Micrologus de disciplina artis musicae (page 2)
CAPUT VI. De divisionibus vocum, et interpretationibus earum.
Ut autem de divisione monochordi in paucis multa perstringam, semper Diapason duobus ad finem aequis currit passibus, Diapente tribus, Diatessaron quatuor, tonus vero novem, qui quanto sunt passibus numerosiores, tanto sunt spatio breviores. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Diapason autem interpretatur de omnibus, sive quod omnes habeat voces sub se, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant chordis. In hac quidem specie prima et gravior vox duo habet spatia, acuta vox unum, ut ab A. ad a. Diapente dicitur de quinque; sunt enim in ejus spatio
voces quinque, ut a D. in a. Sed gravis ejus vox tria habet spatia, acuta duo. Diatessaron sonat de quatuor; nam et habet quatuor voces, et gravior
ejus vox quatuor habet spatia, acuta vero tria, ut a D. in G. Has tres species symphonias, id est, suaves vocum copulationes memineris esse vocatas, quia in diapason diversae voces unum sonant. Diapente vero et Diatessaron diaphoniae, id est, organi jura possident, et voces utcumque similes reddunt. Tonus autem ab intonando, id est, a sonando nomen accepit, qui majori voci novem, minori vero octo passus constituit: semitonium autem et ditonus, etsi voces in canendo conjungunt, divisionem tamen nullam in monochordo recipiunt.
Cum autem septem sint voces, quia, ut diximus, aliae, id est, octavae voces sunt eaedem, septenas
sufficit explicare, quae diversorum modorum, et diversarum sunt qualitatum. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas:
A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente conjungitur hoc modo:
Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. Nam cum diapason in se diatessaron et diapente habeat, et easdem litteras in utroque latere contineat, semper in medio ejus spatio aliqua est littera, quae ad utrumque diapason latus ita convenit, ut cui litterae a gravibus diatessaron reddit, eidem in acutis per diapente conveniat, ut in superiori figura notatur, et cui a gravibus diapente contulit, eidem a superioribus diatessaron dabit, ut A. E. a. A. enim et E. in depositione concordant, quae utraque duobus tonis semitonioque conficitur. Itemque G. cum ad C. et D. per easdem species resonet, unius depositionem
alteriusque elevationem sumpsit. Nam et C. et G. duobus tonis pariter et semitonio surgunt, et D. et G. tono et semitonio pariter inflectuntur. b. vero rotundum, quia minus est regulare, quod adjunctum vel molle dicunt, cum F. habet concordiam, et ideo additum est, quia F. cum quarta a se . tritono differente nequibat habere concordiam: utramque autem b. . in eadem neuma non jungas. In eodem vero cantu maxime b. molli utimur, in quo F. f. amplius continuatur gravis vel acuta, ubi et quamdam confusionem et transformationem videtur facere, ut G. sonet protum, a. deuterum, cum ipsa b. mollis sonet tritum; unde ejus a multis nec mentio facta est. Alterum vero . in commune
placuit habere. Quod si ipsam b. mollem vis omnino non habere, neumas, in quibus ipsa est, ita tempera, ut pro F. G. a. et ipsa b. habeas G. a. . c. aut si talis est neuma, quae post D. E. F. in elevatione vult duos tonos et semitonium, quod ipsa b. mollis facit, aut quae post D. E. F. in depositione vult duos tonos; pro D. E. F. assume a. c. quae ejusdem sunt modi, et praedictas elevationes et depositiones regulariter habent. Hujusmodi enim elevationes et depositiones inter D. E. F. et a. . c. clare discernens confusionem maxime contrariam tollit.
De similitudine vocum pauca perstrinximus, quia quantum similitudo in diversis rebus conquiritur, tantum ipsa diversitas, per quam mens confusa diutius
potuit laborare, minuitur; semper enim adunata divisis facilius capiuntur. Omnes itaque modi distinctionesque modorum his tribus aptantur vocibus C. D. E. Distinctiones autem dico eas quae a plerisque differentiae vocantur, hoc est, saeculorum amen. Differentia autem idcirco dicitur, eo quod discernat seu separet plagas ab autentis; caeterum abusive dicitur. Ergo omnes voces aliae cum his aliquam habent concordiam, seu in depositione seu in elevatione; nullae vero in utroque se exhibent similes cum aliis, nisi in diapason. Sed horum similitudinem omnium in hac figura, quam subjecimus, quisquis requisierit, reperire poterit
CAPUT IX. De similitudine vocum in cantu, quarum diapason sola perfecta est.
