Divinae institutiones (Institutions divines) (page 16)

Lactance · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — CSEL · 21 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

6 declarabo apertius] c. 11 ss.

AUCTORES 8 s.] cf. pag. 495,10 s.

B(G)RHS(-14)PV] 1 effuwdere P3 dicit B', corr. B3 2 quid O om. R non equidem] non quidem R, nequidem S 3 uidear (sic corr. m. 2) B *probare (a ? er.) B negem (g ex c m. 2) H 4 uerum B illa (i ras, ex u) H sit om. V; pro sit habent est post terrena edd. terrene R 5 efficiat H terra R quid] quod H 6 qui] qui* (d er.) B declarabit (b ex u) sic R 7 iam in ras. ex iamne ut uid. B* 8 secuntur RP 9 honorum Bx, corr. B3 deftensioQem (1 er.) B a [sionem] incipit codicis G pag. 119 (29), cuius in uerss. 1-4 perpauca legi poterant 10 malis B3 enim om. R 11 ficta* (m er.) B faciuntque multa] faciunt J2 12 boni* (s er.) H 13 fale R esset] est B', *s'it B*, esse et P1 Cesset et P3) V .14 hii R in hi cum denuo deficit cod. S (fol. 131b) coeperunt Bar (u ras. in i corr.) P1 (corr. P2) V prApositi P3 15 coupote*s (n er.) B, computes pI, u in o corr. P3, coputes V post potentiae 8. I. suae PJ ceperint V, coeperiut BarRHP; mihi suspectum, malim adepti sint uel ascenderint uel sim., pr. coeperint eiciendum et pot. (tenere) gr. coeperint scribendum Schoellio uid. tunc B simulationem Pl, m del. P3 16 et uiolant om. R 17 causa (~ m. 3) B insequntur B, insecuntur R 18 ascenderant B 19 possit B', corr. B2

officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. at id suscipere facile est, implere difficile, quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio dei, non tuo posita uictoria est, et plerumque inprobi et numero et conspiratione sunt potentiores quam boni, ut ad eos superandos non tam uirtus sit quam felicitas necessaria.

§ 16

an ahquis ignorat quotiens melior iustiorque pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt.

§ 17

plena est exemplis omms historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius honorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est.

§ 18

non est igitur uirtus aut hostem malorum esse aut defensorem honorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse snbiecta.

§ 19

commoda praeterea patriai prima putare

snblata hominum discordia nihil est omnino. quae sunt enim patriae commoda nisi alterius ciuitatis aut gentis incommoda, id est fines propagare aliis uiolenter ereptos, augere

AUCTORES 9 s. et 13 s.] cf. pag. 495, 10 s. 16] cf. pag. 495, 14. § 19 s. 23 s.] ad Ciceronis de re publica librum III (c. 12, 21 ed. Baiter) rettulit Maius.

BCG)RHPV] 1 boni] bonis H 3 tua BI, in ras. corr. B* possita V

6 post ignorat s. I. quod P1 7 iustior quam H domiuatione V ht arcerue B1, a∗cerbrae B1 8 ciuibus R, ciu-us (pr. i ex alia lift. m. 3. pr. u ras. ex b corr., bi s. I. m. 3) P, ciuis V sed] et H 9 gneus B, cn. RH, GÑ. PV 10 repuA P1 libertate B 11 att [Occi](d)[it] in- cipit codicis G pag. 120 (30), cuius in utras. 1-20 et 29-31 nonnulla legi poterant occiditur R 12 arbl B3, ab H spludonibus (r er.) B desepultus Bl, corr. B* ante abiectus 2 ttel 3 litt. erasae, quarum prima u, B [est abie] ctus G 16 cf. pag. 495, 14 preterea H patriai edd., patriae BRHV, patriae P putare. sublata hominum concordia nihil est omnino male edd. 17 concordia (con in ras. ex dis m. 2jP 18 patria R aut1 B* gentes Bl, corr. B1 19 uolenter BacP1, corr. BlP* ereptis codd. recent. et edd. ('ut aliis sit tertius casus, ereptis sextus' Celtarius), eiectis alii codd. recent. et tdd.

imperium, vectigalia facere maiora? quae omnia non utique uirtutes, sed uirtutum sunt euersiones.

§ 20

in primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia: quae discidium generis humani ferre non potest et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est.

§ 21

uerum est enim Ciceronis illut: qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem humani generis societatem, qua sublata beneficentia liberalitas bonitas iustitia funditus tollitur.

§ 22

nam quomodo potest iustus esse qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? quae omnia faciunt qui patriae prodesse nituntur. id enim ipsum prodesse quid sit, ignorant qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest: quod solum teneri non potest, quia eripi potest.

§ 23

haec itaque ut ipsi appellant bona quisquis patriae adquisiuerit, hoc est qui euersis ciuitatibus gentibusque deletis aerarium pecunia referserit, agros ceperit, ciues suos locupletiores fecerit, hic laudibus fertur in caelum, in hoc putatur summa et perfecta esse uirtus. qui error non modo populi et imperitorum,* sed etiam

AUCTORES 7] de off. III 6,28.

B(G)BHPV] 1 [aue]<c)[tig](alia) G meliora BH, (me)[lior](a) G toon1 Pl utique (i ras. ex u) B uirtuteesse B', uirtutisesse B1, uirc

tutissed B3 uirtutium P, uirtutum sic V rsuntl B3 euersionis Bx, corr. B2 3 tollitur (ante alieni) om. B, defuisse in G uestigiis et spatiis indicatur 5 fulseriwt B3 6 enim om. V 8 hi (uel hii) dirimunt rodd. Cic. communa sic R 9 humani generis RHPV cum codd. Cic., generis humani B quA P3 beneficientia HV, beneficia P 11 qui odit qui spoliat in mg. H2 12 quae] qui B1, corr. B2 nitunturprodesse om. R 13 prodeesse B 14 utile'* (m er., ' distinctionem add. m. 2) B in q[ uo ](d teneri manu) desinit codicis G pag. 120 (30), sequitur pag. 121 (147), cuius in furss. 1-17 et 26-31 nonnulla legi poterant 16 patriare' B1 adquisiuerit BJHPV, adquisierit R, quesierit Bx, quaesiuerit Bl, quaesierit G 17 gentibus RH refer*serit (t er.) B, s. I. uox a m. 2 addita, nunc erasa, refers[a]erit G 18 goeperit Bl, corr. B2, coeperit H, croleperit P3 locupletatiores Bx, ta del. B3, locupletioris R 20 imperatorum Bi, inperitorum corr. B3, imperitorum (sic corr. m. 3) P

philosophoram est, qui praecepta quoque dant ad iniustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplina et auctoritas desit.

§ 24

itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam neque ad ueram uirtutem adcommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc uitam moremque ciuilem, quem non esse iustitiam et res indicat et ipse Cicero testatus est.

§ 25

sed nos inquit ueri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur: easque ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ab optimis naturae et ueritatis exemplis. — umbra est igitur et imago iustitiae quam illi iustitiam putauerunt.

§ 26

quid? sapientiam nonne idem confitetur in philosophis esse nullam? aut cum Fabricius inquit aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab hoc iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum. nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem uolumus in-

§ 27

tellegi, nec ii qui sapientes habiti et nominati, Ma.rcus Cato et Gaius Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia

AUCTORES 6] de off. III 17, 69. 13] ibid. III 4, 16.

B(G)RHPV] 1 **iustitiam (In er.) B, iustitiam H ne* (c er.) B, nec P1, corr. P3 2 stultitiae] iniustitiae R disciplina et] disciplinae PY 3 officiosis B disputa*»nt (re er.) B, (di)s[p ]utaren[ t] G 4 atfcommodatur Ps, acumudatur ut uid. V0*, corr. m. 1 5 mortemque H

7 iugis (g ex r) B* permanetqui BI, germaneque B3 iustitiam B, iustitia R 8 umbrae B 9 eas codd. Cic. ipsas] iras R 10 ab] ex codd. Cic. 11 'et' B3 iustitia R qua (~ m. 3) B 12 eidem P 13 apud Cic. ante aut cum haec nec uero cum duo Decii aut duo Scipiones fortes uiri commemorantur, quae, cum pag. 505,3 nominentur iusti tantum et iustitia, consulto, sed parum considerate omisisse Lad. uidetur fabricibus V inquit om. B aut Aristides C (nisi quod aut otn. R) cum codd. Cic., eicit HeusingenuJ, ut Aristides Baiterus 14 illo R ab hoc] ab his codd. Cic. 15 iustitia P1 (corr. P3) V exemplo Bl, corr. B3 in exemplu[m] desinit codicis G pag. 121 (147), sequitur pag. 122 (148), cuius in uerss. 1. 2 perpauca legi poterant 16 sapieus] sapiens est B, [sa](pi)en[se]s[t] G sapiens ut om. H 17 ii edd., hi BHPV, hii R sapientes C cum codd. Cic., sapientes (sunt) edd. Cic. habentur et nominantur B nominati Marcus] nominatim PV 18 nerc1 P3 ille Bl, corr. B2 19 ex] et H frequentiam Bl, m del. B3

similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.

