Micrologus de disciplina artis musicae (page 3)

Gui d'Arezzo · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

cum et in Grammaticae partibus artis pene ubique vim sensus in ultimis litteris vel syllabis per casus, numeros, personas, temporaque discernimus. Igitur quia et omnis laus in fine canitur, jure dicimus quod omnis cantus ei sit modo subjectus, et ab eo modo regulam sumat, qui ultimus sonat. A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu justa est depositio, et usque ad octavas elevatio, licet contra hanc regulam saepe fiat, cum ad nonam, decimamve vel undecimam progrediamur. Unde et finales voces statuerunt D. E. F. G. quia his primum praedictam elevationem vel depositionem monochordi positio commodaverit; habent enim haec deorsum unum tetrachordum gravium, sursum vero duo acutarum.

comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti, versus et psalmi, et si quid, ut diximus, fini aptandum erat, uno eodemque modo prolatum, diversis aptari non poterat. Quod enim subjungebatur, si erat grave, cum acutis non conveniebat, si erat acutum, a gravibus discordabat. Consilium itaque fuit, ut quisque modus partiretur in duos, id est, acutum et gravem, distributisque regulis acuta cum acutis, et gravia convenirent gravibus, et acutus quisque modus diceretur autenticus, id est, auctoralis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est, lateralis et minor. Qui enim dicitur stare ad latus meum, minor me est, caeterum si esset major, ego aptius dicerer stare ad latus ejus. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti,

similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quator divisi, in cantibus facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere: pro autento proto et plagis proti, primus et secundus; pro autento deutero et plagis deuteri, tertius et quartus; pro autento trito et plagis triti, quintus et sextus; pro autento tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus.

Igitur octo sunt modi, ut octo partes orationis, et octo formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus vocibus et qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam

quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cujus sit tunica, reperimus, ut:

Pri [Dac] mum [a] quae [a] ri [G] te [FE] re [G] gnum [FE] Dei [DD] [C F G a G a G F E F G a G F E F D.]

Mox enim ut cum fine alicujus antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod autenti proti sit, non est opus dubitare; sic et de reliquis.

Ad hoc etiam cognoscendum plurimum valent et versus nocturnalium responsoriorum, et psalmi officiorum, et omnia quae in modorum formulis praescribuntur, quas qui non novit, mirum est si quam

partem horum quae dicuntur intelligit. Ibi enim in formis praevidetur, quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiatur, et in quibus minime id fiat: ut in plagis quidem minime licet vel principia vel fines distinctionum ad quintas intendere, cum et ad quartas perraro soleat evenire. In autentis vero, praeter deuterum, eadem principia et fines distinctionum minime licet

ad sextas intendere, plagae vero proti vel triti ad tertias intendunt; et plagae deuteri et tetrardi ad quartas intendunt.

Memineris praeterea, quod sicut usualium cantuum attestatione perhibetur, autenti vix a suo fine plus una voce descendunt. Ex quibus autentus tritus rarissime id facere propter subjectam semitonii imperfectionem videtur. Ascendunt autem autenti usque ad octavam et nonam, vel etiam decimam. Plagae vero ad quintas remittuntur et intenduntur. Sed intensioni sexta vel septima auctoritate tribuitur, sicut in autentis nona et decima. Plagae vero proti, deuteri, et triti aliquando in a. . c. acutas necessario finiuntur.

antiphonis et responsoriis, quorum cantus ut psalmis et versibus coaptentur, oportet, communibus regulis fulciantur. Alioquin plures cantus invenies, in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut non possit adverti, cui magis, id est, autento an plagae conferantur. Praeterea et in ignotorum cantuum inquisitione, praedictarum neumatum et subjunctionum appositione plurimum adjuvamur, cum talium aptitudine soni cujusque proprietatem per vim tropicam intuemur. Est autem tropus species cantionis, qui et modus dictus est, et adhuc dicendum est de eo.

Horum quidam troporum exercitati usu ita proprietates et discretas facies, ut ita dicam, extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus et ille Teutonicus, iste vero Gallus: atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur, ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur; alius plagae triti eligat voluptatem; uni garrulitas tetrardi autenti magis placet; alter ejusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis.

Nec mirum, si varietate sonorum delectatur auditus, cum varietate colorum gratuletur visus, varietate odorum foveatur olfactus, mutatisque saporibus lingua congaudeat. Sic enim per fenestram corporis delectabilium rerum suavitas intrat mirabiliter

penetralia cordis. Inde est, quod sicut quibusdam saporibus, coloribus et odoribus, vel etiam colorum intuitu salus tam cordis quam coporis vel minuitur vel augetur. Ita quondam, ut legitur, quidam phreneticus, canente Asclepiade medico, ab insania revocatus. Et item alius quidam citharae suavitate in tantam libidinem incitatus, ut cubiculum puellae quaereret effringere dementatus: moxque citharoedo mutante modum voluptatis poenitentia ductum recessisse confusum. Item et David Saul daemonium cithara mitigabat, et daemonicam feritatem hujus artis potenti vi ac suavitate frangebat. Quae tamem vis solum divinae sapientiae ad plenum patet. Nos vero quae in aenigmate ab inde percepimus, in divinis laudibus utamur. Sed quia de

hujus artis virtute vix pauca libavimus, quibus ad bene modulandum rebus opus sit, videamus.

