusque inimicis palam saevientibus adiutrices porrigere manus. Quapropter, ut nobis impiae et insidiosae quorundam horum scriptorum molitiones innotuerunt, non distulimus per nostras Encyclicas aliasque Apostolicas Litteras callida eorum et prava denuntiare consilia erroresque damnare, simul et exitiales patefacere fraudes, quibus divinam Ecclesiae constitutionem et ecclesiasticam disciplinam, immo et totum ipsum publicum ordinem funditus evertere vaferrime contendunt. Et quidem tristissimo facto comprobatum est, eos deposito tandem simulationis velo perduellionis vexillum contra quamcumque a Deo constitutam potestatem alte iam extulisse.

2738 1619 Verum non haec sola subest gravissima lugendi causa. Praeter enim eos, qui omnium catholicorum scandalo se perduellibus devoverunt, ad amaritudinum nostrarum cumulum in theologicum etiam studium prodire videmus, qui novitatis cupidine et aestu " semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes "(2Ti 3,7) magistri exsistunt erroris, quia veritatis discipuli non fuerunt.(DS 2738) Peregrinis quippe improbandisque doctrinis sacra ipsi inficiunt studia et publicum etiam, si quod tenent in scholis et academiis, docendi magisterium profanare non dubitant, ipsumque, quod tueri se iactant, sacratissimum adulterare dignoscuntur fidei depositum. Atque inter huiusmodi erroris magistros ex constanti et fere communi per Germaniam fama adnumeratur Georgius Hermes, utpote qui audacter a regio, quenn universa traditio et SS. Patres in exponendis ac vindicandis fidei veritatibus tramitem stravere, deflectens, quin et superbe contemnens et damnans, tenebrosam ad errorem omnigenum viam moliatur in dubio positivo tanquam basi omnis theologicae inquisitionis et in principio, quod statuit, rationem principem normam ac unicum medium esse, quo horno assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem....

2739 1620 (Judicatum est, auctorem in suis) operibus contexere absurda et a doctrina catholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam fidei et credendorum regulam, circa sacram Scripturam, traditionem revelationem et Ecclesiae magisterium, circa motiva credibilitatis circa argumenta, queis existentia Dei adstrui confirmarique consuevit, circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, iustitiam, libertatem, eiusdemque finem in operibus, quae a theologis vocantur ad extra, necnon circa gratiae necessitatem, eiusdemque ac donorum distributionem, retributionem praemiorum, et poenarum inflictionem, circa protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires;

2740 1620 eosdemque libros tamquam continentes doctrinas et propositiones respective falsas, temerarias, captiosas, in scepticismum et indifferentismum inducentes, erroneas, scandalosas, in catholicas scholas iniuriosas, fidei divinae eversivas, haeresim sapientes ac alias ab Ecclesia damnatas, prohibendos et damnandos esse censuerunt.

ES Grégoire XVI, Resp. S. Officii ad episc. Nicaeensem, 17 janvier 1838 2743 1612 Qu. (9 septembre 1837): An paenitentes, qui moderatum lucrum solo legis titulo ex mutuo dubia vel mala fide perceperunt, absolvi sacramentaliter possint, nullo imposito restitutionis onere, dummodo de patrato ob dubiam vel malam fidem peccato sincere doleant et filiali oboedientia parati sint stare mandatis S. Sedis? Resp.: Affirmative, dummodo parati sint stare mandatis S. Sedis.

