Historia Francorum (page 6)
Liber 9 (suite)
Childeberthus vero rex discriptores in Pectavo, invitante Maroveo episcopo, iussit abire, id est Florentianum maiorem domus reginae et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione, innovata re, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orfanisque ac debilibus tributi pondus insiderat. Quod hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmus, illos quos iustitiae conditio tributarius dabat censo publico subdiderunt. Et sic Toronus sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes, quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: 'Discriptam urbem Toronicam Chlothari regis tempore, manifestum esse, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed, conpuncto per timorem sancti Martini antestitis rege, incensi sunt. Post mortem vero Chlothari regis Charibertho rege populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum iuramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo, quo quondam sub patris dominationem statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retenere; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertinent ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes eiusdem temporis, accepto capitulario, quem anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa coepit exegere. Sed ab Eofronio episcopo prohibitus, cum exacta parvitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium, in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradedit; aureus exactus basilicae sancti Martini remisit, obtestans, ut nullus de populo Toronico ullum tributum publico redderit. Post cuius obitum Sigyberthus rex hanc urbem tenuit nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc XIIII. anno Childeberthus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere haec urbs adgravatas congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non; sed vidite, ne aliquid noceatis, si contra eius sacramentum ambulare disponitis'. Haec me dicente, responderunt: 'Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus'. Et ego aio: 'Liber hic a regis thesauro delatus non est nec umquam per tot convaluit annus. Non est mirum enim, si pro inimicitiis horum civium in cuiuscumque domo reservatus est. Iudicavit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transacto spatio protulerunt'. Dum autem haec agerentur, Audini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia expiravit. Post haec nos transmisimus nuntios ad regem, ut, quid de hac causa iuberit, mandata remitteret. Sed protinus epistulam cum auctoritate miserunt, ne populus Toronicus pro reverentia sancti Martini discriberetur. Quibus relictis, statim viri, qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.
31. Quod Guntchramnus rex exercitum in Septimania direxit.
Gunthchramnus vero rex exercitum commovit in Septimaniam. Austrovaldus autem dux prius Carcasonam accedens, sacramenta susciperat ipsosque populos ditioni subegerat regiae. Rex autem ad reliquas civitatis capiendas Bosonem cum Antestio distinat. Qui accedens cum superbia, dispecto Austrovaldo duce atque condemnato, cur absque eo Carcasonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Sanctonicis, Petrocoricis Burdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit. Cumque in hac iactantia ferretur et Gothis haec nuntiata fuissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvolum, propinquum urbi, castra ponit, epulis insedit, aebrietatibus incumbit, convitiis et blasphemiis Gothus exaggerans. Illique inruentes super ipsos, reperierunt epulantes inopinantesque. Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At ille paulolum resistentes, fugam simulant. Prosequentibusque istis, consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medium, usque ad internitionem caeciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix, equite ascensu, per fugam delapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitiae nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes, si vel vitae donarentur. Insequentes autem Gothi res eorum omnes repperierunt diripieruntque, pedestris omnes captivos abducentes. Caecideruntque ibi quasi quinque milia virorum, captivi autem amplius quam duo milia habierunt; multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam.
32. De inimicitia inter Childeberthum et Guntchramnum.
Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberthi regno per eius regni territurium pervium possit habere, dicens, quia: 'Per niquitiam eius, qui cum regi Hispaniae foedus iniit, exercitus conruit meus, et ut se non subdant urbis illae dicione meae, eius hoc immissio facit'. Addita est etiam huic causae aliud amaretudinis incendium, quod Childeberthus rex filium suum seniorem Theudoberthum nomine Sessonas dirigere cogitabat; quae res suspicionem fecerat Gunthchramno rege, dicente eo, quia: 'In hoc filium suum nepus meus Sessonas dirigit, ut Parisius ingredi faciat regnumque meum auferre cupiat'. Quod numquam Childeberthus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem regina oppropria iactabat, dicens, eius consilio haec fieri, addens etiam, quod Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellit; unde etiam synodum episcoporum in Kalendas Novembris congregare praecepit. Multique de extremis partibus Galliarum ad hoc conventum properantes de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimini exuit sacramentis; et sic viis iterum reseratis, pervium patificit volentibus ad regem Childeberthum accedere.
33. Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit.
Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit contra filiam suggestura.
His diebus Ingytrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad regem quasi filiam accusatura processit; in quo monastirium Berthefledis, filia quondam Chariberthi regis, resedebat. Sed ista egrediente, haec in Cinomannico est regressa. Erat enim gulae et somno dedita et nullam de officio Dei curam habens. Negutium vero Ingytrudis et filiae eius altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingitrudis monastirium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: 'Relinque virum tuum et veni, ut faciam te abbatissam gregi huic, quem congregavi'. At illa, audito levitatis consilio, cum viro Toronus advenit; ingressaque monastirio matris, dicebat viro: 'Regredere hinc et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum. Non enim videbit regnum Dei coniugio copulatus'. Ille vero ad me veniens, nontiavit mihi omnia, quae a coniuge audierat. Tunc ego accedens ad monastirium, canonum Nicenum decreta relegi, in quibus contenetur, quia: Si quis reliquerit virum et torum, in quo bene vixit, spreverit, dicens, quia non sit ei portio in illa caelestis regni gloria, qui fuerit coniugio copulatus, anathema sit. Quibus auditis, Berthegundis metuens, ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monastirio, rediit cum viro suo. Interpositis autem tribus vel quattuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater eius, depraecans eam ad se accedere. Ad illa, honeratis navibus, tam de rebus propriis quam viri sui, adsumpto secum uno filio, viro absenti, Toronus est adpulsa. Sed cum a matre propter inprobitatem viri retenere non possit, scilicit ne calumniam, quae eius dolo fabricata fuerat, exciperit, ad Berthchramnum, germanum eius, filium videlicet suum, Burdigalinsis urbis episcopum, eam direxit. Prosequenti igitur viro eius dicebat, quia: 'Sine consilio parentum eam coniugio copolasti; non erit uxor tua'. Erant enim iam fere XXX anni, ex quo coniuncti pariter fuerant. Adiit enim vir eius plerumque urbem Burdigalinsim, sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem rex Guntchramnus ad Aurilianensim urbem, sicut in superiorem librum memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir inpugnare verbis coepit, dicens: 'Abstulisti uxorem meam cum famulis eius. Et ecce! quod sacerdotem non decit, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis, dedecus adulterii perpetrasti'. Tunc furore commotus rex, adstrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro suo, dicens, quia: 'Parens mea haec est; si quicquam mali exercuit in domum viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir, coniux eius aufertur?' Tunc Bertechramnus episcopus pollicitus est, dicens: 'Venit ad me, fateor, soror, mea post multorum annorum curricula, quam pro caritatis ac desiderii studio tenui mecum, ut libuit. Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam revocetque quo voluerit, me obvium non habebit'. Et haec dicens, misit clam nuntius ad eam, mandans, ut, veste mutata ac penetentiam accepta, in basilica sancti Martini expeterit. Quod facere illa non distulit. Venitque vir eius cum multis insequentis viris, ut eam ex ipso loco sancto eiecerit. Erat enim in veste relegiosa, adserens, se accepisse paenetentiam; sed virum sequi dispexit. Interea defuncto apud Burdigalinsim urbem Bertechramno episcopo, haec ad se reversa, ait: 'Vae mihi, quae audivi consilio matris meae iniquae. Ecce! frater meus obiit; ecce! a viro derelicta sum, a filiis separata; et quo ibo infilex, vel quid faciam?' Tunc, habito consilio, Pectavum pergit; voluitque eam mater retenere secum, sed penitus non potuit. Ex hoc inimicitia orta, dum saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Berthechramni germani sui ostendit, dicens, quia: 'Haec et haec germanus meus mihi contulit'. Sed mater eius non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit, qui, effractam domum eius, omnes res illius cum hac donationem diriperit; unde se ipsam genetrix reddedit conprobatam, cum de rebus ipsis in sequenti filiae quaedam repetenti districta restituit. Sed cum, saepius ego vel frater noster Maroveus episcopus acceptis regalibus epistulis, ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Toronus, in iudicio quoque accedens, coegimus eam, in quantum potuimus, rationem sequi; mater vero eius flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi filiam exhereditatura de facultate paterna. Tunc in praesentiam regis exponens causas, filia absente, iudicatum est ei, ut, quartam partem filiae restitutam, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet. In qua causa Theutharius presbiter, qui nuper, ex referendario Sigyberthi regis conversus, praesbiterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem iuxta regis imperium celebraret. Sed, resistente filia, nec divisio facta nec scandalum resedatum est.
34. De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
Rigundis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret diceritque, se esse dominam, genetricemque suam servitio redeberit, et multis eam et crebro convitiis lacesserit ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater: 'Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me habentur, accipe et utere ut libet'. Et ingressa in registo, reseravit arcam monilibus ornamentisque praetiosis refertam. De qua cum diutissime res diversas extrahens filiae adstanti porregeret, ait ad eam: 'Iam enim lassata sum; inmitte tu', inquid, 'manum et eiece, quod inveneris'. Cumque illa, inmisso brachio, res de arca abstraheret, adpraehenso mater operturio arcae, super cervicem eius inlisit. Quod cum in fortitudine praemeret atque gulam eius axis inferior ita adterreret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum, quae erat intrinsecus, voce magna, dicens: 'Currite, quaeso, currite; ecce! domina mea a genetrice sua graviter suggillatur'. Et inrumpentes cellolam, qui coram foribus eorum praestulabantur adventum, erutam ab imminente interitu puellam adduxerunt foris. Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigundis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.
35. De interitu Waddonis.
Beretrudis vero moriens filiam suam heredem instituit, relinquens quaepiam vel monastiriis puellarum, quae ipsa instituerat, vel aeclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cui in superiore libro meminimus, quaerebatur, a genero eius equos suos fuisse direptus; cogitavitque accedere ad villam eius unam, quam reliquerat filiae suae, qui infra Pectavo termino erat, dicens: 'Hic a regno alterius veniens, diripuit equos meos, et ego auferam villam eius'. Interea mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam eius necessaria praepararet. Quod ille audiens, coniunctis secum hominibus ex domo illa, se ad bellum praeparat, dicens: 'Nisi moriar, non ingreditur Waddo in domum domini mei'. Audiens autem uxor Waddone, adparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: 'Ne accesseris illuc, care coniux; morieris enim, si abieris, et ego cum filiis misera ero'. Et iniecta manu, voluit eum retenire, dicente praeterea tum filio: 'Si abieris, pariter moriemur, et relinques genetricem meam viduam orfanusque germanus'. Sed cum eum haec verba paenitus retenire non possint, furore accensus contra filium et timidum eum mollemque exclamans, proiecta secure paene cerebro eius inlisit. Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus, abierunt, mandans iterum acturi, ut, domum scupis mundatam, stragulis scamna operiret. Sed ille parvi pendens mandatum eius, cum turbis, ut dixemus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum huius. Qui veniens, statim ingressus domum, ait: 'Cur non sunt scamna haec operta stragulis aut domus scupis mundata? ' Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit, caeciditque et mortuus est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lanceam, contra Waddonem dirigit; cuius mediam alvum ictu penetrans, a tergo egressa falarica, ruens ad terram, advenientem multitudinem, qui collecta fuerat, lapidibus obrui coepit. Tunc quidam de his qui venerant cum eo inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago ac populo mitigato, heiulante filio eius, eumque super equum elevans, adhuc viventem domui reduxit. Sed protinus sub lacrimis uxoris ac filiorum spiritum exalavit. Explicita igitur tam infilicem vitam, filius eius ad regem abiit resque eius obtenuit.
36. Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit.
Quod Childeberthus rex Theodeberthum filium suum Sessionas direxit.
Igitur anno quo supra regni sui Childeberthus rex morabatur cum coniuge et matre sua infra terminum urbis quam Strateburgum vocant. Tunc viri fortiores, qui erant in urbe Sessionica sive Meldensi, venerunt ad eum, dicentes: 'Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retenentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminus urbis tuae defensare studeamus'. At ille gavisus nuntio, Theudoberthum, filium suum seniorem, illuc dirigendum distinat. Cui comitibus, domesticis, maioribus atque nutriciis vel omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto huius anni direxit eum iuxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum. Suscepitque eum populus gaudens ac depraecans, ut vitam eius patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet.
37. De Droctegyselo episcopo.
Erat enim apud urbem Sessionas his diebus Droctigysilus episcopus, qui propter nimiam, ut ferunt, putationem quarto instante anno sensum perdiderat. Adserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset per emissionem archidiaconis, quem ab honore reppulerat, in tantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberit; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius. Cumque rex supradictus ad urbem venisset et hic melius ageret, non permittibatur ingredi urbem propter regem, qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac putator vini extra modum, quam sacerdotalem cautilam decit, tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus adgregata fuisset , iussum est, ut licerit ei ingredi urbem suam.