§ 28

si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est et iis qui iusti habiti sunt adempta iustitia est, omnes igitur illae uirtutis descriptiones falsae sint necesse est, quia quae sit uera uirtus scire non potest nisi iustus ac sapiens. iustus autem ac sapiens nemo est nisi quem deus praeceptis caelestibus erudiuit.

cap. 7

§ 1

Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae.

§ 2

nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus, ita haec cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod adripiant ii qui stultitiam publicam intellegunt: et ut habet uitia manifesta, sic habet aliquid quod simile uideatur esse uirtuti, ut habet apertum scelus, sic imaginem quandam speciemque iustitiae.

§ 3

quomodo enim praecursor eius uiae cuius uis et potestas omnis in fallendo est, uniuersos in fraudem posset inducere, nisi ueri similia hominibus ostentaret? deus enim, ut immortale illud arcanum eius

14 libro praecedente] c. 14.

AUCTORES 9] cf. pag. 504.8.

BRHPVj 1 generabant Bx, corr. B3 sapientiae H 2 confessione* (m er.) B 3 sapientia* (e er.) B et iis — iustitia est om. PJ (in inf. mg. add. P2) V his BH i uirtutes B1, corr. B2 5 non om. P iustis Pl (corr. P3) V 6 post sapiens add. quod B2 iustus — sapiens om. B, — nemo om. Rest] nullus est R 7 erudibit Bl, corr. B1 8 confessa (~ m. 2) B, confisam V 9 uirtutes B', corr. B1 11 occaisum B 12 habe*t (n er.) B et disciplinaruni om. R disciplinam J31, disciplinae B2 13 in uita om. R dissimilis P in uia (cxp. m. 2) P illa uia V 14 simile aliquid B praelcedJelute, (eed m. 2, nte m. 3, praeteriti fuisse uid.) B 15 stultitia. (e er.) B, stultit,i*p (c er.) P 16 similis Bt, in ras. corr. B7, similae RH arripiunt edd. ii R, hi cett. stultitiam] iustitiam H 17 *ut B siiCj B2 19 i*inaginem fn er.) V hinc fere incepit codicis G pag. 123 (25), in qua nihil legi poterat speciemqui B', corr. B1 reniml P2 21 faudem P 22 ostenderet B immortalitatem rital (add. m. 2; om. illud) arcanum B

in operto esset, posuit in uia sua quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut auersi a sapientia et ueritate, quam siue ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent quod uitare ac fugere cupiebant.

§ 4

itaque illam perditionis ac mortis uiaui multiplicem ostendit, uel quod multa sunt genera uitae uel quod dii multi qui coluntur.

§ 5

huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali et boni, alia ducit luxuriosos alia eos qui frugi appellantur, alia inperitos alia doctos, alia inertes alia strenuos, alia stultos alia philosophos, et eos quidem non uno tramite.

§ 6

illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit.

§ 7

sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur.

§ 8

ibi enim dux ille coniungit omnes ubi opus fuerat bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari, in deorum scilicet cultu, in quo ille uniuersos,

B(G)RHPV] 1 aperto B' (operto sic B3) H esse B, etsset. P2 potuit B1, uoluit B2 in uia sua posuit R 2 aspernerentur Bl, corr. B2 ueritate* (m er.) B quae H 3 requiribant sic Bl, requaerebant sic B3 4 fugare B1, corr. B* idque B illum Bx, corr. B* perditiones B1, corr. B2 mortes B1, corr. B1 uiuã ex uenia V 5 ostendit] constatuit R generis B uita* (e er.) B 6 idjii P, hi V praeuaricatur R 7 umali (et er.) B 8 luxuriosus Blpac, corr. BiP m. 1 uel 2 appel- lentur R 9 inperitus B1, corr. B2 doctus B1, corr. B2 inertis B', corr. B2 streuuVs B* stultus B1, corr. B7 12 celebri uia] celebria H autj ut R uirtute H 13 conStentur PV per] pro R fragosa BPI, c 8. I. add. P3, confrugosa R 14 uquaedam (ad er.) B omnia illa B 15 ostentaWt B2, ostendant P1 (corr. P3) V aliae uiae] cliuuie i (e minus cert.) sicB1, cluosa B2 deuerticula (sic corr. 'n. 3) P, deuerticula (s. I. e er.) V 16 semite BxPl (corr. B2 P3) V illo H 17 euudem RH 18 a <F)[in]<e) incipit codicis G pag. 124 (26) paene tota lecta referunt R 19 fuena,t (a m. 3 ?) P fortis RVIJC, fontes P 20 ab H in deorum] id eorum H scilicet in (In add. m. 2) deorum scilicet B, idem in G fuisse uestigia et spatia indicant cultu] multi H uniuersus P1 (corr. P3) V

quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone iugulat et praecipitat in mortem.

§ 9

haec autem uia, quae est ueritatis et sapientiae et uirtutis et usae, quorum omnium fons unus est, una uis, una sedes, et simplex est, quo paribus animis summaque concordia unum sequamur et colamus deum, et angusta, quoniam paucioribus uirtus data est, et ardua, quoniam ad bonum quod est summum atque sublime nisi cum summa difficultate ac labore non potest perueniri.

cap. 8

§ 1

Haec est uia quam philosophi quaerunt, sed ideo non inueniunt, quia in terra potius ubi apparere non potest quaerunt.

§ 2

errant ergo uelut in mari magno nec quo ferantur intellegunt, quia nec uiam cernunt nec ducem sequuntur ullum.

§ 3

eadem namque ratione hanc uitae uiam quaeri oportet qua in alto iter nauibus quaeritur: quae nisi aliquod caeli lumen obseruent, incertis cursibus uagantur.

§ 4

quisquis autem rectum iter uitae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed caelum et, ut apertius loquar, non hominem sequi debet, sed deum, non his terrestribus simulacris, sed deo seruire caelesti, non ad corpus referre omnia, sed ad mentem, non huic uitae dare operam, sed aeternae.

§ 5

itaque si oculos in caelum semper intendas et solem qua oritur observes eumque habeas uitae quasi

B(G)RHPVJ 1 qui R 2 in mortem om. R 3 fons omnium H post fons eras. -V (i. e. est) P uix quarum 4 una uis una sedes et] unauisualsediset B', un∗ussua|uiset corr. et s. 1. una uis una sedes add. B3 uisauna R quo BGF3, quod RHP1 (d del. P3) V edd. partibus (ex. m. 3) P 5 concordia. (m er.) B 7 quod] cum BI, corr. B2 est om. P1 (post sublime s. I. add. r P3) V sublimem BI, m tin. del. B5 post sublime s. I. quo add. B2, nunc erasum 8 difficultate. ac labore. (duo m er.) B 9 quem B quaesierunt B inuenerunt Bl, corr. B3

10 terram (exp. m. 3) B 11 uelut iu] ueluti B 12 uia (~ m. 3) P sequuntur, sed prim. u del. m. 3 B, alt. u ex a ? V, secuntur RHP ullum — namque om. B ullum omissum esse in G uestigia et spatia indicant 13 eodem R rationelmJ B2, rationem RPl, m exp. P21, ratione C er.) H uianrq.' B* quta B3, quia RP1 (1 expunx. P3) V 14 quae] que Bl, qui B3H 15 uacantur H 16 post terram eras. tueri ut uid. B 18 seruiri B', corr. B1 non] sed non Bx, et non JB2 in caelesti non (ad cor) desinit codicis G pag.124(26), sequiturpag. 125(62) paene tota lecta 20 opera H oculis R semper in caelum B, [sem](per)[i]ncaelum G 21 qua] cumB,c[u]ma oritur] hauritur B,hau(rit)ur G,oriatur H eumqu*e(aer.,).B

nauigii ducem, sua sponte in uiam pedes dirigentur et illut caeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est quam hic quem carne mortali uidemus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae uirtutisque portum siue ullo errore perducat.