ES Grégoire XVI, Const. 'In supremo apostolatus fastigio', 3 décembre 1839; De servitute hominum tollenda 2745 ... Ad Nostram pastoralem sollicitudinem pertinere animadvertimus, ut fideles ab inhumano Nigritarum seu aliorum quorumcumque hominum mercatu avertere penitus studeamus. ... Fuerunt subinde ex ipso fidelium numero, qui sordidioris lucri cupidine turpiter obcaecati in dissitis remotisque terris Indos, Nigritas miserosve alios in servitutem redigere seu instituto ampliatoque commercio eorum qui captivi facti ab aliis fuerant, indignum horum facinus iuvare non dubitarent. Haud sane praetermiserunt plures glor. mem. Romani Pontifices praecessores Nostri reprehendere graviter pro suo munere illorum rationem utpote spirituali ipsorum saluti noxiam et christiano nomini probrosam; ex qua etiam illud consequi pervidebant, ut infidelium gentes ad veram nostram religionem odio habendam magis magisque obfirmarentur. (Recoluntur documenta supra in nota indicata).

2746 Hae quidem praedecessorum Nostrorum sanctiones et curae profuerunt, Deo bene iuvante, non parum Indis aliisque praedictis a crudelitate invadentium seu mercatorum christianorum cupiditate tutandis, non ita tamen, ut Sancta haec Sedes de plene suorum in id studiorum exitu laetari posset, cum immo commercium Nigritarum, etsi nonnulla ex parte imminutum, adhuc tamen a christianis pluribus exerceatur. Quare Nos tantum huiusmodi probrum a cunctis christianorum finibus avertere cupientes... auctoritate Apostolica omnes cuiuscumque condicionis christifideles admonemus et obtestamur in Domino vehementer, ne quis audeat in posterum vexare aut spoliare suis bonis aut in servitutem redigere vel aliis talia in eos patrantibus auxilium aut favorem praestare seu exercere inhumanum illud commercium, quo Nigritae, tamquam si non homines sed pura putaque animantia forent in servitutem utcumque redacti, sine ullo discrimine contra iustitiae et humanitatis iura emuntur, venduntur ac durissimis interdum laboribus exantlandis devoventur...

ES Grégoire XVI, Resp. S. Cgr. Indulgentiarum, 28 juillet 1840; De efficientia indulgentiae altaris privilegiati

2750 Qu.: Utrum per indulgentiam altari privilegiato adnexam intelligenda sit indulgentia plenaria animam statim liberans ab omnibus purgatorii poenis, an vero tantum indulgentia quaedam secundum divinae misericordiae beneplacitum applicanda? Resp.: Per indulgentiam altari privilegiato adnexam, si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, intelligendam esse indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus purgatorii poenis; si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse indulgentiam, cuius mensura divinae beneplacito et acceptioni respondet.

ES Theses a Ludovico Eugenio Bautain iussu sui episcopi subscriptae, 8 sept. 1840 (et 18 nov. 1835); (sous Grégoire XVI); Theses de fide et ratione oppositae fideismo 2751 1622 1. Le raisonnement peut prouver avec certitude l'existence de Dieu et l'infinité de ses perfections (-!). - La foi, don du ciel, suppose (est postérieure à) la revélation; elle ne peut donc pas convenablement (- !) être alléguée vis-a-vis d'un athée en preuve de l'existence de Dieu (cf. DS 2812).

2752 1623 2. La divinité de la (La) révélation mosaÔque se prouve avec certitude par la tradition orale et écrite de la synagogue et du christianisme.

2753 1624 3 . La preuve, (de la révélation chrétienne) tirée des miracles de Jésus-Christ, sensible et frappante pour les témoins oculaires, n'a point perdu sa force et son éclat vis-à-vis des générations subséquentes. Nous trouvons cette preuve en toute certitude dans l'authenticité du Nouveau Testament (-! ), dans la tradition orale et écrite de tous les chrétiens. C'est par cette double tradition que nous devons la démontrer à l'incrédule qui la rejette (° ceux qui la rejettent) ou a ceux (-!) qui sans l'admettre encore, la désirent.

2754 1625 4. On n'a pas (point) le droit d'attendre d'un incrédule qu'il admette la résurrection de notre divin Sauveur, avant de lui en avoir administré des preuves certaines; et ces preuves sont déduites (de la même tradition) par le raisonnement.