38. De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt.
Cum autem Faileuba regina Childeberthi regis, partu editu mox extincto, egrotaret, adtigit aures eius sermo, quod quidam vel contra eam vel contra Brunichildem regina agere conarentur. Cumque, confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset, omnia tam ei quam matri eius quae audierat reseravit. Verba autem huiuscemodi erant, quod scilicet Septimina, nutrix infantum eius, consilio suadere vellet regi, ut, eiectam matrem coniugemque relictam, aliam sortiretur uxorem et hic cum eodem quaecumque vellent vel actu agerent vel praecibus obtinerent. Quod si hoc rex nollet adquiescere quae suadebat, ipsum maleficiis interempto, elevatis filiis eius in regno, repulsa nihilhominus matrem eorum et aviam, ipsi regerent regnum. Huius enim consilii socius pronuntiat esse Sunnegysilum comitem stabuli et Gallomagnum referendarium atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad nutriendum regis parvolus fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius caederentur, profititur Septimina, virum suum Iovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi ipsumque secum scorto miscere. De his, quae supra diximus, causis pariter confitentur et memoratus viros in hoc consilio habitus indecant. Nec mora, inquiruntur et ipsi; sed conscientia terrente, latebram infra eclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait: 'Egrediemini in iudicio, ut cognoscamus de his quae vobis obiciuntur, si vera sunt an falsa. Nam, ego ut opinor, in haec eclesia fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset. Verumtamen promissionem habitote de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosus ab eclesia eductus puniri'. Tunc educti foris, cum rege venerunt ad iudicium; discussisque, reclamant, dicentes, quia: 'Septimina cum Droctulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes, numquam consentire voluimus hoc scelus'. Et rex: 'Si', inquid, 'vos nullam coniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae oculi voluistis?' Et statim eiecti foris, iterum eclesiam petierunt. Septimina vero cum Droctulfo vehementer caesa ac cauteriis accensis in faciae vulnerata, ablatis omnibus quae habebat, Marilegio villa deducitur, ut scilicet trahens molam his, qui in genitio erant positae, per dies singulos farinas ad victus necessaria praepararet. Droctulfum enim, incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt; sed post dies paucus fuga dilabitur. Inquisitusque ab actori, iterum ad regem deducitur; ibique multum caesus, iterum ad vineam, quam reliquerat, distinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus, privati a rebus quas a fisco meruerant, in exilio retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Gunthchramno et petentibus pro his, ab exilio revocantur; quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.
39. De scandalo in monasterio Pectavense.
De scandalo in monasterio Pectavense orto per Chrodechilde et Basina.
In monastirio vero Pectavinse, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, qui se Chariberthi quondam regis filiam adserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exacta sacramenta sanctimunialibus, ut, iniectis in abbatissam Leuboveram criminibus, eam monastyrium deiecta, ipsam substituerent principalem, egressa est cum XL aut eo amplius puellis et consubrinam suam Basinam, filiam Chilperici, dicens, quia: 'Vado ad parentes meos regis, ut eis contumeliam nostram innotiscere valeam, quia non ut filiae regum, sed ut malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur', infilex ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monastyrium, exhibebat. Egressa ergo ab eo, Toronus advenit, dataque nobis salutatione, ait: 'Depraecor, sanctae sacerdos, ut has puellas, quae in magna humilitate ab abbatissa Pectavinse redactae sunt, custodire digneris ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros exponamque eis quae patimur et revertar'. Quibus ego aio: 'Si abbatissa deliquit aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum et coniuncti arguamus eam; emendatisque negutiis, restituamini in monastirio vestro, ne dispergatur luxoria, quod sancta Radegundis ieiuniis et orationibus crebris aelymosinisque frequentibus adgregavit'. Et illa respondit: 'Nequaquam, sed ad reges ivimus'. Et ego: 'Quare rationi resistitis? Ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor, ne coniuncti sacerdotis eclesiarum vos a communionem removeant'. Sic enim et antecessores in epistulam, quae ad beatam Radegundem in initio huius congregationis scripserunt, habetur insertum. Cuius exemplaria huic lectioni inseri placuit. Exemplar epistulae . Dominae beatissimae et in Christo ecclesiae filiae Radegunde Eofronius, Praetextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victurius et Domnolus episcopi. Sollicita sunt iugiter circa genus humanum inmensae divinitatis provisura remedia nec ab assiduetate beneficiorum suorum quocumque loco vel tempore videntur aliquando seiuncta, cum pius rerum arbiter tales in hereditate culturae ecclesiasticae personas ubique dissiminat, quibus agrum eius intenta operatione fidei rastro colentibus, ad filicem centini numeri reditum divina temperiae Christi seges valeat pervenire. Tantum igitur benignitatis eius se passim dispensatio profutura diffundit, ut illum nusquam denegit, quod prodesse multis agnuscit; quarum personarum exemplo sanctissimo, cum iudicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae relegionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei primordia respirare et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicae sacramenta, ne quid hic minus adquirere, quam in urbis circuli, praedicantibus apostolis, obtinere, beatum Martinum peregrina de stirpe ad inluminationem patriae dignatus est dirigere, misericordiam consulenti. Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit; nam quod defuit ordine, suppletum est in mercede, quoniam sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Huius quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur reddiviva surgere supernae dilectionis exempla propitiatione divina; nam, declinante tempore saeculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore, et quod veterno tepuerat algore senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore. Sed cum paene eadem veneritis ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est mirum, si illum imitare videaris in opere, quem tibi ducem credimus iteneris extetisse: ut, cuius es secuta vestigia, filici voto conpleas et exempla, et beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo. Cuius opiniones radio praemicante, ita reddis audientium pectora caelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scentella succensi, raptim festinent avide in caritate Christi fonte vestri pectoris inrigari et, relictis parentibus, te sibi magis elegant, quam matrem facit gratia, non natura. Igitur huius studii vota videntes, gratias clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati conecti, quoniam confidimus, quas aput vos iubet colligi, suo vult amplexu servare. Et quia quasdam conperimus, divinitate propitia, de nostris territuriis ad institutionem vestrae regulae desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestrae petitionis epistulam libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore firmamus, ut, - licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt in Domini caritate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libente semel animo suscepisse, quoniam contaminare non decet Christo fides caelo teste promissa, ubi non leve scaelus est, templum Dei, quod absit, pullui, ut ab eo possit, ira succendente, disperdi, - tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis in Pectavina civitate vestro monastirio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi constituta nulli sit ulterius discedendi licentia, quae, sicut contenet regula, voluntate prodita videtur ingressa, ne unius turpi dedecore ducantur in crimine, quod apud omnes emicat in honore. Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua, insanae mentis inlicitatione succensa, ad tanti opproprii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva eiecta de paradiso, per qualemcumque locum de claustris ipsius monastirii, immo de caeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur, ita ut, si fortassis, Christo relicto, homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam ille, qui ei coniunctus est, turpis adulter et potius sacrilegus quam maritus, vel quisquis, ut hoc fierit, veninum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum est, caelesti iudicio, nobis optantibus, percellatur, donec, separatione facta, per conpetentem execrandi criminis paenitentiam a loco quo egressa fuerat recipi meruerit et adnecti. Adicientes etiam, ut eorum, qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condempnationis teneantur adstricti reatu; si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter, quam nostra diliberatio contenet, relaxare, noverint se nobiscum, aeterno definiente Iudice, causaturos, quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur. Quod nostrae determinationis decretum pro firmitatis intuitu propriae manus subscriptione credidimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum. Lecta igitur haec epistula, Chrodieldis dixit: 'Numquam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus'. Venerant enim pedestri iteneri a Pectavo nec ullius aequitis habuerant beneficium, unde anillae et satis exiguae erant. Sed nec victus alimonia ullam eis in viam quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram diae prima mensis primi; erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia inmensitate aquarum.
40. De fomite primi scandali.
Detrahebant enim et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et haec turbatae et monastirium fuerit derelictum; sed materiam huius scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothari regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subiecta et oboediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis. Tempore vero Sygiberthi, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistulis Sygiberthi regis, pro fide ac devotione Radegundis beata in partibus orientis clericos distinat pro dominicae crucis ligno ac sanctorum apostolorum ceterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora. Quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monastyrium locarentur. Sed ille dispiciens suggestionem eius, ascensis aequitibus, villae se contulit. Tunc regina iteratis ad regem Sigibertum direxit, depraecans, ut iniunctione sua quicumque ex episcopis haec pignora cum illo quo decebat honorem votumque eius exposcebat in monastyrium collocaret. Ad hoc enim opus beatus Eufronius urbis Toronicae episcopus iniungitur. Qui cum clericis suis Pectavo accedens, cum grandi psallentium et caereorum micantium ac thymiamatis apparatu sancta pignora, absente loci episcopo, in monastirium detulit. Post haec, cum ponteficis sui saepius gratiam quaereret nec possit adipisci, necessitate commota, cum abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensim urbem expetunt. De qua regulam sancti Caesarii atque Casariae beatae susceptam, reges se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensiones suae potuerant repperire. Ex hoc scandalum de diae in diae propagatum, tempus migrationis beatae Radegundis advenit. Qua migrante, iterum petiit abbatissa se sub sacerdotis sui potestate degere. Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit, se patrem earum, sicut dignum erat, fieri et, ubi necessitas fuisset, suam praebere defensionem. Unde factum est, ut habiens ad Childeberthum regem praeceptionem elicerit, ut ei hoc monastyrium, sicut reliquas parrochias, regulariter liceat gubernare. Sed nescio quid, credo, adhuc in eius animis resedisset, ut haec puellae adserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, praesentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: 'Intendetis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat. Sed, si, ut diximus, rationem praetermittetis nec salubre consilium vultis accipere, vel hoc conicite in animis vestris, ut, praeterito hiberni huius tempore, qui in hoc verno accessit, cum aurae commodiores fuerint, quo ducit voluntas pergere valeatis'. Quo consilio aptae suscipientes, subsequente aestate, relictis Toronus ceteris ac commendatis consobrinae suae Chrodieldes sanctaemonialibus, ad regem Gunthchramnum accessit. A quo suscepta ac muneribus honorata, Toronus est regressa, Constantinam, filiam Burgolini, in monastyrio Agustidunensi relicta, expectans episcopos, qui a rege fuerant iussi advenire et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multae tamen ex his, a diversis circumventi, matrimonio copolatae sunt, priusquam haec a rege regrederetur. Cumque praestulantes adventum nullum episcopum advenire senserunt, Pectavum regressi sunt et se infra basilica sancti Helari tutaverunt, congregatis secum furibus, homicidis, adulteris omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum atque dicentes, quia: 'Reginae sumus nec prius in monastyrio nostro ingrediemur, nisi abbatissa eiciatur foris'. Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucus annus, per murum se deiciens, ad basilicam sancti Helari confugit, multa in abbatissa crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. Sed postquam in monastyrium per eum locum, unde se praecipitaverat, funibus est adtracta, petiit, ut se in cellolam secretam reclauderet, dicens, quia: 'Multum peccavi in Domino et dominae meae Radegundae', - quae illis diebus suprestis erat - 'volo me', ait, 'ab hac frequentia congregationis totius amovere et paenitentiam pro neglectis meis agere. Scio enim, quia misericors est Dominus et remittit confitentibus se peccata'. Et ingressa est in cellolam. Cum autem hoc scandalum commotum fuisset et Chrodieldis a Gunthchramno rege regressa esset, haec, disrupto nocturnis horis osteo cellolae, egressa est a monastyrium et ad Chrodieldem abiit, multa sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens.
41. De caede in basilica sancti Hilari.
Dum autem haec agerentur, Gundigysilus Burdigalinsis, adiunctis secum Nicasium Ecolesinensim et Saffarium Petrocoricum ac ipso Maroveo Pectavensi episcopis, eo quod huius urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Helari advenit, arguens has puellas et in monastirio reducere cupiens. Sed cum illae obstinatius reluctarent et hic cum reliquis iuxta epistulam superius nominatam eis excommonionem indiceret, exsurgens turba murionum praefatorum tanta eos in ipsa sancti Helari basilica caede mactavit, ut, conruentes in pavimento episcopis, vix consurgere possint; sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi cum effractis capitibus basilicam sunt egressi. Tam inmensus enim eos, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut, egredientes a loco sancto nec sibi vale dicentes, unusquisque per viam, quam adrepere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitate et Desiderius diaconus Siagri Agustidunensis episcopi, qui, non inquisito Clenni flumines vado, quo primum litus attigit, est ingressus ac, nante equite, ripae ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores elegit, villas monastirii pervadit et, quoscumque de monastirio adripere potuissit, plagis ac caedibus adfectos suo servitio subiugabat, minans, ut, si monastirium possit ingredi, abbatissam de muro proiectam terrae deiecerit. Quod cum Childeberto rege nuntiatum fuisset, statim, directa auctoritate, praecipit Macconi comite, ut haec repraemere omni intentione deberet. Gundigisilus autem, cum has a commonione suspensas cum ceteris, ut diximus, reliquissit episcopis, epistulam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Gunthchramno fuerant adgregati. A quibus haec rescripta suscepit: Exemplar rescripti . Dominis semper suis atque apostolici sede dignissimis Gundegyselo, Nicasio et Saffario Aetherius, Syacrius, Aunacharius, Esichyus, Agroecula, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix et Berthechramnus episcopi. Litteras vestrae beatitudinis quantum, reserante nuntio, de vestra sospitate gavisi excepimus, tantum de iniuria, quam vos pertulisse signastis, non modico maerore adstringuemur, dum et regula transcenditur et nulla reverentia relegioni servatur. Sed quia indicastis monachas, quae de monastirio beatae memoriae Radigundi, instigante diabolo, fuerunt degressae, nullam a vobis adquieverant correctionem audire nec intra monastirii sui septa, de quo egressae fuerant, voluissent reverti, insuper basilicae domni Helarii per caedes vestras vestrorumque iniuriam intulisse, quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere: igitur quia optimae vos novimus statuta canonum percurrisse ac regulae plenitudinem contenere, ut, qui in talibus excessibus videntur depraehendi, non solum excommunicationem, verum etiam paenitentiae satisfactionem debeant coerceri, adeo reddentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indecamus, ea quae difinistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi debeamus consilio pare tractare, qualiter talium temiretas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli libeat sub hunc lapsum, faciente iactantia, similia perpetrare. Attamen, quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus indesinenter videtur monere, ut 'oportune inportune' debeamus quoscumque excedentes sidola praedicatione corregere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, adeo suggerimus, ut adhuc et oratione assidua Domini misericordiam depraecimini, ut ipse spiritu conpunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id, quod per delictum visae sunt contraxisse, digna satisfactione paeneteant, ut in monastirio suo vestra praedicatione animas, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur, ut ille, qui unam humeris inlatam ovem errantem ad ovilem reduxit, et de istarum transgressionem quasi adquisitum gregem congaudere dignetur, hoc specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidemus, tribuatis. Peculiares vester Aetherius peccator salutare praesumo. Cliens vester Isychius reverenter audeo salutare. Amatur vester Siagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbecus peccator famulanter saluto. Veneratur vester Veranus episcopus reverenter saluto. Famulus vester Filex salutare praesumo. Humilis vester atque amator Felix audeo salutare. Humilis atque oboediens vester Berthramnus episcopus salutare praesumo.
