Divinae institutiones (Institutions divines) (page 17)
XVIIII. Lact. i.
34
debeat. itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis necne, sed haec etiamsi sit inanis, ut illi existimant, tamen faciendum est uel ob hoc solum, quod aput homines bene et humane fieri uidetur; animus enim quaeritur et propositum ponderatur.
§ 30
non ergo patiemur figuram et figmentum dei feris ac uolucribus in praedam iacere, sed reddemus id terrae, unde ortum est, et quamuis in homine ignoto necessariorum munus inplebimus, in quorum locum, quia desunt, succedet humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus.
§ 31
in quo autem magis iustitiae ratio consistit quam in eo, ut quod praestamus nostris per adfectum, praestemus alienis per humanitatem? quae est multo certior iustiorque, cum iam non homini praestatur, qui nihil sentit, sed deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum.
§ 32
dicet aliquis fortasse: 'si haec omnia fecero, nihil habebo. quid enim? si magnus hominum numerus egebit algebit capietur morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem meo aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit?' quid?
§ 33
tu tam pusillo animo paupertatem times, quam etiam uestri philosophi laudant nihilque hac tutius, nihil tranquillius
EPITOME 14] c. 60, 8. 20-531, 14] c. 57,1 s.; 60, 9.
AUCTORES § 32 ss.] cf. Cyprian. de op. et eleem. c. 9s.
BRHPV] 1 nunc om. H, nec VM saeuiendi ut uid. Bl, in ras. corr. B3, sepelliendi H 2 utilis necne sit H necne sed haec] nec se sed rhaecl V sed haec om. H 3 facienda H 4 enimq. ritur Bl, corr. Bl 5 ponderatulrJ B3 6 fiementum R dei - ac] deifierised B1, deif*eriset B3, dei f*eri (i er.) ac R, dif*eri (i er.) sed H reddemus (sed alt. e minus cert.) BlPpe (alt. e part. ras. ex a), reddftmus B3, reddamus BHPxV 8 necessariorum] necessariuum (or er.) B, necessariorum sepulturam nulli negandam H loco H 9 succedat edd. exici R 10 putauimus BJ, coiT. B3 magis om. B, fort. recte iustitia et B 11 consistet B praestamus] interpraemus B', corr. B3 nostris — praestemus s. I. B3 13 lustioFquae B3 post cum s. 1. fit Bs nil R 14 iustu*m (u er.) R
15 omnia om. R 16 **egebit (et er.) B 17 patrimonia Vae exui-
(t er.) B exui sit necesse] exurit necesse est R, ex suo sit necesse H 18 re familiare (duo - add. m. 2) B 19 alieni R 21 ha*c (n er.) B, hac om. H tutilius ex tutius sic P3 nihilque PV
esse testantur? hoc quod times sollicitudinum portus est.
§ 34
an ignoras quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. tu uero praeda onustus incedis et spolia geris, quae inritent animos etiam tuorum.
§ 35
quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest.
§ 36
si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.
§ 37
sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus.
§ 38
si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare usam, sic tamen ut quantum diuitiis inter ceteros, tantum opere praecellas.
§ 39
neque nunc suaderi tibi putes ut rem familiarem tuam minuas uel exhaurias, sed quae in superuacua fueras inpensurus, ad meliora conuertas. unde bestias emis, hinc captos
AUCTORES 8 ss.] cf. Matth. 6, 19 s.; Luc. 12, 33. 13 magnimortalia] cf. Cic. de off. III 5, 24.
EXPILATORES 13] cf. Ps.-Senec. de moribus 44.
B(G)BHPV] 1 sollicitudinem (e ex u m. 1 ?) B 2 utroque loco quod BH 3 transierunt V 4 **praeda (In er.) B 6 forsam BPac (ras. corr.) 7 quiduerere (d in ras. ex ui et re final. in ras. vi. 3) B 8 uere P1 (corr. P1) V flu∗x'u'm (c ante x er., tUj m. 3) B fragile Cx er.) B, f*ragile (1 er.) P thesauros C 9 suos Bl, corr. B3 10 robiginem R 12 liber*ate (t er., - add. m. 2) sic B ipsum B 13 ut om. H a deum R 14 animo H despicere — mortalia s. I. B3 mo+talia (e er.) sic R 15 arcam codd. recent. et edd. 16 fragilifrus B1 ista] sta R 17 *om*ni (d et i er.) B populi H 18 cohaerit P1 (corr. P1) V si* (s er.) B rsolus1 B3 19 rOpelrare B2 20 ut* (l er.) B opere (a s. 1. add. m. 2, nunc eras.) B 21 **neque ex denique P2 22 in om. R, bis pI, pr. expunx. P1 23 emes R captiuos BH, sed cf. pag. 527,14 (11.18)
34*
redime, unde feras pascis, hinc pauperes ale, unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli.
