Epistulae ad familiares (page 6)
Liber 15 (suite)
Summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium, ut magni mea interesse putarem et res eas, quas gessissem, tibi notas esse et non ignorari a te, qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administarem; iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi, quae vellem, probaturum. Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laodiceae fui, deinde Apameae quatriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomelii: quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philomelium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi, ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret. Quod cum ab illo diligenter esset actum, ego in castra a. d. VII K. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex senatus consulto et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. Interim, cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem, III K. Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose, neque tamen non vere, Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt: quo audito vehementer sum commotus cum de Syria, tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. Itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam, quae Ciliciam attingeret, putavi; nam, si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem—duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quidquam Cilicia contra Syriam munitius—, sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiamsi sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem. Interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum Romanum singulari, tum praestanti magnitudine et animi et consilii, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum; cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum. Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis necopinantem liberavi, neque solum ei saluti fui, sed etiam curavi, ut cum auctoritate regnaret: Metram et eum, quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos, in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adolescens et equitatu et peditatu ut pecunia paratus ex toto iis, qui novari aliquid volebant, perfeci, ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret. Interea cognovi multorum litteris atque nuntiis magnas Parthorum copias atque Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidii causa, occidione occisum. Quare, cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. Quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi; Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam, cur abesset a regno, meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse; cumque eo animo venissem, ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi; cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partes Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. IIII Id. Oct., cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. III Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem, distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Q. frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque necopinantes oppressimus, qui occisi captique sunt, interclusi fuga, Eranam autem, quae fuit non vici instar, sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantes Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei X magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura incendimus. His rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud Aras Alexandri quatriduum et in reliquiis Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus. Confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi, quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur, qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperii pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur: vallo et fossa circumdedi; sex castellis castrisque maximis saepsi; aggere, vineis, turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis sagittariis magno labore meo, sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam pervenirent. His erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani; ab iis Pindenisso capto obsides accepi: exercitum in hiberna dimisi; Q. fratrem negotio praeposui, ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus collocaretur. Nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris; idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto: tu es enim is, qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in concionibus ad caelum extulisti, cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia assequi me arbitrarer; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res, quas is consul in urbe gessisset; tu idem mihi supplicationem decrevisti togato, non, ut multis, re publica bene gesta, sed, ut nemini, re publica conservata; mitto, quod invidiam, quod pericula, quod omnes meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, ut facile intelligerem, mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris. A me autem haec sunt in te profecta, quae ego in beneficii loco non pono, sed in veri testimonii atque iudicii, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer—quis enim te id non facit?—, sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis causis agendis, omnibus scriptis, Graecis Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis, quos vidissemus, sed iis, de quibus audissemus, omnibus anteferrem. Quaeres fortasse, quid sit, quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. Agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna: si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum. Testis est consulatus meus, in quo, sicut in reliqua vita, fateor ea me studiose secutum, ex quibus vera gloria nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putavi expetendam: itaque et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi; sacerdotium denique, cum, quemadmodum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non appetivi; idem post iniuriam acceptam, quam tu rei publicae calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem, sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique Romani de me iudicia intercedere: itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim, nunc mihi expetendum puto. Huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desiderii ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paullo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur, sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. Equidem etiam illud mihi animum advertisse videor—scis enim, quam attente te audire soleam—, te non tam res gestas quam mores, instituta atque vitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus; quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam: his ego subsidiis ea sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum rerum exspectatione suspensos ad veteris imperii benevolentiam traducerem. Sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur: cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant, cumque omnes uno prope consensu de me apud te ea, quae mihi optatissima sunt, praedicabunt, tum duae maximae clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. Quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt, qui suas cupiditates, quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec, quae rariora et difficiliora sunt, genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare. Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te allegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum: haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli propemodum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem publicam atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude, cui negari a Catone fas esse non puto. Quamobrem tibi sic persuadeas velim: si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate tua, tum benenvolentia erga me mihi, quod maxime cupierim, contigisse.
V. Scr. Romae inter Non. Mai. et Non. Iun. a.u.c. 704. M. CATO S. D. M. CICERONI IMP.
Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam, cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrari gaudeam: itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperii nostri voluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci. Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia rei publicae provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo: quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque conservatam esse, quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime volo, existimes me laborare, ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate, quod amplissimum sum arbitratus, et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta.
