De sacramentis christianae fidei

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Librum de sacramentis Christianae fidei studio quorumdam scribere compulsus sum; in quo nonnulla quae antea sparsim dictaveram propterea quod iterato eadem stylo exprimere molestum vel superfluum videbatur, inserui. In quibus, si forte sermo simplicior colorem dictaminis servare non potuerit, non multum interesse putavi, eadem veritate constante. Hoc autem magis me movet quod cum haec eadem prius negligentius dictassem (utpote nondum adhuc futuri operis propositum habens, passim transcribenda exposui: sufficere tunc arbitratus ejusmodi minima vel adnotata in notitiam venire. Sed, quia postmodum cum eadem hujus operis textui insererem, quaedam in ipsis mutare, quaedam vero adjicere vel detrahere ratio postulabat. Lectorem admonitum esse volo, ut sicubi ea extra operis hujus seriem aliud aut aliter aliquid habentia invenerit, hanc diversitatis causam esse sciat, et si quid forte in eis emendandum fuerit, ad hujus operis formam componat. Sane hoc opus in duos libros distinxi; quatenus in tanta rerum multitudine et prolixitate incisio narrationis legentibus taedium tolleret, et simul utrumque scribere non valentibus aut divisim habere volentibus commodiorem formam exhiberet.

Prologus et libri duo. Primus liber a principio mundi usque ad Incarnationem Verbi narrationis seriem deducit. Secundus liber ab Incarnatione Verbi usque ad finem et consummationem omnium ordine procedit. Item primus liber duodecim clausulas sive partes complectitur. Prima pars tractat de creatione et constitutione hujus sensibilis mundi. Secunda de causa creationis humanae et de primordialibus causis rerum omnium. Tertia de cognitione Dei, qualiter ab initio manifestatus est et unus et trinus. Quarta de voluntate Dei et de diversis modis, quibus sacra Scriptura de voluntate Dei loqui consuevit. Quinta de creatione angelorum, et confirmatione et lapsu, et de caeteris quae ad ipsos pertinent. Sexta de creatione hominis, et de statu ejus ante peccatum. Septima de lapsu. Octava de reparatione. Nona de institutione sacramentorum. Decima de fide. Undecima de sacramentis naturalis legis. Duodecima de sacramentis scriptae legis. Hujus libri capitula per singulas partes subter ordinavimus in hunc modum:

CAP. I. Quae sint discenda a principio. CAP. II. Quae sit materia divinarum Scripturarum.

conditionis descendat ad narranda opera restaurationis. CAP. IV. Quod tripliciter tractat de materia sua eloquium sacrum. CAP. V. Quod in sacro eloquio non solae voces sed et res significare habent.

CAP. VI. Quomodo omnes artes subserviunt divinae sapientiae. CAP. VII. De numero librorum sacri eloquii.

CAPITULA PRIMAE PARTIS. CAP. V. Simul creata fuisse omnia, id est, visibilia

CAP. I. Unum esse principium a quo facta sunt omnia de nihilo. CAP. II. Utrum prius materia facta est quam forma. CAP. III. Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere et prius esse facere quam pulchrum esse. CAP. IV. Utrum potuit aliquando esse materia sine forma.

et invisibilia. CAP. VI. De prima informitate rerum omnium qualis fuit: et quandiu mundus in illa permansit. CAP. VII. De distinctione formationis. CAP. VIII. De mysterio lucis quare prima facta est. CAP. IX. Qualis eadem facta est lux, et ubi. CAP. X. Quod simul facta est lux visibilis et invisibilis et pariter divisa a tenebris. CAP. XI. Quod lux tres dies illuminavit; et quare ante solem facta est. CAP. XII. Sacramentum divinorum operum. CAP. XIII. Quare dixit Scriptura: Vidit Deus lucem. CAP. XIV. Quae sit cautela boni operis hic significata.

CAP. XV. Quid factum est de luce illa primaria post creatum solem: et an de ipsa sol substantialiter factus est. CAP. XVI. Utrum Deus per sex dies sine intervallo operatus est, sive alio quolibet modo. CAP. XVII. De opere secundae diei quando factum est firmamentum. CAP. XVIII. De qua materia factum sit firmamentum; et quale factum sit. CAP. XIX. Sacramentum supradictorum. CAP. XX. Quare non dicitur Deus vidisse opus secundae diei quod bonum esset. CAP. XXI. Quomodo congregatae sunt aquae in unum locum, ut arida appareret.