§ 40
quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum.
§ 41
magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuisque te legibus iudicabo.
cap. 13
§ 1
Quotiens igitur rogaris, temptari te a deo crede an sis dignus audiri. circumspice conscientiam tuam et quantum potes, medere uulneribus. nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes: abolentur enim, si ideo largiare, quia peccaueris.
§ 2
nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. deus enim purgari hominem a peccatis maxime cupit ideoque agi paenitentiam iubet: agere autem paenitentiam nihil aliut est quam profiteri et adfirmare se ulterius non peccaturum.
§ 3
ignoscitur itaque iis qui ad peccatum inprudenter incauteque labuntur, ueniam non habet qui sciens peccat.
EPITOME 1-11] c. 00, 7 s. 17-583, 7] c. 62, 1 s.
AUCTORES 7] locus ignotus; Lactantium liberius reddere sententiam loci Luc. 6, 36 ss. existimat Isaeus.
B(G)ItHPVJ 1 pasces Bl, corr. B* ab Aliunde incipit codicis G III pag. 141 (82) paene tota lecta aliunde Bl (aliunde B2, aleunde B3) G 2 sepelli B1, sepile B7, sepili sic B3, sepe[l]l(i) G 3 prodeest B pditae ex fditae V nequitiae] neque uitiae R 4 transfer* (t er.) P 5 perditura P1, corr. P2 dno B, [dno] G 6 dns Bl, corr. B', d[ns] G
7 auderis V inquid B praeces BH 8 suplicis H, suplitais P tuis P1, corr. PJ miseritus B, miserwtus P3 10 audieris jB1 (udi *0 minus cert., in ras. corr. B3) H, adiiUiris (s. I. u er.) ex adimis sic P tuum del. P1 12 dno BG 13 circuminspice R 14 merdeTe B2, medere bis V
15 putes] putes ab eo B abolentur — nam si om. R aboletur Pl
(corr. P*) V ideo] do P1 (corr. P1), deo V 16 peccaueras H fiduci[a]m G 17 abolernltur V dns Bl (corr. B3) G purgare R hominem om. R 18 iubet agi paenitentiam H paenitentiam agere, om. autem, H 20 ignoscitur (alt. i ex e) V iis RP3, his BHPXV 21 incautcq.1 P5
nec tamen si aliquis purificatus fuerit ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata quae deleat.
§ 4
immo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medellam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque uirtutis.
§ 5
eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.
§ 6
primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.
§ 7
qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur.
§ 8
est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu.
§ 9
itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.
§ 10
quodsi mortalis condicio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.
§ 11
unum est enim
EPITOME 14-22] cf. c. 56, 1.
B(G)RHPVJ 1 lab**e (or er.) B 2 ab ex ad ? B* in ope[r]e largi desinit codicis G pag. 141 (82), sequitur pag. 142 (81), in qua nihil legi poterat eHistimet (s er.) B qua P1, corr. PJ 3 debeat B, 8. I. redimere add. B1 tum uero (corr. tn. 2) B magis om. B 4 mede*la (1 er.) H, medelam P 5 facerat R 7 quam**diu (in er.) P triplici** (que er.) quoque modo R 8 domino pI (corr. P3) V peccanti BI, peccanti* B2, peccta«ti" B3 cogitationibus V 9 culmen B2 (columen Bl) H praecedit B', corr. B1 est om. H 10 abstin*** (aur er.) sic R 11 primum gradum qui H 12 *scenderit (e er.) sic R, ascendit P, *ascendit (g er.) y' perfectae iam R 13 sermonibus V 14 qui om. R *is (h er.) B 15 poene Bl, corr. B3 humanH (~ tn. 3) B, hominum P1 (in ras. et 8,1. corr. P1) V cogitatione B 16 factum B1 (m expunx. B3) H, facto PY dictum H 17 ab] ut ab H 18 iniuste R 19 iram BI, m del. B3 20 concupiscant (a ex u m. 3) P 20 quodiSii B* 21 marcu'la Pl parum R 22 abolere P1, corr. P1
sapientis et iusti et uitalis uiri opus diuitias suas in sola iustitia conlocare: qua profecto qui eget, licet ille Croesum aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est.
