Ordinaire de la messe (Ordo Missae 1962)
Pius VOrdo Missae (Pius V)0Saeculo XVI Ordo Missae (Pius V) PIUS EPISCOPUS servus servorum Dei AD PERPETUAM REI MEMORIAM QUO PRIMUM tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quae ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum esse maxime deceat), necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus. Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem, diligenter collatis omnibus cum vetustis Nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undique conquisitis, emendatis atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monumenta Nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelligant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Cathedralibus, Collegiatis et Parochialibus, saecularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus Missa conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit vel debet alias quam juxta Missalis a nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eaedem Ecclesiae quovis modo exenptae, Apostolicae Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica adprobata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut praefatam celebrandi constitutionem vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Praelati.
Capitulique universi consensu, ut quibusvis non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnio rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper editio, nihil unquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo valitura constitutione statuimus et ordinamus. Mandantes ac districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, de antent ac legant; neque in Missae celebratione alias caelemonias, vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate Apostoloca, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter quam a nobis statutum est, celebrandam teneantur: neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogi et compelli, praesentesve litterae ullo unquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo exsistant robore, similiter statuimus et declaramus. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum praedictarum usu, longissima et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducento annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque.
Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus nostrae constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum praeservetur, omnibus in nostro et Sanctae Ecclesiae Romanae Domino mediate, vel immeditate subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Camerae Apostoliae ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrari nostri poenis, ne sine nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissarium eidem impresspri Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnum impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica et tenore praesentium similibus inhibemus. Verum, quia difficile esset praesentes litteras ad quaeque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae de more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi praecipimus, quae praesentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur. Nulli ergo omnio hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, statuti, ordinationis, mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et inhibitionis infringere, vel ei ausu temeratio contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Patri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus nostri anno quinto. H. Cumin Caesar Glorierius Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis Julii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papae V anno ejus quinto, retroscriptae litterae publicatae et affixae fuerunt ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores. Scipio de Octavianis, Magister Cursorum. CLEMENS PAPA VIII AD PERPETUAM REI MEMORIAM Cum sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem saeculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus us observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices praedecessores Nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis pœnis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quae his proximi annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quae dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemnis praelectus est, multi in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita praefixa initia; prima denique passim pro arbitrio immutata sint: cujus rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum Vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostulica Sede inconsulta, facere licitum sit.
Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versati, et ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quae tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitati potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in Nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani Orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe Nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirun typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitati in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum existentes, exconimunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, preterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso.
Et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illo aliquid addi vel detrahi permittant, nec in praemissis, praetextu incuriae typographorum, aut non factae per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas pœnas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cuis licentiae copia initio, vel in calce cujusque Misali semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione, ut praefertur, pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus imprrssa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus Apotolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis.
Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitatc ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides haberetur, quae ipsis praesentibus haberetur, si essent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII julii MDCIV, Pontificatus Nostri anno XIII. M. Vestrius Barbianus URBANUS PAPA VIII AD PERPETUAM REI MEMORIAM Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris caelum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices praedecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit.
Nam rubricae, quae sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero non ita captui legentium accommodatae videbantur, darius explicatae: praeterea collata omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum accedat industria; propterea dilecto filo Andreae Brugiotto Typographiae Nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem ernittat: sed, quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tarnen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiae copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur.
Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expreasa mentio habenda esset; tenores hujusmodi praesentibus pro expressis babentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adbibeatur, quae ipsis praesentibus adbiberetur, si essent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo. M. A. Maraldus PIUS EPISCOPUS servus servorum Dei AD PERPETUAM REI MEMORIAM Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus; [1] verum etiam ex more jam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse partem.
Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox [2] atque psalmodia, ejus hymnodiae, filia, ut a decessore Nostro Urbano VIII appellatur, [3] quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur. [4] Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eum. [5] Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; ... at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum) fructus in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius, [6] qui recte ibidem addit: Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitet. [7] Itaque Augustinus in Confessionibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis. [8] Etenim, quem non moveant frequentes illi Psalmorum loci, in quibus de immensa majestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili justitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus ejus tam alte praedicatur? Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, aut pro exspectatis humiles fidentesque preces, aut illi de peccatis clamores poenitentis animae? Quem non admiratione psaltes perfundat, cum divinae benignitatis munera in populum Israel atque in omne hominum genus profecta narrat, cumque caelestis sapientiae dogmata tradit? Quem denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi Redemptoris, cujus quidem Augustinus [9] vocem in omnibus Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel loetanlem in spe, vel suspirantem in re audiebat?