Igitur quemadmodum in metris sunt litterae et syllabae, partes et pedes, ac versus: ita et in harmonia sunt phthongi, id est soni, quorum unus, duo, vel tres aptantur in syllabas, ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est, partem constituunt cantilenae; sed pars una vel plures distinctionem faciunt, id est, congruum respirationis locum. De quibus illud est notandum, quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est, syllaba vero compressius, tenor vero, id est, mora ultimae vocis,

qui in syllaba quantuluscumque est amplior in parte, diutissimus vero in distinctione, signum in his divisionibus existit, sicque opus est, ut quasi metricis pedibus cantilena plaudatur, et aliae voces ab aliis morulam duplo longiorem, vel duplo breviorem, aut tremulam habeant, id est, varium tenorem, quem longum aliquotiens litterae virgula plana apposita significat: ac summopere caveatur talis neumarum distributio, ut cum neumae tum ejusdem soni repercussione, tum duorum aut plurium connexione fiant, semper tamen aut in numero vocum aut in ratione tonorum neumae alterutrum conferantur, atque respondeant, nunc aequae aequis, nunc duplae vel triplae simplicibus, atque alias collatione sesquialtera vel sesquitertia.

Proponatque sibi Musicus, quibus ex his divisionibus incedentem faciat cantum, sicut Metricus, quibus pedibus faciat versum; nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringit, quia in omnibus se haec ars in vocum dispositione rationabili varietate permutat. Quam rationabilitatem etsi saepe non comprehendamus, rationale tamen creditur id, quo mens, in qua est ratio, delectatur. Sed haec et hujusmodi melius colloquendo quam conscribendo monstrantur.

Oportet ergo ut more versuum distinctiones aequales sint, et aliquotiens eaedem repetitae, aut aliqua vel parva mutatione variatae, et cum plures fuerint duplicatae, habentes partes non nimis diversas, et quae aliquotiens eaedem transformentur per modos, aut similes intensae et remissae inveniantur.

Item ut reciprocata neuma eadem via, qua venerat, redeat, ac per eadem vestigia recurrat. Item ut qualem ambitum vel lineam una facit saliendo ab acutis, talem inclinatam altera e regione opponat respondendo a gravibus, sicut fit, cum in puteo nos cum imagine nostra contra speculamur. Item aliquando una syllaba unam vel plures habeat neumas, aliquando una neuma plures dividatur in syllabas. Variabuntur hae vel omnes neumae, cum alias ab eadem voce incipiant, alias de dissimilibus secundum laxationis et acuminis varias qualitates. Item ut ad principalem vocem, id est finalem, vel si quam affinem ejus pro ipsa elegerint, pene omnes distinctiones currant, et eadem aliquando vox, quae terminat neumas omnes, vel plures distinctiones finiat,

aliquando et incipiat; sicut apud Ambrosium curiosus invenire poterit. Sunt vero quasi prosaici cantus, qui haec minus observant, in quibus non est curae, si aliae majores, aliae minores partes et distinctiones per loca sine discretione inveniantur more prosarum.

Metricos autem cantus dico, quia saepe ita canimus, ut quasi versus pedibus scandere videamur, sicut fit, cum ipsa metra canimus, in quibus cavendum est, ne superfluae continuentur neumae dissyllabae sine admixtione trisyllabarum ac tetrasyllabarum. Sicut enim Lirici poetae nunc hos nunc alios adjunxere pedes, ita et qui cantum faciunt, rationabiliter discretas ac diversas componunt neumas; rationabilis vero discretio est, si ita fit neumarum

et distinctionum moderata varietas, ut tamen neumae neumis et distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant, id est, ut sit similitudo dissimilis, more perdulcis Ambrosii. Non autem parva similitudo est metris et cantibus, cum et neumae loco sint pedum, et distinctiones loco versuum: utpote ista neuma dactylico, illa vero spondaico, illa iambico metro decurreret; et distinctionem nunc tetrametram nunc pentametram, alias quasi hexametram cernes, et multa alia, ut elevatio et positio tum ipsa sibi, tum altera alteri similis vel dissimilis praeponatur, supponatur, apponatur, interponatur, alias conjunctim, alias divise, alias commixtim ad hunc modum. Item ut in unum terminentur partes et distinctiones neumarum atque

verborum, nec tenor longus in quibusdam brevibus syllabis, aut brevis in longis sit, quia obcoenitatem parit, quod tamen raro opus erit curare. Item ut rerum eventus sic cantionis imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, in tranquillis rebus jucundae, in prosperis exsultantes, et reliquae. Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe ut majori impulsu quasdam, ita etiam minori efferimus: adeo ut ejusdem saepe vocis repetitio elevatio vel depositio esse videatur. Item ut in modum currentis equi semper in fine distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant.

Spissim autem et rare, prout oportet, notae compositae hujus saepe rei poterunt indicium dare. Liquescunt vero in multis voces more litterarum, ita ut inceptus modus unius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci punctum quasi maculando superponimus hoc modo:

Si autem eam vis plenius proferre non liquefaciens, nihil nocet, saepe autem magis placet. Et omnia, quae diximus, nec nimis raro, nec nimis continue facias, sed cum discretione.

tam diversorum cantuum tam paucis formata sit vocibus, quae voces non nisi sex modis, ut diximus, sibi jungantur tam per elevationem quam per depositionem; cum et de paucis litteris, etsi non perplures, conficiantur syllabae, poterit enim colligi numerus syllabarum; infinita tamen partium pluralitas concrevit ex syllabis, et in metris de paucis pedibus quam plura fiunt genera metrorum, et unius generis metrum plurimis varietatibus invenitur diversum, ut hexametrum; quod quomodo fiat, videant grammatici, quoniam illud dicere alterius est negotii. Nos, si possumus, videamus, quibus modis distantes ab invicem neumas constituere valeamus.

Igitur motus vocum, qui sex modis consonanter fieri dictus est, fit arsi et thesi, id est, elevatione et depositione: quorum gemino motu, id est, arsis et

thesis, omnis neuma formatur, praeter repercussas aut simplices. Deinde arsis et thesis tum sibimet junguntur, ut arsis arsi, thesis thesi, tum altera

Tous les livres