De sacramentis christianae fidei (page 29)
eumdem pugnaturi? Sive igitur praecedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes; illi venturum praecedentes, isti praecedentem subsequentes. Unde patet quod ab initio et si non nomine, re tamen Christiani fuerunt. Tria enim sunt tempora per quae praesentis saeculi spatium decurrit. Primum est tempus naturalis legis; secundum tempus scriptae legis; tertium tempus gratiae. Primum ab Adam usque ad Moysen. Secundum a Moyse usque ad Christum. Tertium a Christo usque ad finem saeculi. Similiter tria sunt genera hominum; id est homines naturalis legis, homines scriptae legis, homines gratiae. Homines naturalis legis dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam dirigunt. Vel
homines potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua nati sunt ambulant. Homines scriptae legis sunt ii qui exterioribus praeceptis ad bene vivendum informantur. Homines gratiae sunt ii qui per inspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligunt, et corroborantur ut perficiant. Et ut idem manifestiori distinctione signemus: homines naturalis legis sunt aperte mali, homines scriptae legis ficte boni, homines gratiae vere boni. Ficte boni, sunt tecti; aperte mali, sunt detecti; qui per Gog et Magog significati sunt; quod interpretatur tectus et delectus. Et in persecutionem populi, Dei venturi praedicantur, quia haec duo genera hominum semper vere bonos persequuntur.
In primo genere continentur pagani; in secundo genere, Judaei, in tertio genere, Christiani. Ista tria genera hominum ab initio nunquam ullo tempore defuerunt. Tempus tamen naturalis legis ad aperte malos pertinet, quia illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus scriptae legis, ad ficte bonos, quia tunc homines in timore servientes opus mundabant non animum. Tempus gratiae ad vere bonos pertinet, qui modo etsi numero plures non sint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice ante feruntur, etiam ab iis qui eis moribus contradicunt. Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi usque ad finem, nullum fuisse vel esse vere bonum, nisi justificatum per gratiam, gratiam autem nunquam aliquem adipisci
potuisse, nisi per Christum. Ita ut omnes sive praecedentes sive subsequentes uno sanctificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus ejus fulgentes in armis spiritalibus, quanta praecedentium subsequentiumque populorum multitudine stipatus incedat.
Tempus institutionis sacramentorum ab eo incoepisse creditur, quo primus parens merito inobedientiae a gaudiis paradisi expulsus, in hujus vitae mortalis exsilium cum tota posteritate usque in finem primae corruptioni obnoxius tenetur. Ex quo enim homo a statu primae incorruptionis lapsus in corpore per mortalitatem et in anima per iniquitatem
aegrotare coepit; continuo Deus reparando in sacramentis suis medicinam praeparavit. Quae quidem (prout ratio postulabat et causa) diversis temporibus et locis ad curationem illius exhibuit; alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: diversa quidem in specie unum tamen effectum babentia et unam sanitatem perficientia. Si quis igitur quaerat tempus institutionis sacramentorum, sciat quia quandiu morbus est, tempus medicinae est. Praesens igitur vita a principio saeculi usque in finem per mortalitatem decurrens, tempus est morbi, et tempus remedii. In ipsa et propter ipsam instituta sunt sacramenta; et quaedam a principio ipsius, quae suo tempore cucurrerunt et ad sanitatem (quantum ipsis datum erat, et per ipsa dandum erat) restituendum
valuerunt. Et ista sacramenta suo tempore expleto cessaverunt; et alia pro illis ad eamdem sanitatem perficiendam successerunt. Et rursum post illa alia quasi novissime adjuncta sunt, quibus alia succedere non debuerunt. Vel ut medicamenta perfecta quae morbum ipsum consumerent et perfectam sanitatem plene restaurarent. Et haec omnia facta sunt secundum judicium et dispensationem medici, qui morbum ipsum vidit, et qualia ei remedia singulis temporibus adhibenda essent agnovit. Porro unum sacramentum etiam ante peccatum hominis institutum invenitur. Conjugium namque prius etiam quam homo peccaret sancitum legitur ubi teste Scriptura: Mulier facta in adjutorium viro ei sociata memoratur . Cujus tamen institutionis causa tunc
ad remedium non fuit, sed ad officium; quia morbus in homine non fuit qui sanaretur, sed virtus quae exercetur. Propter quod ex tribus causis institutionis sacramentorum duas tantum hic invenimus; eruditionem scilicet et exercitationem. Humiliatio enim ibi necessaria non fuit ubi superbia nulla fuit; sed ratio quae erudiretur ad majorem cognitionem et virtus quae promoveretur ad majorem perfectionem. Invenitur itaque hoc sacramentum singularem habens legem quemadmodum singularem habet institutionem. Et videtur ordo postulare priusquam ad ea quae de caeteris dicenda sunt sacramentis discutiendo accedamus; de isto singulariter quaedam quae ad primam institutionem spectare videbuntur praemittamus; his quae ad secundam ejus institutionem
pertinent sequenti narrationi reservatis. Habet enim hoc sacramentum duplicem institutionem; unam ante peccatum ad officium, alteram post peccatum ad remedium. Et secundum illam qua singulariter institutum est singulariter tractari debet; et postea secundum illam qua caeteris in tempore conjungitur a caeteris in narratione non separetur.