Jure igitur optimo provisum est antiquitus, et per decreta Romanorum Pontificum, et per canones Conciliorum, et per monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent. Atque hanc quidem legem a patribus traditam decessores Nostri S. Pius V, Clemens VIII, Urbanus VIII in recognoscendo Breviario Romano sancte servarunt. Unde etiam nunc Psalterium intra unius hebdomadae spatium recitandum foret integrum, nisi mutata rerum condicione talis recitatio frequenter impediretur. Etenim procedente tempore continenter crevit inter fideles eorum hominum numerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos, caelicolis accensere et populo christiano patronos et vivendi duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem Officia de Sanctis sensim propagari coeperunt, unde fere factum est, ut de Dominicis diebus deque Feriis Officia silerent, ideoque non pauci negligerentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus ac ceteri, ut Ambrosius ait, [10] benedictio populi, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. De hujusmodi autem omissione non semel graves fuerunt prudentum piorumque virorum querimoniae, quod non modo hominibus sacri ordinis tot subtraherentur praesidia ad laudandum Dominum et ad intimos animi sensus ei significandos aptissima; sed etiam quod optabilis illa in orando varietas desideraretur, ad digne, attente, devote precandum imbecillitati nostrae quam maxime opportuna. Nam, ut Basilius habet, in aequalitate torpescit saepe, nescio quomodo, animus, atque praesens absens est: mutatis vero et variatis psalmodia et cantu per singulas horas, renovatur ejus desiderium et attentio instauratur. [11] Minime igitur mirum, quod complures e diversis orbis partibus Sacrorum antistites sua in hanc rem vota ad Apostolicam Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretur consuetudo vetus recitandi per hebdomadam totum Psalterium, ita tamen ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum numerum jam gravius laboranti, non majus imponeretur onus.
Hisce vero postulationibus et votis, quae Nostra quoque ante susceptum Pontificatum fuerant, itemque precibus, quae deinceps ab aliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotae sunt, Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatione integri Psalterii hebdomadae spatio conclusa, ex una parte quicquam de Sanctorum cultu decederet, neve ex altera molestius divini Officii onus clericis, immo temperatius evaderet. Quapropter, implorato suppliciler Patre luminum, corrogatisque in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos vestigiis insistentes decessorum Nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios, quibus commisimus, ut, consiliis studiisque collatis certam aliquam reperirent rei efficiendae rationem, quae Nostris optatis responderet. Illi autem commissum sibi munus e sententia exsequentes novam Psalterii dispositionem elaborarunt; quam cum S. R. E. Cardinales sacris ritibus cognoscendis praepositi diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum mente Nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus omnibus, id est, quod ad ordinem ac partitionem Psalmorum, ad Antiphonas, ad Versiculos, ad Hymnos attinet cum suis Rubricis et Regulis, ejusque editionem authenticam in Nostra typographia Vaticana adornari et indidem evulgari jussimus. Quoniam vero Psalterii dispositio intimam quandam habet cum omni Divino Officio et Liturgia conjunctionem, nemo non videt per ea, quae hic a Nobis decreta sunt, primum Nos fecisse gradum ad Romani Breviarii et Missalis emendationem: sed super tali causa proprium mox Consilium seu Commissionem, ut ajunt, eruditorum constituemus. Interim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla jam in presenti instauranda censuimus, prout in appositis Rubricis praescribilur: atque imprimis quidem ut in recitando divino Officio Lectionibus statutis sacrae Scripturae cum Responsoriis de tempore occurrentibus debitus honor frequentiore usu restitueretur; dein vero ut in sacra Liturgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum et de Feriis, praesertim quadragesimalibus, locum suum recuperarent.
Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii ordinem, qualis in Breviario Romano hodie est, abolemus ejusque usum, inde a Kalendis Januariis anni millesimi nongentesimi decimi tertii, omnino interdicimus. Ex ilto autem die in omnibus ecclesiis cleri saecularis et regularis, in monasteriis, ordinibus, congregationibus, institutisque religiosorum ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas canonicas juxta Breviarium Romanum, a S. Pio V editum et a Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recognitum, persolvunt, novum Psalterii ordinem, qualem Nos cum suis Regulis et Rubricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, religiose observari jubemus. Simul vero poenas in jure statutas iis denuntiamus, qui suo officio persolvendi quotidie Horas canonicas defuerint; qui quidem sciant se tam gravi non satisfacturos officio, nisi Nostrum hunc Psalterii ordinem adhibeant. Omnibus igitur Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus ceterisque ecclesiarum Praelatis, ne Cardinalibus quidem Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis, mandamus, ut in sua quisque Dioecesi, ecclesia vel coenobio Psalterium cum Regulis et Rubricis, quemadmodum a Nobis dispositum est, constituto tempore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulas et Rubricas etiam a ceteris omnibus, quoscumque obligatio tenet recitandi vel concinendi Horas canonicas, inviolate adhiberi ac servari praecipimus. Interim autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id major capituli pars sibi placere ostenderit, novum Psalterii ordinem, statim post ejus editionem, rite usurpare licebit. Haec vero edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, generalibus et specialibus, ceterisve quibusvis in contrarium facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae abolitionis, revocationis, permissionis, jussionis, praecepti, statuti, indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo undecimo, Kalendis Novembribus, in Festo Sanctorum Omnium, Pontificatus Nostri anno nono. A. Cardinalis Agliardi S. R. E. Cancellarius Fr. Seb. Cardinalis Martinelli S. R. C. Praefectus Visa M. Riggi C. A. Not. Reg. in Canc. Ap. N. 571 [1] Hebr. 13, 15. [2] Homil. in Ps. 1, n. 2. [3] Bulla Divinam psalmodiam. [4] Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor., n. 10. [5] In Psalm. 144, n. 1. [6] Epist. ad Marcell. cit., n. 2. [7] Op. cit., n. 12. [8] Lib. IX, cap. 6. [9] In Psalm. 42, n. 1. [10] Enarrat, in Ps. 1, n. 9. [11] Regulae fusius tractatae, interrog. 37, n. 5. DE ANNO ET EJUS PARTIBUS Annus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum: dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas; tanto enim temporis intervallo sol zodiacum perlustrat. Quater autem sex horae singulis quaternis annis diem constituunt; hinc annus ille intercalaris, bissextus, vel bissextilis dicitur. De anni correctione, ejusque necessitate, ac Kalendario Gregoriano Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intellegendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant. Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem; qui causam dederunt ut aequinoctium vernum sedem suam mutaverit. Cui malo occurens Gregorius XIII, non solum aequinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xii Kalendas aprilis fuerat constitutum, et xiv lunam paschalem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit et rationem, qua caveretur ut in posterum et aequinoctium vernum, et xiv luna paschalis a propriis sedibus nunquam removentur.
Ut enim aequinoctium vernum ad xii Kalendas aprilis restitueretur, statuit ut dicti decem dies in mense octobris ipsius anni 1582 eximerentur; ut post quartam diem octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus. Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xii Kalendas aprilis aequinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, bissextum quarto quoque anno (ut mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600 anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi non omnes bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadrigentis quibusque annis perpetuo conservaretur. Quatuor Tempora Quatuor Tempora celbrantur quarta et sexta feria ac sabbato post tertiam dominicam Adventus, post primam dominicam Quadragesimae, post dominicam Pentecostes, post dominicam tertiam septembris. De Nuptiarum celebratione Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. – 2 Solemnis tantum Nuptiarum benedictio vetatur a dominica I Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive. – 3 Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus, eam permittere ex justa causa, monitis sponsis, ut a nimia pompa abstineant. De Cyclo decennovennali aurei numeri Cyclus decennovennalis aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur aureus, est 1: anno sequenti 1578 est 2; et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, qui aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.
Igitur ut aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo. 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 1 2 3 4 5 Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6, secundus autem qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus in quem annus propositus cadit, dabit aureum numerum quaesitum. Modus brevis cognoscendi aureum numerum cujusque anni Numero anni de quo quaeris, adde unicam unitatem 1. Exempli gratia: 1833 adde 1: summam inde conflatam divide per 19; quod superest, erit aureus numerus ipsius anni: si nihil superest, erit aureus numerus 19. De Epactis et Noviluniis Epacta nihil aliud est quam numerus dierum quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat: ita ut epacta primi anni sit 11, cum hoc numero annus solaris communis lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno novilunia contingant 11 diebus prius quam anno primo. Ex quo fit epactam secundi anni esse 22, cum eo anno rursum annus solaris lunarem annum superet 11 diebus, qui additi ad 11 dies primi anni efficiunt 22: ac proinde, finito hoc anno, novilunia contingere 22 diebus prius, quam primo anno: epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus 11 dies ad 22 adiciantur, efficietur numerus 33; a quo si reiciantur 30 dies, qui unam lunationem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim epactae omnes per continuum augmentum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando reici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam epactam aureo numero 19 respondentem, quae est 29, adduntur 12, ut abjectis 30, ex composito numero 41, habeatur rursus epacta 11, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunatio embolismica, currente aureo numero 19, sit tantum 29 dierum.