42. Exemplare epistolae, quam sancta Radegundis direxit.
Sed et abbatissa recitavit epistulam, quam beata Radegundis episcopis, qui suo tempore erant, diregi voluit. Cuius nunc iterum ipsa abbatissa exemplaria ad vicinarum urbium sacerdotes direxit. Cuius haec est exemplar: Exemplar epistulae . Dominis sanctis et apostolica sede dignissimis in Christo patribus, omnibus episcopis Radegundis peccatrix. Congruae provisionis tunc roborabiliter ad effectum tendit exordium, cum generalibus patribus, medicis ac pastoribus ovilis sibi conmissi causa auribus traditur, cuius sensibus conmendatur; quorum participatio de caritate consilium, de potestate suffragium, de oratione ministrare poterit interventum. Et quoniam olim vinclis laicalibus absoluta, divina providente et inspirante clementia, ad relegionis normam visa sum voluntariae duce Christo translata, ac pronae mentis studio cogitans etiam de aliarum profectibus, ut, annuente Domino, mea desideria efficerentur reliquis profutura, instituente atque remunerante praecellentissimo domno rege Chlothario, monastirium puellarum Pectava urbe constitui conditumque, quantum mihi munificentia regalis est largita, facta donatione, dotavi; insuper congregationem per me, Christo praestante, collectae regulam, sub qua sancta Casaria deguit, quam sollicitudo beati Caesarii antestites Arelatensis ex institutione sanctorum patrum convenienter collegit, adscivi. Cui, consentientibus beatissimis vel huius civitatis vel reliquis pontificibus, electione etiam nostrae congregationis, domnam et sororem meam Agnitem, quam ab ineunte aetate loco filiae colui et eduxi, abbatissam institui ac me post Deum eius ordinatione regulariter oboedituram conmisi. Cuique, formam apostolicam observantes, tam ego quam sorores de substantia terrena quae possedere videbamur, factis cartis, tradedimus, metu Annaniae et Saffirae in monastirio positae nihil proprium reservantes. Sed quoniam incerta sunt humanae conditionis momenta vel tempora, quippe mundo in fine currente, cum aliqui magis propriae quam divinae cupiant voluntate servire, zelo ducta Dei, hanc suggestionis meae paginam mereto apostulatus vestri in Christi nomen supraestis porrego vel devota. Et quia praesens non valui, quasi vestris provoluta vestigiis, epistulae vicarietate prosternor, coniurans per Patrem et Filium et Spiritum sanctum ac diem tremendi iudicii, sic repraesentatos vos non tyrannus obpugnit, sed legitimus rex coronet, ut, si casu post meum obitum, si quaecumque persona vel loci eiusdem pontifex seu potestas principis vel alius aliquis, quod nec fieri credimus, congregationem vel suasu malivolo vel inpulsu iudiciario perturbare temptaverit aut regulam frangere seu abbatissam alteram quam sororem meam Agnitem, quam beatissimi Germani praesentibus suis fratribus benedictio consecravit, aut ipsa congregatio, quod fieri non potest, habita murmoratione, mutare contenderit, vel quasdam dominationes in monasterio vel rebus monastirii quaecumque persona vel pontifex loci, praeter quas antecessores episcopi aut alii, me superstete, habuerunt, novo privilegio quicumque affectare voluerit, aut extra regulam exinde egredi quis temptaverit; seu de rebus, quas in me praecellentissimus domnus Chlotharius vel praecellentissimi domni reges, filii sui, contulerunt et ego ex eius praeceptiones permisso monastirio tradidi possedendum et per auctoritates praecellentissimorum domnorum regum Chariberthi, Guntchramni, Chilperici et Sigiberthi cum sacramenti interpositione et suarum manuum subscriptionibus obtenui confirmari; aut ex his, quae alii pro animarum suarum remedio vel sorores ibidem de rebus propriis contulerunt, aliquis princeps aut pontifex aut potens aut de sororibus cuiuslibet personae aut minuere aut sibimet ad proprietatem revocare sacrilego voto contenderit, ita vestra sanctitatem successorumque vestrorum post Deum pro mea supplicatione et Christi voluntate incurrat, ut, sicut praedones et spoliatores pauperum extra gratiam vestram habeantur, numquam de nostra regula vel de rebus monasterii, obsistentibus vobis, inmenuere valeat aliquid aut mutare. Hoc etiam depraecans, ut, cum Deus praedictam domnam sororem nostram Agnitem de saeculo migrare voluerit, illa in loco eius abbatissa de nostra congregatione debeat ordinare, quae Deo et ipsi placuerit, custodiens regulam, et nihil de proposito sanctitatis imminuat; nam numquam propria aut cuiuscumque voluntas praecipitat. Quod si, quod absit, contra Dei mandatum et auctoritatem regum aliquis de suprascriptis condicionibus vobis coram Domino et sanctis eius praecabiliter conmendatis agere aut de persona aut substantiam minuenda voluerit aut memoratae sorore meae Agnite abbatissae molestias aliquas inferre temptaverit, Dei et sanctae Crucis et beatae Mariae incurrat iudicium, et beatus confessores Helarium et Martinum, quibus post Deum sorores meas tradidi defendendas, ipsos habeat contradictores et persecutores. Te quoque, beati pontifex, successoresque vestros, quos patronos in causa Dei diligenter adscisco, si, quod absit, exteterit, qui contra haec aliquid moliri temptaverit, pro repellendo et confutando Dei hoste non pigeat ad regem, quem eo tempore locus iste respexerit, vel ad Pectavam civitatem pro re vobis ante Dominum conmendatam percurrere et contra aliorum iniustitia exsecutores et defensores iustitiae laborare, ut tale nefas ullo modo suis admitti temporibus rex patiatur catholicus, ne convelli permittant, quod Dei et mea et regum ipsorum voluntate firmatum est. Simul etiam principes, quos Deus pro gubernatione populi post discessum meum superesse praeceperit, coniuro per Regem, 'cuius non erit finis' et ad cuius nutum regna consistunt, qui eis donavit ipsum vivere vel regnare, ut monasterium, quod ex permisso et solatio domnorum regum patres vel avi eorum construxisse visa sum et ordinasse regulariter vel dotasse, sub sua tuitione et sermone una cum Agne abbatissa iubeant gubernare; et a nullo neque saepe dictam abbatissam nostram neque aliquid ad nostrum monasterium pertenentem molestari aut inquietari vel exinde imminui aut aliquid mutari permittat; sed magis pro Dei intuitu una cum domnis episcopis ipsi, me supplecante coram Redemptorem gentium, sicut eis conmendo, defensari iubeant et muniri, ut, in cuius honore Dei famulas protegunt, cum defensore pauperum et sponso virginum perpetualiter aeterno socientur in regno. Illud quoque vos sanctos pontifices et praecellentissimos domnos reges et universum populum christianum coniuro per fidem catholicam, in qua baptizati estis et ecclesias conservatis, ut in basilica, quam in sanctae Mariae dominicae genetrices honore coepimus aedificare, ubi etiam multae sorores nostrae conditae sunt in requie, sive perfecta sive inperfecta, cum me Deus de hac luce migrare praeceperit, corpuscolum meum ibi debeat sepeliri. Quod si quis aliud inde voluerit aut fieri temptaverit, obtenente cruce Christi et beata Maria, divinam ultionem incurrat, et, vobis intercurrentibus, in loco ipsius basilicae merear cum sororum congregationem obtenere loculum sepulturae. Et ut haec supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, ut in universalis aeclesiae archevo servetur, effusis cum lacrimis depraecor, quatinus, si contra inprobos aliquos necessitas exerit, ut vestra defensione soror mea Agnis abbatissa vel congregatio eius, quo succurri sibi poposcerint, vestrae misericordiae pia consolatio opem pastorali sollicitudine subministret, nec de me distitutas se proclament, quibus Deus praesidium vestrae gratiae praeparavit. Illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, per ipsum, qui de cruce gloriosam virginem, suam genetricem, beato Iohanni apostolo commendavit, ut, qualiter ab illo conpletum est Domini de mandato, sic sit apud vos indigna et humilis dominis meis aeclesiae patribus et viris apostolicis quod commendo; quod cum dignanter servaveritis deposito, meretis participes, cuius impletis mandatum, apostolicum digne reparetis exemplum.
43. Quod Teutarius ad hoc scandalum mitigando venit.
Post haec Maroveus episcopus, cum diversa inproperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Helari ad Gundegysilum episcopum vel reliquos conprovincialis eius distinat, ut, data conmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur. Sed nequaquam potuit obtenere. Childeberthus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet vel puellarum, quae egressae fuerant, molestias patiretur, Theutharium presbiterum ad dirimandas quaeremunias, quae inter easdem agebantur, distinat. Qui, provocatis Chrodieldem cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: 'Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliare merimur, tunc ad audientiam venire non differimus'. Haec audiens ille, ad episcopos abiit. Cumque cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtenere potuit de communione earum; et sic ad urbem Pectavam regressus est. Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad parentes, aliae ad domus proprias, nonnullae in his monasteriis, in quibus prius fuerant, sunt regressae, quia hiemem validum simul positae propter penuriam ligni tollerare non poterant. Pauci tamen cum Chrodieldae et Basina remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod alia aliae se praeponire cupiebat.
44. De temperiae anni praesentis.
Eo anno post clausum pascha tam inmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium etiam per minores vallium meatus ingentia currere flumina viderentur. Arbores in autumno floruerunt et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentes litoribus loca, quae numquam contingere consuetae fuerant, operirent, non minimum de sationibus inferentes damnum.
Explicit liber nonus.