CAP. XXII. Quomodo terra germina produxit. CAP. XXIII. Quare illae aquae quae super coelum sunt non sunt congregatae in unum locum. CAP. XXIV. Quod his tribus diebus facta est rerum dispositio. CAP. XXV. Quomodo tribus diebus sequentibus ornatus est mundus. CAP. XXVI. An de ipsis elementis facta sint quae ad ornatum illorum facta sunt. CAP. XXVII. Sacramentum quare aves et pisces de una materia facti sunt; et in una sede dispositi non sunt. CAP. XXVIII. Quare opera conditionis prius commemorantur; deinde opera restaurationis.

CAP. XXIX. Quod in operibus restaurationis maxime versatur tractatio. CAP. XXX. Quatuor esse per quae sermo subsequens decurrit. CAP. I. De causa creationis hominis et de causis primordialibus rerum omnium. CAP. II. De causis primordialibus et de effectibus earum. CAP. III. De generatione causarum primordialium. CAP. IV. Quae sit prima causa conditionis rationalium. CAP. V. Quod divinae voluntati et bonitas adfuit et potestas.

CAP. VI. De tribus perfectis et perficientibus omnia. CAP. VII. Quod haec tria de Deo secundum substantiam dicuntur. CAP. VIII. Quare haec tria cum secundum substantiam dicantur, quasi propria in quibusdam locis personis attributa inveniuntur. CAP. IX. Quod sapientia Dei cum una sit in se, secundum nos diversa nomina sortitur. CAP. X. Quod voluntas Dei aeterna fuit de opere temporali. CAP. XI. Quod tria in Deo coaeterna fuerunt. CAP. XII. Quod tria visibilia mundi, tria invisibilia Dei demonstrant.

perfectior est quam extra eam. CAP. XIV. De scientia et praescientia Dei, et quod ex ea in rebus necessitas provenire videtur. CAP. XV. Quomodo omnia in Deo ab aeterno erant priusquam in semetipsis subsisterent; et eorum illic non praescientia, sed scientia erat. CAP. XVI. Si res futurae non fuissent, sapientia Dei scientia esset, sed praescientia non diceretur. CAP. XVII. Quomodo utrumque aeternum est praescitum esse et futurum esse. CAP. XVIII. Quomodo si rerum eventus mutarentur praescientia tamen non mutaretur. CAP. XIX. De providentia Dei; et quod duplex est providentia Dei in suis et alienis.

CAP. XX. De dispositione divina. CAP. XXI. De praedestinatione divina. CAP. XXII. De potestate Dei, et quod dupliciter consideratur potestas in Deo esse; et utroque modo Deum omnipotentem esse. CAP. I. Qualiter ab initio Deus agnitus est, et quod unus et quod trinus. CAP. II. Quare Deus nec totus sciri, nec totus ignorari potest. CAP. III. Quibus modis cognitio Dei ad hominem venit. CAP. IV. Quod Deus trinus et unus; et quid in unitate et quid in Trinitate. CAP. V. Explicatio propositarum discretionum.

CAP. VI. De illo cognitionis genere quo mens rationalis in se Deum videre potest. CAP. VII. Quod seipsam esse videt mens rationalis. CAP. VIII. Et quod se coepisse intelligit. CAP. IX. Quod Deus est et etiam quod sine principio est. CAP. X. Ejusdem rei argumentum foris in creaturis. CAP. XI. Quod Deus trinus et unus. CAP. XII. Quod vere et summe unus. CAP. XIII. Quod immutabilis est Deus. CAP. XIV. Quod rationem creatura recte considerata adjuvat ad cognoscendum Deum. CAP. XV. Quibus modis corpora mutantur. CAP. XVI. Quibus modis spiritus mutantur.

CAP. XVII. Quod Deus essentialiter est et vere est, et in omni creatura sive natura, sive sui definitione; et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine vicissitudine vel mutatione. CAP. XVIII. Quomodo spiritus creati locales sunt, et quomodo corpora. CAP. XIX. Ratio qualiter Deus non solum unus, sed trinus sit. CAP. XX. De verbo intrinseco et extrinseco. CAP. XXI. Quod imago Dei in rationali creatura expressior est, et vestigium Trinitatis invenitur in ipsa. CAP. XXII. Quomodo tres personae sint in essentia sive substantia una.