Si enim 30 dies contineret, ut aliae sex lunationes embolimicae, non redirent novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi Kalendarii romani. Sunt autem novemdecim epactae, quot et aurei numeri, respondebantque ipsis aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt. Tabella epactarum respondentium aureis numeris ante Kalendarii correctionem Aur. num. Epactae 1 xi 2 xxii 3 iii 4 xiv 5 xxv 6 vi 7 xvii 8 xxviii 9 ix 10 xx 11 i 12 xii 13 xxiii 14 iv 15 xv 16 xxvi 17 vii 18 xviii 19 xxix Quia vero cyclus decennovennalis aurei numeri imperfectus est, cum novilunia post 19 annos solares non praecise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 epactarum. Quam ob rem ita emendatus est, ut in posterum loco aurei numeri, et dictarum 19 epactarum, utamur 30 numeris epactalibus ab 1 usque ad 30 ordine progredientibus, quamvis ultima epacta, sive quae ordine est trigesima notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla epacta esse possit 30. Variis autem temporibus ex his 30 epactis respondent decem et novem aureis numeris variae decem et novem epactae, prout solaris anni ac lunaris aequatio exposcit; quae quidem decem et novem epactae progrediuntur, ut olim per eundem numerum 11, addunturque semper 12 illi epactae, quae respondet aureo numero 19, ut habeatur sequens epacta respondens aureo numero 1, ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quae continet aureos numeros, et epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582, post detractionem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares epactae mutentur in martio, re ipsa tamen in principio anni mutandae sunt, una cum aureo numero, in cujus locum hae nostrae epactae succedunt. Tabella epactarum respondentium aureis numeris ab idibus octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) inclusive, usque ad annum 1700 exclusive.
Aur. num. Epactae 6 xxvi 7 vii 8 xviii 9 xxix 10 x 11 xxi 12 ii 13 xiii 14 xxiv 15 v 16 xvi 17 xxvii 18 viii 19 xix 1 i 2 xii 3 xxiii 4 iv 5 xv Itaque si epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quaerendus est aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellae, quae illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub aureo numero in inferiori ordine tabellae reperietur epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa epacta vel signum * in Kalendario inventum fuerit, eo die novilunium fiet. Invenietur autem aureus numerus vel ex antecedenti canone, vel ex tabella epactarum proposito tempori congruente, tribuendo primum aureum numerum illius tabellae illi anno, a quo usus tabellae incipit, et secundum aureum numerum sequenti anno, etc. Eodem modo reperietur epacta sine aureo numero, si prima epacta tabellae tribuatur illi anno, a quo ejus usus incipit, et secunda epacta sequenti anno, etc. Exemplum: Anno correctionis 1582 aureus numerus est 6, nempe primus primae tabellae, cujus usus incipit ab idibus octobris dicti anni 1582, detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc epacta xxvi, quae sub aureo numero 6 collocatur, fietque novilunium die 27 octobris, et 26 novembris, et 25 decembris. Item anno 1583 jam correcto aureus numerus est 7, cui in eadem tabella supposita est epacta vii, quae toto eo anno in Kalendario novilunia indicabit: ut in januario die 24, in februario die 22, in martio die 24, etc. Alia tabella epactarum respondentium aureis numeris ab anno 1700 inclusive, usque ad annum 1900 exclusive Aur. num. Epactae 10 ix 11 xx 12 i 13 xii 14 xxiii 15 iv 16 xv 17 xxvi 18 vii 19 xviii 1 2 xi 3 xxii 4 iii 5 xiv 6 xxv 7 vi 8 xvii 9 xxviii Alia tabella epactarum respondentium aureis numeris ab anno 1900 inclusive, usque ad annum 2200 exclusive Aur. num. Epactae 1 xxix 2 x 3 xxi 4 ii 5 xiii 6 xxiv 7 v 8 xvi 9 xxvii 10 viii 11 xix 12 13 xi 14 xxii 15 iii 16 xiv 17 xxv 18 vi 19 xvii Ad tollendam dubitationem de usu hujus novae tabellae epactarum, ostendemus rem exemplis.