Gregory of Tours The Miscellany
Liber 10
GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER DECIMUS
1. De Gregorio papa Romano.
Anno igitur quinto decimo Childeberthi regis diaconus noster ab urbe Roma sanctorum cum pigneribus veniens, sic retulit, quod anno superiore, mense nono, tanta inundatio Tiberis fluvius Romam urbem obtexerit, ut aedes antiquae deruerent, horrea etiam eclesiae subversa sint, in quibus nonnulla milia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modo trabis validae per huius fluvii alveum in mare discendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus et litori eiectae sunt. Subsecuta est de vestigio cladis, quam inguinariam vocant. Nam medio mense XI. adveniens, primum omnium iuxta illud, quod in Ezechiel profeta legitur: A sanctoario meo incipite, Pelagium papam perculit et sine mora etinxit. Quo defuncto, magna stragis populi de hoc morbo facta est. Sed quia eclesia Dei absque rectorem esse non poterat, Gregorium diaconem plebs omnis elegit. Hic enim de senatoribus primis, ab adulescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit, septimum infra urbis Romae muros instituit; quibus tantum delegans terrarum copiam, quantum ad victum cotidianum praebendum sufficeret, reliqua vindedit cum omni praesidio domus ac pauperibus erogavit; et qui ante syrico contextu ac gemmis micantibus solitus erat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu, ad altaris dominici ministerium consecratur septimusque levita ad adiutorium papae adsciscitur. Tantaque ei abstenentia in cibis, vigilantia in orationibus, strinuetas in ieiuniis erat, ut, infirmato sthomaco, vix consistere possit. Litteris grammaticis dialecticisque ac rethoricis ita est institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus; hoc apicem adtentius fugire temptans, ne, quod prius abicerat, rursum ei in saeculo de adepto honore iactantia quaedam subriperit. Unde factum est, ut epistulam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cuius filium ex lavacro sancto susciperat, coniurans et multa praece deposcens, ne umquam consensum praeberet populis, ut hunc huius honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romae Germanus eius anticipavit nuntium, et conpraehensum, disruptis epistulis, consensum, quod populus fecerat, imperatori direxit. At ille gratias Deo agens pro amicitia diaconi, quod repperisset locum honoris eius, data praeceptione, ipsum iussit institui. Cumque in hoc restaret, ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda paenitentia in hoc modo exorsus est: ORATIO GREGORII PAPAE AD PLEBEM. Oportet, fratres karissimi, ut flagella Dei, quae metuere ventura debuemus, saltim praesentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa quam patimur poena dissolvat; ut enim profeta teste praedictum est, 'pervenit gladius usque ad animam'. Ecce! etenim cuncta plebs caelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur; nec langor mortem praevenit, sed langoris moras, ut cernitis, mors praecurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta paenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Iudicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt; domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum heredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad paenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis, quicquid errando commisimus, et quod nequiter egimus, flendo puniamus. 'Praeveniamus faciem eius in confessionem', et sicut profeta ammonet: 'Levemus corda nostra cum manibus ad Deum'. Ad Deum quippe corda cum manibus levare est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis eregere. Dat profecto, dat tremore nostro fiduciam, qui per profetam clamat: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat'. Nullus autem de iniquitatum suarum inmanitate disperet; veternosas namque Ninnivitarum culpas triduana paenitentia abstersit, et conversus latro vitae praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit. Mutemus igitur corda et praesumamus nos iam percepisse, quod petimus. Citius ad praecem iudex flectitur, si a pravitate sua petitur corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos inportunis fletibus insistamus. Ea namque, quae ingrata esse hominibus inportunitas solet, iudicio veritatis placet, quia pius ac misericors Deus vult a se praecibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci. Hinc etenim per psalmistam dicit: 'Invoca me in die tribulationis tuae et eripiam te, et magnificabis me'. Ipse ergo sibi testes est, quia invocantibus miserere desiderat, qui ammonet, ut invocetur. Proinde, fratres karissimi, contrito corde et correctis operibus, ab ipso feriae quartae dilucolo septiformis laetaniae iuxta distributionem inferius designatam devota ad lacrimas mente veniamus, ut districtus iudex, cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab eclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani cum praesbyteris regionis sextae. Omnes vero abbatis cum monachis suis ab eclesia sanctorum martyrum Protasi et Gervasi cum praesbyteris regionis quartae. Omnes abbatissae cum congregationibus suis egrediantur ab eclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri cum praesbyteris regionis primae. Omnes infantes ab eclesia sanctorum martyrum Iohannis et Pauli cum praesbyteris regionis secundae. Omnes vero laici ab eclesia sancti protomartyris Stephani cum praesbyteris regionis septimae. Omnes mulieres viduae ab eclesia sanctae Eufimiae cum praesbyteris regionis quintae. Omnes autem mulieres coniugatae egrediantur ab eclesia sancti martyris Clementis cum praesbyteris regionis tertiae, ut, de singulis eclesiis exeuntes cum praecibus ac lacrimis, ad beatae Mariae semper virginis genetricis domini nostri Iesu Christi basilicam congregemur, ut, ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promerire valeamus. Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere iussit per triduum ac depraecare Domini misericordiam. De hora quoque tertia veniebant utrique chori psallentium ad eclesiam, clamantes per plateas urbis Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster, qui aderat, in unius horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoaginta homines ad terram conruisse et spiritum exalasse. Sed non distitit sacerdos dandus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconato degeret. Cumque latibula fugae praepararet , capitur, trahitur et ad beati apostoli Petri basilica deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus, papa Urbis datus est. Sed nec distetit diaconus noster, nisi ad episcopatum eius de Porto rediret et, qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione suspiceret.
2. De reditu Griponis legati ab imperatore Mauricio.
Gripo autem ab imperatore Mauricio rediens, haec nuntiavit, quod anno superiore, cum, adepto navigio, cum sociis suis Africae portum adtigisset, Cartaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, iussionem opperientes praefecti qui aderant, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Euanti scilicet, qui cum eodem abierat, direptam speciem de manu cuiusdam negutiatoris metato detulit. Quem ille prosecutus cuius res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat. Sed isto differente, cum de die in diem hoc iurgium in maius propagaretur, quadam die negutiator puerum illum in platea repperit, adpraehensumque vestimento eius, tenere coepit, dicens, quia: 'Non a me laxaberis, priusquam res, quas violenter deripuisti, meae dicione restituas'. At ille excutere se de eius manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum regressus est nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati Bodigysilus, filius Mummolini Sessionici, et Euantius, filius Dinami Arelatensis, et hic Gripo genere Francus, qui, elevantes de epolo sopore se dederant pro quiete. Quod cum seniore urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus vel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum diriget. At illi inopinantes expergefacti, obstupiscunt, cernentes haec quae gerebantur. Tunc ille qui prior erat exclamat, dicens: 'Arma deponite et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice, qualiter homicidium factum est'. Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Iuraverunt homines illi, quod custodire inpatientia non permisit. Sed mox egrediente Bodigysilo gladio percutiunt, similiter et Euantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Gripo, adrepta arma, cum pueris qui secum erant processit ad eos, dicens: 'Quae gesta fuissent, nos ignoramus, et ecce! socii iteneris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. Iudicavit Deus iniuriam nostram et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis. Nec ultra erit pax inter regis nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus et pro adiutorio rei publicae inpertiendo. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non custodiatur inter principes pax promissa'. Haec et huiuscemodi Griponi verba proferente, soluto Cartaginensis belli procincto, regressus est unusquisque ad propria. Praefectus vero ad Griponem accedens, mulcere coepit animos eius de his quae gesta fuerant, ordinans, qualiter ad praesentiam imperatoris accederet. Qui veniens, narrata legatione, pro qua directus fuerat, exitum sociorum exposuit. Qua de causa imperator valde molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum iuxta id quod Childeberthi regis iudicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est.
3. Quod exercitus Childeberthi regis in Italiam abiit.
Haec a Gripone Childebertho rege relata, confestim exercitum in Italiam commovere iubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessarium inserenda. Audovaldus vero dux cum Vinthrione, commoto Campaniae populo, cum ad Mettensim urbem, qui ei in itenere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regione putaretur inferre. Sed et alii quoque duces similiter cum falangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem adficerent, quam quiddam victuriae de inimica gente patrarent. Adpropinquantes autem ad terminum Italiae, Audovaldus cum sex ducibus dextram petiit atque ad Mediolanensim urbem advenit; ibique eminus in campestria castra posuerunt. Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praeda, ut aliquid victus adquirerent, a Langobardis inruentibus passim per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territurio, quod Ceresium vocitant, ex quo parvus quidem fluvius, sed profundus egreditur. Super huius laci litus Langobardos resedere audierant. Ad quem cum adpropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, transirent, a litore illo unus Langobardorum stans, lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: 'Hodie apparebit, cui Divinitas obtenere victuriam praestit'. Unde intellegi datur, hoc signum sibi Langobardi praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce! omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen, nullum de his repperiunt, nisi tantum recognuscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerunt vel tenturia fixerant. Cumque nullum de his depraehendissent, ad castra sua regressi sunt; ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque, quia: 'Post triduum cum eisdem venimus, et hoc vobis erit signum. Cum videritis vellae huius, quae in monte sita est, domus incendia concremare et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis, nos cum exercitu, quem pollicimus, adesse'. Sed expectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex his venisse contemplati sunt. Chedinus autem cum tredecim ducibus levam Italiae ingressus est, quinque castella coepit, quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam desenteriae graviter exercitum adficiebat, eo quod aeris incongrue insuetique his hominibus essent, ex quo plerique interierunt. Commoto autem vento et data pluvia cum paulisper refrigiscere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? Per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent neque se de inimicis ulcisci possint, eo quod se in locis communissint firmissimis, neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinensis munierat muros, infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus ac fame adtritus, redire ad propria distinavit, subdens etiam illud, accepta sacramenta, regis ditionibus, quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos et alias abduxere praedas. Et sic regredientes, ita fame conficiebantur, ut prius et arma et vestimenta ad coemendum victum demerent quam locum genetale contingerent. At Aptacharius Langobardorum rex legationem ad Gunthchramnum regem cum huiuscemodi verbis direxit: 'Nos, piissimi rex, subiecti atque fidelis vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, esse desideramus; nec discedimus a sacramento, quod praecessoris nostri vestris decessoribus iuraverunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit nobis pax et concordia, ut, ubi necessarium fuerit, contra inimicos auxilium praebeamus, ut, vestra scilicet nostraque gente salvata ac nos pacificos cognuscentes, terreantur magis adversarii, qui in circuitu obstrepunt, quam de nostra discordia gratulentur'. Pacifice haec Gunthchramnus rex verba suscepit misitque eos ad nepotem suum Childeberthum regem. Dum autem, haec narrata, in loco commorarentur, venerunt alii, qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes Paulumque in locum eius substitutum , eiusmodi verba, quae supra diximus, deferentes. Sed Childeberthus rex placitum cum eisdem ponens, ut, quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere iussit.
4. Mauricius interfectores direxit.
Quod Mauricius imperator interfectores legatorum in Galliis direxit.
Mauricius autem Chartaginensis illos, qui legatos Childeberthi regis anno superiore interimerant, vinctus manibus catenisque oneratos, ad eius dirigit praesentiam, XII scilicet numero viros, sub ea videlicet condicione, ut si eos interficere vellit, haberet licentiam; sin autem ad redimendum laxaret, CCC pro unoquoque acceptis aureis, quiesceret, sicque ut quod vellit elegeret, quo facilius, sopito scandalo, nulla occansio inter ipsos inimicitiae oreretur. Sed rex Childeberthus differens homines vinctos accepere, ait: 'Incertum apud nos habetur, utrum hi sint homicidae illi, quos adducitis, an alii, et fortassis servi cuiuscumque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti'. Praesertim et Gripo adstabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus qui interfecti sunt, ac dicebat, quia: 'Praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum milibus inruit super nos, interimitque socios meos; in quo excidio et ego ipse interieram, si me viriliter defendere nequivissim. Accedens autem ad locum, homines agnoscere potero; de quibus, si imperator vester, ut dicitis, nostro cum domino pacem custodire deliberat, ultionem exegere debet'. Et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscidere iubet.
5. Quod Chuppa limitem Toronum inrupit.
His autem diebus Chuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, inrupto Toronicae urbis termino, pecora reliquasque res, quasi praedam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolae praesensissent, collecta multitudine, eum sequi coeperunt. Excussaque praeda, duos ex pueris eius interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis; quibus vinctis, ad Childeberthum regem transmiserunt; quos ille in carcerem conici iubens, interrogari praecipit, cuius auxilio Chuppa fuisset ereptus, ut ab his non compraehenderetur qui sequebantur. Responderunt, hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum iudiciaria regebat potestate, fuisse. Protinusque rex, directis litteris, comitem urbis iubet, ut eum vinctum in praesentia regis dirigerit; quod si resistere conaretur, vi oppraessum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat adquirere. Sed ille non resistens, datis fideiussoribus, quo iussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio nec noxialis inventus, pacificatus cum eodem, redire ad propria iussus est, datis tamen domestico illi munera prius. Ipsi quoque Chuppa, iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badigysili quondam Caenomannensis episcopi diripere sibi in matrimonio voluit. Inruens autem nocte cum coneo sociorum in villam Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis matrisfamilias, genetrix scilicet puellae; egressaque cum famulis contra eum, vi reppulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.
6. De carcerariis Arvernis.
Apud Arvernus vero vincti carceris nocte, nutu Dei disruptis vinculis reseratisque aditibus custodiae, egressi, eclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catinarum addi iussissit, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt; et sic, obtenente Avito pontifice , eruti, propriae sunt redditi libertati.
7. Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit.
In supradicta vero urbe Childeberthus rex omnem tributum tam eclesiis quam monasteriis vel reliquis clericis, qui ad eclesiam pertinere videbantur, aut quicumque eclesiae officium excolebat, larga pietate concessit. Multum enim iam exactores huius tributi expoliati erant , eo quod per longum tempus et succedentum generationes, ac divisis in multis partibus ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum; quod hic, Deo inspirante, ita praecipit emendare, ut, quod super haec fisco debitur, nec exactore damna percuterent nec eclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.