§ 6

suscipienda igitur dei lei est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in libro de re publica tertio paene diuina uoce depinxit: cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci.

§ 7

est quidem uera lei recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae uocet ad officium iubendo, uetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut uetat nec inprobos iubendo aut uetando mouet.

§ 8

huic legi nec obrogari fas est neque derogari aliquid ex hac licet neque tota abrogari potest, nec uero aut per senatum aut per populum solui hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut inter-

§ 9

pres Sextus Aelius, nec erit alia lex Romae alia

EPITOME 5 s. (dei lex)] c. 55, 1 (legemque diuinam).

AUCTORES 8] de rep. (IU 22, 33).

B(G)RHPVJ 1 uia BH derigentur B', corr. B3 2 clarius RH solv B1 multo clarius est quam hic sol quem Isaeus 3 carni Bl, corr.B2 mortales B\\ corr. B2 (te) reget Heumannus gubernauit Bl, corr. B7 5 qui Bl, qurale corr. B* adhoc (0 ex u m. 3) P 6 illa (ante caelestis) omissum esse in G uestigia et spatia indicant Marcus Tullius] mentuln

lius (~ add. et en exp. m. 3) P 7 poene Bl, corr. B3, pede (d del. et di III corr. m. 3) P depencsit B', depincsit B2, depinxit B3 'cuius1 B3 8 dicere Bx C-re B3) R rectoj B3 9 omnes BGH constant B\\ corr.B3 10 seinpiitjerna1 (it et na m. 3) B qurale B2 uoce R 11 deterrreat B2 que B probos ex prob[u]us Bi1 frustra P3 12 inprobus B1, corr. B1 b 13 legio P1 (0 expunx. P1) V a[brog]<a)[r]e G, progari P1 Cprogari PV, aerogari V neque — licet om. R derogare H 14 rhlac V 15 per (ante populum) om. BG 16 possumus (pr. u in ras. ex i? m. 2) B, (p)oss[im]u[s] G neque] sed quid B' (corr. B3), uestigia 6 litterarum in G qUfalerendus (a m. 3, s ex m m. 2) B, 〈q〉uae〈r〉[en]d〈u〉m G aut] ut BI, corr. B2, nec R interpres Sextus Aelius (in quo uix eius desideratur) recepi ex interpres - extusaelius H; interpresalius (e add. m. 2) B, interpr〈esa〉[l]ius G, interpres laelius R, interpres aelius pI Caelius P2) V; interpres eius alius edd. 17 rex (corr. m. 2) P roma H

Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et inmutabilis continebit unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus: ille legis huius inuentor disceptator lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas ( poenas, etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit.

§ 10

quis sacramentum dei sciens tam significanter eDarrare legem dei posset quam illam homo longe a ueritatis notitia remotus expressit? ego uero eos qui uera inprudentes loquuntur sic habendos puto, tamquam diuinent spiritu aliquo instincti.

§ 11

quodsi ut legis sanctae uim rationemque peruidit, ita illut quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret, non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae.

§ 12

quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium deo.

cap. 9

§ 1

Huius legis caput primum est ipsum deum nosse, soli obtemperare, solum colere. non potest enim rationem hominis

EPITOME 15-17] c. 55,1 (tradente ipso domino). c. 9—12] cf. c. 29. 18-510, 2] c. 54, 4.

B(G)RHPV] 1 nuWc V post haec HV et om. R omni genti (dtro i ex es) B1 omnis P1 (corr. Pr) V 2 tpporae V et ante sempiterna] est B, ut GRH, recte? inmutabilis BG, immutabilis cett. post inmutabilis s. 1. quamsi add. B1 3 unusquisque B in continebit unus desinit codicis G pag. 125 (62), sequitur pag. 126 (61), in qua nihil legi poterat 4 imperator (o ex u tn. 2) H 5 lator edd., sator C fugri'et P

6 natura f ~ m. 2) B aspernatur H ipse R 7 quwe B1 8 quis]

quod B1, corr. B3, quix (s s. I. er.) P sciens tam] scientiam B significautur P1, corr. P3 9 illarml B3 10 expressis B1, corr. B7, expraesit R uera] uero pI, o in a corr. P3 inprudenter (r final. ex s) B2 11 locuntur PV putem (em in ras. ex ant fin. 2) B diuinen sic H spiraliiquiinstricti B1, spirittfaliquoinstructi B2, iustrnti sic pac, inst[i]n[c]ti corr. P1 aliq: H 12 quodsi ut] quodsint B', qúόdsicu[t] B3 legi[s]sanct[a]e (gi ex 2 litt. incert. corr. et s et a add. m. 2) B perdidit P', corr. P3 13 ita ut (exp. m. 2) H scisset — quibus] si scisset explicasset, quibus R

14 ptoilosophus B7 15 quia om. R 18 cuius B deum] prdeum (r in ras. m. 2) sic H

obtinere qui parentem animae suae deum nescit; quod est summum nefas. quae ignoratio facit ut diis aliis seruiat, quo nihil sceleratius committi potest.

§ 2

hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni, quia deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis: uel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus gentis suae leges, tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia, sed utilitas repperit.

§ 3

cur enim per omnes populos diuersa et uana iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile?

§ 4

quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semperque aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit.

§ 5

uerum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant: quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant.

§ 6

sed concedamus sane ut id natura uel, ut ait philosophus, sua sponte faciant quod legibus facere coguntur. num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui ipsi aut errare aut iniusti esse

EPITOME 6-10] c. 54, 8 cum - communi. 14-16J c. 54, 8 sed metus — submouebat.

AUCTORES 5-14] ad Ciceronis de re publica librum III (c. 12, 20 ed. Baiter) rettulit Maius. 17] Cic. de rep. I 2, 3; de legg. I 18, 49.

B(G)RHPV] 1 nesciat B est otn. P', & s. I. add. P* 2 ut eras. B alienis R seruiret B 3 committi B3 procliuis (cl ex d m. 2) P 4 malitmm pH 5 quem (e in ras. ex a ? tn. 2) B bouitatis] bonitatis ac ueritatis H uel si] ne'sli B iustitia H 6 uolet] uolet dei BP, sed dei s. I. P1 hinc fere incepit codicis G pag. 127 (60) ter scripta, in qua nihil legi poterat tamen om. R legis Bl, corr. B1 7 uerum om. Pl (in mg. add. P2) V amplectetur Heumannus, amplectitur C

8 omnis P1 (corr. P2) V 9 unaquatfque B1 sanxsit B 10 a*

(d er.) B, arbl P1, a V iustitia* (e er.) H 11 ipse populus R qui] qui frequenter H per fetiales] perfida B feciales P, fectiales V ▼ 13 capiendo (v m. 3) P; cupiendo edd., probant Halmius (in ed. Cic.) et Woelfflinus, ut uid., Archiu. lexicogr. et gramm. lat. I 363 s. comparabit Bl, corr. B1 14 hii BR 15 ard'scribi B2 16 toetu1 P1 18 num] uon BP', corr. P3 quiw B3 19 statutis H, iustitutis P', corr. Ps qu ia B et ipsi edd.

potuerunt, sicut illi duodecim tabularum conditores, aut certe publicae utilitati pro condicione temporum seruierunt?

§ 7

aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.

§ 8

sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit.

§ 9

omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti: in quo tametsi membra omnia et locis suis constent et figura et habitudine, tamen quoniam deest id quod est omnium principale, et uita et omni sensu caret.

§ 10

itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet quam caput sine corpore. cui similis est qui cum deum non ignoret, uiuit iniuste: id enim solum habet quod est summum, sed frustra, quoniam uirtutibus tamquam membris eget.