Sacramentum conjugii solum ex omnibus sacramentis quae ad remedium hominis instituta sunt, ante peccatum hominis legitur institutum; non tamen propter peccatum, sed ad sacramentum solum et ad officium. Ad sacramentum propter eruditionem, et ad officium propter exercitationem. Erant enim duo
haec in conjugio ipso: conjugium ipsum, et conjugii officium, et utrumque sacramentum erat. Conjugium constabat in consensu foederis socialis, officium conjugii constabat in copula carnis. Conjugium sacramentum fuit cujusdam societatis spiritualis quae per dilectionem erat inter Deum et animam in qua societate anima sponsa erat et sponsus Deus. Officium conjugii sacramentum fuit cujusdam societatis quae futura erat per carnem assumptam inter Christum et Ecclesiam, in qua societate Christus sponsus futurus erat et sponsa Ecclesia. Et qui sponsus erat utrobique superior erat, et ejus dilectio per pietatem trahebatur ad inferiorem. Quae autem sponsa erat, utrobique inferior erat; quia sibi sufficiens non erat, et per se stare non poterat. Et propterea
ejus dilectio necessitate magis convertebatur ad superiorem. Superior diligendo beneficium praestitit, inferior diligendo beneficium accepit. Hujus ergo societatis quae utrinque dilectione mutua constabat, sacramentum formatum est, quando conjugium institutum est alterius societatis sacramentum, in conjugio, alterius societatis, sacramentum in conjugii officio Propterea natura humana duplici qualitate distincta est, ut in viro quidem robustior, in femina vero infirmior et aliena epe egens appareret. Et juncti sunt duo in unum, una dilectione et societate una, ut in una dilectione essent, et per dilectionem unam in una societate manerent. Et vir quidem, ut imago Dei fieret in hoc sacramento, pietate ad dilectionem inclinaretur. Femina vero, ut formam
animae rationalis exprimeret, necessitate magis et quasi respectu commoditatis cujusdam amare persuaderetur. Sic tamen ut utrinque voluntaria esset dilectio, quia si voluntaria non esset neque vera dilectio nec verae dilectionis sacramentum esse posset. Iterum ut aliud sacramentum in hac societate formaretur praecepit Deus ut masculus et femina in una carne jungerentur, ut sicut prius in sacramento conjugii per dilectionem unum erant, ita postmodum in officio conjugii unum fierent per unam carnis commistionem. Ut ostenderetur quod qui prius in divinitate per dilectionem junctus erat animae, postmodum per assumptum carnem junctus est Ecclesiae suae. Iterum ne etiosa esset societas conjugalis inter masculum et feminam, propterea
post sacramentum conjugii additum est officium quod in commistione carnis expleri debuerat, ut in eo conjuncti exercerentur per obedientiam ad virtutem, et fructificarent per prolis generationem. In quo officio masculo quidem (qui superior erat) datum est quod propagandum fuisset de suo seminare, feminae autem concipere et parere, ut in eadem similitudine demonstraretur quod in illa invisibili societate anima rationalis nullatenus fructificare posset, nisi prius semen virtutis a Deo conciperet. Erat adhuc aliud in natura humana quod per societatem conjugii monstrari debuisset. Sic quippe conditus est homo, ut quiddam in eo supremum esset, et in homine nihil altius esset. Post illud autem aliud
sub illo esset et subjectum illi; deinde aliud novissimum in imo constitutum, et in caeteris duobus subjeetum. Erat quippe in homine ratio supremo loco constituta, solis divinis et invisibilibus intendens et divinae voluntati se conformans. Post haec al a quaedam ratio ad corporalia et visibilia respiciens, quae subjiciebatur superiori, et ab illa informata subjectae sibi sensualitati dominabatur, quae tertio et imo loco fuerat constituta. Sic itaque tria inventa sunt in homine: sapientia, prudentia et sensualitas. Sapientia scilicet hoc est ratio ad divina, prudentia autem hoc est ratio ad humana; sensualitas vero hoc est affectus sive appetitus ad terrena. Equibus prima, scilicet ratio, regebat tantum et non regebatur. Sensualitas ultima regebatur tantum et non