8. De Eulalio et Tetradia, quae uxor eius fuit.
In confinio vero termini Arverni, Gabalitani atque Ruteni sinodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ad eam Eulalius comes res, quas ab eo fugiens secum tullisset. Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium reliquerit vel quemadmodum ad Desiderium confugirit, altius memorandam putavi. Eulalius autem, ut iuvenilis aetas habet, agebat quaepiam inrationabiliter; unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in ea odium, quam amare debuerat. Denique cum in oraturium domus suae haec in oratione frequenter incumberet et nocturnas vigilias persaepe, dormientibus famulis, in oratione cum lacrimis expleret, in cilicio, quo orabat, suggillata repperitur. Sed nescientibus cunctis, quis haec fecisset, crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernae urbis conperisset, eum a communione submovet. Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martiris Iuliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, quaerens se inauditum a commonione remotum. Tunc episcopus permisit eum cum ceteris missarum spectare sollemnia. Verum ubi ad communicandum ventum est et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: 'Rumor populi parricidam te proclamant esse. Ego vero, utrum perpetraveris hoc scelus an non, ignoro; idcirco in Dei hoc et beati martiris Iuliani statuo iudicium. Tu vero, si idoneus es, ut adseris, accede propius et sume tibi eucharistiae particulam atque inpone ore tuo. Erit enim Deus respector conscientiae tuae'. At ille, accepta eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiore. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, coniugem neglegere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius adficiebat. Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in qua ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat, perdidissit et ille abisset ad regem, haec a Viro, - sic enim erat nomen hominis - mariti sui nepote, concupiscitur, scilicet ut, quia ille perdiderat coniugem, huius matrimonio iungeretur. Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei. Quae omnem substantiam viri sui tam in auro quam in argento vel vestimentis, et qua movere poterant, cum seniore filio secum sustulit, relictum in domo alium iuniorem. Rediens vero Eulalius ex itenere, conperit quae accesserant. Sed cum, mitigato dolore, paulolum quievisset, super Virum nepotem suum inruit eumque inter arta vallium Arvernorum interimit. Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdederat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, coniugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugduninse diripuit eamque accepit. Sed concubinae eius, instigante, ut quidam adserunt, invidia, maleficiis sensum eius oppilaverunt. Post multum vero tempore Eulalius Emerium, huius puellae consubrinum, clam adpetiit occiditque. Similiter Socratium, fratrem socerae suae, quem pater ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrari perlongum est. Iohannis, filius eius, qui cum sua discesserat genetrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque iam Innocentius episcopatum Rutini urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res, quae ipsi in huius civitatis territurio debibantur, per huius auxilium recipere possit. Sed Innocentius ait: 'Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo reteneam, faceam quae praecaris'. Ad ille transmisit puerum Iohannem nomine recepitque res suas. Suscepto quoque Innocentius episcopus puero, totundit comam capitis eius deditque eum archidiaconum eclesiae suae. Qui in tanta se abstenentia subdedit, ut pro tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret et pro equo asinum uteretur, vestimenta vilissima habens. Igitur coniuncti, ut diximus, sacerdotes et viri magnifici in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agyno repraesentatur, atque Eulalius contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de eius, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquereret, iudicatum est Tetradiae, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque, quos de Desiderio conceperat, incestos habere; illud etiam ordinantes, ut, si haec, quae Eulalio est iussa, dissolveret, accedendi in Arverno licentia praeberetur resque suas, quae ei ex paterna successione obvenerant, absque calumnia frueretur. Quod ita factum est.
9. De exercitu Gunthchramni regis, qui in Brittaniam abiit.
Dum haec agerentur et Brittani circa urbis Namneticam utique et Redonicam valde desevirent, Gunthchramnus rex exercitum contra eos conmoverii iussit; in quorum capite Beppolenum et Ebracharium duces delegit. Sed Ebracharius suspectus, quod, si victuria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum eius adquireret, inimicitias cum eodem conectit, ac per viam totam se blasphemiis, convitiis atque maledictionibus lacessunt. Verum per via, qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quo transmissi, ad Uldam fluvium pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. Coniunctus enim fuerat eo tempore Beppoleno presbiter quidam, dicens: 'Si secutus me fueris, ego te usque Warocum ducam ac Brittanos tibi in unum collectos ostendam'. Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procincto Beppolenus abiret, quia ei iam ex anteriore tempore invisus erat, Baiocassinos Saxones, iuxta ritum Brittanorum tonsos atque cultu vestimenti conpositos, in solatium Waroci abire praecepit. Adveniente autem Beppoleno cum his qui cum eum sequi voluerunt, certamen iniit multosque per biduum de Brittanis ac Saxonibus suprascriptis interimit. Recesserat enim ab eo Ebracharius cum maiori manu nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. Die autem tertia, cum iam qui cum eo erant interfecerentur atque ipse sauciatus lancia repugnaret, inruentibus super eum Waroco cum supradictis, interfecerunt eum. Incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus magis luto necti quam gladio trucidati sunt. Ebracharius vero usque Venetus urbem accessit. Miserat enim ad eum obviam episcopus Regalis clericos suos cum crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. Ferebant etiam quidam eo tempore, quod Warocus in insulis fugire cupiens cum navibus oneratis auro argentoque vel reliquis rebus eius, cum alta maris coepissent, commoto vento, dimersis navibus, res quas inposuerat perdidissent; tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit obsedesque cum multis muneribus tradidit, promittens se numquam contra utilitatem Gunthchramni regis esse venturum. Quo recedente, et Regalis episcopus cum clericis et paginsibus urbis suae similia sacramenta dedit, dicens, quia: 'Nihil nos dominis nostris regibus culpabelis sumus nec umquam contra utilitatem eorum superbi extitimus, sed in captivitate Brittanorum positi, gravi iugo subditi sumus'. Pace igitur celebrata inter Warocum atque Ebracharium, dixit Warocus: 'Discedite nunc et renuntiate, quia omnia quae iusserit rex sponte implire curabo; quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsedem tribuam'. Et ita fecit, cessatumque est a bello. Verumtamen multitudo magna, sicut de regali exercitu, ita et de Brittanis caesa est. Egrediente autem exercitu a Brittaniis ac transeuntibus amnem robustiores, inferiores et pauperes, qui cum his erant, simul transire non potuerunt. Cumque in litus illud Vicinoniae amnis restitissent, Warocus, oblitus sacramenti atque obsedum, quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, adpraehensisque viris, quos in litore illo repperierat, vinculis alligat, resistentes interfecit, nonnullis, qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mari deiectis. Dimissi sunt postea multi a coniuge Waroci cum cereis et tabulis quasi liberi et ad propria sunt regressi. Exercitus vero ipsius, qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andigavam urbem dirigit, Meduanae torrentis expetens pontem. Sed parva quae prius transiit manus ad ipsum, quem praefati sumus, pontem spoliati, caesi et ad omne dedecus sunt redacti. Per Toronicum vero transeuntes, praedas agentes, multos expoliaverunt; inopinantes enim repperierant incolas loci. Multi tamen de hoc exercitu a Gunthchramnum regem accesserunt, dicentes, quia Ebracharius dux ac Wiliacharius comes, accepta pecunia Waroco, exercitum perire fecissent. Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum convitiis actus a rege, a praesentia eius discedere iussus est, Wiliachario comite per fugas latitante.
10. De interitu Chundonis, cubicularii eius.
Anno igitur XV. Childeberthi regis, qui est Gunthchramni VIIII. atque XX, dum ipse Gunthchramnus rex per Vosagum silvam venationem exerceret, vestigia occisi buvali depraehendit. Cumque custodem silvae artius distringeret, quis haec in regale silva gerere praesumpsissit, Chundonem cubicularium regis prodidit. Quo haec loquente, iussit eum adpraehendi et Cavillonum conpactum in vinculis duci. Cumque uterque in praesentia regis intenderent et Chundo diceret, numquam a se haec praesumpta quae obiciebantur, rex campum diiudicat. Tunc cubicularius ille, dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campum uterque steterunt; iactaque puer ille lancea super custodem silvae, pedem eius transfigit, moxque resupinus ruit. Puer vero, extracto cultro, qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incedere temptat, cultro sauciati ventre transfoditur. Cecideruntque ambo et mortui sunt. Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Adclamante vero rege, ut conpraehenderetur, priusquam limen sanctum adtingerit, conpraehensus est vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus. Multum se ex hoc deinceps rex paenitens, ut sic eum ira praecipitem reddidisset, ut pro parvolae causae noxia fidilem sibique virum necessarium tam celeriter interemissit.
11. De infirmitate Chlothari iunioris.
Chlotharius vero, Chilperici quondam regis filius, graviter aegrotavit et in tantum disperatus est habitus, ut rege Gunthchramno obitus eius fuisset nuntiatus. Unde factum est, ut egrediens de Cavillonno, quasi Parisius accedere cupiens, usque ad terminos Sinonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de itenere est regressus. Sed cum eum Fredegundis, mater eius, disperatum vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est. Sed et Warocum nuntios dirigit, ut, qui adhuc captivi in Brittaniis de exercitu Gunthchramni regis retenebantur, pro huius vita absolverentur. Quod ita Warocus implevit. Unde manifestatum est, huius mulieris conludio et Beppolenum interfectum et exercitum fuisse conlisum.
12. De malitia Bertegundis.
Ingytrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit, unde reliqua congregatio maxime murmoravit; sed, nobis increpantibus, cessavit a iurgio. Haec vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulirat, obtestavitque, ut neque in monasterio, quod instituit, neque super sepulchrum eius permitteretur orare. Quae octuaginsimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepulta est septimo Idus mensis primi. Sed veniens filia eius Berthegundis Toronus, cum non fuisset excepta, ad Childeberthum regem abiit, postulans, ut ei licerit in locum matris suae monasterium regere. Rex vero oblitus iudicii, quod matri eius fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec contenente, ut res omnes, quas mater vel pater eius habuerant, suo dominio subiugaret, et quicquid monasterio Ingytrudis reliquerat, auferretur. Cum quo praecepto veniens, ita cuncta supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra praeter vacuos relinquerit parietes, colligens secum diversorum criminum reos, quos in seditionibus praeparatos, qui, si quid erat de villabus reliquis, quod devoti dederant, fructum auferrent. Tantaque ibi mala gessit, quae vix ex ordine poterunt narrari. Haec vero, acceptis his rebus, quas diximus, in Pectavum rediit, multa in abbatissam crimina evomens falsa, quae parens eius proxima habebatur.
13. Altercatio de resurrectione.
His autem diebus extitit quidam de presbiteris nostris Sadduceae malignitatis infectus veneno, dicens, non esse futuram resurrectionem. Cumque nos eam sacris litteris praedictam et apostolicae traditiones auctoritatem monstratam adfirmaremus, respondit: 'Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus, utrum sit an non, praesertim cum Dominus iratus primo homini, quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis, cum in pulverem redacturum hominem resurgere ulterius Divinitas non promittat?' Cui ego: 'Quid de hac causa vel ipsius Domini et Redemptoris nostri vel patrum praecessorum verba loquantur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi, cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis ad populum tuum. Sepultus in senectute bona. Et ad Cain dicitur, quia: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Unde liquido apparit, vivere animas post egressum corporis atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestulare. Sed et de Iob scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectionem mortuorum. Et profeta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Numquid qui dormit non adiciet, ut resurgat? Hoc est, qui mortis somno oppraemitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Esaias, quod de sepulchris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel profeta, cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuet. Sed et illud manifestum fuit resurrectionis indicium, quod Helisei ossa tangens extinctum cadaver virtutis effectu revixerit; quod ipsius Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectionem manifestavit, qui morte mortem intulit et de sepulchro vitam mortuis reformavit'. Ad haec presbiter: 'Quod Dominus in adsumpto hominem mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo; illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto'. Et ego: 'Et quae fuit necessitas Filio Dei de caelo discendere, carnem adsumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem, quem plasmaverat, non permaneret in mortem perpetuam derelinqui? Sed et iustorum animae, quae usque passionem eius infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt. Nam discendens ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur, eduxit iuxta illud: Et in sepulchro eius resurgunt mortui'. Et presbiter ait: 'Numquid possunt ossa in favilla redacta iterum animari et hominem viventem proferre?' Et ego respondi: 'Nos credimus, quia, quamlibet in pulvere redigatur homo et aquis ac terrae venti violenti inpetu dispergatur, non sit difficile Deo haec ad vitam resuscitari'. Presbiter respondit: 'Hic maxime vos errare puto, ut adserere verbis lenibus temptetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis inmersum, piscium faucibus devoratum, in stercore redactum et per secretum degestionis eiectum aut aquis labentibus deiectum aut terra conputriscente abolitum ad resurrectione venturum'. Ad haec ego respondi: 'Oblivione apud te traditum est, ut opinor, quid Iohannis euangelista, super pectus dominicum recumbens ac divini mistyrii arcana rimans, in Apocalipsim dicat: Tunc, inquid, reddit mare mortuos suos. Unde manifestum est, quia, quidquid humani corporis piscis absorbuit, alis rapuit, bestia degluttivit, a Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit, quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit; sed ita haec in integritate solida, sicut prius fuerat, reparabit, ut corpus, quod fuit in mundo, aut poenam iuxta meritum serat aut gloriam. Sic enim ipse Dominus in euangelio ait, quia: Filius hominis veniet in gloriam Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera sua. Sed et Martha, cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio, quia resurgit in resurrectionem in novissima die. Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita. Ad haec presbiter: 'Quomodo autem in psalmo dicitur, quia: Non resurgunt impii in iudicio?' Et ego respondi: 'Non resurgunt, ut iudicent, sed resurgunt, ut iudicentur. Nec enim sedire cum impiis Iudex potest, causas suorum redditurus actuum'. Et ille: 'Dominus', inquid, 'in euangelio dixit: Qui non credederit, iam iudicatus est; utique, quia peribit resurrectione'. Et ego respondi: 'Iudicatus est enim, ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non crededit unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit in corpore, patiatur. Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius resurgant mortui, quia, sicut illos, qui defuncti sunt sancti, caelum, ut credimus, retinet, - de quorum sepulchris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci inluminentur, clodi gressum recipiant, lyprosi mundentur et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, - ita credimus et peccatoris in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri'. Et presbiter ait: 'In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognuscet amplius locum suum'. Ego dixi: 'Hoc est, quod ipse Dominus per parabulam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala. Non autem cognovit dives ille purporas suas et byssum nec dilicias convivii, quas ei vel aer vel terra vel mare protulerat, sicut nec Lazarus vulnera aut putridines, quas iacens ante eius ianuas perferebat, vel cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis'. Presbiter dixit: 'In alio psalmo legimus, quia: Exiet spiritus eorum et revertentur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum'. Ad haec ego: 'Bene ais, quia, cum egressus fuerit ab homine spiritus et iacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo relinquit, acsi verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum excolere; non cogitat congregare aurum, argentum vel reliquas divitias mundi. Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus, in quo ipse, ut ait, Christus loquebatur, evidenter expraemit, dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, sicut ille mortuus est et resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambolemus. Et iterum: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes inmutabimur. Canit enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur. Et iterum: Stilla autem ab stilla defert in claritatem, sic et resurrectio mortuorum. Item illic: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem, et reliqua. Item illic: Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum. Ad Thessalonicenses autem evidentissime futuram resurrectionem designat, dicens: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristimini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducit cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei discendit de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis. Plurima sunt enim de his testimonia, quae hanc causam adfirmant. Sed tu, ignoro, quid ambigas de resurrectione, quam sancti expectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc enim resurrectionem et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in aestate foliis tectae, hieme veniente, nudantur; succedente vero verno, quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur. Haec ostendunt et illa quae iaceuntur semina terris; quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Quae omnia ad fidem resurrectionis mundo manifesta sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit iustis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decedant ergo cuncti in voluptatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si iudicium futurum non erit. Vel illud, inprobe, non formidas, quid ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquid, Filius hominis in sedem maiestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis, et statuit oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Et his dicit: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis. Atque, ut ipsa Scriptura docet, ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Putasne, erit resurrectio mortuorum aut iudicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis, dicens: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra'. Ad haec contristatus presbiter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere resurrectionem iuxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.