VI. Scr. in Cilicia mense Quinctili (III. Non. vel paullo post) a.u.c. 704. M. CICERO S. D. M. CATONI.
"Laetus sum laudari me," inquit Hector, opinor apud Naevium, "abs te, pater, a laudato viro;" ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude vixerunt. Ego vero vel gratulatione litterarum tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non assecutum putem, idque mihi cum amplissimum, tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse, quod liquido veritati dares. Et, si non modo omnes, verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed causam meae voluntatis—non enim dicam cupiditatis—exposui tibi superioribus litteris, quae etiamsi parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet rationem, non ut nimis concupiscendus honos, sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur; spero autem illum ordinem pro meis ob rem publicam susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. Quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio, quod amplissimum esse arbitraris, mihi tribueris, si id, quod maluero, acciderit, gaudeas: sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo affuisti; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. Ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re publica meliore, quam timeo!
VII. Scr. in castris ad Cybistra Cappadociae inter III. Kal. Sept. et XI. Kal. Oct. a.u.c. 703. M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO COS. DESIG.
Maxime sum laetitia affectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tuo parentisque tui dignitate administrari; nam cum te semper amavi dilexique, cum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia, quam erant a muliere postulanda, perspexerim. Quapropter a te peto in maiorem modum, ut me absentem diligas atque defendas.
VIII. Scr. ibidem eodem mense ac fortasse die eiusdem anni. M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO COLLEGAE.
Marcellum tuum consulem factum teque ea laetitia affectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. Quare gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te id, quod con suesti, peto, me absentem diligas atque defendas.
IX. Scr. ibidem eodem mense ac fortasse die eiusdem anni. M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS.
Te et pietatis in tuos et animi in rem publicam et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo. Non dubito, quid praesentes sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentes ad caelum mehercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. Nam, cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi Romani de te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia afficior, cum ab hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis factis, studiis institutis vel me tui similem esse audio vel te mei. Unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id, quod tu mihi et senatus consulto et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. Cura, ut valeas et me absentem diligas atque defendas. Quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer scripsisse.
X. Scr. in Cilicia mense Ianuario (post XII. Kal. Ian.) a.u.c. 704. M. CICERO IMP. SAL. D. C. MARCELLO C. F. COS.
Quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam—mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus—, quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satisfacere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te id, quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissimum senatus consultum litteris meis recitatis faciundum cures. Si mihi tecum minus esset, quam est cum tuis omnibus, allegarem ad te illos, a quibus intelligis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit, esse hominem, qui ignoret, arbitror neminem; domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum: quare a te peto in maiorem modum, ut me per te quam ornatissimum velis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes.
XI. Scr. in Cilicia mense Quinctili (III. Non. Sex. vel paullo post) a.u.c. 704. M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS.
Quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando, qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris: itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim studiose ac libenter; nam magni interest, cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi, cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod ita rem publicam geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus debeam, non recusem. Quamobrem tibi velim ii sint exitus, quos mereris et quos fore confido: ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
XII. Scr. in castris ad Cybistra Cappadociae eodem die, quo Ep. VII a.u.c. 703. M. CICERO PROCOS. S. D. L. PAULLO COS. DESIG.
Etsi mihi numquam fuit dubium, quin te populus Romanus pro tuis summis in rem publicam meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio, cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum affectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari. Atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi facultatem quoniam hic necopinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen, ut te consulem rem publicam pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto, ut operam des efficias, ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annum munus accedat; quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.
XIII. Scr. in Cilicia eodem tempore, quo Ep. X a.u.c. 704. M. CICERO IMP. S. D. L. PAULLO COS.
Maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas, sed praecipue, ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen navare operam volebam; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negotii, sed moleste fero me consulem tuum studium adolescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse. Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror, ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad te remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem: ornasti consulatum, ornasti reditum meum; incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. Itaque, cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur, ut a te pluribus verbis contendam ac petam, ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem. Quare, ut te velle arbitror, ita faciam, atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam. Si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem, ut eos mihi quam amicissimos redderes: nunc, cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo, ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime: dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et collegam et senatum publice misi. Omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur: cupio te consulem videre omniaque, quae spero, cum absens, tum etiam praesens te consule assequi.
XIV. Scr. in Cilicia post III. Id. Oct. a.u.c. 703. M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ.
M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum; multi enim anni sunt, cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam; sed tamen, quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. Itaque, quamquam aliquid profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus. Sed de Fadio faciemus studiose, quae rogas; tu multis de causis vellem me convenire potuisses: primum ut te, quem iamdiu plurimi facio, tanto intervallo viderem; deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari; tum ut, quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus; postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis ab utroque culta est, sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. Id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes, quae, si coram essemus, consequeremur: unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest; alter gratulationis est is quidem exilior, quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine, quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est; tertium est, ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris. Ego ceterarum recenseo—nam et ea, quae reliqui, tranquilla de te erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intelligo—; sed, si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt, ut ea sustinere possis, propera—nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius—, sin maiora, considera, ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. Huius rei totum consilium tuum est; tu enim scis, quid sustinere possis: si potes, laudabile atque populare est; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. De me autem idem tecum his ago litteris, quod superioribus egi, ut omnes tuos nervos in eo contendas, ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur: hoc a te ita contendo, ut in eo fortunas meas positas putem. Habes Paullum nostrum nostri cupidissimum; est Curio, est Furnius. Sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia. Extremum illud est de iis, quae proposueram, confirmatio nostrae amicitiae, de qua pluribus verbis nihil opus est: tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. Itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto: id tu ut tuo studio confirmes, te vehementer rogo, litterasque ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.