2756 1626 5. Sur ces questions diverses, la raison précede la foi et doit nous y conduire (L'usage de la raison précede la foi, et y conduit l'homme par la révélation et la grce) (cf. DS 2813).

2757 1627 6. Quelque faible et obscure que soit devenue la raison par le péché originel, il lui reste assez de clarté et de force pour nous guider avec certitude à l'existence de Dieu, à la révélation faite aux Juifs par MoÔse, et aux chrétiens par notre adorable Homme-Dieu (La raison peut prouver avec certitude l'authenticité de la révélation faite aux Juifs par MoÔse et aux chrétiens par Jésus-Christ).

2751-2757 Resp. S. Paenitentiariae, 8 juin 1842 (sous Grégoire XVI); De usu onanistico matrimonii 2758 Qu.: 1) An coniuges, qui matrimonio eo utuntur modo, ut conceptionem praecaveant, actum per se moraliter malum exerceant ? Resp.: Ad l) Cum tota actus deordinatio ex viri malitia procedat, qui, loco consummandi, retrahit se et extra vas effundit: ideo si mulier post debitas admonitiones nihil proficiat, vir autem instet minando verbera aut mortem, poterit ipsa, ut probati theologi docent, citra peccatum simpliciter permittere, idque ex gravi causa, quae eam excusat; quoniam caritas, qua illud impedire tenetur, cum tanto incommodo non obligat.

2759 2) Si actus habendus sit ut moraliter malus, an coniuges de illo se non accusantes considerari possint tamquam in ea constituti bona fide quae eos a gravi culpa excuset ? Resp.: Ad 2 et 3) ... confessarius revocet in mentem adagium illud: sancta sancte esse tractanda; atque etiam verba perpendat S. Alphonsi de Ligorio, viri docti et harum rerum peritissimi, qui in Praxi confessariorum, (cap. I) IV n. 41, inquit: 'Circa autem peccata coniugum respectu ad debitum coniugale, ordinarie loquendo, confessarius non tenetur nec decet interrogare nisi uxores, an illud reddiderint, modestiori modo quo possit... De aliis taceat, nisi interrogatus fuerit'. Necnon alios probatos auctores consulere non omittat.

2760 3) An probanda sit agendi ratio confessariorum, qui, ne coniugatos offendant, illos circa modum, quo iuribus matrimonii utuntur, non interrogant ? Resp.: Ad 2 et 3) ... confessarius revocet in mentem adagium illud: sancta sancte esse tractanda; atque etiam verba perpendat S. Alphonsi de Ligorio, viri docti et harum rerum peritissimi, qui in Praxi confessariorum, (cap. I) IV n. 41, inquit: 'Circa autem peccata coniugum respectu ad debitum coniugale, ordinarie loquendo, confessarius non tenetur nec decet interrogare nisi uxores, an illud reddiderint, modestiori modo quo possit... De aliis taceat, nisi interrogatus fuerit'. Necnon alios probatos auctores consulere non omittat.

ES Resp. S. Officii, 14 septembre 1842 (sous Grégoire XVI); De materia unctionis infirmorum 2762 1629 Qu.: An in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti extremae unctionis uti possit oleo a se benedicto? Resp.: (cfirm. a S. Office): Negative, ad formam Decreti (S. Officii) 13 janvier 1611 (coram Paulo V)

2763 1628 Propositio: Quod nempe sacramentum extremae unctionis oleo episcopali benedictione non consecrato ministrari valide possit: Declar. S. Officii: propositionem esse temerariam et errori proximam.