Anno 1901 tribuatur epacta x, quae sub aureo numero 2 collocatur: fietque novilunium 21 januarii, 19 februarii, 21 martii. Item anno 1902 tribuatur epacta xxi sub aureo numero 3 collocata, quae toto eo anno in Kalendario novilunia monstrabit: ut in januario die 10, in februario die 8, in martio die 10. Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurris. Rursus anno 1911, epacta non signatur numero, sed hoc signo , quod collocatur sub aureo numero 12, et in Kalendario tote eo anno novilunia indicabit, nimirum in januario die 1 et 31, in martio (nam in februario nullum tunc novilunium, cum in eo signum hoc * non reperiatur) die 1 et 31, in aprilii die 29, etc. Postremo: Anno 1916 aureus numerus est 17, sub quo in ordine epactarum quartae tabellae, quae proposito anno congruit, reperitur epacta 25 non antiquo numero, ut aliae epactae, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916 in Kalendario epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi novilunium fit, ut in januario die 6, in februario die 4, in martio die 6, in aprili die 4, etc. Quotiescumque enim epacta 25 respondet aureis numeris majoribus quam 11, quales sunt posteriores octo a 12 usque ad 19, sumenda est in Kalendario epacta 25 vulgari numero scripta; quando vero eadem epacta respondet minoribus numeris quam 12, quales sunt priores undecim ab 1 ad 11 inclusive, accipienda est in Kalendario epacta xxv antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in epacta 25, in aliis nunquam; quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam etiam causam in sex locis Kalendarii duae epactae, scilicet xxv et xxiv sunt adscriptae. Tabella litterarum dominicalium ab idibus octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) usque ad annum 1700 exclusive c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d Usus tabellae hic est: Anno correctionis 1582 post idus octobris (detractis prius decem diebus) tribuatur littera c primae cellulae, et sequenti anno 1583 littera b secundae, et anno 1584 dentur litterae A g tertiae cellulae, et sic deinceps aliis annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurris.
Nam cellula, in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram Dominicalem propositi anni. Quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum sancti Matthiae Apostoli: inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni. Exempli gratia: Sit invenienda littera dominicalis anni 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primae litterae c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (compuntendo geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587 in litteram d, quae sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera dominicalis d, annusque communis est, cum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera dominicalis anni 1616, redeundo ad principium tabellae, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille bissextilis, cum duplex littera occurat, superiorque littera c dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad festum S. Matthiae, inferior autem b in reliqua parte anni. Alia tabella litterarum dominicalium ab anno 1901 inclusive, usque ad annum 2100 exclusive f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g f e d c b A g Usus autem hujus tabellae hic est: Anno 1901 tribuatur littera f primae cellulae, et sequenti anno 1902 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurreris; nam cellula, in quam annus propositus cadit, dabit litteram dominicalem propositi anni; quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicalem diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiae Apostolis, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni. De Indictione Indictio est revolutio 15 annorum, ab 1 usque ad 15 qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a januario in Bullis Pontificis.
Et quoniam indictionum frequens usus est in diplomatibus et scripturis publicis, facile annum indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctionis 1582. Tabella indictionis ab anno correctionis 1582 10 11 12 13 14 15 1 2 3 4 5 6 7 8 9 Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in indictionem quae quaeritur. De Festis Mobilibus Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua festa mobilia pendent, celebrari debet die dominico, qui proxime succedit xiv lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cujus luna vel cadit in diem verni aequinoctii, quod die 21 mensis martii contingit vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum martii inclusive, et quintum aprilis inclusive (hujus enim epactae xiv luna cadit vel in diem aequinoctii verni, id est, in diem 21 martii, vel eum propius sequitur), numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judaeis conveniamus, si forte dies xiv lunae caderet in diem dominicum) sit dies Paschae. Exemplum: Anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b. Et quoniam invenimus epactam x inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 martii, a quo inclusive, si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv lunam die 3 aprilis, quae est dominica, cum e regione illius sit littera dominicalis b. Ne igitur cum Judaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv lunae, sumenda est littera dominicalis b, quae sequitur xiv lunam, nempe ea quae e regione diei 10 aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 aprilis. Item anno 1604, epacta est xxiv, et duplex littera dominicalis d c, cum annus ille sit bissextilis.