XV. Scr. Brundisii (post Kal. Oct.) a.u.c. 707. M. CICERO S. D. C. CASSIO.
Etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli non necessarii pertinacia voluit, tamen, quoniam eius consilii princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare: etsi, ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. Neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos, qui arbitrabantur melius esse deleri omnino rem publicam quam imminutam et debilitatam manere: ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquiis magnam. Sed ea sunt consecuta, ut magis mirum sit accidere illa potuisse, quam nos non vidisse ea futura nec, homines cum essemus, divinare potuisse. Equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consule vellent et victi suae; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris: quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa, quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore; amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit, ut victoriam sperarent, alios, ut ipsum vinci contemnerent. Atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem illaturum putaret? Nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus: tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses; ego, qui festinavi, ut Caesarem in Italia viderem—sic enim arbitrabamur—eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem, ab illo longissime et absum et afui. Versor autem in genitu Italiae et in urbis miserrimis querelis, quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor affuisset. Quare velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me, quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae, atque utinam primis illis, quas Luceria miseras, paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.
XVI. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. M. CICERO S. D. C. CASSIO.
Puto te [iam] suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit, quam tu scidam aut litteram; sed non urgeo; longiores enim exspectabo vel potius exigam. Ego, si semper haberem, cui darem, vel ternas in hora darem; fit enim nescio qui, ut quasi coram adesse videare, cum scribo aliquid ad te, neque id xat' efidâlvn fantas§aw , ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam dianohtixÂw fantas§aw spectris Catianis excitari—nam, ne te fugiat, Catius Insuber, Epicureus, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus e˝dvla , hic spectra nominat—; his autem spectris etiamsi oculi possunt feriri, quod, cum velis, ipsa accurrunt, animus qui possit, ego non video: doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi collibitum sit de te cogitare, illud accurrat, neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed, si insulam Britanniam coepero cogitare, eius e˝dvlon mihi advolabit ad pectus? Sed haec posterius; tento enim te, quo animo accipias: si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua a˛r∞sei VI HOMINIBVS ARMATIS deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi IN HOC ANNO; quare, si iam biennium aut triennium est, cum virtuti nuntium remisisti delenitus illecebris voluptatis, in integro res nobis erit: quamquam quicum loquor? cum uno fortissimo viro, qui, posteaquam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa a˛r∞sei metuo ne plus nervorum sit, quam ego putaram, si modo eam tu probas. "Qui id tibi in mentem venit?" inquies. Quia nihil habebam aliud, quod scriberem; de re publica enim nihil scribere possum, nec enim, quod sentio, libet scribere.
XVII. Scr. Romae (exeunte m. Febr. aut ineunte Mart.) a.u.c. 709. M. CICERO C. CASSIO SAL.
Praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas afferunt, atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spatii ad scribendum darent, sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces: alteras habebis has breves, sed exspecta p„nta per– p„ntvn ; etsi quid ego me tibi purgo, cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur? Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus: alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam pr“svpon p“levw amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem, ne hasta refrixisset; Mindius Marcellus et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse. De Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna: rumores tristiores, sed Èd∞spotoi . Pansa noster paludatus a. d. III K. [Ian.] profectus est, ut quivis intelligere posset id, quod tu nuper dubitare coepisti, t⁄ xal⁄n di' aÕt⁄ a˛ret⁄n esse; nam, quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est. Tu quod adhuc Brundisii moratus es, valde probo et gaudeo, et mehercule puto te sapienter facturum, si Èxen“spoudow fueris: nobis quidem, qui te amamus, erit gratum et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris; ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. Vale.
XVIII. Scr. Romae ineunte anno u.c. 709. M. CICERO S. D. C. CASSIO.
Longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, quam iam iretur ad te; longior autem, si fl aron aliquem habuissem, nam spoud„jein sine periculo vix possumus. "Ridere igitur," inquies, "possumus." Non mehercule facillime; verumtamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. "Ubi igitur," inquies, "philosophia" Tua quidem in culina, mea in palaestra est; pudet enim servire: itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam. De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. Te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. Sed flagitat tabellarius: valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.