§ 12
danda igitur opera ut indumento iustitiae pietatisque uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum.
§ 13
nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt et quidquid pretiosi habent in ea conferunt, quibus nec uti possunt nec gratias agere, quod acceperint, quanto iustius est et uerius uiuentia dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem ?
§ 14
quae sicut usui habent quidquid acceperint et gratias agunt, ita deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit et mercedem pietatis exsoluet.
cap. 14
§ 1
Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia idque diuinis testimoniis et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur, adparet philosophos longe afuisse ab humano bono, qui neque praeceperunt eiusmodi quicquam neque fecerunt, sed uirtutem quae in homine propemodum singularis est pro uitio semper habuerunt.
§ 2
libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores qui misericordiam cupiditatem metum morbos animi appellant.
§ 3
conantur illi quidem uirtutes a uitiis distinguere: quod est sane facillimum. quis enim non possit liberalem
EPITOME § 2 - c. 17] c. 56, 2-7. 19-21] c. 56, 2.
BRHPV] 1 uiri post sapientis B 2 qua] quia H eget] haec non perfecerit H ille licet B cpesum V 3 grassum R pauper et (exp. m. 1 ?) P mewdicus P3 4 est om. R pie**tatisque B 6 praebewt Bs, praebeat H, praebet BlRPV insensabilia R 7 colunt H eo R conferent B 8 quibus] quae his Volkmannus, obseru. misc. 1872, pag. 14, sed quibus ad quidquid respicit (cf. pag. 480, 6); uti possunt sc. simulacra insensibilia
9 iust'i'us B2 eicol*ere (u er.) B 10 uiuentem promereae re R promerear* fe er., e s.l.add. m. 3) sic B, promerear P1 (promerear"e uiuere1 corr., sed uiuentem seruauit P1) V qua H sic R usut Bl
11 dominus B conspectum B 12 probauit BI, corr. B1, propabit H
14 diuiii*is (i er.) B 15 consensum P1 (m expunx. P1) V adpare'* (t er., ' distinctionem add. m. 2) sic B 16 quiral P2 17 an (eam) uirtutem ? propemodum om. R 18 libet (b ex c m. 2) P 19 philosofia* (m er.) H post locum s. I: et P2 20 errorem R metus H 22 satne Pl, face V posset B liberale (~ m. 2) P
a prodigo separare, ut illi faciunt, aut parcum a sordido aut quietum ab inerti aut cautum a timido, quod haec quae sunt bona fines suos habent ? quos si excesserint, in uitia labuntur, ita ut constantia nisi pro ueritate suscepta sit, fit inpudentia.
§ 4
item fortitudo si nulla necessitate cogente aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. libertas quoque si alios insectetur potius quam insectantibus resistat, contumacia est. seueritas etiam nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas.
§ 5
itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant.
§ 6
haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt.
§ 7
itaque et uirtutes quasdam pro uitiis et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. nam Stoici adfectus omnes quorum inpulsu animus commouetur ex homine tollunt, cupiditatem laetitiam metum maestitiam, quorum duo priora ex bonis sint aut futuris aut praesentibus, posteriora ex malis.
§ 8
eodem modo haec quattuor morbos, ut dixi, uocant non tam natura insitos quam praua opinione susceptos et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum
EPITOME 2-6] c. 56, 3 s. 19-236, 1] c. 56, 2.
AUCTORES 20-23] Cic. Tusc. IV 6, 11 (cf. III 11, 24 s.).