ES De religionis christianae demonstrabilitate 2765 1622 ... Nous promettons pour aujourd'hui et pour l'avenir: l. de ne jamais enseigner que, avec les seules lumieres de la droite raison, abstraction faite de la révélation divine, on ne puisse donner une véritable démonstration de l'existence de Dieu;

2766 1622 2. qu'avec la raison seule on ne puisse démontrer la spiritualité et l'immortalité de l'me, ou toute autre vérité purement naturelle rationnelle ou morale;

2767 1622 3. qu'avec la raison seule on ne puisse avoir la science des principes ou de la métaphysique, ainsi que des vérités qui en dépendent, comme science tout à fait distincte de la théologie surnaturelle qui se fonde sur la révélation divine;

2768 1622 4. que la raison ne puisse acquérir une vraie et pleine certitude des motifs de crédibilité, c'est-à-dire de ces motifs qui rendent la révélation divine évidemment croyable, tels que sont spécialement les miracles et les prophéties, et particulierement la résurrection de Jésus-Christ;

2769 1622 5. que la religion chrétienne ne puisse s'adapter a toute forme légitime de gouvernement politique, tout en restant la mÍme religion chrétienne et catholique, completement indifférente a toutes les formes du régime politique, ne favorisant pas l'une plus que l'autre, et n'en excluant aucune.

2765-2769 Grégoire XVI, Ep. encycl. 'Inter praecipuas machinationes', 8 mai 1844; De versionibus s. Scripturae 2771 1630 ... Neque denique ignoratis, quanta vel diligentia vel sapientia opus sit transferenda fideliter in aliam linguam eloquia Domini; ut nihil proinde facilius contingat, quam ut in eorundem versionibus per societates biblicas multiplicatis gravissimi ex tot interpretum vel imprudentia vel fraude inserantur errores; quos ipsa porro illarum multitudo et varietas diu occultat in perniciem multorum. Ipsarum tamen societatum parum aut nihil omnino interest, si homines Biblia illa vulgaribus sermonibus interpretata lecturi in alios potius quam alios errores dilabantur, dummodo assuescant paulatim ad liberum de Scripturarum sensu iudicium sibimet ipsis vindicandum, atque ad contemnendas traditiones divinas ex Patrum doctrina in Ecclesia catholica custoditas, ipsumque Ecclesiae magisterium repudiandum.

1631 Hunc in finem biblici iidem socii Ecclesiam sanctamque hanc PETRI Sedem calumniari non cessant, quasi a pluribus iam saeculis fidelem populum a sacrarum Scripturarum cognitione arcere conetur ; cum tamen plurima exstent eademque luculentissima documenta singularis studii, quo recentioribus ipsis temporibus Summi Pontifices, ceterique illorum ductu catholici antistites usi sunt, ut catholicorum gentes ad Dei eloquia scripta et tradita impensius erudirentur.

2772 1632 Iis in regulis, quae a Patribus a Tridentina Synodo delectis conscriptae et a Pio IV (DS 1854) ... approbatae Indicique librorum prohibitorum praemissae sunt, generali sanctione statutum legitur, ut Biblia vulgari sermone edita non aliis permitterentur, nisi quibus illorum lectio ad fidei atque pietatis augmentum profutura iudicaretur. Huic eidem regulae nova subinde propter perseverantes haereticorum fraudes cautione constrictae ea demum auctoritate Benedicti XIV adiecta declaratio est, ut permissa porro habeatur lectio vulgarium versionum, quae ab Apostolica Sede approbatae, aut cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus vel ex doctis catholicisque viris editae fuerint ...

ES Denzinger 2694 Vor

Pie IX, Ep. encycl. 'Qui pluribus', 9 novembre 1846; De errore rationalismi 2775 1634 (Noscitis, christiani nominis hostes docere:) commentitia esse et hominum inventa sacrosancta nostrae religionis mysteria, catholicae Ecclesiae doctrinam humanae societatis bono et commodis adversari (cf. DS 2940), ac vel ipsum Christum et Deum eiurare non extimescant. Et quo facilius populis illudant atque incautos praesertim et imperitos decipiant et in errores secum abripiant, sibi unis prosperitatis vias notas esse comminiscuntur, sibique philosophorum nomen arrogare non dubitant, perinde quasi philosophia, quae tota in naturae veritate investiganda versatur, ea respuere debeat, quae supremus et clementissimus ipse totius naturae auctor Deus singulari beneficio et misericordia hominibus manifestare est dignatus, ut veram ipsi felicitatem et salutem assequantur.