14. De interitu Theudulfi diaconi.
Erat autem tunc temporis Theudulfus diaconus urbis Parisiacae, qui sibi videbatur in aliquo sciolus, qui saepius de hac causa altercationes movebat. Hic autem de Parisius abscedens, Andecavo venit et se Audoveo episcopo subdidit propter antiquam amicitiam, quam simul Parisius commorantes habuerant; unde et a Ragnimodo Parisiacae urbis episcopo saepius excommunicatus est, cur ad eclesiam suam, in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret. Hic in tanta familiaritate cum praefato Andecavae urbis episcopo adhaeserat, ut non se possit ab eius inportunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat. Factum est autem, ut aedificarit super muros urbis solarium, de quo, caenae epolo perfuncto, discendens manum super diaconum sustentabat, qui in tantum erat crapulatus a vino, ut vix vel fingere gressum valeret, puerumque, qui praeibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit. Quo inpulso, hic cum se continere non potuissit, cum ipso impetu de muro praecipitatus sudariumque episcopi, quod balteo dependebat, adripiens; cum quo paene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abba velociter amplectissit. Qui ruens super lapidem, confractis ossibus et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens, spiritum exalavit. Erat enim et vino deditus et in adulteriis dissolutus.
15. De scandalum monasterii Pectavensis.
Cum autem scandalum, quod, serente diabulo, in monasterio Pectavensi ortum, in ampliore cotidie iniquitate consurgerit et Chrodieldis, adgregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis, adulteris, fugitivis vel reliquorum criminum reis, in seditione parata resederet, iussit eos, ut, inruentes nocte monasterium, abbatissam foris extraherent. At illa tumultum sentiens veniente, ad sanctae crucis arcam se deportari poposcit, - gravabatur enim dolore humores podagrici - scilicet ut vel eius foveretur auxilio. Et licet ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armis huc illucque vagarentur per monasterium, inquirentes eam, introeuntes in oraturium, repperierunt iacentem super humum ante arcam sanctae crucis. Tunc unus acerbior ceteris, qui ad hoc scelus patrandum adgressus fuerat, ut abbatissam gladio dividerit, ab alio, ut credo divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine, solo decubans, votum, quod leve conceperat animo, non explevit. Interea Iustina praeposita cum aliis sororibus pallam altaris, quod erat ante crucem dominicam, extincto cereo, abbatissam operit. Sed venientes cum evaginatis gladiis ac lanceis, scissa veste et paene sanctimunialium manibus laniatis, adpraehensam praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesariae, detrahunt et usque basilicam sancti Helari inter manus deferunt custodiae mancipandam; adpropinquantesque basilicae, caelo modico albiscente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt. Revertentesque abbatissam adpraehendunt, extrahunt et in custodia iuxta sancti Helari basilicam in locum, ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad usteum custodibus, ne quis ullum captivae praebiret auxilium. Exinde nocte sub obscura adgressi monasterium, cum nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta prumptuario cupa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem inieciunt, factumque farum magnam de huius incendio, cuncta monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes. Haec autem gesta sunt ante septem dies paschae. Cumque episcopus haec omnia graviter ferret nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: 'Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non reteneatur; alioquin non celebrabo pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ullus catecuminus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur iubeatur absolvi. Quod si nec sic volueritis, collectis civibus, auferam eam'. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: 'Si eam violenter quis auferre temptaverit, statim eam gladio percutite' Adfuit enim diebus illis Flavianus, nuper domesticus ordinatus, cuius ope abbatissa sancti Helari ingressa basilica absolvitur. Inter haec ad sepulchrum sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor, superveniente die, per Chrodieldes superbiam augeretur et assiduae caedes vel reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur atque ita haec iactantia tumuisset, ut consubrinam suam Basinam altiore coturno dispiceret, illa paenitentiam agere coepit, dicens: 'Erravi sequendo Chrodieldis iactantiam. Et ecce! dispectui habeor ab eadem et abbatissae meae contumax exsisto'. Et conversa, humiliavit se coram abbatissam, expetens pacem eius; fueruntque pariter uno animo eademque voluntatem. Denique, orto igitur scandalum, pueri qui cum abbatissa erant, dum seditione, quam Chrodieldis scola commovit, resisterint, puerum Basinae percutiunt, qui cecidit et mortuus est. At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina, relicta abbatissa, discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in pace, quam prius habuerant, redierunt. Postea vero multi inter has scolas inimicitiae ortae sunt; vel quis umquam tantas plagas tantasque strages vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine iurgio vel momentum aliquod sine fletu? Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Gunthramno regem direxit, ut scilicet episcopi, coniuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent. Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam cum Eberegiselum Agripinensim et ipsum urbis Pectavae Maroveum episcopum iussit adesse; Gunthramnus vero rex Gundigisilum Burdegalensim cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. Sed nos resultare coepimus, dicentes, quia: 'Non accedimus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, iudicis districtione praematur'. Pro hac causa Maccone tunc temporis comite prolata praeceptio est, in qua iubebatur, hanc seditionem, si resisterent, vi oppraemeret. Haec audiens Chrodieldis, sicarius istus cum armis ante usteum oraturii adstare iubet, ut scilicet repugnantes contra iudicem, si vim vellit inferre, pariter resultarent. Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum arma procedere et quosdam caesos vectibus, nonnullus telis transfixus et acrius resultantes gladiorum ictibus adfectus obpraemere. Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce dominica, cuius prius virtutem dispexerat, in obviam egreditur, dicens: 'Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regina, filia regis regisque alterius consubrina; nolite facere, ne quando veniat tempus, ut ulciscar ex vobis'. Sed vulgus parvi pendens quae ab ea dicebantur, inruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctus a monasterium extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis caesariem, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decesis, seditio depraessa quievit. Tunc resedentes sacerdotes qui aderant super tribunal aeclesiae, adfuit Chrodieldis, multa in abbatissa iactans convitia cum criminibus, adserens, eam virum habere in monasterium, qui indutus vestimenta muliebria pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissae famularetur assiduae, indicans eum digito: 'En ipsum'. Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus adstetisset, dixit, se nihil opus posse virile agere ideoque sibi hoc indumentum mutasse. Abbatissam vero nonnisi tantum nomine nossit, seque eam numquam vidisse neque cum eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pectava milibus degeret. Igitur abbatissa de isto crimine non convincens, adiecit: 'Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchus facit et secum habitare imperiali ordine praecipit?' Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: 'Puer iste, parvolus cum esset et infirmaretur in femore, disperatus coepit habere; mater quoque eius sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium iubiret inpendi. At illa, me vocato, iussit, si possim, aliquid adiuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam medicos agere conspexeram, incisis testicolis, puerum sanum genetrici maestae restitui; nam nihil de hac causa abbatissa scire cognovi'. Sed cum nec de hac re abbatissam potuissit culpabilis repperire, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre, quarum adsertiones responsionesque, quia in iudicium, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indi.
16. De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum.
Exemplar iudicii . Dominis gloriosissimis regibus episcopi qui adfuerunt. Propitia Divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio, rectissime suas causas patifecit religio, intellegens, sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto. Et quia ex iussione potestatis vestrae, cum ad Pectavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam eiusdem monasterii vel monachas, quae de ipso grege non salubri deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus, agnuscere deberimus: evocatis partibus, interrogata Chrodieldis vel Basina, quare tam audacter contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserint et hac occasione congregatio adunata discessa sit; quae respondentes, professae sunt, famis, nuditatis, insuper et caedis se iam non ferre periculum; adicientes etiam, eo quod diversi eorum in balneo lavarent incongrue, ad tabulam ipsa luserit atque saeculares cum abbatissa refecerent, etiam et sponsalia in monasterio facta sint; de palla olosirica vestimenta neptae suae temerariae fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro palla, inconsulte sustulerit et ad collum neptae suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam idem neptae suae superflue fecerit, barbaturias intus eo quod celebraverit. Interrogantes abbatissae, quid ad haec responderet, dixit, de fame quod conquiruntur, secundum quod temporis paenuria permitterit, numquam ipsae nimiam aegestatem pertulerint. De vestimento vero dixit, si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas habere, quam necessitas indegeret. De balneo vero quod opponitur, retulit hoc factum diebus quadraginsimae, et pro calcis amaritudinem, ne lavantibus nocerit novitas ipsius fabricae, iussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii publice hoc usitarent, donec omnes odor nocendi discideret. Quod per quadraginsimam usque penticosten in usu famulis fuerit. Ad haec Chrodieldis respondit: 'Et postea similiter multi per tempora laverunt'. Retulit abbatissa, se nec probare quod dicerent et se nescire, si factum sit; sed adhuc inculpans easdem, vel si ipsae vidissent, cur abbatissa non prodirent. De tabula vero respondit, etsi lusisset viventem domna Radegunde, se minus culpa respiceret, tamen nec in regula per scripturam prohibere nec in canonibus retulit. Sed ad iussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per paenitentiam quicquid iuberetur impleret. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde, se christianis fidelibus euglogias obtulisse, nec sibi conprobari cum illis ullatinus convivasse. De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus pro nepte sua orfanola arras accepisse, et tamen, si haec culpa sit, veniam se coram cunctis petere, professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit. De palla quod repotarent, protulit monacham nobilem, quae ei mafortem olosyricum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero, quantum oportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condignae condederit et de illa incisura, quae pallae superfuit, purpura neptae suae in tonica posuerit; quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit. Quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aureis et vitta auro exornatam Macconem famulum vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum eius ab sponso puellae praedictae neptae suae XX solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii quicquam ibi permixtum sit. Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissa, quod absit, adulterii reputarent, sive quid homicidii vel maleficii fecerit aut crimen capitale, quod percuteretur, edicerent. Respondentes protulerunt, non habere se aliquid, nisi per haec quae dixerint eam ista fecisse contra regulam proclamarent. Ad extremum pro peccatis, quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensuum spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt prignantes. Quibus per ordinem discussis nec invento crimine, quod abbatissam deicerit, de levioribus causis paterna communitione contestati sumus, ut haec nullatinus deinceps pro reprehensione repeteret. Tunc nobis percontantibus causam adversae partes, quae maiora crimina conmiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis intra monasterium, ne foris prociderent, dispexerunt, pontifice conculcato et in summo contemptu in monasterio relicto, confractis seris et ianuis, inrito facto, discesserunt et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt. Insuper et cum Gundegysilus pontifex cum suis provincialibus, pro ipsa causa commonitus, per praeceptionem regum Pectavis accessissent et ad audientia eas ad monasterium convocarent, dispecta communitione, ipsis occurrentibus ad beati Helari confessoris basilicam, quo ipsae commorabantur, accedentes, ut condecet pastorum sollicitudine, dum commonerentur, facta seditione, fustebus tam pontifices quam ministros adfecerunt et intra basilica fuderunt sanguinem levitarum. Dehinc ex iussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbiter in causa directus fuerit et statutum fuisset, quando iudicium fieret, non expectatum tempore, monasterium seditiosissime, accensis in curte cupis, vectibus ac securibus confractis postitiis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oraturiis, spoliato monasterio, denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta per compita et in loco retrusa, etsi non ligata, nec libera. Superveniente die paschae festum per saeculum, offerente pontifice pro condempnata pretium, ut expectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox subplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent nec iusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignum suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit; unde certum est tractari, quid ex hoc datur intellegi, quod additur crudelitate, ad sepulchrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent et scelere criscente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium coeperent, et ad domnorum iussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes adquiescere et contra regum praecepta magis arma tenerent et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter eregerent. Hinc dinuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt crucem sanctam sacratissimam occulte et ad iniuriam, indicenter, ad culpam, quod postea restituere actae sunt in eclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus nec refrenatis, sed iugiter magis auctis criminibus, dicentes nos eisdem, ut abbatissae pro culpa veniam peterent aut quod male direptum fuerat emendarent; et nolentes hoc facere, sed magis de eius interfectione tractarent, quod publice sunt professae: reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est aequissimum, ut eas usque quod dignam agerent paenitentiam, a commonionem privari et abbatissa suo loco permansura restitui. Haec nos pro vestra iussione, quod eclesiasticum pertenuit ordinem, circumspectis canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De cetero quod de rebus monasterii vel instrumentis cartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, quae se habere professae sunt, sed nobis inoboedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra vel anteriorum principum merces aeterna permaneat, ad loci instauratione vestrae pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogi reformare; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime distruxerunt, ne peiora proveniant, vel redire concedite vel permittatis iterum adspirare, quatinus, his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum adqueratur Deo, nihil perdat relegio, ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum. Christus vos dominus alat regatque, regnum tribuens prolixiori vitaque conferat beatam.