XIX. Scr. Brundisii mense Martio a.u.c. 709. C. CASSIUS S. D. M. CICERONI.
S. v. b. e. Non mehercule in hac mea peregrinatione quidquam libentius facio, quam scribo ad te; videor enim cum praesente loqui et iocari, nec tamen hoc usu venit propter "spectra Catiana," pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo, tum mehercule etiam omnium nostrorum; spero enim homines intellecturos, quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire; difficile est enim persuadere hominibus t⁄ xal⁄n di' aÕt⁄ a˛ret⁄n esse; ædonÿn vero et Ètaraj§an virtute, iustitia, t≥ xal≥ parari et verum et probabile est; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit: o»x ∂stin æd∞vw Íneu toÀ xal´w xa– dixa§vw jÉn . Itaque et Pansa, qui ædonÿn sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis fil∆donoi vocantur, sunt fil“xaloi et filod§xaioi omnesque virtutes et colunt et retinent. Itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit, quid bonum esset, omnia bona coemit: cuius ego mortem forti mehercules animo tuli; nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur, nam habet damnatos, quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit. Nunc, ut ad rem publicam redeam, quid in Hispaniis geratur, rescribe: peream, nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. Scis, Cn. quam sit fatuus; scis, quomodo crudelitatem virtutem putet; scis, quam se semper a nobis derisum putet: vereor, ne nos rustice gladio velit Èntimuxthr§sai . Quid fiat, si me diligis, rescribe: hui, quam velim scire, utrum ista sollicito animo an soluto legas! sciam enim eodem tempore, quid me facere oporteat. Ne longior sim, vale meque, ut facis, ama. Si Caesar vicit, celeriter me exspecta.
XX. Scr. mense Maio a.u.c. 710. M. CICERO S. D. C. TREBONIO. Oratorem meum—sic enim inscripsi—Sabino tuo commendavi: natio me hominis impulit, ut ei recte putarem; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur; sed de Sabino satis. Tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum [olim] discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desiderii tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. Quamquam duae causae sunt, cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos: primum, quod olim solebant, qui Romae erant, ad provinciales amicos de re publica scribere, nunc tu nobis scribas oportet—res enim publica istic est—; deinde, quod nos aliis officiis tibi absenti satisfacere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satisfacere possis. Sed cetera scribes ad nos postea; nunc haec primo cupio cognoscere: iter tuum cuiusmodi sit, ubi Brutum nostrum videris, quamdiu simul fueris; deinde, cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possimus, quo statu simus: ego tantum me scire putabo, quantum ex tuis litteris habebo cognitum. Cura, ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.
XXI. Scr. Romae post Kal. Oct. (mense Decembri?) a.u.c. 707. M. CICERO S. D. C. TREBONIO. Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae—nam ad amorem quidem nihil poterat accedere—, tum discedis a nobis meque tanto desiderio afficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur: quod ego non modo de me tibi spondere possum, sed de te etiam mihi; nullam enim apud me reliquisti dubitationem, quantum me amares. Nam, ut illa omittam, quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me concionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partes suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim collega pareret, ut haec recentia, quae meminero semper, obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, cum ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses,—ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda sunt, quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum, quod tibi facetum videtur, quidquid ego dixi, quod allis fortasse non item; deinde, quod illa, sive faceta sunt sive secus, fiunt narrante te venustissima; quin etiam, antequam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur. Quod si in iis scribendis nihil aliud nisi, quod necesse fuit, de uno me tamdiu cogitavisses, ferreus essem, si te non amarem; cum vero ea, quae scriptura persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso uqam me a te amari: cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem! amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis. Nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam: primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras; aliter enim scribimus, quod eos solos, quibus mittimus, aliter, quod multos lecturos putamus; deinde ingenium eius maioribus extuli laudibus, quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam: acute movebatur; genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen assequebatur, quod probaret; multae erant et reconditae litterae, vis non erat: ad eam igitur adhortabar; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes eum, quem cohortere. Habes de Calvo iudicium et consilium meum: consilium, quod hortandi causa laudavi; iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene. Reliquum est, ut tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. Tu velim tua in me studia et officia multum tecum recordere; quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis, verum etiam te a me amari plurimum iudicabis. Vale.
Cicero
Liber 16
M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SEXTVS DECIMVS Ad Tironem
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
I. Scr. in itinere III. Non. Nov. a.u.c. 704. TULLIUS TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC. ET CICERO MEUS ET FRATER ET FRATRIS F.
Paullo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi videor, qui a te discesserim; sed, quia tua voluntas ea videbatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum consilium, neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, posteaquam cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret. Tu autem tibi hoc persuade: si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelliges opus esse te Patris convalescendi causa paullum commorari, nihil me malle quam te valere. Si statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas, diligenter videbis. Unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant: quod valetudini tuae maxime conducet, si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae. Haec pro tuo ingenio considera. Nos ita te desideramus, ut amemus; amor, ut valentem videamus, hortatur, desiderium, ut quam primum: illud igitur potius. Cura ergo potissimum, ut valeas: de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III Non. Nov.