2776 1635 Hinc praepostero sane et fallacissimo argumentandi genere numquam desinunt humanae rationis vim et excellentiam appellare, extollere contra sanctissimam Christi fidem, atque audacissime blaterant, eam humanae refragari rationi (cf. DS 2906). Quo certe nihil dementius, nihil magis impium, nihil contra ipsam rationem magis repugnans fingi vel excogitari potest. Etsi enim fides sit supra rationem, nulla tamen vera dissensio nullumque dissidium inter ipsas inveniri umquam potest, cum ambae ab uno eodemque immutabilis aeternaeque veritatis fonte, Deo optimo maximo, oriantur atque ita sibi mutuam opem ferant, ut recta ratio fidei veritatem demonstret, tueatur, defendat, fides vero rationem ab omnibus erroribus liberet eamque divinarum rerum cognitione mirifice illustret, confirmet atque perficiat.

2777 1636 Neque minore certe fallacia, Venerabiles Fratres, isti divinae revelationis inimici humanum progressum summis laudibus efferentes in catholicam religionem temerario plane ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac si ipsa religio non Dei, sed hominum opus esset aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis modis perfici queat. In istos tam miserre delirantes percommode quidem cadit, quod Tertullianus sui temporis philosophis merito exprobrabat: 'qui stoicum et platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt'. Et sane cum sanctissima nostra religio non ab humana ratione fuerit inventa, sed a Deo hominibus clementissime patefacta, tum quisque vel facile intelligit, religionem ipsam ex ejusdem Dei loquentis auctoritate omnem suam vim acquirere neque ab humana ratione deduci aut perfici umquam posse.

2778 1637 Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse locutum, ac eidem, quemadmodum sapientissime docet Apostolus, 'rationabile obsequium' exhibeat (Rom 12, 1). Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo loquenti fidem esse habendam, nihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiescere firmiterque adhaerere, quae a Deo, qui nec falli nec fallere potest, revelata esse constiterit?

2779 1638 (Motiva credibilitatis religionis christianae) Sed quam multa, quam mira, quam splendida praesto sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem et 'omne dogmatum nostrorum principium radicem desuper ex caelorum Domino accepisse', ac propterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius exstare, et quod firmioribus innitatur principiis. Haec scilicet fides vitae magistra, salutis index, vitiorum omnium expultrix ac virtutum foecunda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi Jesu nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientia, prodigiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae luce undique refulgens ac coelestium divitiarum ditata thesauris, tot prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot martyrum constantia, tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis, salutares proferens Christi leges, ac maiores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, universum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit atque idolorum profigata fallacia, errorum depulsa caligine triumphatisque cuiusque generis hostibus, omnes populos, gentes, nationes, utcumque immanitate barbaras ac indole, moribus, legibus, institutis diversas, divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi iugo subiecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona (cf. Is 52, 7). Quae certe omnia tanto divinae sapientiae ac potentiae fulgore undique collucent, ut cuiusque mens et cogitatio vel facile intelligat, christianam fidem Dei opus esse.

2780 1639 (obligatio credendi) Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens, Deum eiusdem fidei auctorem exsistere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abiecta atque remota, omne eidem fidei obsequium praebeat oportet, cum pro certo habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponit.