Si igitur ab epacta xxiv, quae e regione diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior littera dominicalis, nempe c, quae post diem 14 aprilis, id est, post xiv lunam collocata est e regione diei 18 aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 aprilis. Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, compositae sunt duae sequentes tabulae paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur epacta currens, et in linea litterarum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen epactam currentem; ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione epactae currentis, assumenda sit eadem littera dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litterae dominicalis omnia festa mobilia continentur. Exemplum: Anno 1606, epacta est xxi, et littera dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera dominicalis A, quae primo infra epactam xxi occurrit, reperietur e regione hujus litterae dominica Septuagesimae die 22 januarii, dies cinerum 8 februarii, Pascha 26 martii, Ascensio Domini 4 maii, Pentescostes 14 maii et festum Corporis Christi 25 maii. Dominicae autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 decembris; et sic de ceteris. Item anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione epacta x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6 februarii, diem cinerum 23 februarii, Pascha 10 aprilis, etc. Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera dominicali e regione epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut festa mobilia inveniantur.
Ex tabula vero paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur: In cellula litterae dominicalis currentis quae ratur epacta currens. Nam e directo omnia festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae dominicalis d, tunc currentis, e regione epactae xxiv, quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15 februarii, dies cinerum 4 martii, Pascha 19 aprilis, etc. Sed sive antiqua, sive nova tabula paschali utamur, invenienda sunt omnia festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit; ita tamen, ut Septugagesimae et diei cinerum inventae in januario aut februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiae currit prior littera dominicalis, quae in Kalendario posteriorem semper sequitur; post festum autem S. Matthiae in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno bissextili, currente epacta xxiv vel xxv et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit v, et litterae dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11 februarii, quae est feria IV; Pascha autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, quae est dominica.
Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit xxv, et litterae dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam. In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d, infra eum accurrens, reperietur e regione hujus litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc. Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo S. Andreae Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in Kalendario, etc. Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.
TABULA PASCHALIS antiqua reformata Aur. num. Cyclus Epactar. Litterae Dom. Septuages. Dies Cinerum Pascha Ascensio Pentecostes. Corpus Christi Dom. post Pent. Dom. I Adv. 16 5 13 2 xxiii xxii xxi xx xix d e f g 18 jan. 19 20 21 4 febr. 5 6 7 22 mart. 23 24 25 30 apr. 1 maii 2 3 10 maii 11 12 13 21 maii 22 23 24 28 28 28 28 29 nov. 30 1 dec. 2 10 18 7 xviii xvii xvi xv xiv A b c d e 22 23 24 25 26 8 9 10 11 12 26 27 28 29 30 4 5 6 7 8 14 15 16 17 18 25 26 27 28 29 28 27 27 27 27 3 27 nov. 28 29 30 15 4 12 xiii xii xi x ix f g A b c 27 28 29 30 31 13 14 15 16 17 31 1 apr. 2 3 4 9 10 11 12 13 19 20 21 22 23 30 31 1 jun. 2 3 27 27 27 26 26 1 dec. 2 3 27 nov. 28 1 9 17 viii vii vi v iv d e f g A 1 feb. 2 3 4 5 18 19 20 21 22 5 6 7 8 9 14 15 16 17 18 24 25 26 27 28 4 5 6 7 8 26 26 26 26 26 29 30 1 dec. 2 3 6 14 3 iii ii i xxix b c d e f 6 7 8 9 10 23 24 25 26 27 10 11 12 13 14 19 20 21 22 23 29 30 31 1 jun. 2 9 10 11 12 13 25 25 25 25 25 27 nov. 28 29 30 1 dec. 11 19 8 25 xxv xxviii xxvii xxvi xxiv g A b c d 11 12 13 14 15 28 1 mar. 2 3 4 15 16 17 18 19 24 25 26 27 28 3 4 5 6 7 14 15 16 17 18 25 25 24 24 24 2 3 27 nov. 28 29 e f g A b c 16 17 18 19 20 21 5 6 7 8 9 10 20 21 22 23 24 25 29 30 31 1 jun. 2 3 8 9 10 11 12 13 19 20 21 22 23 24 24 24 24 24 23 23 30 1 dec. 2 3 27 nov. 28 TABULA PASCHALIS nova reformata Litterae Dom. Cyclus Epactar. Septuages. Dies Cinerum Pascha Ascensio Pentecostes. Corpus Christi Dom. post Pent. Dom. I Adv. D 23 22 21 20 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 * 29 28 27 26 25 xxv 24 18 jan. 25 jan. 1 febr. 8 febr. 15 febr. 4 febr. 11 febr. 18 febr. 25 febr. 4 mart. 22 mart. 29 mart. 5 apr. 12 apr. 19 apr. 30 Apr. 7 Maii 14 Maii 21 Maii 28 Maii 10 Maii 17 Maii 24 Maii 31 Maii 7 Junii 21 Maii 28 Maii 4 Junii 11 Junii 18 Junii 28 27 26 25 24 29 nov. 29 nov. 29 nov. 29 nov. 29 nov. E 23 22 21 20 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 29 28 27 26 25 xxv 24 19 jan. 26 jan. 2 febr. 9 febr. 16 febr. 5 febr. 12 febr. 19 febr. 26 febr. 5 mart.