II. Scr. Alyziae Nonis Novembribus a.u.c. 704. TULLIUS TIRONI SUO SAL.
Non queo ad te nec libet scribere, quo animo sim affectus: tantum scribo, et tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus—is locus est citra Leucadem studia CXX—; Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. Quantum me diligis, tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. Non. Nov. Alyzia.
III. Scr. Alyziae a. d. VIII. Idus Novembres a.u.c. 704. TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL. DIC. ET Q. PATER ET. FILIUS.
Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat: is dies fuit Non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem VIII Idus Nov. has litteras dedimus. Tu, si nos omnes amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. Ego valde suspenso animo exspecto, primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre, sed, mi Tiro, valentem; quare nihil properaris: satis cito te videro, si valebis. Utilitatibus tuis possum carere: te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. Vale.
IV. Scr. Leucade VII. Idus Nov. a.u.c. 704. TULLIUS TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC. ET CICERO ET Q. FRATER ET Q. F.
Varie sum affectus tuis litteris: valde priore pagina perturbatus, paullum altera recreatus: quare nunc quidem non dubito, quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committas: satis te mature videro, si plane confirmatum videro. De medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio; sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit, quum xaxost“maxow esses; sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. Ad Curium vero, suavissimum hominem et summi officii summaeque humanitatis, multa scripsi, in iis etiam, ut, si tibi videretur, te ad se traferret; Lyso enim noster vereor ne negligentior sit: primum, quia omnes Graeci; deinde quod, quum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit; sed eum tu laudas: tu igitur, quid faciendum sit, iudicabis. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit: scripsi ad Curium, quod dixisses, daret; medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior. Innumerabilia tua sunt in me officia, domestica forensia, urbanan provincialia, in re privata in publica, in studiis in litteris nostris: omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. Ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum: non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. [Et,] quum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi: nulla in re iam te festinare volo; nihil laboro nisi ut salvus sis. Sic habeto, mi Tiro, neminem esse, qui me amet, quin idem te amet: quum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. Adhuc, dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti: nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori servi. Quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. Vale. VII Id. Nov. Leucade.
V. Scr. Leucade VII. Idus Novembres a.u.c. 704. TULLIUS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI HUMANISSIMO ET OPTIMO SAL. PLUR. DIC.
Vide, quanta sit in te suavitas: duas horas Thyrrei fuimus; Xenomenes hospes tam te diligit, quam si vixerit tecum; is omnia pollicitus est, quae tibi essent opus; facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ubi te plane confirmares: videbis, quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. Volebam ad te Marionem remittere, quem, quum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed cogitavi unas litteras Marionem afferre posse, me autem crebras exspectare. Poteris igitur et facies, si me diligis, ut quotidie sit Acastus in portu: multi erunt, quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant; equidem Patras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo: nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius: ei te totum trade. Malo te paullo post valentem quam statim imbecillum videre: cura igitur nihil aliud nisi ut valeas; cetera ego curabo. Etiam atque etiam vale. Leucade proficiscens, VII. Id. Nov.
VI. Scr. Actii VII. Idus Novembres a.u.c. 704. TULLIUS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI SAL. PLUR. DICUNT.
Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die, magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram, cui darem, quam quo haberem, quod scriberem. Igitur illa: quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium; quum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis; in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura te, mi Tiro: quoniam non contigit, ut simul navigares, nihil est, quod festines, nec quod quidquam cures, nisi ut valeas. Etiam atque etiam vale. VII Idus Nov. Actio vesperi.
VII. Scr. Corcyrae XV. Kal. Decembres a.u.c. 704. TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.
Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti: solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum; nec mirabamur nihil a te litterarum, iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. Cura igitur te et confirma et, quum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni: nemo nos amat, qui te non diligit; carus omnibus exspectatusque venies. Cura ut valeas. Etiam atque etiam, Tiro noster, vale. XV Kal. Corcyra.
VIII. Scr. in Campania exeunte mense Ianuario a.u.c. 705. Q. CICERO TIRONI S. D.
Magnae nobis est sollicitudini valetudo tua; nam, tametsi, qui veniunt, Èx§nduna m∞n, xroniâtera d¢ nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus est is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. Ac tamen, quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo, ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate. Vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis.
cÀxow d¢ lept≥ xrvt– polemiâtaton cÀxow d¢ lept≥ xrvt– polemiâtaton,
inquit Euripides: cui tu quantum credas, nescio; ego certe singulos eius versus singula testimonia puto. Effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias. Ama nos et vale. Q. f. tibi salutem dicit.