Supradictae voces, prout similes sunt, utpote aliae in elevatione, ut C. et G. D. et a. aliae in depositione,
ut a. et E. G. et D. aliae in utroque, ut C. et G. E. et ita similes faciunt neumas, adeo ut unius cognitio pandat tibi alteram, in quibus vero nulla similitudo monstrata est, vel quae diversorum modorum sunt, altera alterius neumam cantumque non
recipit: quod si compellas recipere, transformabis; ut puta si quis vellet antiphonam, cujus principium est in D. in E. vel in F. quae sunt alterius modi voces, incipere, mox auditu perciperet quanta diversitatis transformatio fieret. In D. vero et a. quae unius sunt modi, saepissime possumus eumdem cantum incipere vel finire: saepissime autem dixi, et non semper, quia similitudo, nisi in diapason, perfecta non est. Ubi enim diversa est tonorum semitoniorumque positio, fiat necesse est et neumarum. In praedictis namque vocibus, et quae unius modi dicuntur, dissimilitudines inveniuntur; D. enim deponitur tono, a. vero ditono; sic et in reliquis.
nominant, qui sic sunt naturali ab invicem diversitate disjuncti, ut alter alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius neumam aut transformet aut recipiat nunquam; dissonantia quoque per falsitatem ita in canendo subrepit, cum aut de bene dimensis vocibus parum quid gravantes demunt, vel adjiciunt intendentes; quod pravae voces hominum faciunt, cum aut praedictam rationem plus justo intendentes vel remittentes, neumam cujuslibet modi aut in alium modum pervertunt, aut in loco, qui vocem non recipit, inchoant, vel quasdam faciunt subductiones in trito, quae dieses appellantur, eum non operteat eas in usum admittere, nisi supervenientibus certis locis. Quod ut facile pateat, proponimus exemplum:
In nullo enim sono valet fieri, excepto tertio et sexto; nam etsi reperiatur in alio, penitus emendanda est; non solum autem ipsa, sed et radix, ex qua inutiliter processit, eradicanda est.
Notandum, quod, quia a a quibusdam semitonii loco admittitur, ideo harmoniam in modum plaustri vergentis per petrosam semitam conficiunt. Ideo autem plus quam omnium artium musicae sunt regulae dissolutae, quia, dum nusquam aliqui potuerunt se ad semitam admittere, imo dum pleni fluminis cui dum non sufficit proprius alveus, per compita diffunditur; ita ipsi omni loco, quo semitonia accreverunt, aliam semitam elegerunt, scilicet metuentes arctum ingredi specum, ne magnitudo,
qua praecellunt, corporis arctetur, aut minori latitudine aut breviori altitudine tegminis. Ubi autem non quaerunt penitus effugere, diesi usi sunt, imitantes nimirum illos qui, dum metuunt vim algoris, vim faciunt impingentes semel ante os camini.
Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo. Tunc tritus, qui praeest tetrardo, protove, subducendus est modicum; quae subductio appellatur diesis, et medietas sequentis semitonii, sicut semitonium est medietas sequentis toni. Metitur
autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperies primam diesim, inter et c. Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii diesis obtinebit
locum, qui similiter erit inter [ ] et c. [c] Mode simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f. Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter [ ] et c [c] c. reliqui vacant. Admonemus vero lectorem ne existimet nos desipere, eo quod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad coepta revertamur.
Sunt etiam nonnulli, qui, ubi debuerant semiditonum admittere, apponunt tonum. Quod ut exemplo
pateat, in Communione, diffusa est gratia, multi propterea, quod erat incipiendum in F. uno tono deponunt, cum ante F. tonus non sit: sicque fit, ut ubicunque occurrit semitonium, ponant illum sub F, quod nullo modo fieri potest, et ideo finis Communionis ejusdem ibidem veniat, ubi nulla vox est. Cantoris itaque peritiae esse debet, quo loco vel modo quamlibet neumam incipiat, ut eam vel suo modo restituat, vel, si motione opus est, ad affines voces inquirat. Hos autem modos vel tropos graece nominamus protum, deuterum, tritum, tetrartum.
Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus et modis fiat, vox tamen quae cantum terminat, obtinet principatum; ea enim et diutius et morosius sonat. Et praemissae voces, quae tantum exercitatis patent, ita ad eam adaptantur, ut mirum in modum quamdam ab ea coloris faciem ducere videantur. Per
supradictas nempe sex consonantias, voci quae neumam terminat reliquae voces concordare debent. Voci vero quae cantum terminat, principatum ejus, cunctarumque distinctionum fines vel etiam principia,
opus est adhaerere. Excipitur Tribus miraculis; quia, cum cantus in E. terminat saepe in c. qui ab ea diapente et semitonium distat, principium facit in hac antiphona:
Praeterea cum aliquem cantare audimus, primam ejus vocem, cujusmodi sit, ignoramus; quia utrum toni vel semitonia reliquaeve species sequantur, nescimus. Finito vero cantu ultimae vocis modum ex praeteritis aperte agnoscimus. Incepto enim cantu, quid sequatur, ignoras, finito autem, quid praecesserit, vides. Itaque finalis vox est, quam melius intuemur. Deinde si eidem cantui versum aut psalmum, aut aliquid velis subjungere, ad finalem vocem permaxime opus est coaptare, non ad primae vel aliarum adeo inspectionem redire.
Additur quoque et illud, quod accurati cantus in finalem vocem maxime distinctiones mittant. Nec mirum est regulas musicam sumere a finali voce,