regebat. Media vero ratio et a superiori regebatur et inferius regebat. Ad hanc similitudinem tria animalia foris facta sunt. Unum rationale quod dominabatur, secundum irrationale quod subjiciebatur, tertium rationale similiter quod a superiori quidem regebatur, et cum superiore inferiori dominabatur. Erat igitur vir imago sapientiae, femina forma prudentiae, bestia autem similitudo sensualitatis et concupiscentiae. Propterea serpens feminam peccatum suadendo decepit, femina vero virum. Decepta ad consensum inclinavit, quia concupiscentia prudentiae carnis primum delectationem peccati suggerit: deinde prudentia carnis per delectationem peccati decepta, rationem ad consensum iniquitatis trahit. Propter has et hujusmodi rationes discreta est humana
natura ut in altera parte robustior esset, in altera vero infirmior demonstraretur, ut in ea unum inveniretur quod regeret, et totum quod regeretur. Adjuncta est deinde foris in carne etiam discretio sensuum, quae quidem quantum ad virtutem sacramenti in conjugio necessaria non fuit, sed quia sine ea in officio conjugii ministerium generandi impleri non potuit. Sic igitur ante peccatum institutum fuit conjugium et conjugii officium, utrumque ad sacramentum, ut conjugium quidem sanctificaretur pura mentis dilectione; officium quoque conjugii impleretur sine carnis pollutione. Nunc vero quia per peccatum hominis caro humana corrupta est, jam post peccatum, carnis commistio sine carnali concupiscentia fieri non potest. Fortassis autem aliquem
movere potest, quare post peccatum homo hoc potissimum opus sine peccato explere non potest. Sed diligenter consideranti ratio manifesta occurrit. Quandiu enim spiritus rationalis creatori suo subjectus fuit, nullam in carne sua contradictionem invenit; et erant membra corporis imperio animae subjecta, ut nec praeter ipsam aliquando moverentur, nec ad aliud contra ipsam. Postquam autem spiritus adversus creatorem suum per superbiam intumuit, merito in suo inferiori jus antiquae damnationis amisit, ut membra corporis jam ejus imperio ad injuriam creatoris ulciscendam contradicerent, quae illi nisi per creatorem suum subjecta esse non deberent. Quia vero vita humana nullatenus subsistere
posset si in membris corporis sui nullam spiritus rationalis potestatem haberet, vindictam suam Deus in parte per justitiam exercuit, et in parte misericorditer temperavit, quatenus simul et culpa plecteretur, et natura foveretur. Ut igitur inobedientia manifesta fieret unum in corpore humano membrum potestati animae subtraxit, per quod posteritas in carne seminanda fuit, ut omnes qui per illud generentur se filios inobedientiae esse intelligant, et ex sua origine quales et ex qualibus generentur agnoscant. Quia ergo in hoc membro per quod humana propagatio transire debuit signum inobedientiae positum est, cunctis per illud transeuntibus manifeste ostenditur quod cum culpa inobedientiae generantur. Quasi enim in ipso titulo qui portae inscriptus est
per quam transeunt, agnoscunt unde veniunt et quo vadunt Propter hoc ergo caetera membra corporis quae imperium rationis sequuntur sine culpa operari possunt; hoc vero membrum in quo concupiscentia praecipue regnat, quia nutum voluntatis non sequitur; sine culpa non operatur. In tantum enim hoc membrum corporis imperium animae non sequitur ut sicut aliquando non movetur quando vult, sic saepe etiam quando non vult moveatur. Exinde ergo carnale commercium ab homine exerceri non debuit; ex quo illud sine turpi concupiscentia et carnis
libidine exerceri non potuit. Ipse enim sibi hoc illicitum fecit, ex quo se talem fecit qui illud licite implere non possit. Sed quia carnis humanae infirmitas turpius ad omnem concupiscentiam efflueret si non in parte aliqua licite exciperetur; concessum est postea ad remedium, quod prius ad officium solum fuerat institutum. Ut dum per indulgentiam pro majori malo evitando agitur, ipsum quod inest ei malum infirmitatis, per pudicitiam conjugalem excusetur. Et de prima quidem institutione conjugii haec in praesenti loco dicta sufficere possunt.