CAP. XXIII. De discretione nominum in Trinitate una. CAP. XXIV. Quomodo Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur aeterna processione ab illis, et temporali adventu ad nos. CAP. XXV. Quare tria illa ineffabilia in deitate personae tres dicuntur: et tria in humanitate non dicuntur. CAP. XXVI. Quare potentia Patri tribuitur, sapientia Filio, bonitas sive benignitas Spiritui sancto. CAP. XXVII. Alia ratio quare illa quae secundum substantiam dicuntur et communia sunt, personaliter sunt discreta.

in rationali creatura, sed etiam in corporea reperitur. CAP. XXIX. Quod in his tribus omnia. CAP. XXX. Recapitulatio supradictorum. CAP. XXXI. Brevis summa eorum quae supradicta sunt cum adjectione quorumdam. CAP. I. De voluntate Dei. CAP. II. Quot modis Scriptura voluntatem Dei accipiat. CAP. III. Prima beneplacitum dicitur CAP. IV. Secunda operatio; tertia permissio. CAP. V. Quod Deus bona fecit, mala permisit. CAP. VI. Quare Deus mala permisit.

CAP. VII. Quare operatio et permissio Dei voluntas ejus dicuntur. CAP. VIII. Quod duplex sit discretio voluntatis Dei; in beneplacito ejus et in signo beneplaciti ejus. CAP. IX. Quarta est in praeceptione; quinta in prohibitione. CAP. X. Quod non similia signa sunt aeterni beneplaciti praeceptio et prohibitio, sicut operatio et permissio. CAP. XI. Quomodo fallere videtur Deus praeceptione vel prohibitione, aliud innuens quam sit in beneplacito suo. CAP. XII. Utrumque durum sonare; vel quod Deus praecipiat quod nolit, vel quod nolit fieri permittat.

ut mala sint, quia hoc bonum est. CAP. XIV. Quod semper impletur voluntas Dei. CAP. XV. Quomodo mali excusabiles non sunt, quamvis per eos voluntas Dei impleatur. CAP. XVI. Quare praecepit Deus omne quod praecipit. CAP. XVII. Omne quod bonum dicitur, vel secundum se vel ad aliquid bonum dicitur. CAP. XVIII. Quod secundum se bonum dicitur et universaliter dicitur, vere et summe bonum esse. CAP. XIX. De tribus generibus boni. CAP. XX. Majus bonum esse illud ex quo majus bonum est. CAP. XXI. Quod Deus propter se, id est pro utilitate sua vel commodo nihil praecipit.

CAP. XXII. Quod Deus hoc unicuique praecipere habet quod bonum est ipsi cui praecipit, etiam si bonum omnium non est. CAP. XXIII. Quod bonum universitatis Deus impedire non habet, etiam si illud alicui bonum non est. CAP. XXIV. Quod operatio et permissio Dei signa sint quid esse bonum sit etiam si illud bonum non sit: praeceptio et prohibitio signa sunt quid bonum sit, etiam si illud esse bonum non sit. CAP. XXV. Beneplacitum Dei aliquando esse ad rem; aliquando ad actum rei. CAP. XXVI. De rerum ordine in primis et secundis et tertiis.

CAP. I. De creatione angelorum, et caeteris de illis inquirendis. CAP. II. Quod in principio creati sunt angeli. CAP. III. Quod rationalis creatura prima omnium facta est dignitate; quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum, sicut ipsius conditio ad Deum refertur, quoniam ad similitudinem Dei facta est sola. CAP. IV. Quod in principio primo simul facta sunt et corporea omnia in materia, et incorporea in angelica natura. CAP. V. Quod et corporea et incorporea natura et secundum aliquid informis facta est, et secundum aliquid formata.

CAP. VI. Quales fuerunt angeli quando primo facti sunt. CAP. VII. Quod non facti sunt de materia praejacente, sicut corporea. CAP. VIII. De quatuor proprietatibus naturae angelicae. CAP. IX. De differentia substantiae spiritualis. CAP. X. De differentia cognitionis. CAP. XI. De differentia liberi arbitrii. CAP. XII. In quo similes conditi sunt, et in quo dissimiles. CAP. XIII. De triplici potestate illorum. CAP. XIV. De triplici cognitione. CAP. XV. Utrum perfecti facti sunt angeli an imperfecti.