2781 Atque hinc plane apparet, in quanto errore illi etiam versentur, qui ratione abutentes ac Dei eloquia tamquam humanum opus existimantes, proprio arbitrio illa explicare, interpretari temere audent, cum Deus ipse vivam constituerit auctoritatem, quae verum legitimumque caelestis suae revelationis sensum doceret, constabiliret omnesque controversias in rebus fidei et morum infallibili iudicio dirimeret, ne fideles circumferantur omni vento doctrinae in nequitia hominum ad circumventionem erroris. Quae quidem viva et infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum, totius Ecclesiae caput, principem et pastorem, cuius fidem numquam defecturam promisit, aedificata suos legitimos semper habet Pontifices sine intermissione ab ipso Petro ducentes originem, in eius cathedra collocatos et eiusdem etiam doctrinae, dignitatis, honoris ac potestatis heredes et vindices. Et quoniam ubi Petrus, ibi Ecclesia, ac Petrus per Romanum Pontificem loquitur et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet ac praestat quaerentibus fidei veritatem, idcirco divina eloquia eo plane sensu sunt accipienda, quem tenuit ac tenet haec Romana beatissimi Petri cathedra, quae, omnium Ecclesiarum mater et magistra (DS 1616), fidem a Christo Domino traditam, integram inviolatamque semper servavit eamque fideles edocuit, omnibus ostendens salutis semitam et incorruptae veritatis doctrinam.

Ceteris illius temporis erroribus

2782 Jam vero probe noscitis, Ven. Fr., alia errorum monstra et fraudes, quibus huius saeculi filii catholicam religionem et divinam Ecclesiae auctoritatem... oppugnare et tum sacrae tum civilis potestatis iura conculcare conantur:

2783 Huc spectant ... clandestinae illae sectae e tenebris ad rei tum sacrae tum publicae exitium et vastitatem emersae atque a Romanis Pontificibus decessoribus Nostris iterato anathemate damnatae suis Apostolicis Litteris, quas Nos Apostolicae nostrae potestatis plenitudine confirmamus. ...

2784 Hoc volunt vaferrimae biblicae societates, quae... divinarum scripturarum libros contra ss. Ecclesiae regulas vulgaribus quibusque linguis translatos ac perversis saepe explicationibus interpretatos cuiusque generis hominibus etiam rudioribus gratuito impertiri, obtrudere non cessant, ut divina traditione, Patrum doctrina et catholicae Ecclesiae auctoritate reiecta, omnes eloquia Domini privato suo iudicio interpretentur eorumque sensum pervertant atque ita in maximos elabantur errores. Quas societates ... Gregorius XVI. ... reprobavit, et nos pariter damnatas esse volumus.

2785 Huc spectat horrendum ac vel ipsi naturali rationis lumini maxime repugnans de cuiuslibet religionis indifferentia systema (Indifferentismus), quo isti veteratores, omni virtutis et vitii, veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines in cuiusvis religionis cultu aeternam salutem assequi posse comminiscuntur. ...

2786 huc infanda ac vel ipsi naturali iuri maxime adversa de communismo, uti vocant, doctrina, qua semel admissa omnium iura, res, proprietates ac vel ipsa humana societas funditus everterentur.

ES Decr. S. Officii, (sous Pie IX); 21 mai 1851; De usu onanistico matrimonii 2791 Qu.: Qua nota digna sint tres propositiones sequentes: 1. Ob rationes honestas coniugibus uti licet matrimonio eo modo quo usus est Onan (Gn 38, 8ss). Resp.: Ad. 1 Scandalosa, erronea et iuri naturali matrimonii contraria.

2792 2. Probabile est istum matrimonii usum non esse prohibitum iure naturali. Resp.: Ad 2. Scandalosa, et alias implicite condemnata ab Innocentio XI propos. 49 (DS 2149).

2793 3. Nusquam expedit interrogare de hac materia utriusque sexus coniuges, etiamsi prudenter timeatur, ne coniuges, sive uxor sive uterque abutantur matrimonio. Resp.: Ad 3. Propositio ut iacet, est falsa, nimis laxa et in praxi periculosa.