IX. Scr. Brundisii IV. Kal. Dec. a.u.c. 704. TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC.
Nos a te, ut scis, discessimus a. d. IIII Non. Nov. Leucadem venimus a. d. VIII Id. Nov., a. d. VII Actium; ibi propter tempestatem a. d. VI Id. morati sumus. Inde a. d. V Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad a. d. XVI K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. XV K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia CXX processimus; ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. VIIII K.—interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt—. Nos eo die coenati solvimus; inde austro lenissimo, caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus, eodemque vento postridie—id erat a. d. VII K. Dec.—hora IIII Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. A. d. V K. Dec. servus Cn. Plancii Brundisii tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt, utinam omnino liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore. Nunc quid ego te horter, ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum, ut nobiscum quam primum sis; sed tamen ita velim, ut ne quid properes. Symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres; sed, quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi, ut medico honos haberetur et tibi daret, quod opus esset; me, cui iussisset, curaturum. Equum et mulum Brundisii tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint: nos agemus omnia modice. Reliquum est, ut te hoc rogem et a te petam, ne temere naviges—solent nautae festinare quaestus sui causa—-, cautus sis, mi Tiro—mare magnum et difficile tibi restat—, si poteris, cum Mescinio—caute is solet navigare—, si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. In hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem stiteris, omnia a te habebo. Etiam atque etiam, noster Tiro, vale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. Vale et salve.
X. Scr. in Cumano m. Maio a.u.c. 700. TULLIUS TIRONI SAL.
Ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo: gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis, si quae culpa commissa est; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. Ego in Formiano a. d. III K. esse volo: ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice. Litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt; hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paullum sustulerunt. Pompeius erat apud me, quum haec scribebam, hilare et libenter: ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. Tu Musis nostris para ut operas reddas: nostra ad diem dictam fient; docui enim te, fides ∂tumon quod haberet. Fac, plane ut valeas. Nos assumus. Vale. XIIII K.
XI. Scr. ad urbem prid. Idus Ianuarias a.u.c. 705. TULLIUS ET CICERO, TERENTIA, TULLIA, Q. Q. TIRONI SAL. PLURIMAM DIC.
Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere; sed, quoniam in quartanam conversa vis est morbi—sic enim scribit Curius—, spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore: modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore, nisi ut quam commodissime convalescas. Non ignoro, quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia facilia, si valebis: festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. Ego ad urbem accessi pr. Non. Ian. Obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli, cui quum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum—nam ex utraque parte sunt, qui pugnare cupiant—impedimento mihi fuerunt. Omnino et ipse Caesar, amicus noster, minaces ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens, qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, posteaquam senatus consulibus, praetoribus, tribunis pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat, ut curaremus, ne quid res publica detrimenti caperet: numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. Omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur: id fit auctoritate et studio Pompeii nostri, qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset, quae essent necessaria de re publica, dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones descriptae sunt, quam quisque partem tueretur: nos Capuam sumpsimus. Haec te scire volui. Tu etiam atque etiam cura, ut valeas litterasque ad me mittas, quotiescumque habebis, cui des. Etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.
XII. Scr. Capuae IV. Kal. Februarias a.u.c. 705. TULLIUS S. D. TIRONI SUO.
Quo in discrimine versetur salus mea et bonorum omnium atque unversae rei publicae, ex eo scire potes, quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus: in eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent; sed mirus invaserat furor non solum improbis, sed etiam iis, qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili miserius. Itaque, quum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus: quam sapienter aut quam fortiter, nihil attinet disputari; quo quidem in casu simus, vides. Feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, delectus, qui sunt habiti, et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano—his enim obtigerunt—traditurum; ad consulatus petitionem se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam; se praesentem trinum nundinum petiturum. Accepimus condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis, quae occupavit, ut sine metu de iis ipsis condicionibus Romae senatus haberi possit. Id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae—leges enim imponuntur—, sed quidvis est melius quam sic esse, ut sumus; sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eiusmodi tamen, quod sustinere ille non possit, praesertim quum a suis condicionibus ipse fugerit, tantummodo ut eum intercludamus, ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse; delectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo: videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salva. Maximam autem plagam accepit, quod is, qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus, socius sceleris esse noluit: reliquit illum et nobiscum est , multique idem facturi esse dicuntur. Ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis: nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent; sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. Habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. Haec tibi nota esse volui, quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam. Ego A. Varroni, quem quum amantissimum mei cognovi, tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur: quem omnia facturum confido; recepit enim et mecum locutus est suavissime. Tu, quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas, ut aut aeger aut hieme naviges: numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris. Adhuc neminem videram, qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi: quod non mirabar; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. Sed da operam, ut valeas et, si valebis, quum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. Cura, ut valeas. IIII K. Februar. Capua.
XIII. Scr. a.u.c. 700. TULLIUS TIRONI SAL.
Omnia a te data mihi putabo, si te valentem videro. Summa cura exspectabam adventum Andrici, quem ad te miseram. Cura, si me diligis, ut valeas et, quum te bene confirmaris, ad nos venias. Vale. IIII Id. Apr.