§ 11

itaque ut sit uiuum ac sensibile corpus, et agnitio dei necessaria est quasi caput et uirtutes omnes quasi corpus. ita fiet homo perfectus ac uiuus, sed tamen summa omnis in capite est, quod quamuis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam

B(G)BHPV] 1 aut] qui edd. 2 utilitati* (s er.) B 3 ae (i. e. pro) add. m. al. antiqua P utique H aliut] aliud est PV 5 ignorat et] ignoraret B iustiam R 6 retl B3 ingeni*o (t er.) B 7 Cimonem edd., timonem BHPV, s*imonem (c er.) R accipimus RH 8 qui* (a er.) B et (ante egentibus) om. P1 (s. I. add. P2) V gentibus H 9 induit] in- duit et mortuos sepelliuit R 'u*™ ex ut B3 illũ B1, illud corr. B3 ab Est (ma)[limum] incipit codicis G pag. 128 (59) ter scripta, cuius in uerss. 1-9 et 30. 31 pauca legi poterant deest] in quo est B, [d]eest in[quo est] G

10 di[i] G post dei s. I. ignorauit B1 omnia om. BG ut] et Bl, di corr. B\\ aut H 11 his BPV adsequen****s (tibu er.) V 12 habendi P1, corr. P3 13 omnia membra H constet nec Bl, constewt *et B1 14 et om. H 16 tisum non habent? B3 18 sed om. R 19 indiget H itralque B2 20 **uiuum (ui er.) V ac] et B 21 itaque B perteetus R 22 uibus Bl, corr. 82 sed tamen] et B 23 sine ante omnibus] in B', corr. B3; an omnibus (membris) ? Thilo

tamen potest.

§ 12

et erit quidem animal uitiosum ac debile, sed tamen uiuet, sicut is qui et deum nouit et in aliqua re peccat; dat enim ueniam peccatis deus. itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo.

§ 13

haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est.

§ 14

cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua.

§ 15

nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat.

§ 16

quare non est dubium quin impius sit quisquis deum non adgnouerit, omnesque uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat., in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum.

§ 17

quapropter nihil est quod sibi aliquis gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est, quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat in cassum.

§ 18

nam adempta spe immortalitatis quam deus pollicetur in sua religione uersantibus, cuius adsequendae

B(G)RHPV/ 1 et] *et (s er.) s. I. add. B3 2 ruiuet B3 *is (h er.) B

5 scient H nihil] quod nihil H sapieant B, sapient H 6 omnis]

omnis enim H 7 uirtus P non] n s. I. al. m. R in [q]ue[m qu](i) [non] desinit codicis G pag. 128(59), sequitnr pag. 129 (31), cuius in uerss. 1-13 nonnulla legi poterant 8 surdus est H 9 suum rerum V 11 caputj uocem caput H co[e]pit. V omnis P1 (corr. P3) V 12 hoc] id R oculis R; an (et) oculi ? cf. 6 et uidebit..is (h er.) B 13 quo] qua R 14 aspecserit BI, corr. B2 is om. PV ac] et R ufltalia P3 15 peccatori P1 (ca del. P3) V adfigitis (tamen is sequitur) R, adfligit P' (1 expunx. P3) V is om. Bl (add. B2) G 16 ac maiestatem in mg. H* 17 adgnouerit (d del. m. 3) B 18 quis BI, corr. B3, alia correctio a m.2 facta nunc erasa est putat in] putent B', corr. B3 mortis fera R 19 an reperiantur ? 20 aliqui R 21 praesentibus] praeceptis BI, corr. B1

23 aderept.a Bt, abrepta B2, dempta PV spem Bl, corr. B' gratia uirtus adpetenda est et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto uanitas obsequi uelle uirtutibus, quae frustra homini calamitates adferunt et labores.

§ 19

nam si uirtus est egestatem exilium dolorem mortem, quae timentur a ceteris, pati fortiter ac subire, quid tandem in se boni habet, cur eam philosophi propter se ipsam dicant expetendam ? nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur quibus licet agere tranquille.

§ 20

si enim mortales sunt auimae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus adtributa nobis bona quasi aut ingrati aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? quae bona ut habeamus, scelerate inpieque uiuendum est, quia uirtutem id est iustitiam paupertas sequitur.

§ 21

sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat.

§ 22

si autem uirtus, ut ab ns rectissime dicitur, capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum adferat praeclarumque solacium. nec aliter uirtus cum per se dura sit, haberi pro bono potest, quam si acerbitatem suam maximo bono penset.

§ 23

aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sint alia maiora, propter quae tanti sit et uoluptates omittere et mala omnia sustinere. ea uero nulla sunt alia, ut in tertio docui, nisi perpetuae uitae. hanc autem praestare quis potest nisi deus, qui uirtutem ipsam proposuit ?

§ 24

ergo in dei agnitione

23 in tertio] c. 12.

EPITOME 15-18] cf. c. 29, 7. 25-514, 5] c. 54, 4.

B(G)RHPV] 1 gratiae H ruirtusl B3 attigerit R 2 uelle* (t er.) B 3 quae] q. BI, corr. B1 4 hinc fere incepit codicis G pag. 130 (32), in qua nihil legi poterat 5 eteris sic R sibire pI, corr. P2 6 dicunt H rnilmirum B2' 8 augere R 9 ardltributa B3 10 ingratia ut (—^ m.3) P ralut B1 11 *ut (a er.) B 13 nullam spem maiorem B proposita] proposita ita R iis R, his cett. 14 laboris B 15 ut om. R iis R, 9 his celt. ducitur H capissenda H 16 constat. H, constat V 17 quos] quae B praferre Pl, corr. P3 18 praeclarum PV 19 post bono 3 ud 4 litt. eras. B 20 aceruitatem B1 (corr. B1) H 21 si] quia H

23 uera R 24 docui] docui libro H qui H 25 deus (u ras. ex o) B

[p]posuit P1 agnitione (a in ras. ex 2 litt. et pr. i in ras. m. 2) B, agnitiornel P1

XVIIII. Lact. 1.

33

et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis, hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus qui sit nobis uerus pater eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus, in eo promerendo actus omnis et cura et opera collocetur.

cap. 10

§ 1

Diii quid debeatur deo: dicam nunc quid homini tribuendum sit; quamquam id ipsum quod homini tribueris, deo tribuitur, quia homo dei simulacrum est.

§ 2

sed tamen primum iustitiae officium est coniungi cum deo, secundum, cum homine. set illut primum religio dicitur, hoc secundum misericordia uel humanitas nominatur. quae uirtus propria est iustorum et cultorum dei, quod ea sola uitae communis continet rationem.

§ 3

deus enim qui ceteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generauit, hominem uero quia nudum fragilemque formauit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter cetera hunc pietatis adfectum, ut homo hominem tueatur diligat foueat contraque omnia pericula et accipiat et praestet auxilium.

§ 4

summum igitur inter se hominum uinculum est humanitas: quod qui diruperit, nefarius et parricida existimandus est. nam si ab uno homine quem deus finxit omnes orimur, certe consanguinei sumus et ideo maximum scelus putandum est odisse

EPITOME 6-SJ c. 55, 2. 8 s.] c. 55, 1 (legemque — copulat). 10 religio] c. 55, 1. 11-20] c. 60, 1 s.; 33, 8. 20-515, 5] c. 60, 3.

AUCTORES 21 s. (collsallguinei). 515, 4 s.] cf. Orac. Sibyll. VIII 481-485 (auvataot).

B(G)RHPV] 1 omnis om. R *ac* ex haec B 2 est om. H hinc fere incepit codicis G pag. 131 (129), in qua nihil legi poterat ut sciamus in mg. add. P1 3 qui C, quis edd., sed cf. pag. 192, 10 quod — bonum 4 huic deuotissime seruiamus om. B 5 promendi Bl, corr. B3 6 diri. (t er.) B 7 quam H, quarnlquam P3 tribuerit Bx, corr. B* tribuer[is]dõ∗ ex tribuendos V deuspertr[e]buitur Bl, deo∗∗∗∗tribuatur B1 10 misericordiam P1, m del. P* 11 ret cultorum1 B3 12 ratione (~ m. 2 utl 3) P

13 quia R 14 eam R ob incursus et pericula H generabit. Bl, corr. B1 17 afectum B contra P1 (contra[q:] P7) V 19 humanitatis HVae 20 inruperit B, disruperit (s ras. ex r) R existimandu Bl, corr. B3 21 huno V deos B', corr. B3 oriuntur B, oriemur H consanguinei (0 ex u m. 3) P 22 ab Est odi[s](se) incipit codicis G pag. 132 (130) paene tota lecta

hominem uel nocentem.

§ 5

propterea deus praecepit inimicitias per nos numquam faciendas, semper esse tollendas, scilicet ut eos qui sint nobis inimici necessitudinis admonitos mitigemus.

§ 6

item si ab uno deo mspirati omnes et animati sumus, quid aliut quam fratres sumus, et quidem coniunctiores, quod animis, quam qui corporibus ?