CAP. PRIMUM. Quatuor esse consideranda in institutione sacramentorum
Tractare volentibus de sacramentis, quatuor primum consideranda sunt. Primum videlicet quid sacramentum. Secundum, quare instituta sint sacramenta. Tertium. quae sit uniuscujusque materia sacramenti in qua conficitur et sanctificatur. Quartum, quot sint genera sacramentorum. Hoc est diffinitio, causa, materia divisio. Haec enim quatuor si diligenti prosecutione discussa fuerint, intelligentiam facere potuerunt de his quae proposita sunt. Primum ergo primo tractandum suscipimus.
Quid sit sacramentum, doctores brevi descriptione designaverunt: « Sacramentum est sacrae rei signum. »
Quemadmodum enim in homine duo sunt, corpus et anima, et in una Scriptura duo similiter, littera et sensus, sic et in omni sacramento aliud est quod visibiliter foris tractatur et cernitur, aliud est quod invisibiliter intus creditur et praecipitur. Quod foris est visibile et materiale, sacramentum est; quod intus est invisibile et spirituale, res sive virtus sacramenti est; semper tamen sacramentum quod foris tractatur et sanctificatur; signum est spiritualis gratiae, quae res sacramenti est et invisibiliter percipitur. Sed, quia non omne signum rei sacrae sacramentum ejusdem convenienter dici potest (quoniam et litterae sacrorum sensuum et formae sive picturae sacrarum rerum signa sunt, quarum tamen sacramenta rationabiliter dici non possunt) idcirco
supra memorata descriptio ad interpretationem sive expressionem vocis magis quam ad diffinitionem referenda videtur. Si quis autem plenius et perfectius quid sit sacramentum diffinire voluerit, diffinire potest quod « sacramentum est corporale vel materiate elementum foris sensibiliter propositum ex similitudine repraesentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione continens aliquam invisibilem et spiritalem gratiam. » Haec diffinitio ita propria ac
perfecta agnoscitur, ut omni sacramento solique convenire inveniatur. Omne enim quod haec tria habet, sacramentum est, et omne quod his tribus caret, sacramentum proprie dici non potest. Debet enim omne sacramentum similitudinem quamdam habere ad ipsam rem cujus est sacramentum, secundum quam habile sit ad eamdem rem suam repraesentandam. Institutionem quoque per quam ordinatum sit ad illam significandam. Postremo sanctificationem per quam illam contiueat, et efficax sit ad eamdem sanctificandis conferendam. Hoc autem interesse videtur, quod omne sacramentum similitudinem quidem habet ex prima eruditione, institutionem ex superaddita dispensatione, sanctificationem ex apposita verbi vel signi benedictione. Ut
ergo in uno sacramento ea quae de omnibus dicta sunt tria haec qualiter sint agnoscamus, aquam baptismatis pro exemplo assumimus. Ibi enim est aquae visibile elementum quod est sacramentum, et inveniuntur haec tria in uno: repraesentatio ex similitudine, significatio ex institutione, virtus ex sanctificatione. Ipsa similitudo ex creatione est; ipsa institutio ex dispensatione; ipsa sanctificatio ex benedictione. Prima indita per Creatorem; secunda adjuncta per Salvatorem, tertia ministrata per dispensatorem. Est ergo aqua visibilis sacramentum, et gratia invisibilis, res sive virtus sacramenti. Habet autem omnis aqua ex naturali qualitate similitudinem quamdam cum gratia Spiritus sancti; quia, sicut haec abluit sordes corporum, ita illa mundat
inquinamenta animarum. Et ex hac quidem ingenita qualitate omnis aqua spiritalem gratiam repraesentare habuit, priusquam etiam illam ex superaddita institutione significavit. Venit autem Salvator et instituit visibilem aquam per ablutionem corporum ad significandam invisibilem, per spiritalem gratiam emundationem animarum. Et ex eo jam aqua non ex sola naturali similitudine repraesentat, sed ex superaddita institutione significat gratiam spiritalem.
Sed quia haec duo, sicut diximus, nondum adhuc sufficiunt ad perfectionem: accedit verbum sanctificationis ad elementum et fit sacramentum, ut sit sacramentum aqua visibilis ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, ex sanctificatione continens spiritualem gratiam. Ad hunc modum in caeteris quoque sacramentis haec tria considerare oportet.