XIV. Scr. a.u.c. 700. TULLIUS TIRONI SAL.
Andricus postridie ad me venit, quam exspectaram; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. Tuis litteris nihilo sum factus certior, quomodo te haberes, sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante, quam te videro, attingere non possum. Medico mercedis quantum poscet promitti iubeto: id scripsi ad Ummium. Audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare: si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus; nunc opus est te animo valere, ut corpore possis: id quum tua, tum mea causa facias, a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserva te mihi: dies promissorum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris. Etiam atque etiam vale. III Idus h. VI.
XV. Scr. pr. Id. Apr. a.u.c. 700. TULLIUS TIRONI SAL.
Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. Is etsi mihi nuntiavit te plane felbri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mihi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire opertuerat, non venerat. Incredibili sum sollicitudine de tua valetudine; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo: plura scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. Ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum: cura te etiam atque etiam diligenter. Vale. Scripta iam epistula Hermia venit. Accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis; nec mirum, tam gravi morbo. Ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere. Vale.
XVI. Scr. a.u.c. 700. Q. M. FRATRI SAL.
De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et tuam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quod eum, indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti: mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor; si enim mihi Statii fidelitas et frugalitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris et sermonibus et humanitate, quae sunt iis ipsis commodis potiora! Amo te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc, vel quod mihi sic, ut debuisti, nuntiasti: te totum in litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
XVII. Scr. a.u.c. 708. TULLIUS TIRONI SAL.
Video, quid agas: tuas quoque epistulas vis referri in volumina. Sed heus tu, qui xanên esse meorum scriptorum soles, unde illud tam Íxuron , "valetudini fideliter inserviendo?" unde in istum locum "fideliter" venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae: nam et doctrina et domus et ars et ager etiam fidelis dici potest, ut sit, quomodo Theophrasto placet, verecunda tralatio. Sed haec coram. Demetrius venit ad me quo quidem comitatu Èfwm§lhsa satis scis etueum videlicet non potuisti videre; cras aderit: videbis igitur; nam ego hinc perendie mane cogito. Valetudo tua me valde sollicitat, sed inservi et fac omnia: tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satisfacere putato. Cuspio quod operam dedisti, mihi gratum est; valde enim eius causa volo. Vale.
XVIII. Scr. post a.u.c. 707 (708?). TULLIUS TIRONI SAL.
Quid igitur? non sic oportet? equidem censeo sic; addendum etiam "SUO." Sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. Tibi diaforhsin gaudeo profuisse; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! Sed, si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae, cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. Ea quid postulet, non ignoras: p∞cin , Èxop§an , per§paton s mmetron , trcin , e»lus§an xoil§aw . Fac bellus revertare: non modo te, sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Paredrum excita, ut hortum ipse conducat: sic olitorem ipsum commovebis. Helico nequissimus HS CI C dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa: iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem, ut ego Mothonem; itaque abutor coronis. De Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. Horologium mittam et libros, si erit sudum. Sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. Te quando exspectemus, fac ut sciam. Cura te diligenter. Vale.
XIX. Scr. eodem anno, quo Ep. XVIII. TULLIUS TIRONI SUO SAL.
Exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potes boni. De Aufidiano nomine nihil te hortor; scio tibi curae esse; sed confice et, si ob eam rem moraris, accipio causam, si id te non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. Vale.
XX. Scr. eodem anno, quo Ep. XVIII. TULLIUS TIRONI SAL.
Sollicitat, ita vivam, me tua, mi Tiro, valetudo; sed confido, si diligentiam, quam instituisti, adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone; indicem, quum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum olitore, ut videtur. Tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo; verum, ut videbitur. Cura te, si me amas, diligenter. Vale.