ES Pie IX, Alloc. 'Acerbissimum vobiscum', 27 septembre 1852

1640 Nihil dicimus de alio illo decreto, quo matrimonii sacramenti mysterio, dignitate, sanctitate omnino despecta eiusque institutione et natura prorsus ignorata et eversa, atque Ecclesiae in sacramentum idem potestate penitus spreta, proponebatur iuxta iam damnatos haereticorum errores atque adversus catholicae Ecclesiae doctrinam, ut matrimonium tanquam civilis tantum contractus haberetur et in variis casibus divortium proprie dictum sanciretur (cf. D 1767) omnesque matrimoniales causae ad laica deferrentur tribunalia et ab illis iudicarentur (cf. D 1774); cum nemo ex catholicis ignoret aut ignorare possit, matrimonium esse vere et proprie unum ex septem evangelicae Legis sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum, atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris praeter sacramentum coniunctionem, cuiuscunque etiam civilis legis vi factam, nihil aliud esse nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a coniugali foedere sacramentum separari nunquam posse (cf. D 1773), et omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quae ad idem matrimonium quovis modo possunt pertinere.

Resp. S. Officii, (sous Pie IX); 6 (19) avril 1853; De usu onanistico matrimonii 2795 Qu. l) An usus imperfectus matrimonii, sive onanistice sive condomistice (seu adhibito nefario instrumento vulgo 'condom') fiat, prout in casu, sit licitus? 2) An uxor sciens in congressu condomistico possit passive se praebere ? Resp. (decr. 6., publ. 19 avril): Ad 1) Negative; est enim intrinsece malus. Ad 2) Negative; daret enim operam rei intrinsece illicitae.

2795 Pie IX, Bulla 'Ineffabilis Deus', 8 décembre 1854 2800 Ineffabilis Deus... ab initio et ante saecula Unigenito Filio suo matrem, ex qua caro factus in beata temporum plenitudine nasceretur, elegit atque ordinavit, tantoque prae creaturis universis est prosecutus amore, ut in illa una sibi propensissima voluntate complacuerit. Qua propter illam longe ante omnes Angelicos Spiritus cunctosque Sanctos caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis de prompta ita mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libera ac tota pulcra et perfecta eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem prae se ferret, qua maior sub Deo nullatenus intelligitur, et quam praeter Deum nemo assequi cogitando potest.

2801 Et quidem decebat omnino, ut perfectissimae sanctitatis splendoribus semper ornata fulgeret, ac vel ab ipsa originalis culpae labe plane immunis amplissimum de antiquo serpente triumphum referret tam venerabilis mater, cui Deus Pater unicum Filium suum quem de corde suo aequalem sibi genitum tamquam seipsum diligit, ita dare disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem elegit, et de qua Spiritus Sanctus voluit et operatus est, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedit.

2802 Christi enim Ecclesia, sedula depositorum apud se dogmatum custos et vindex, nihil in his umquam permutat, nihil minuit, nihil addit, sed omni industria vetera fideliter sapienterque tractando si qua antiquitus informata sunt et Patrum fides sevit, ita limare, expolire studet, ut prisca illa caelestis doctrinae dogmata accipiant evidentiam, lucem, distinctionem, sed retineant plenitudinem, integritatem, proprietatem, ac in suo tantum genere crescant, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia.

2803 1641 ... Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad decus et ornamentum Virginis Deiparae, ad exaltationem fidei catholicae et christianae religionis augmentum, auctoritate Domini nostri Jesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra declaramus, pronuntiamus et definimus, doctrinam. quae tenet, beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam.

2804 1641 Quapropter si qui secus ac a Nobis definitum est, quod Deus avertat praesumpserint corde sentire, ii noverint ac porro sciant, se proprio iudicio condemnatos, naufragium circa fidem passos esse et ab unitate Ecclesiae defecisse, ac praeterea facto ipso suo semet poenis a iure statutis subiicere, si, quod corde sentiunt, verbo aut scripto vel alio quovis externo modo significare ausi fuerint.