BRHPV] 1 prodigio V 2 inerti*' (a er., ' distinctionem add. m. 2) B 3 habeant edd. quod R uitrjla B3 labantur P1, corr. P2 4 ita ut] itaque si R rfitl B3 6 pro certum (exp. m. 3) B 11 bourorum B3 malis B 12 malorum ac bonorum B ac] et H ignorent Hetimannus 13 falsa] facilia Bl, frrlagilia B1 sed] sed et II 16 contemnimus — habemus] contemni (sic), cetera om. R 17 post quibus eras. ait ut uid. B nec P 18 et om. R uitis R 19 adfectum P1, in ras. corr. P3, ad- ■ * fectum V 20 impulsus H 22 sunt B, sint (corr. m. 2) P 23 morbor ñt sic V uocant non tam] uocant notam H, uocantiam P1, uocant*am P2, uocantiam V 24 naturam (exp. tn. 2) P.
maloramque opinio falsa tollatur.
§ 9
si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet nec laetitia gestiet nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.
§ 10
mox uidebimus an efficiant quod uelint aut quid efficiant, interim propositum adrogans ac paene fnrios(or)um, qui se putent mederi et eniti posse contra uim rationemque naturae.
cap. 15
§ 1
Haec enim naturalia esse, non uoluntaria, omnium uiuentium ratio demonstrat, quae isdem omnibus quatitur adfectibus.
§ 2
Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi negant posse, quia nobiscum simul nata sint, et conantur ostendere quam prouidenter et quam necessario deus siue natura — sic enim dicunt — his nos armarit adfectibus: quos tamen, quia uitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine adhibito modo salubriter temperari, ut tantum homini quantum naturae satis est relinquatur.
§ 3
non insipiens disputatio, si, ut dixi, non ad hanc uitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscidunt rebusque natura insitis castrare hominem quodammodo uolunt. quod tale est, quale si uelint aut metum detrahere ceruis aut uenenum anguibus aut iram feris
3 mox uidebimus] c. 15,10 ss. 15 ut dixi] pag. 535,12 s.
EPJTOME c. 15] c. 56, 2 s. 16 -538, 4] c. 56, 3.
AUCTORES §2] cf. Cic. Tusc. IV 19 s.
BRHPVJ 1 fatea B1 censea*t (n er.) B 2 laetitia* (e er.) R gesti B1, gestit1 B3, gestfet1 B3 3 terretur B uideuimns Bl, corr.B* 4 an ante (exp. m. 3) B 5 adrogans (s in ras. ex t ? m. 3) B, agitans R poena B1, corr. B3 furios(or)um Schoellius conl. loco c. 15,3 (adde III 25,17), furiosum C; furiosum(istorum) uel cum pro qui conieceram, interim (refutabimus eorum; propositum Thilo putet B mederi (d in ras. m. 3, alt. e ex i m. 2, s. I. e tr., quod add. m. 2) B 8 demonstrat — omnibus] demons (sic) quae is daemonibus R quem H frisdem B2p, hisdem V .
9 qui om. H 10 sirnul1 H2 nati R, rnataJ H2, nati V sunt B
11 dominus B', corr. B3 12 armari B, armari* (a er.) R 13 nimis Bx, corr. B3 sunt Bl (corr. B3) V athibito BR 14 natura B, creaturae R 15 relinquantur H ut (t in ras. ex c ? m. 3) B 16 rererentur BI (referantur B3) RH, refeT'rentur P qut B3 ea (~ m. 2) P 17 temperent R abscindunt BI, pr. n del. B3; cf. pag. 48, 19; 49, 13. 18. 21; 50, 7 rebusque natura] rebus quatura R ante natura est a in PV, eras. B, om. H; cf. pag. 535, 24; 538, 8; Epit. 56, 2 18 quodadmodo B' (corr. B3) R tales R quajej P3 19 post detrahere s. I. eras. a, quod add. m. 3, B *angui**bus ex sanguinibus B3, angibus P1 (corr. P1) V
aut placiditatem pecudibus. nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea uero uniuersa homini simul.
§ 4
quodsi, ut medici adfirmant, laetitiae adfectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde, facilius est interficere animal ipsum quam ex corpore aliquid euellere: quod est animantis naturam uelle mutare.
§ 5
sed homines prudentes non intellegunt, cum uitia ex homine tollunt, etiam uirtutem se tollere, cui soli locum faciunt. nam si uirtus est in medio irae inpetu se ipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt, caret ergo uirtute quisque ira caret.
§ 6
si uirtus est libidinem corporis continere, uirtute careat necesse est qui libidinem quam temperet non habet. si uirtus est cupiditatem ab alieni adpetitione frenare, nullam certe uirtutem potest habere qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur.