XXI. Scr. Athenis exeunte m. Dec. a.u.c. 710. CICERO F. TIRONI SUO DULCISSIMO SAL.
Quum vehementer tabellarios exspectarem quotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum [et] sextum, quam a vobis discesserant; quorum mihi fuit adventus optatissimus; nam, quum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudii attulerunt. Itaque me iam non poenitebat intercapedinem scribendi fecisse, sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. Vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem. Gratos tibi optatosque esse, qui de me rumores afferuntur, non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar, ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio: quare, quod polliceris, te bucinatorem fore existimationis meae, firmo id constantique animo facias licet; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis, sed aures quoque a commemoratione abhorreant: cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi; nec id mirum; nam quum omnia mea causa velles mihi successa, tum etiam tua, socium enim te meorum commodorum semper esse volui. Quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur tuum ex me gaudium, praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum, sed ut filium esse coniunctissimum; nam quum audio illum libenter, tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector: sum totos dies cum eo noctisque saepenumero partem; exoro enim, ut mecum quam saepissime coenet. Hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et coenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. Quare da operam, ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum. Nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere, cuius quum frugi severaque est vita, tum etiam iucundissima convictio; non est enim seiunctus iocus a filolag§ai et quotidiana sujht∆sei . Huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem. Praeterea declamitare Graece apud Cassium institui; Latine autem apud Bruttium exerceri volo. Utor familiaribus et quotidianis convictoribus, quos secum Mytilenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. Multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. TÂ m¢n o‘n xay' æmÁw t„de . De Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in quotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dummodo praeceptis patris parerem, diarr∆dhn enim scripserat, ut eum dimitterem statim: tergiversari nolui, ne mea nimia spoudÿ suspicionem ei aliquam importaret, deinde illud etiam mihi sucurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare; tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. Excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim, quam soleas esse occupatus. Emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio—hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem—. Habes deponendae tibi sunt urbanitates; rusticus Romanus factus es. Quomodo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono? videor enim videre ementem te rusticas res, cum villico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. Sed, quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo; sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim quum sciam communem nobis emptum esse istum fundum. De mandatis quod tibi curae fuit, est mihi gratum; sed peto a te, ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus; multum mihi enim eripitur operae in exscribendis hypomnematis. Tu velim in primis cures, ut valeas, ut una sumfilologen possimus. Antherum tibi commendo.
XXII. Scr. a.u.c. 708. TULLIUS TIRONI SUO SAL.
Spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe; cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere, quod non sis mecum: mecum es, si te curas; quare malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus; etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. Ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime; tu istic, si quid librarii mea manu non intelligent, monstrabis: una omnino interposito difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. De triclinio cura, ut facis: Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit. Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit, sed nunc plane Billienus est; itaque te do vicarium: tu eum observabis; etsi—; verumtamen de illis—: nosti cetera. Sed tamen, si quem cum eo sermonem habueris, scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. Cura, mi Tiro, ut valeas: hoc gratius mihi facere nihil potes. Vale.
XXIII. Scr. Puteolia exeunte mense Aprili a.u.c. 710. CICERO TIRONI SAL.
Tu vero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat; verumtamen—. Balbus ad me scripsit tanta se epifora oppressum, ut loqui non posset. Antonius de legem quid egerit. Liceat modo rusticari. Ad Bithynicum scripsi. De Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis; etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri panixoiw intellexit, idem semper putat nec videt, quibus praesidiis philosophiae saeptus sim, et hercle, quod timidus ipse est, yorubopoiei . Ego tamen Antonii inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante, quam te videro; nec tamen te avoco a syngrapha: eggion gonu xnhmhw . Cras exspecto Leptam et n<ostrum> ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. Vale.
XXIV. Scr. mense Maio a.u.c. 710. TULLIUS TIRONI SAL.
Etsi mane Harpalum miseram, tamen, quum haberem, cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, iisdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. Mihi prora et puppis, ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi, ut rationes nostras explicares. Ofillio et Aurelio utique satisfiat. A. Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque, ut expedita sit pensio K. Ian. De attributione conficies, de repraesentatione videbis. De domesticis rebus hactenus; de publicis omnia mihi certa: quid Octavius, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. Ego vix teneor, quin accurram; sed si litteras tuas exspecto. Et scito Balbum tum fuisse Aquini, quum tibi est dictum, et postridie Hirtium: puto utrumque ad aquas; sed quid egerint—. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur: appellabis etiam Papiam. Vale.
XXV. Scr. Athenis exeunte a.u.c. 710. CICERO F. TIRONI SUO SAL.
Etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen, id ne saepius facias, rogo; nam, etsi de re publica rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. Quare quum in primis tuas desiderem litteras, noli committere, ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum. Vale.
XXVI. Scr. exeunte a.u.c. 710. Q. CICERO TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC.
Verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. Non potes effugere huius culpae poenam te patrono: Marcus est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse. Plane te rogo: sicut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanes obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse, quae furtim essent exsiccatae, sic tu, etiamsi, quod scribas, non habebis, scribito tamen, ne furtum cessationis quaesivisse videaris; valde enim mihi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. Ama nos et vale.
XXVII. Scr. Romae exeunte a.u.c. 710 (ante III. Kal. Ian.). Q. CICERO TIRONI SUO SAL. PLURIMAM DICIT.
Mirificam mihi verberationem cessationis epistula dedisti; nam, quae parcius frater perscripserat, verecundia videlicet et properatione, ea tu sine assentatione, ut erant, ad me scripsisti, et maxime de consulibus designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui nisi a guvernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est. Incredibile est, quae ego illos sciam oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. Res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda; nam isti duo vix sunt digni, quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. Te, ut dixi, fero oculis. Ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiamsi te veniens in medio foro videro, dissuaviabor. Me ama et vale.
Cicero