23 mart. 30 mart. 6 apr. 13 apr. 20 apr. 1 Maii 8 Maii 15 Maii 22 Maii 29 Maii 11 Maii 18 Maii 25 Maii 1 Junii 8 Junii 22 Maii 29 Maii 5 Junii 12 Junii 19 Junii 28 27 26 25 24 30 nov. 30 nov. 30 nov. 30 nov. 30 nov. F 23 22 21 10 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 * 29 28 27 26 25 xxv 24 20 jan. 27 jan. 3 febr. 10 febr. 17 febr. 6 febr. 13 febr. 20 febr. 27 febr. 6 mart. 24 mart. 31 mart. 7 apr. 14 apr. 21 apr. 2 Maii 9 Maii 16 Maii 23 Maii 30 Maii 12 Maii 19 Maii 26 Maii 2 Junii 9 Junii 23 Maii 30 Maii 6 Junii 13 Junii 20 Junii 28 27 26 25 24 1 dec. 1 dec. 1 dec. 1 dec. 1 dec. G 23 22 21 20 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 * 29 28 27 26 25 xxv 24 21 jan. 28 jan. 4 febr. 11 febr. 18 febr. 7 febr. 14 febr. 21 febr. 28 febr. 7 mart. 25 mart. 1 apr. 8 apr. 15 apr. 22 apr. 3 Maii 10 Maii 17 Maii 24 Maii 31 Maii 13 Maii 20 Maii 27 Maii 3 Junii 10 Junii 24 Maii 31 Maii 7 Junii 14 Junii 21 Junii 28 27 26 25 24 2 dec. 2 dec. 2 dec. 2 dec. 2 dec. A 23 22 21 20 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 0* 29 28 27 26 25 xxv 24 22 jan. 29 jan. 5 febr. 12 febr. 19 febr. 8 febr. 15 febr. 22 febr. 1 mart. 8 mart. 26 mart. 2 apr. 9 apr. 16 apr. 23 apr. 4 Maii 11 Maii 18 Maii 25 Maii 1 Junii 14 Maii 21 Maii 28 Maii 4 Junii 11 Junii 25 Maii 1 Junii 8 Junii 15 Junii 22 Junii 28 27 26 25 24 3 dec. 3 dec. 3 dec. 3 dec. 3 dec. B 23 22 21 20 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 * 29 28 27 26 25 xxv 24 23 jan. 30 jan. 6 febr. 13 febr. 20 febr. 9 febr. 16 febr. 23 febr. 2 mart. 9 mart. 27 mart. 3 apr. 10 apr. 17 apr. 24 apr. 5 Maii 12 Maii 19 Maii 26 Maii 2 Junii 15 Maii 22 Maii 29 Maii 5 Junii 12 Junii 26 Maii 2 Junii 9 Junii 16 Junii 23 Junii 27 26 25 24 23 27 nov. 27 nov. 27 nov. 27 nov. 27 nov. C 23 22 21 20 19 18 17 16 15 14 13 12 11 10 9 8 7 6 5 4 3 2 1 * 29 28 27 26 25 xxv 24 24 jan. 31 jan. 7 febr. 14 febr. 21 febr. 10 febr. 17 febr. 24 febr. 3 mart. 10 mart. 28 mart. 4 apr. 11 apr. 18 apr. 25 apr. 6 Maii 13 Maii 20 Maii 27 Maii 3 Junii 16 Maii 23 Maii 30 Maii 6 Junii 13 Junii 27 Maii 3 Junii 10 Junii 17 Junii 24 Junii 27 26 25 24 23 28 nov.