§ 7

itaque non errat Lucretius, cum dicit:

denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est.

§ 8

ergo pro beluis inmanibus sunt habendi qui homini nocent, qui contra IUS humanitatis et fas omne spoliant cruciant occidunt exterminant. ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos deus malum numquam facere, semper bonum.

§ 9

id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus, inpertiri uictum non habentibus.

§ 10

deus enim quoniam pius est, animal nos uoluit esse sociale: itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. non meremur in periculo liberari, si non succurrimus, non meremur auxilium, si negamus.

§ 11

ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt, quippe qui falsae uirtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt et dum uolunt sanare, uitiauerunt.

§ 12

et cum idem plerumque fateantur

EPITOME 12-18] c. 29, 2; 60, 4 s. 18-21] c. 33, 6.

AUCTORES 7 s.] II 991 s. 15 s.J cf. Addenda.

B(G)RHPV] 1 inimicitias] insidias BG 2 faciendas] esse faciendas BG semper esse tolleudas] sed omnino a nobis esse tolerandas ftollendas m.3) B, sed (o)mn(ino a no)bis sem(per) esse t(oler)[a]ndas G, semper esse tolerandas H 3 *lMS P sunt G 4 quid — sumus in mg. H 5 et quidem] equidem B' (corr. B3) R, [equ](ide)[m] G, et quide H; an eo quidem? cf. pag. 493, 6; 501,12 quod] t[am] G 6 erat B1 (corr. B2) GVl I7 oriundi' C est distinctio) B 8 idem ille BG 9 homine[m] G 10 omnes H 12 post bonum add. amare B, additum fuisse in G, cum uerba amare id autem ipsum — sit idem repetita sint, priore loco spatiis indi- |catur, altero ipsum cernitur 14 *et (s er.) P malim inpertire, cf. pag. 520, 8 15 pius est om. R 16 sochiale B nosmet B, fuisse in G spatio indicatur 17 periculis H 19 a nulla R falsa Heumannus, sed Buenemannus confert III28, 3 20 in sustulerunt desinit codicis G pag. 132 (130), sequitur pag. 133 (27) paene tota lecta sanare, uitiauerunt] [ sanare uitia, auxerunt codd. recent. et edd. 21 plerique Bl (corr. B3) G

33*

societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae uirtutis suae rigore dissociant. conuincendus ergo etiam hic error illorum est qui nihil cuiquam inpertiendum putant.

§ 13

urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant.

§ 14

tum eos qui aut laniati effugerant aut laniari proximos uiderant, admonitos periculi sui ad alios homines decucurrisse, praesidium inplorasse et primo nutibus uoluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse ac singulis quibusque rebus nomina inprimendo paulatim loquendi perfecisse rationem.

§ 15

cum autem multitudinem ipsam uiderent contra bestias esse tutandam, oppida etiam coepisse munire, ut uel quietem noctis tutam sibi facerent uel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent.

§ 16

o ingenia hominibus indigna, quae has ineptias protulerunt,

dUCTORES § 13—17] locum ad Ciceronis de re publica libr. I (c. 25, 40) rettulit Maius, e Lucretio petitum esse ostendit Orellius. 5 s. (— nati)] cf. Lucr. V 805 ss. 6-9 (— haberent)] cf. ibid. 931-987. 9-15] cf. ibid. 988-998. 1022 s. 1028-1090. 16 oppida - munire) cf. ibid. 1105 ss.

B(G)RHPVJ 1 esse om. G 2 inhumane (a s. I. er.) B 3 error] t ergo B1, corr. B1 4 putant urbis] putandumbis (t add. m. 2) sic R condendae (pr. d ex c m. 3) P 5 ali BG hominis R sunt H

6 siluos V erraticiam H 7 sermonis (i ex e m. 2) P 8 herbas

(s ex m) B3, erbam V caibiLibus B3 speluuc'h'as V et antra] ut[erẽ]|tur (ere m. 2) rantral (add. m. 3) B 9 fortiores P1, corr. P3 10 commorant P1 (corr.P2) V lan[i]ati B1 effugerent PV 11 [de]c[urr]isse G, decurrisse R 12 primo (i ex e m. 3) P uoluntateiji P 14 inpremendo Bl, corr. B2, iuponendo codd. recent. et edd. 15 post autem add. nec P' 16 tutandam JB3, tutandum BI, tutam RV, tuttam H, tufam (rtI m. 2, m exp. m. 1) P; cf. Addenda oppidum Bl, corr. B* 17 quietam R ut om. RH incursionis Bl, corr. B7 18 [non] (add. m. 3) inpugnando P 19 rhasl B3 inertias B', corr. B* in (illept)[i]as <pro)[t](ul)[e] desinit codicis G pag. 133 (27), sequitur pag. 134 (28), in qua nihil legi poterat malim protulerint

miseros atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandauerint !

§ 17

qui cum uiderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem uel conueniendi uel inuicem adpetendi uel periculi fugiendi uel mali cauendi uel cubilia sibi et latibula parandi, homines tamen ipsos existimauerint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cauere, quid facere deberent, aut numquam conuenturos inter se fuisse nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent.

§ 18

haec aliis delira uisa sunt, ut fuerunt, dixeruntque non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem, itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens et communionis ac societatis adpetens esset. non magna inter eos disceptatio est, siquidem causae dispares sunt, res eadem est.

§ 19

potuit igitur utrumque, quia non repugnat, sed tamen utrumque nullo modo uerum est, quia non per omnem terram nati sunt homines e terra tamquam ex draconis alicuius dentibus proseminati, ut poetae ferunt, sed unus homo a deo fictus ab eoque uno terra omnis humano genere conpleta est, eadem scilicet ratione qua rursus post diluuium; quod certe negare non possunt.

§ 20

nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio nec umquam fuisse

AUCTORES § 18-22] cf. Cic. do rep. I 25, 39.

BRHPV] 1 (o) miseros malim miseras B miseros atque miserabilos om. H qui] aut qui H suam om.' H 2 mandauerunt B', corr. B3 uiderint H 3 uel conueniendi uel inuicem om. H conueniendi (o ex u m. 3, pr. n ras. ex m) P uel inuicem adpetendi om. R 4 pericula B uel mali cauendi om. H ciuilia H et] uel R 5 tamen scripsi, autem C (eadem permutatio est pag. 391, 7; 448, 8), eicit Heumannus; ipsos aut Heusingerus, Emendat. pag. 99 ipsos] istos R, om. H existimauerunt BH admoueri P00 6 discedere RVae 7 fuisse om. B 8 comdissent H 9 aliis om. P1 (s. I. P2) V 10 causa. (m er.) B ipsa. (m er.) B humanitate* (m er.) B 11 itaque] ideoque Heumannus hominis Bl, hominu corr. B3 12 rsolitudineJ sic B3 societati's P3 14 igitur utrumque] igitrumque R repugnatus B1, repugnatur B1 15 sed] et B 16 sint P e] e* (x ? er.) B, et PV; post et s. I. in m. 1 uel 2, nunc erasum, terra del. m. 3 P 17 dracones Bcorr. B2 rdentibusl P2 perseminati P1, corr. Ps fuerunt (exp. m. 3) P 18 factus H fictus] fictus est RPV 19 eadem scilicet] ea H post rursus eras. cum ut uid. B 20 di*luuium (1 er.) B 21 congregati[o] P1

homines in terra qui praeter infantiam non loquerentur, intelleget cui ratio non deest.

§ 21

fingamus tamen illa uera esse quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.

§ 22

si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis inbecillitatem suam tuerentur, succurrendum est igitur homini qui egeat auxilio.

§ 23

cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint., foedus illut a principio sui ortus inter homines tutum aut uiolare aut non conseruare summum nefas putandum est.

§ 24

nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo remoueat necesse est, quia nullius opera indigere se putat qui alteri suam denegat.

§ 25

huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. quod si fieri non potest, retinendum igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere.

§ 26

sin uero, ut illi alii disputant, humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet adgnoscere.

§ 27

quod si fecerunt illi rudes et adhuc fen homines et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis et sermonis rerumque omnium

EPITOME 10—20] c. 60, 4 s.