CAP. XVI. Quod tribus modis perfectum dicitur, secundum tempus, secundum naturam et universaliter. CAP. XVII. Quod perfecti conditi sunt secundum primam perfectionem. CAP. XVIII. Utrum praescii fuerunt futuri eventus sui. CAP. XIX. Quales conditi sunt, boni an mali; justi an injusti; beati an miseri. CAP. XX. De libero arbitrio illorum in primo conditionis principio, quando subsistere coeperunt. CAP. XXI. Quid sit liberum arbitrium. CAP. XXII. Quod semper liberum arbitrium non ad praesens spectat sed ad futurum, nec ad omne sed ad contingens tantum.

CAP. XXIII. De aversione et lapsu malorum, et de conversione et confirmatione bonorum. CAP. XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit, et in stantibus gratia meritum adjuvat. CAP. XXV. Quod in sola voluntate, et justitia est et injustitia. CAP. XXVI. Quod peccatum nec substantia est nec de substantia, sed privatio boni. CAP. XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum, ad suae voluntatis ordinem et dispositionem intorquet. CAP. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum.

etiam voluntates ad suam voluntatem intorquet, et disponit secundum suam voluntatem. CAP. XXX. De ordinibus angelorum quot in principio a Deo conditi sunt. CAP. XXXI. Utrum plures remanserunt quam ceciderunt. CAP. XXXII. De discreta cognominatione angelorum. CAP. XXXIII. Utrum omnes spiritus coelestes mittantur. CAP. XXXIV. De ministeriis angelicis. CAP. I. De creatione hominis et statu ejus ante peccatum, et quare Deus hominem ex corpore et anima fecit.

CAP. II. Qualiter homo ad imaginem et similitudinem Dei factus sit. CAP. III. De creatione et origine animae. CAP. IV. De libero arbitrio. CAP. V. De duplici sensu animae. CAP. VI. De duobus bonis ipsius hominis. CAP. VII. De duobus praeceptis naturae et disciplinae. CAP. VIII. De tribus generibus rerum. CAP. IX. De gemina custodia vitae inferioris. CAP. X. De tribus statibus hominis. CAP. XI. De primo statu ante peccatum. CAP. XII. De scientia hominis, ante peccatum. CAP. XIII. De cognitione rerum visibilium. CAP. XIV. De cognitione Creatoris.

CAP. XV. De cognitione sui. CAP. XVI. De qualitate liberi arbitrii per tres status. CAP. XVII. De virtute hominis ante peccatum. CAP. XVIII. Qualis creatus sit primus homo secundum corpus. CAP. XIX. Quandiu homo si non peccasset in hac vita inferiori manere debuisset. CAP. XX. De alimento ejus. CAP. XXI. De studio ejus. CAP. XXII. Si non peccasset homo, quales filios genuisset. CAP. XXIII. Utrum justi an injusti nascerentur. CAP. XXIV. Utrum paternae justitiae haeredes essent.

CAP. XXV. Utrum simul transferendi fuissent an per successiones. CAP. XXVI. Utrum perfecti nascerentur statura et scientia. CAP. XXVII. De institutione primi hominis. CAP. XXVIII. De institutione hominis secundum inferiorem viam. CAP. XXIX. De institutione hominis secundum superiorem vitam. CAP. XXX. De loco in quo positus est primus homo CAP. XXXI. De ligno vitae. CAP. XXXII. De ligno scientiae boni et mali.

non creatus. CAP. XXXIV. Quare unus primum creatus est. CAP. XXXV. Quare mulier de viro facta, et quare de latere. CAP. XXXVI. Quare dormienti costa abstracta est. CAP. XXXVII. De sex modis operandi. CAP. I. De lapsu primi hominis. CAP. II. Quare diabolus in forma aliena ad hominem venit. CAP. III. Quare prius ad feminam venit. CAP. IV. Quare ab interrogatione exorsus est. CAP. V. Quod non soli viro praeceptum datum sit. CAP. VI. De modo tentationis.

Tous les livres