28 nov. 28 nov. 28 nov. 28 nov. RITUS SERVANDUS in celebratione Missae I — De Praeparatione Sacerdotis celebraturi Sacerdos celebraturus Missam, praevia Confessione sacramentali, quando opus est, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet; et Orationes inferius positas pro temporis opportunitate dicat. Deinde accedit ad locum in Sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit Missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens Orationem inferius positam. Deinde preparat Calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum Patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus), super ejus os ponit Purificatorium mundum, et super illud Patenam cum Hostia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva Palla linea, tum Velo serico; super Velo ponit Bursam coloris paramentorum intus habentem Corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habenti facultatem, simul cum Palla benedictum. 2 Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habenti, benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, si sit Praelatus saecularis, supra Rochettum, si sit Praelatus regularis vel alius Sacerdos saecularis, supra Superpelliceum, si commode haberi possit, alioquin sine eo supra vestes communes, dicens ad singulas Orationes inferius positas. 3 Ac primum accipiens Amictum circa extremitates et chordulas, osculatur illud in medio, ubi est Crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub brachiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat.
Tum Alba induitur, caput submittens, deinde manicam dexteram brachio dextero, et sinistram sinistro imponens. Aibam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et Cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat Albam super Cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes; ac ejus fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit Manipulum, osculatur Crucem in medio, et imponit brachio sinistro. Deinde ambabus manibus accipiens Stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium ejus collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem Stolae extremitatibus Cinguli hinc inde ipsi Cingulo conjungit. 4 Si Celebrans sit Episcopus, vel Abbas, ut supra, non ducit Stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat Stolam, accipit parvam Crucem pectoralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante Stolam, nisi in Missis Defunctorum, sed accipit ad Altare, cum in Confessione dicit Indulgentiam, illumque prius osculatur. — Postremo Sacerdos accipit Planetam. 5 Si sit Episcopus, vel Abbas, ut supra habens usum Pontificalium, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Caeremoniali. II — De Ingressu Sacerdotis ad Altare Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra Calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, Bursam manu dextera super Calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in Sacristia erit, capite cooperto accedit ad Altare, ministro cum Missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante Altare majus, capite cooperto faciat ad illud reverentiam.
Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante Altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam Celebrans deposuerit Calicem super Corporale. 2 Cum pervenerit ad Altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et Altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad medium Altaris, ubi ad cornu Evangelii sistit Calicem, extrahit Corporale de Bursa, quod extendit in medio Altaris, et super illud Calicem Velo coopertum collocat, Bursam autem ad cornu Evangelii. Si in Altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab Altari, ut Missam inchoet. 3 Si est consecraturus plures Hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super Patenam manere non possint, locat eas super Corporale ante Calicem, aut in aliquo Calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post Calicem, et alia Patena seu Palla cooperit. 4 Collocato Calice in Altari, accedit ad cornu Epistolae, Missale super cussino aperit, reperit Missam, et signacula suis locis accommodat. Deinde rediens ad medium Altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad cornu Epistolae, descendit post infimum gradum Altaris, ut ibi faciat Confessionem. 5 In Missa solemni Missale apertum super Altare, Calix vero, et alia necessaria praeparentur in Credentia cooperta linteo, antequam Sacerdos veniat ad Altare. Ipse autem procedit cum Diacono et Subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus junctas ante pectus; Acolythi vero ante eos deferunt candelabro cum candelis accensis, quae deinde collocantur super Credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum Altaris, ibi medius inter Diaconum a dexteris et Subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad Altare, facit cum ipsis (ut infra) Confessionem. 6 In Missa Pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinantur: cujus Pontificalis ordinem Episcopus, sive Abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum Diacono et Subdiacono paratis celebrat.
III — De Principio Missae, et Confessione facienda Sacerdos cum primum descenderit sub infimum gradum Altaris, convertit se ad ipsum Altare, ubi stans in medio, junctis manibus ante pectus, extensis et junctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando junguntur manus, praeterquam post consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel Altari profunda reverentia, vel si in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam. 2 Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum Altaris a cornu Evangelii ante ipsum Pontificem, ubi genuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad Altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in eorum residentiis, vel loco jurisdictionis, stans ante infimum gradum a cornu Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Praelato, et versus ad Atare incipit Missam. 3 Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Praelatis praedictis in Ecclesiis eorum jurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo Confessionem, et alia servat, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinatur. 4 Stans igitur Celebrans ante infimum gradum Altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit intelligibili voce: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio Altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a Ministris. 5 Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad Altare, et benedicit Oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super Altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis junctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis format.