2800-2804 Pie IX, Alloc. " Singulari quadam ", 9 décembre 1854; sur le rationalisme et l'indifférentisme; (omis dans DS)

Sunt praeterea, Venerabiles Fratres, viri quidam eruditione praestantes, qui religionem munus esse fatentur longe praestantissimum a Deo hominibus datum, humanam nihilominus rationem tanto habent in pretio, tantopere extollunt, ut vel ipsi religioni aequiparandam stultissime putent. Hinc ex vana ipsorum opinione theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt (v. n. 1708); cum tamen illae fidei dogmatibus innitantur, quibus nihil firmius, nihil stabilius, istae vero humana explicentur atque illustrentur ratione, qua nihil incertius, utpote quae varia est pro ingeniorum varietate, innumerisque fallaciis et praestigiis obnoxia. Ita quidem reiecta Ecclesiae auctoritate difficillimis quibusque reconditisque quaestionibus latissimus patuit campus, ratioque humana infirmis suis confisa viribus licentius excurrens turpissimos in errores lapsa est, quos hic referre nec vacat nec lubet, quippe vobis probe cognitos atque exploratos, quique in religionis et civilis rei detrimentum illudque maximum redundarunt. Quamobrem istis hominibus, qui plus aequo vires efferunt humanae rationis, ostendere oportet, plane id esse contrarium verissimae illi sententiae Doctoris gentium: " Si quis putet se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit " (Gal 6, 8). Demonstrandum illis est, quantae sit arrogantiae pervestigare mysteria, quae revelare nobis dignatus est clementissimus Deus, eademque assequi complectique audere humanae mentis imbecillitate et angustiis, cum longissime ea vires excedant nostri intellectus, qui ex Apostoli eiusdem dicto captivandus est in obsequium fidei (cf. 2 Cor 10.5).

Atque huiusmodi humanae rationis sectatores seu cultores potius, qui eam sibi certam veluti magistram proponunt eiusque ductu fausta sibi omnia pollicentur, obliti certe sunt, quam grave et acerbum ex culpa primi parentis inflictum sit vulnus humanae naturae, quippe quod et obfusae tenebrae menti et prona effecta ad malum voluntas. Hinc celeberrimi ex antiquissima aetate philosophi quamvis multa praeclare scripserint, doctrinas tamen suas gravissimis erroribus contaminarunt; hinc assiduum illud certamen, quod in nobis experimur, de quo loquitur Apostolus: " Sentio in membris meis legem repugnantem legi mentis meae " (Rom 7.23).

Nunc quando ex originis labe in universos Adami posteros propagata extenuatum esse constet rationis lumen, et ex pristino iustitiae atque innocentiae statu miserrime deciderit humanum genus, ecquis satis esse rationem ducat ad assequendam veritatem ? Ecquis, in tantis periculis atque in tanta virium infirmitate ne labatur et corruat, necessaria sibi neget ad salutem religionis divinae et gratiae coelestis auxilia? Quae quidem auxilia benignissime iis largitur Deus, qui humili prece eadem flagitent, cum scriptum sit " Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam " (Jac 4,6). Idcirco conversus olim ad Patrem Christus Dominus altissima veritatum arcana patefacta haud esse affirmavit " prudentibus et sapientibus huius saeculi ", qui ingenio doctrinaque sua superbiunt et praestare negant obsequium fidei, sed vero humilibus ac simplicibus hominibus, qui fidei divinae oraculo nituntur et conquiescunt (Cf Mt 11, 25; Lc 10.21).

Salutare hoc documentum eorum animis inculcetis oportet, qui humanae rationis vim usque adeo exagerant, illius ut ope mysteria ipsa scrutari audeant atque explicare, quo nihil ineptius, nihil insanius. Revocare illos contendite a tanta mentis perversitate, exponentes nimirum, nihil esse praestabilius a providentia Dei concessum hominibus, quam fidei divinae auctoritatem, hanc nobis esse quasi facem in tenebris, hanc ducem quam sequamur ad vitam, hanc necessariam prorsus esse ad salutem, utpote quod " sine fide . . . impossibile est placere Deo " (Heb 11.6), et " qui... non crediderit, condemnabitur " (Mc 16.16)

Tous les livres