B(G)RHPV] 1 non loquerentur] conloquerentur BlPlV, corr. B3P3 hinc fere incepit codicis G pag. 135 (72), in qua nihil legi poterat intellegit (it ex et) P3 3 eis P1 (corr. P3) V 4 suis om. PV defellamus P1 (corr. P3) V 5 inbe*cillitatem (c er.) B 6 succurrendus B 7 praersi'dii P2 8 inierunt Bl, corr. B3 sancserint JB1, corr. B* a om. H inter eras. B 9 tutum PV, ///tum (tu ut uid. er.) B, ictum B, statum H 10 praestandi B, praestanduin R 11 (se) remoueat edd. opera indigere] opere BI, corr. B3 12 se indigere R qui* (ante alteri) ex quia B 13 post corpore fort. generis humani uel simile excidit 14 feralrum (ra add. m. 2) B uiuenduw B% 15 igitur] igitur est R, 'est1 (add. m. 2) igitur P humanae — societatis est (17) in mg. add. B3 16 homine] omne pI, co-rr. P3 20 adhuc feri] adueteri BI, corr. B3 f*eri (1 er.) P, fieri V 21 et] haec B fecerunt expunx. B3 loquendi constituta H ratione* (m er.) B 22 ante expolitis s. I. et P ab E[xpolitis] incipit codicis G pag. 136 (71) paene tota lecta sermonis — copulatis] sermonis latis, cetera om. R

commercio inter se copulatis esse faciendum, qui adsueti hominibus solitudinem ferre non possunt?

cap. 11

§ 1

Conseruanda est igitur humanitas, si homines recte dici nelimus. id autem ipsum, conseruare humanitatem, quid aliut est quam diligere hominem, quia homo sit et idem quod nos sumus?

§ 2

-discordia igitur ac dissensio non est secundum hominis rationem uerumque illut est Ciceronis, quod ait hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est.

§ 3

quod qui non facit, hominis se appellatione despoliat, quia humanitatis officium est necessitati hominis ac periculo subuenire.

§ 4

quaero igitur ab iis qui flecti et misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia conprehensus auxilium sibi armati hominis inploret, utrumne succurrendum putent an minime. non sunt tam inpudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas.

§ 5

item, si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari. non sint ipsi homines, si putent — nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus —, immo uero et hominis et fortis uiri esse dicent seruare periturum.

§ 6

si ergo in eiusmodi casibus, quia periculum uitae homini

EPITOME 9 s.] c. 55, 4 primum — prodesse.

AUCTORES 7] de off. III 5, 25.

B(G)RHPV] 1 commertio (o final. ex a m. 2) P copulati G adsueti. (s er.) B 4 uellemus Bl, uellimus sic B3, uolumus R 5 et om. G 6 atque R 7 uerumrq.' Bz est om. B quod ex quo ortum, ipsum autem quo ait spurium esse uult Heumannus, sed cf. pag. 243, 9 8 obedienti P, oboedienti V 9 natura Bl (corr. B3) G prodeesse B 10 natura G

11 dispoliat GH 12 ac] a G subueniri PV 13 iis edd., his C et] ac H putawt P sapientjjs P 15 utrumne. (c er.) P 16 ι̃|p[r]udentes JBl 17 quod] et quod H quod exposcit — si aliquis om. R igni — mergatur om. R 18 oprimatur G num] non Bl (corr. B3) P, idem fuisse uid. in G 19 homines (ante esse) B1, corr. B2 20 huiusmodi G 21 homines Bl (corr. Brj G fortes Bl (corr. B2) G dicunt BG in dicunt desinit codicis G pag. 136 (71) 22 [casibu] TP quia om. m. 1, quae s. l. m. 3, in qui corr. eadem man. B, qui R, qui* (a er.) P hominu H

adferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est cur, si homo esuriat sitiat algeat, succurrendum esse non putent? quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa uera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur.

§ 7

illos enim quos periculo subripiunt sperant sibi gratiam relaturos, egentes autem quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus inpertiant.

§ 8

hinc est illa Plauti detestanda sententia:

male meretur qui mendico dat quod edat: nam et illut quod dat perit et illi producit uitam ad miseriam.

§ 9

at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitioque quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.

§ 10

et idem paulo post: quid autem est stultius quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non

AUCTORES 10 s.] Trin. II 2, 58 s. 15. 19] de off. H 15, 52. 54.

BRHPV] 1 succurre H concedent (alt. e ex u) B1 3 siwt B* pari B 6 metiuntur (e in ras. et tiu ex tua corr. m. 3) B 7 egentes B2P2, egentis BIRHpIV 8 inpartiant R hiVc B1 9 sententia' (' est distinctio) B 10 maImP me; retur (1 utl 2 litt. er.) P aedat. B, dedit R de mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat Plauius 11 illut B, illud edt. peritet P1, pariet V; perdit Plautus rev J53 illi qui (exp. m. 3) producit B prodit Plautus uit am B3 12 misericordiam P1 (cord del. P2) V 13 «*quid (Id ? er., i ex 0 m. 3) B 14 eidem R 15 largitioque quae RV cum Cic., largitio quae (txp. m. 3) quae (a tnunw erat, restituit m. 3) B, largitioq (q del. m. 3) quae P, largitio quae H 16 exaurit R elbaurit - benignitas om. Pl (exhaurit ita bonitate benignitas in inf. mg. P2) V 17 qu*a (1 er.) B quo eras. et cum corr. P1 18 pluris Bl, corr. B1 usus] uisus R sis eo minus] sisehominus Par (b er.) V multis B possis fi ex e m. 2) P 19 et] sed R quid] quam P1 (corr. PJ) V stultus BlPl (corr. B2P2) r 20 diu**tius (t ex i m. 3) B, diu.tius (1 er.) P

possis? uidelicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate monetque ut rem familiarem diligenter custodiant malintque arcam quam iustitiam conseruare.

§ 11

quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re far miliari inpertiendum. quid est idoneis?

§ 12

nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eamque uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es.

§ 13

non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest non idoneis. id enim iuste, id pie, id humane fit. quod sine spe recipiendi feceris. haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam effigiem nullam tenere uos dicis.

§ 14

ipse pluribus locis clamas mercennariam non esse uirtutem faterisque in libris legum tuarum liberalitatem gratuitam esse his uerbis: nec est dubium quin is qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur. cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias?

§ 15

te igitur auctore ac praeceptore iustitiae quisquis idoneus non erit, nuditate siti fame conficietur nec homines copiosi et

AUCTORES 5] de off. II 15, 54. 15 s.] cf. pag. 504,6. 17 pluribus locis] de legg. I 18, 48; cf. p. Arch. 11, 28; p. Mil. 35, 96. 19] de legg. I 18, 48.

B(G)RHPV] 2 familiarem om. P1 (add. P2) V 6 nec hoc - repudiandum om. P1 (in inf. mg. add. P2) V repudiandum] refutandum est B; repudiandum est codd. Cic. 7 egentibus] indigentibus codd. Cic. 8 quid] quidem B3 iis RP3, is P1, his BHV 9 re**stituere (si er.) P uuuc] non P1, corr. P2 10 hic hic] nihil Bl, expunx. B', corr. B3 Marce] m** (~ m. 2, en er.) P 12 officia et utilitatem B 13 potest] poetae BJ, potis B3, pote R 14 id pie] inpie B', corr. B2 16 eftigiam Bl, corr. B1 17 mercenariam R 18 tuarum] istarum B 19 qujnj H2 *is (h er.) B, iis R, iLs H2 benignusue codd. Gic. 21 potius om. H mercedem postea B 22 auctore P2 ac] aut B 23 soiti P configitur Bx, corr. B3, confietur P1 (corr. P2) V hinc fere incepit codicis G pag. 197 (153) ter scripta, cuius in uerss. 3-12 et 26-31 perpauca legi poterant cupiosi H

usque ad delicias abundantes subuenient ultimae necessitati.

§ 16

si uirtus mercedem non exigit, si propter se, ut dicis, expetenda est, ergo iustitiam matrem principemque uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima, ei potissimum tribue a quo nihil speres.

§ 17

quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet.

§ 18

abice umbras illas imaginesque iustitiae atque ipsa ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur.

§ 19

foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit.

§ 20

uerum isti quia neque naturam retinent neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt et in id quod maxime canent incidunt, ut quidquid largiuntur aut pereat omnino aut ad tempus breuissimum prosit.

§ 21

nam qui exiguam stipem miseris negant, qui(a) conseruare humanitatem sine damno suo

AUCTORES 2 s. si uirtus — expetenda est] de legg. I 18,48: ergo item — expetitur. 7] cf. pag. 504, 8.