§ 7
ubi ergo uitia non sunt, ne uirtuti quidem locus est, sicut ne uictoriae quidem, ubi aduersarius nullus est. ita fit ut bonum sine malo esse in hac uita non possit.
§ 8
adfectus igitur quasi ubertas est naturalis animorum. nam sicut in senes ager qui est natura fecundus exuberat, sic animus incultus uitiis sua sponte inualescentibus uelut spinis obducitur. sed cum uerus cultor accesserit, statim cedentibus uitiis fruges uirtutis oriuntur.
§ 9
deus itaque cum hominem primum fingeret, mirabili prouidentia mgenerauit ei prius istas animi commotiones, ut posset
EPITOME 14—17] cf. c. 24. 18-21] c. 55,5; 56,2 (hae stirpes — possint); 3 (non enim — inseuit).
BRHPV] 1 qua P multis P1 (l expunx. P1) V 2 quodsfc1 B2 ut om. B 4 liuidinis Bl, corr. B2 timore V animal1 B* 5 est om. R post animantis s. I. et PJ 7 cum uitia ex] cum prudentia R uirtute ( m. 3) B setonore B1, setonore B1, setoller'6' B3, extollere P 8 inpetu se] impetus R se ipsum] seisu Bl, seip su corr. B* 10 quisque (quisq; H, quisq. P) C, quisquis edd. libidinem bis P', alt. del. P2
11 libi'di'nem P1 12 ***temperet (tem er.) B, temperat V 13 uix refrenare; cf. pag. 540, 14 habere potest H 14 uirtuitijs B3 usus add. B3 athibetur BR 15 ne* (c er.) B, nerc' P2 uirtuti* B nerC P2
16 fiet H 17 in hac uita om. R igitur om. P 18 dnj P3 a*ger
(r er.) P 19 isic animus, V1 21 uirtutis (is in ras. ex es ? m. 3) B orientur RH 22 dominus Bx, corr. B3 itatquje B' milrJabili B3
23 'animi1 H1 possit B capere uirtutem sicut terra culturam, posuitque materiam uitiorum in adfectibus, uirtutis in uitiis. quae profecto aut nulla erit aut in usu esse non poterit, si desint ea per quae uis eius aut apparet aut constat.
§ 10
uideamus nunc, idem illi qui uitia penitus excidunt quid effecerint. quattuor illos adfectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus euulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intellegunt et natura insitos esse et sine iis nihil moneri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum uicemque subponunt. pro cupiditate substituunt uoluntatem, quasi uero non multo sit praestabilius bonum cupere quam [malum] uelle; item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem.
§ 11
at in illo quarto inmutandi nominis eos ratio deficit. itaque aegritudinem penitus id est maestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest.
§ 12
quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit aut hostis euerterit aut tyrannus oppresserit? potest aliquis non dolere, si sublatam uiderit libertatem, si proximos, si amicos, si bonos uiros aut exterminatos aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstipuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus.
§ 13
quare aut omnia tollere debuerunt aut inplenda fuerat curta haec ac debilis disputatio, id est etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam
AUCTOBES § 10] cf. Cic. Tusc. IV 6,12 ss.
BRHPVJ 1 culturam (c ex t nł. 3, ul ex ur in ras. eadem m.) B 2 pro ijij B3 uitiiiSi B3 aut om. B 3 usus PV desint (i ras. ex u) B quae per P1 (signa traiectionis add. P1) V 4 pr. aut1 B1 quitirtia P1
5 penetus RI abscindunt B ex pag. 536, 17 6 bonorum ac malorum
B; cf. pag. 535, 12 7 sapientes (alt. e ex i) B3 8 iis R, his cett. mereri R 9 alii B 10 pro] ut pro B substituawt B1 quAsi B2 non] in B 11 malum eiecit Betuleius 12 in1 P1 13 eos (sic corr. m. 3) P defecit (sed alt. e ex i B3) BPl (corr. P3) V 14 doloremrquel B* nequaquam] omnino non R, nequamquam V 15 dolere (pr. e ex o m. 2) P 16 pestilentia. (in er.) B hostes Bl, corr. B2 euerteriflft (1 uel 2 litt. er.) B 17 aliqui B doLejre B3 18 bonos uiros] ui'ci'nos (ci m. 2) B 19 opstipuerit C (nisi quod opst- V) 20 et ex ei B3 21 inpleta B fuerit Bx (fuerit ueri Bs) B cur*ta (a er.) B, cur ita V ac V, arC P, et B, aut RH id est] idem P . 22 aliquidlaetitiae (539, 2) om. R superi'ori'bus P2
superioribus ita ordinatis hoc consequens erat. ut enim praesentibus laetamur bonis, sic malis angimur ac dolemus.