17. De excommunicatione earum.
Post haec cum, emisso iudicio, a communione fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterio restituta, haec ad Childebertum regem petierunt, adicientes malum supra malum, denomenantes scilicet regi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam eius Fredegundem cotidie nuntia deportarent. Quod audiens rex, misit qui eos vinctos adducerent. Sed cum discussi nihil criminis in eis inventum fuisset, abscedere iussi sunt.
18. De percussoribus ad Childeberthum regem missis.
Ante hos vero dies cum rex in oraturium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri eius hominem ignotum eminus adstantem dixeruntque ad eum: 'Quis es tu et unde venis, aut quod est opus tuum? Non enim a nobis agnusceris'. Illo quoque respondente, quia: 'De vobis sum', dicto citius eiectus extra oraturium, interrogatur. Nec mora, confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: 'Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex hic venimus, alii vero sex Sessionas remanserunt ad decipiendum filium regis. Et ego cum locum praestulans, ut regem Childeberthum in oraturio percutere distinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui'. Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socius. Quibus per loca singula inquesitis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis relinquunt, nonnullis nares auresque amputatis, ad ridiculum laxaverunt. Plerique tamen ex vinctis suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus, nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.
19. De expulsione Egidi Remensis episcopi.
Sunnigysilus vero iterum turmentis addicitur ac cotidiae virgis lorisque caeditur; et conputriscentibus vulneribus, cum primum, decurrente pure, coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabatur ad poenam. In his tormentis non solum de morte Chilperici regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est. Inter quas confessionis addedit etiam, Egidium Remensim episcopum socium fuisse in illo Rauchingi, Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childeberthum regem. Nec mora, rapitur episcopus et ad Metensim urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopus arcessiri ad eius examinatione praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensim urbem adesse deberent. Tunc ab aliis sacerdotibus increpatus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodia retrudi praecipisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistulas, ut supra diximus, ad omnis regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse deberent. Erant enim pluviae validae, aquae inmensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viae, amnis litora excidentes; sed praeceptione regiae obsistere nequiverunt. Denique convenientes, pertracti sunt usque Metinsim urbem, ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex inimicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negutium diregit prosequendo, cuius propositio prima haec fuit: 'Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut, relicto rege, in cuius urbe episcopati honus fruebaris, Chilperici regis amicitiis subderis, qui semper inimicus domino nostro rege fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exilio condemnavit regnumque pervasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine suo dominio subiugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti?' Ad haec ille respondit: 'Quod fuerim amicus regis Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberthi haec amicitia pullulavit. Villas vero, quas memoras, per istius regis chartas emerui'. Tunc proferens easdem in publico, negat rex se haec largitum fuisse; requesitusque Otto qui tunc refrendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse. Conficta enim erat manus eius in huius praeceptionis scripta. In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est. Post haec epistulae prolatae sunt, in quibus multa de inproperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum dilatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum, quia: 'Si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmis, qui terris est editus, non ariscit'. Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut, superata Brunichilde, filius eius obpremeretur. Negavit se episcopus has epistulas vel misisse suo nomene vel suscipisse a rescriptum Chilperici. Sed puer eius familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per thomus chartarum conprehensa tenebat, unde non dubium fuit resedentibus, haec ab eodem directa. Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberthi ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut, eiecto Cunthchramno rege, hi duo reges inter se eius regnum urbisque dividerint; sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens, quia: 'Tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret, unde factum est, ut commotus exercitus Bituricas urbem pagumque Stampensim vel Mediolanensim castrum adterrerent atque depopularent. In quo bellum multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei iudicio de tuis manibus requirendae'. Haec episcopus negare non potuit. Scripta enim ista in regestum Chilperici regis in unum scriniorum pariter sunt reperta ac tunc ad eum pervenerunt, quando, interempto Chilperico, thesauri eius de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eundem dilati sunt. Cumque de huiuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abba Epifanius basilicae sancti Remegii, dicens, quod duo milia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Adsteteruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes, quia: 'Nobis relictis, solus cum eodem diutius collocutus est; de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem in posterum cognuscentes'. Haec eo negante, abba, qui fuerat semper in his consiliorum archanis particeps, locum hominemque denominat, ubi et qui aureos, quos diximus, detulisset, et qualiter de excidio regionis ac regis Gunthchramni conventum fuerat, ut gestum est, ex ordine denarravit. Quae et ille convictus deinceps est confessus. Haec audientes episcopi, qui evocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, suspirantes de his triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum repperire possit, per quem se ab his noxis, quae ei obiciebantur, excusare valeret. Sed inluciscente die tertia, convenientes in eclesia, interrogant episcopo, si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: 'Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini; nam ego novi, me ob crimen maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis matrisque eius abii, ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt'. Haec episcopi audientes ac lamentantes fratres obproprium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, removerunt. Qui statim ad Argentoratinsim urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus, exilio condemnatus est. In cuius locum Romulfus, filius Lupi ducis, iam presbiterii honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epifanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remegii praeerat, remoto. Multa enim auri argentique in huius episcopi regestum pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt inlata; quae autem de tributis aut reliqua ratione eclesiae inventa sunt, inibi relicta.
20. De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.
In hoc sinodo Basina, Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum caritate abbatissae monasterium ingredi ac de regulam nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod, Leobovera abbatissa in hoc monasterium commorante, ibidem numquam ingrederetur. Sed utrisque rex veniam inpertire deprecatus est, et sic in communione receptae, Pectavo regredi iussae sunt, scilicet ut Basina in monasterio, ut praefati sumus, regrediretur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa, resederet.
21. De interitu filiorum Waddonis.
Filii autem ipsius Waddonis per Pectavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam inruentes ante hoc tempus super negutiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant abstuleruntque res eorum; sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis interfecerunt, deripientes res eius. Quod cum Macco comes reprimere niteretur, hi praesentiam expetunt regis. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et hi coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum gladiumque mirabile, cuius capulum ex gemmis Hispanis auroque dispositum erat. Cumque rex haec scelera, quae audierat, ab his cognovisset manifestissime perpetrata, vinci eos catenis praecepit ac turmentis subdi. Qui dum torquerentur, thesaurus patris absconditus, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare ceperunt. Nec mora, directi viri ad inquerendum inmensam multitudinem auri argentique ac diversarum specierum et auro gemmisque exornatarum reppererunt, quod thesauris regalibus intulerunt. Post haec, seniore capite plexo, iuniorem exilio damnaverunt.
22. De interitu Chulderici Saxonis.
Chuldericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones multaque alia inproba, quae gessit, ad Ausciensim urbem, in qua possessio uxores erat, abiit. Cumque rex, auditas eius inprobitates, iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut, ab eo suffocatus, mortuus in strato suo repperiretur. Adserebant enim in illud superius scelus nominatum, quod sacerdotes Domini in basilicam sancti Helari per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum; ultusque est Deus, si ita est, iniuria servorum suorum.
23. De signis et dubietate paschae.
In hoc autem anno tanta terras nocturno tempore splendor inluxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempore saepius per caelum cucurrisse mundumque inluminasse visi sunt. Dubietas pascae fuit ob hoc, quod in cyclum Victuri luna XV. pascham scripsit fieri. Sed ne christiani ut Iudei sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit: Latini autem luna XXII. Ob hoc multi in Galliis XV. luna celebraverunt, nos autem XXII. Inquesivimus tamen studiosae, sed fontes Hispaniae, quae divinitus implentur, in nostrum pascha repleti sunt. Terrae motus factus est magnus XVIII. Kalendas mensis V., die IIII., prima mane, cum lux redire cepisset. Sol eclypsin pertulit mense VIII. mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix, quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt. Vivariensim Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.
24. De subversione urbis Anthiocenae.
Anno igitur XVI. Childeberthi, Gunthchramni autem XXX. regum quidam episcopus de transmarinis partibus ad Toronicam urbem advenit nomine Symon. Hic nobis eversionem Anthiociae urbis enuntiavit, adserens se de Arminia in Persida captivatum fuisse. Rex enim Persarum, inrupto Arminiorum termino, praedas egit eclesiasque igne succendit et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit. Tunc etiam et basilica sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus in libro Miraculorum memini, qui in illa regione passi sunt, obpleta ligni congeriae, pice tergoribusque suellinis inmixtis, subpositis ardentibus facibus, succendere nisi sunt; sed nequaquam ab igne apparatum incendii conpraehendit, sicque videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea. Audita autem quidam episcopus istius memorati sacerdotes abductionem, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quod ille susceptum, relaxavit a servitutis vincolum episcopum istum. Ex his ergo discedens regionibus, Gallias est adgressus, ut aliquid consolationis a devotis acceperet; qui nobis, ut praefati sumus superius, haec retulit: Homo erat in Anthiocia valde devotus in elymosinis, coniugem ac liberos habens, nec umquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam proprium habere coepit, quod sine paupere aepulum praelibasset. Hic una die, cum circuisset urbem usque ad vesperum et repperire non potuisset egenum, cum quo cybum capere possit, egressus foris portam, cum nox inrueret, repperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historia, terrore suffusus, ait: 'Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui, et sumpto aepulo, quiescite in strato; mane autem proficiscimini viam, quam volueritis'. Cui ille, qui erat senior, tenens sudarium in manu sua, ait: 'Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne subverteretur?' Et elevans manum, excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim conruerunt omnia aedificia vel quodcumque ibi structum fuit; ibique obpressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque sexus interiit. Quod ille cernens, tam de persona viri quam de sonito ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sudarium quasi super aliam medietatem urbis, adprehensus est a duobus sociis, qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietatem urbis, ne rueret; mitigatusque a furore, sustenuit manum suam, atque elevans hominem, qui corruerat in terram, ait: 'Vade ad domum tuam. Ne timeas! Filii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit; costodivit enim te oratio assidua et elymosinae, quas cotidiae exercis in pauperes'. Et haec dicens, discesserunt ab oculis eius nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbe, repperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debilitate reperti sunt vivi. Verumtamen nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effata. Nam veniens, omnem domum suam incolomem repperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabat, protexitque eum in medium iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a periculis mortis ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis.
25. De interitu hominis, qui se Christum dicebat.
At in Galliis Masiliensim provintiam morbus saepe nominatus invasit. Andecavos, Namneticos atque Cenomanicos valida famis oppressit. Initia sunt enim haec dolorum iuxta illud quod Dominus ait in euangelio: Erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; et exurgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et prodigia in caelo, ita ut electos in errore mittant, sicut praesenti gestum est tempore. Quidam enim ex Biturigo, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus ligna caederet explendam operis cuiusdam necessitatem, muscarum eum circumdedit examen, qua de causa per biennium amens est habitus; unde intellegi datur, diabolici emissionis fuisse nequitiam. Post haec, transactis urbibus propinquis, Arelatensim provintiam adiit ibique indutus pellibus quasi relegiosus orabat. Ad quem inludendum pars adversa divinandi ei tribuit facultatem. Ex hoc, ut in maiori proficeret scelere, commotus a loco, provintiam memoratam deserens, Gabalitanae regiones terminum est ingressus, proferens se magnum ac profiteri se non metuens Christum, adsumptam secum mulierem quendam pro sorore, quam Maria vocitari fecit. Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant etiam ei aurum argentumque ac vestimenta hi qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum mulierem memorata, et surgens se iterum a circumstantibus adorare iubebat. Praedicebat enim futura et quibusdam morbus, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed haec omnia diabolicis artibus et praestigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo inmensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes eclesiastici. Sequebantur autem eum amplius tria milia populi. Interea coepit quosdam spoliare ac praedare, quos in itinere repperisset; spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus poenas mortis intentabat, eo quod ab his adorari dispiceretur. Ingressus autem Vellavae urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant accedit et ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurilio, ibidem tunc consistentem episcopo, bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore saltantes adque ludentes, qui adventum eius adnuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquerentes, quid sibi vellent ista quae gereret. Unus autem ex his, qui erat senior, cum se inclinasset, quasi osculaturus genua eius ac discussurus viam illius, iussit eum adprehensum spoliari. Nec mora, ille, evaginato gladio, in frustra concidit, ceciditque Christus ille, qui magis Antechristus nominare debet, et mortuus est; dispersique sunt omnes, qui cum eo erant. Maria autem illa suppliciis dedita, omnia fantasmata eius ac praestigias publicavit. Nam homines illi, quos ad se credendum diabolica circumventione turbaverat, numquam ad sensum integrum sunt reversi, sed hunc semper quasi Christum, Maria autem illa partem deitatis habere profitebantur. Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has praestigias adiungentes sibi mulierculas quasdam, quae debacchantes sanctos eos confiterentur, magnus se in populis praeferebant; ex quibus nos plerosque vidimus, quos obiurgantes revocare ab errore nisi sumus.