EXPILATORES 12 qui — occidit] Prouerb. 66 (Publil. Syr. ed. Woelfflin pag. 100).

B(G)RHPV] 1 dilicias H subueniunt P1 (tcrt. u part. ras. in e corr. P3) V 2 per se codd. Cic. dicis edd., dicitis C expeitenda P

3 iustitia ( nt. 2) B 4 tuo] suo Bl (corr. B3) RH aestimas RH et ei H tribues R, tribuis H a om. R 5 menbra Y 6 idreło PJ> do V qui R 7 pute*t (n er.) B imaginasque Pl, corr. P3 9 quiinus

bus] quis R largiare — est] largiaremuiuendumest finus m. 2) B largire H 10 utile*s* (e et t er.) B qui — donat] qui eis (i ex o m. 2) ** (in er.) uita (~ m. 2) qui spiritu (~ m. 2) donat B 11 spiritum H foue — animas] fouere quantum tibi est et (et in ras. ex ei ? m. 3) animas B 12 et om. R humanitati Bx, corr. Bl sostenta Bx, corr. B'

V 15 sJt. P1 'perdunt1 P1 16 iucidunt] incurrunt H iut B* quidquid (alt. i ex 0) R 'a'ut (ante pereaty B3 17 a tempus R 18 negawt B3 quia scripsi, qui C edd.; quod si retinetur, uolunt scribenbendum est humanitate R sine] nisi H damn*o (a er.) B

nolunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi conparent aut certe maximis suis damnis nihil consequantur.

§ 22

quid enim dicendum est de iis qui populari leuitate ducti uel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus inpendunt, nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo quod et ipsi perdant et nemo eorum quibus praestatur accipiat?

§ 23

itaque ut est omnis uoluptas caduca et breuis, oculorum maxime et aurium, aut obliuiscuntur homines et alterius damna pro ingratis habent aut etiam offenduntur, si non est libidini uulgi satisfactum, ut etiam homines stultissimi malum sibi malo conparauerint, aut si adeo placuerant, nihil amplius quam inanem fauorem paucorumque dierum fabulas adsequantur: sic cotidie leuissimorum hominum patrimonia in res superuacuas prodiguntur.

§ 24

num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora ciuibus suis exhibent munera, ii scilicet qui publicis operibus extructis memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte: bona sua in terra sepeliunt, quia nec memoria quicquam mortuis confert nec opera eorum sempiterna sunt, siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt aut fortuito consumuntur incendio aut hostili aliquo impetu diruuntur

B(G)RHPV] 1 nolunt C, uolunt edd., sed uerba quia — nolunt causam. continent cur patrimonia sua effundant; cf. sine damno suo et maximis suis damnis patrimo P1 (corr. P2) V fragiliw B7, firjagilia PJ 2 consequarnltur B7, adsequantur R 3 iis R, his cett. in populari leui deainit codicis G pag. 137 (153), sequitur pag. 138 (154) ter scripta, in qua nihil legi poterat 4 extoibendis B2, in exhibendis R 5 dementes] dementes esse Heumannus 6 retl (ante nemo) B2 7 Lati*que (m ante q er.) P ut] quid PV uolumtas R rcaducal B3 ureuis BM 9 offunduntur V 'si non est1 PJ 10 liuidi BI, libidilii1 corr. B2, libidine H *ut (a er.) P etiam (exp. m. 3) B, iam RP 11 conparauerint (i ras. ex u) B, conparauer

V aderol (e in ras. ex o ? et o s. 1. m. 2) P placuerint edd.

12 quamqua H adsequantur B, adsecuntur f-quuntur HV) RHPV; conparauerint; aut si adeo - adsequuutur edd. 13 si RH superuas R

14 et om. R 15 exrMbent BW ii edd., hi HPV, om. BR 16 memoria

R nominisaequent Bx, nominisuoqu'a'e'ru'nt B3 17 sepe*liunt (1 er.) B quia om. R 18 immortuis R conferie,t B1 opera. (m er.) B 19 et] aut Bl, *et B3 currunt BI, corr. B2 20 fortuitu P consummuntur PF dirruntur R, diriuntur' P1, corr. P3

aut certe uetustate ipsa dissoluta labuntur.

§ 25

nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis.

§ 26

illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur — aliquid enim praestant hominibus et prosunt — sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est.

§ 27

perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur.

§ 28

unum igitur certum et aerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere.

cap. 12

§ 1

Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non mtent.

§ 2

tenendum est igitur omni modo ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino: huius enim operis et officii merces a deo est expectanda solo. nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii faeneratio, nec potest uideri

AUCTORES 1] Cic. pro Marcell. 4, 11.

BRHPVJ 1 certa ut uid. B1, in ras. corr. B* uoluptate H **ipsa (et ? er.) B 2 operwe B1, operae V non] non aliquando codd. Cic. paene omnes ad H 3 haeto J33 iustitia tma,gis (ma m. 3) omissis uerbis et lenitas florescet cottidie m. 1, florescat cotidie s. I. add. m. 3 B at haec tua iustitia et lenitas animi codd. Cic. paene omnes 4 florescit codd. quidam Cic. cotidie HPV tribulibus suis] indigentibus suis amicis B 5 aut clientibus] audientibus V largiuntur ? Heumannus 6 non] nec Heumannus et om. R legitio Pl, corr. PJ 7 beneficientia BH, benefitirentila PJ, beneficia V est (post nulla) om. R 8 quicquid part. ras. ex quicquam P 9 facinore B, fenore RP reddit B beneficientia BH, benefiti'enti'a P1 et beneficentia non erit glossema uidetur Heumanno ret'si P 10 iis R, his cett. (nisi quod his ex hi P')

11 an sequetur ? 12 liberatatis B* 13 humanam] humanam uitani B

14 locuuntur BI, loqu*ntur sic Bs, locuntur RP, loquuntur HV 16 uoluntatem Bl, corr. Bs 17 iustiam R tenenda B 18 ad B', corr. B1 19 officiril B1 20 expectanda est H expetenda P1 (in ras. corr. P') V

21 fweneratio B3, feneratio PV ' bene meruisse qui quod facit non alteri, sed sibi praestat. et tamen res eodem redit, ut quod alteri quisque praestiterit nihil ab eo commodi sperans, uere sibi praestet, quia mercedem capiet a deo.

§ 3

item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere.

§ 4

nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.

§ 5

praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.

§ 6

eodem modo rursus errauit quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. non enim iusti et sapientis uiri domus inlustribus debet patere, sed humilibus et abiectis: nam inlustres illi ac potentes nulla re possunt indigere, quos opulentia sua et

EPITOME 4-6. 18 s.] c. 60, 6.

AUCTOBES 4-6] Luc. 14, 12. 13] de off. II 18, 64. 17] cf. pag. 595, 4.

BRHPV] 1 meritus*** (sed er.) B fecit H 3 ad Bae spectans P1 (in ras. corr. P2) V 4 capiat HP idem BRP praecepit BH caenam BarRV 5 parauerimus B2 s. I. corr., pararimus BI, parauimus RH, proparauimus P1 (corr. P2) V eos] eos magis R inconueniathibeamus B', inconuictuathibeamus sic B3 conuinctum H, uictum P1 (corr. P1) V qui* (t er.) B reruocarel B3 6 possunt B uicem] ////// uicem (6 apices eras.) P, ut uicem V 7 misericordiae — quisquam om. R misericordiae (e fin. add. m. 2) B munera BI, corr. Bs 8 aut om. R communionem RH caritatem BRH 9 notum, PJ uerum] et uerum H iustus P1, corr. P1 12 uirtus (est> edd. hospitalitatis

V ea R 13 rapiunt* (u ? er.) B inquid B 14 a] etiam a

Cic. Theophrasto] deofactuto1 B3, theofrasto cett. 15 ualde] laude B', corr. B3 dequorum R 16 domus BH cum omnibus paene codd. Cic., domos RP, domos (exp. m. 2) V inlustrium] inlustrius sic H, iulustrum

V 18 sapientes (sed alt. e ex i B1) BPI, -tis corr. P3 19 sed]

sed et R 20 opuletia R

munit et honorat.

§ 7

nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficum. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est.

§ 8

in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt.

§ 9

at ille m recipiendis lnlustribus nihil spectauit aliut nisi utilitatem nec dissimulauit homo ingeniosus quid ex eo commodi speraret. ait enim, qui id faciat, potentem aput exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit.

§ 10

o quam multis argumentis (Ciceronis inconstantia, si ld agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum.

§ 11

idem etiam negat simplicis et aperti hominis esse ambire, simulare aliquid et praetendere, aliut agere uideri, cum aliut agat, praestare se alteri fingere quod sibi praestet, sed malitiosi potius et astuti et fallacis et subdoli.

§ 12

quomodo ergo defenderet quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? tu mihi per omnes

EPITOME 14-20] cf. c. 59, 2.

AUCTORES 9] de off. II 18, 64. 14] de legg. I 18, 49. 16] cf. de off. I 30, 109; de re publ. III 16, 26.

BRHPV] 1 autem om. PV a* (d er.) H uiro iusto PV est om. B 2 beneticum] beneficium B (sed quod sequitur beneficium om. B1, s. I. add. B2) BVedd. 4 iis R, his cett. 5 ueretur ut uid. Bl, in ras. et s. I. corr. B* salua (alua in ras. ex 2 lift. m. 2) B permanserit B permanet B 6 alter H prestentor1 B3 iis R, his BHPac (ex h ras. i eorr.) V prodeesse BR 7 'pos'sunt B1 8 spectabit (b ex u) B1, expectauit H nec] et non H dissimilauit Bl, corr. B2 ingeniosos Hse 9 qui id (ante faciat) B3, quid BlRHPV faciutpofrentem B* 11 sibi] ubi ut uid. BJ, corr. B2 constninijerit B3, constrinxerint R 12 agere ( m. 2) B 13 tamen H uerbis om. V refelletur B' (corr. B1) H, probat Heumannus 14 quippe ait] qui dixit (dix in ras. ex 4 litt., quarum primae dp, m. 2) B malimeu P su'u'm B1 15 agit] ait V minimu B1, corr. B1 16 ex aperti hoc periti B2, auerti R1 18 agere uideri cum aliud s. I. B3 uidere P aliut scr., aliud B3RHPY 20 fallacis (1 ras. ex e) V 21 omnis R

portas circumcurses, ut aduenientes populorum atque urbium principes domum tuam inuites, ut per eos aput ciues eorum potentiam consequare, uelisque te iustum et humanum et hospitalem uideri, cum studeas utilitati tuae ?

§ 13

uerum hoc ille non potius incaute, — quid enim minus in Ciceronem conuemt? — sed ignorantia ueri iuris prudens ac sciens in hos se laqueos induit.

§ 14

quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad ueram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare, sed ad umbram imaginemque iustitiae. ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori uec ab eo ueritas exigenda est qui se nescire fateatur.

§ 15

— captiuorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est, quod idem ipse Tullius adprobauit. atque haec benignitas inquit etiam rei publicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores. hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono, haec est grauium hominum atque magnorum.

§ 16

proprium igitur iustorum opus est alere pauperes ac redimere captiuos, cum aput iniustos, si qui haec faciant, graues et magni appellentur: iis enim maxime laudis est bene facere quibus nemo sperauit esse facturos.

§ 17

nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem

EPITOME 17 s.] c. 60, 7.

AUCTORES 6. 7 ss.] cf. pag. 504, 6 ss. 13] de off. II 18, 63.

BRHPVj 1 circumcorses Bac, circumcursus Rac ut] et H popu-

00 I los R 2 domu* (s. I.2 litt. er., post u er. m) B tu* (m er., a add. m. 2) B leorumj Bs 3 potentia R consequiara B2 uelisque (a s. I. er.) B itei PJ, et V 4 utilirtati1 P1 5 cicerone B 6 prudens (u ex o m. 1 ?) B afc1 PJ his Bx, corr. B3 laque*os ex adquehos B3 7 inuit H posset RH 13 haec om. B' (add. B3) H inquit] idquide Bl, corr. B3, inquid R 14 utiliA B3, utillis Par (pr. 1 er.) V de R seruitute in ras. ex 10 litt. B3 captiuos B locupletare V 15 inter tenuiores et hanc Lact. quaedam omisit ergo codd. quidam Cic. 19 iustos H grauis Bl, corr. B2 graue sed H 20 iis R, his cett. laudi RHV maximae laudis Dauisius ad Epit. c. LX V adn. 9 et Heumannus quibus scripsi Dauisium secutus ibid. queis conicientem, quos C; quos nemo (paria) Heumannus; cf. Addenda sperabit Bae 21 nam ex num P2 22 aut (ante certe) om. R laude H

meretur, quia facere debet sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit.

§ 18

qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.

§ 19

hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.

§ 20

illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.

§ 21

non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse Ditantur.

§ 22

uerum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius dei praecipientis accepimus. nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos qui tutela carent, sed cur ita sit non perspiciunt.

§ 23

deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco uiduas pupillosque defendi ac foueri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur quominus

EPITOME 13—529, 3] c. 60, 6.

B(G)RHPV} 1 fdctestabilis B2 2 *abeo (h er.) BV exirgilt B'

II U

4 *faci*t ex qfaciet B ' rqui autem facit1 Bs *is (h er.) B 5 uere edd. at laude. (m er.) B 6 benefacere R necessit****is (udin er.) V 7 est nullum H igitur hoc (corr. m. 1 uel 2) B 8 munera Vile 9 hinc fere incepit codicis G pag. 139 (167) ter scripta, in qua nihil legi poterat

10 munera Buenemanum, mare C auicieutium BI, corr. B1 11 ab om. Pl (add. P2) V 12 accipiat P1 (corr. P2) V accipere (i ex e m.3)P 14 indigentis BP1 V1, corr. P2V2 rtlueri B1 15 ado (e ex - m. 3) P praescribsit B 16 quandoque B suu ex sui P1 17 iis Rpl, his BHPY faueant (0 8. I. er.) P ac del. et expunx. et & isde s. I. add. m. 2 P prodeesse B nituntur B'. corr. B2 19 uerba ipsius] uera (sic) ipsa H accipimus RH 20 naturiae sic R iustae R ttueri B2 tutela ( er.) B

21 dominus B', corr. JB3 23 pignerum H quojninusj B3, quamuis P mortem pro iustitia fideque suscipiat, sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos deo relinquere nec iis umquam praesidium defuturum.

§ 24

aegros quoque quibus defuerit qui adsistat, curandos fouendosque suscipere summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, hic uiuam hostiam deo adquiret et quod alteri dederit ad tempusipse a deo accipiet in aeternum.

§ 25

ultimum illud et maximum pietatis officium est peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. nec enim poterant id uidere qui utilitate omnia officia metiebantur.

§ 26

in ceteris enim quae supra dicta sunt quamuis uerum limitem non tenuerint, tamen quoniam commodi aliquid in iis deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti propius aberrarunt, hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt.

§ 27

quin etiam non defuerunt qui superuacaneam facerent sepulturam nihilque esse dicerent mali iacere inhumatum et abiectum. quorum inpiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent.

§ 28

uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet.

§ 29

nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus, sed quid facere ipse

EPITOME 3-9] c. 60, 7. 5-7] c. 60, 8.

B(G)RHPV] 1 morte ( m. 2) B fidemque HPV 2 derelinquere, om. deo, B ners ex ni B2 nec iis] necis Pl (corr. P3) V his BH 3 aegros quoque] de quoque R defuerirnt P7 4 adsistarnlt P2 6 uiualn1 B3 deo ostiam B adquirit B1 (corr. B3) R tem'pus' B1 7 accipit H hinc fere incepit codicis G pag. 140 (168) ter scripta, in qua nihil legi poterat 8 et] ac R 9 ille P' (e in i corr. P2) V prorsuin B attigerit R

10 qui] quidrel B3 utilitatem Bl, m del. B3 11 in] id Bl, de B2

12 iis R, his cett. nisi quod hisrquel P2 reprehenderunt R 13 odere R proprius B oberrarunt PV 14 uideri BI, corr. B3 commodi (i in ras. ex o? m. 3) B 15 defuerint R qui om. R superuacrulaneam 2?3, suprauacuaneam sic PV 16 inhumatum] inhumata cum R 17 et] atque V 20 fiat] faciat B tam] tandem R, tanta H, om. P1 (add. P2) V 22 sapienti*euenerit ppr, sapientiae uenerit Par cum cett. miserum (u in ras. ex a ? m. 3) B 23 faciendum in ras. ex ferendum B3

Tous les livres