26. De obito Ragnimodi ac Sulpici episcoporum.
Ragnimodus quoque Parisiacae urbis episcopus obiit. Cumque germanus eius Faramodus presbiter pro episcopato concurreret, Eusebius quidam negotiator genere Syrus, datis multis muneribus, in locum eius subrogatus est; hisque, accepto episcopato, omnem scola decessoris sui abiciens, Syrus de genere suo eclesiasticae domui ministros statuit. Obiit et Sulpitius Bituricae urbis pontifex, cathedramque eius Eustasius Agustidunensis diaconus est sortitus.
27. De his quos Fredegundis interfeci iussit.
Inter Tornacensis quoque Francos non mediocris disceptatio est orta, pro eo quod unius filius alterius filium, qui sororem eius in matrimonium acceperat, cum ira saepius obiurgabat, cur, coniuge relicta, scortum adiret. Quae iracundia, cum emendatio criminati non succederet, usque adeo elata est, ut inruens puer super cognatum suum, eum cum suis interficeret atque ipse ab his, cum quibus venerat ille, prosterneretur nec remaneret quispiam ex utrisque nisi unus tantum, cui percussor defuit. Ex hoc parentes utriusque inter se saevientes a Fredegunde regina plerumque arguebantur, ut, relicta inimicitia, concordis fierent, ne pertinatia litis in maiore subveheretur scandalum. Sed cum eosdem verbis lenibus placare nequiret, utrumque bipenne conpescuit. Invitatis etenim ad epulum multis, hos in unum tres fecit sedere subsellium; cumque in eo prandium elongatum fuisset spatio, ut nox mundum obrueret, ablata mensa, sicut mos Francorum est, illi in subsellia sua, sicut locati fuerant, resedebant. Potatoque vino multo, in tanto crapulati sunt, ut pueri eorum madefacti per angulos domus, ubi quisque conruerat, obdormierit. Tunc ordinati a muliere viri cum tribus securibus a tergo horum trium adsteterunt, illisque conloquentibus, in unum, ut ita dicam, adsultu puerorum manus libratae, hominibus perculsis, ab epulo est discessum. Nomina quoque virorum Charivaldus, Leodovaldus atque Valdenus. Quod cum parentibus perlatum fuisset, custodire arctius Fredegunde coeperunt, dirigentes nuntios ad Childeberthum regem, ut conprehensa interficeretur. Conmotus autem pro hac causa Campanensis populus, dum moras innecteret, haec, suorum erepta auxilium, ad locum alium properavit.
28. De baptismo Chlothari, fili eius.
Post haec autem legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Proficiscatur dominus meus rex usque Parisius, et arcessitu filio meo, nepote suo, iubeat eum baptismatis gratia consecrare; ipsumque de sancto lavacro exceptum, tamquam alumnum proprium habere dignetur'. Haec audiens rex, commotis episcopis, id est Aetherium Lugdonensim, Siacrium Agustidunensim Flavumque Cavillonensim vel reliquis, quos voluit, Parisius accedere iubet, indecans se postmodum secuturum. Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno eius tam domestici quam comites ad praeparanda regalis expensae necessaria. Rex autem, deliberatione acta, ut ad haec deberet accedere, pedum est dolore prohibitus. Postquam autem convaluit, accessit Parisius, exinde ad Rotoialinsim villam ipsius urbis properans, evocato puero, iussit baptisterium praepararis in vico Nemptudoro. Dum autem haec agerentur, legati Childeberthi regis accesserunt ad eum, dicentes: 'Non enim ista nuper nepote tuo Childebertho pollicitus eras, ut cum inimicis eius amicitias conlegaris. Sed in quantum cernimus, nihil de promissione tua custodis, sed potius quae promiseras praetermittis et puerum istum in urbis Parisiacae cathedram regem statues. Iudicavit enim Deus, quia non reminisceris, quae ultro pollicitus es'. Haec his dicentibus, rex ait: 'Promissionem, quam in nepotem meum Childeberthum regem statutam habeo, non obmitto. Nam illum non oportet scandalizare, si consubrinum eius, filium fratris mei, de sancto suscipiam lavacro, quia hanc petitionem nullus christianorum debet abnuere. Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam Divinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostrae, si hic a me excipiatur. Si enim domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur et mihi non liceat propinquum parentem excipere ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedite nunc et nuntiate domino vestro: ÏPactionem, quam tecum pepigi, custodire cupio inlibatam; quam si tuae conditionis noxa non obmiserit, a me prorsus omitti non queit"'. Et haec dicens, legatis discedentibus, rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum. Quem excipiens, Chlotharium vocitari voluit, dicens: 'Crescat puer et huius sit nominis exsecutur ac tale potentia polleat, sicut ille quondam, cuius nomen indeptus est'. Quod misterium celebratum, invitatum ad epulum parvolum multis muneribus honoravit. Similiter et rex ab eodem invitatus, plerisque donis refertus abscessit et ad Cavillonensim urbem redire statuit.
29. De conversione ac mirabilibus vel obito beati Aridi.
Incipiunt de virtutibus vel de transitu Aredii abbate , qui hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad caelum. Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regiones suae ortus parentibus, sed valde ingenuis. Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adiungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trivericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe. Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens divinum, praecepit ei se sequi. At ille, relicto regis palatio, secutus est eum. Cumque ingressi in cellulam, de his quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adulescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo inbui ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri. Cumque in huius studii flagrantia cum antestete memorato degeret, tonsorato iam capite, quadam die, psallentibus clericis in eclesia, discendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum. Quam cum ille non sine pudore conaretur abegere, haec paululum circumvolans, iterum super capud eius aut super scapulam resedebat; quae non modo ibi, sed etiam, cum in cellulam episcopi ingrederetur, iugiter comitabatur cum eo. Quod per dies plurimos factum non sine admirationem episcopus intendebat. Exinde vir Dei, Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat. Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacabat, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est sive correctio familiae sive exercitio agrorum sive cultus vinearum, ad eam aspiceret, ne huic viro aliquod accideret inpedimentum, quo ab oratione cessaret, unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset. Quid plura? Construxit templa Dei in honore sanctorum, expediitque eorum pignera ac ex familia propria tonsoratos instituit monachos cenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii vel reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante. Nec minus haec tamen inpedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat, sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum crucis vexillo inponens, sanitati reddebat. Quorum si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeo nec vocabula memorare; unum tantum novi, quod quicumque ad eum aeger advenit sospes abscessit. De maioribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genetrice dum ageret et sancti Iuliam martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco. Erat autem locus ille aridus et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater eius: 'Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus?' At ille prostratus in oratione, diutissime preces fudit ad Dominum et, erigens se, defixit virgam in terram, quam manu gerebat, eamque cum bis aut tertio in giro vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim deinceps pocula ministraret. Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbos ad eum pluviae advenire coepit; quem ille cernens, paululum super equum, quem sedebat, caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata oratione, divisa est nubis in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen nulla, si dici fas est, stillicidii gutta descendit. Wistrimundi quoque cognomento Tattonis civis Turonici dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat. Quod cum beato viro questus fuisset, manum super locum doloris inposuit, statimque dolor fugatus nusquam deinceps ad iniuriam hominis excitatus est. Haec ipse qui passus est rettulit. De his vero signis, quae per virtutem sancti Iuliam martyris Martinique confessoris beati in eius manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias virtutes, quas, Christo cooperante, complevit, advenit Turonus post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis, se haud longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri aut certe velocius dissolvi; et vale dicens, abscessit, gratias agens Deo, quod, priusquam obiret, sepulchrum beati antistitis osculare promeruit. Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus ac sancto Martino Hilarioque antistitibus heredibus institutis, aegrotare coepit ac desentiriae morbo gravari. Sexta quoque aegrotationis eius die mulier, quae ab spiritu inmundo saepius vexata a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare coepit ac dicere: 'Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad excessum beati Aredii conveniunt. Ecce! adest Iulianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonus Martialisque ab urbe propria. Adest et Saturninus a Tholosa, Dionisius ab urbe Parisiaca, nonnulli et alii, quos caelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis'. Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est; sed nequaquam potuit continere. Quae rumpens vincula, ad monasterium cum his vocibus properare coepit; moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis, quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in exequiis suis cum alia muliere nequitiori spiritu vexata, ut est sepulchro tectus, a nequitia infesti daemonis emundavit. Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit emundare, ut exequiae illius hac virtute glorificarentur. Post celebrato vero funere mulier quaedam rictu patulo sine vocis officio ad eius accessit tumulum, quod osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium.
30. De temperie anni praesentis.
Hoc anno mense secundo tam in Turonico quam in Namnetico gravis populum lues adtrivit, ita ut modico quisque aegrotus capitis dolore pulsatus animam funderet. Sed factae rogationes cum grandi abstinentia et ieiunio, sociatis etiam elemosinis, averso divini furoris impetu mitigatum est. Apud Lemovicinam vero urbem ob dominici diei iniuriam, pro id quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne caelesti consumpti sunt. Sanctus enim est hic dies, qui in principio lucem conditam primus vidit ac dominicae resurrectionis testis factus emicuit, ideoque omni fide a christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die dominico, sunt adusti. Siccitas inmensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit; unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac iumentis invalescens parum, unde sumeretur origo, relinqueret, sicut Abbacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in praesepibus boves. Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis ferarum inmitium generibus haec lues crassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum vel reliquorum animantium prostrata per invia nancta est. Foenum ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercorum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.
31. Recapitulatio de episcopis Toronicis.
In Christi nomine incipit. De episcopis Turonicis licet in superioribus libris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum et supputationem, quo tempore primum praedicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocari placuit.
I. Catianus episcopus anno imperii Decii primo a Romanae sedis papa transmissus est. In qua urbe multitudo paganorum in idolatriis dedita commorabatur, de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob inpugnationem potentum, eo quod saepius eum iniuriis et contumeliis, cum reppererant, adfecissent, ac per criptas et latibula cum paucis christianis, ut diximus, per eodem conversis mysterium sollempnitatis diei dominici clanculo caelebrabat. Erat autem valde religiosus et timens Deum et, nisi fuisset talis, non utique domus, parentes et patriam ob dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali condicione perpensius, ut ferunt, annos [quinquaginta] commoratus, obiit in pace et sepultus est in ipsius vici cimiterio, qui erat christianorum; et cessavit episcopatum XXXVII annis.
II. anno imperii Constantis primo Litorius ordinatur episcopus. Fuit autem ex civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum iam multi christiani essent; primaque ab eo ex domo cuiusdam senatoris basilica facta est. Huius tempore sanctus Martinus in Galliis praedicare exorsus est. Sedit autem annis XXXIII et obiit in pace; sepultusque est in suprascripta basilica, quae hodieque eius nomine vocitatur.
III. sanctus Martinus anno VIII. Valentis et Valentiniani episcopus ordinatur. Fuit autem de regione Pannoniae, civitate Sabariae. Qui ob amorem Dei apud urbem Mediolanensem Italiae primo monasterium constituit; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis caesus atque expulsus de Italia, in Galliis accessit. Multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem unum tantummodo suscitavit. Hic transtulit corpus beati Catiani sepelivitque eum iuxta sepulchrum sancti Litorii in illa nominis sui praefata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispania ad interficiendos destinaret haereticos, quibus sufficere statuit, quod a catholicorum ecclesiis erant vel communione remoti. Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensim vicum urbis suae anno LXXXI. aetatis. De quo vico navigio sublatus, Turonus est sepultus in loco, quo nunc adoratur sepulchrum eius. De cuius vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero qui nunc Maior dicitur basilicam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli aedificavit. In vicis quoque, id est Alingaviensi, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomagensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annis XXVI, menses IIII, dies XVII, et cessavit episcopatum dies XX.
IIII. Brictius ordinatur episcopus anno Archadii et Honori secundo, cum pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus. Cui XXXIII. episcopatus anno crimen adulterii est inpactum a civibus Turonicis, expulsumque eum, Iustinianum episcopum ordinaverunt. Brictius vero ad papam Urbis dirigit. Iustinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensim obiit. Turonici iterum malignantes, Armentium statuerunt. Brictius vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire iussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque portam ingrederetur, Armentius per aliam portam mortuus efferebatur; quo sepulto, cathedram suam recepit. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, id est Calatonno, Bricca, Rotomago, Briotreide, Cainone. Fueruntque omnes anni episcopatus eius XLVII, obiitque et sepultus est in basilicam, quam super sanctum Martinum aedificavit.
V. Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos Brixis, Iciodoro, Lucas, Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasi et Protasi martyris condidit, quae sancto Martino de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos XVII et sepultus est in basilica, quam Brictius episcopus super sanctum Martinum struxerat.