§ 14
si ergo laetitiae, quoniam uitiosam putabant, nomen aliut indiderunt, sic aegritudini, quoniam et ipsam uitiosam putant, aliut uocabulum tribui congruebat. unde apparet non illis rem defuisse, sed uerbum: cuius indigentia eum totum adfectum qui est uel maximus, contra quam natura pateretur auferre uoluerunt.
§ 15
nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus et ostendere aut sermonis ornandi augendaeque copiae gratia multa nomina isdem rebus inposita aut certe non multum inter se illa distare. nam et cupiditas a uoluntate incipit et cautio a metu oritur et laetitia nihil aliut est quam professum gaudium. sed putemus, ut ipsi uolunt, esse diuersa.
§ 16
nempe igitur cupiditatem esse dicent perseuerantem ac perpetuam uoluntatem, laetitiam uero insolenter se efferens gaudium, metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. ita fit ut ea quae tollenda esse censent non tollant, sed temperent, siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent.
§ 17
eo igitur inprudentes reuoluuntur quo Peripatetici ratione perueniunt, ut uitia quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. errant ergo, quia non efficiunt quod uolunt, et longo asperoque circuitu in eandem uiam redeunt.
cap. 16
§ 1
At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant.
EPITOME 23-540, 18] c. 56, 2 s.
B(G)RHPVJ 2 tangimur (exp. m.3) B dolemur PV si] sicut Heumannus
4 quoniam] quoniam et ipsam R, quo ex qua P putabant HP3
(ba 8. I. add.) 5 concruebat B1, corr. B3, congruebant H 6 indigent R, indigentiral P eum ex cum P1 motum H 9 ortPandi B3 10 toisdem B3, hisdem PV inposita] inposita edicere B aut] aut nihil aut edd. 13 hinc fere incepit codicis G pag. 143 (159) ter scripta, in qua nihil legi poterat
18 nominata tummodo H ilmutant B; immutantur ? Thilo maneant B
19 ego V reuolbuntur Bl, corr. B* quod H peripateticjj B3 perueniimit B3 20 medie P, mediae (alt. e in ras. B3) BHV, medietartel R1, temperanda* B 21 sirtft B2 ergo errant R efficiunt Bl longiQi B2 an 22 eodem fo del. et expunx. et a s. I. add. m. 1, n add. m. 3) B 23 ergo V
24 qui* ('& ? er.) B ea* (m er.) B, ex P1 (in ras. corr. P2) V carendum est enim uitiis etiam mediocribus.
§ 2
quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene;
§ 3
deinde monstrandum, non ipsos adrectus, sed eorum causas esse moderandas. 'non est' inquiunt 'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere.
§ 4
quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit?
§ 5
quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit.
§ 6
nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere.
§ 7
sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio uersatur, sed in causis eorum, quoniam extrinsecus commouentur, nec ipsis potissimum frenos inponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi
EPITOME 18-541, 4] c. 56, 3 s.
B(G)RHPV] 1 quirnl B1 2 ne (n in ras. ex 2 litt. m. 3) B 3 potest] docent Heumannus uix necesse est uel simile post fieri intcrcidit 4 uirtutib: part. in ras. ex uirtutes Pl inde B post monstrandum s. 1. f (i. e. est) Pl adfectos B', corr. B* 6 laetitia nimia PV modicum B temperare B', corr. B3, temperante (exp. m. 2) P 8 at] an ut uid. B', quia B3 ei (post potpstj B', corr. B* 9 ostendero tdd.; cf. de opif. dei 4,2 esse om. B aliquid esse H 10 punctu B 11 laetitiam|inime B7 hinc fere incepit codicis G pag. 144 (160) ter scripta, in qua primae litterae uersuum 24-31 kgi poterant 12 quirae 2?1 prodeerit B 13 tutrumnft B3 sapientiae в-rH putet (-ent Bl) B3 14 fcccidere1 B3 aut om. H refrenare BH; cf. pag. 537,13 si* (c er.) B 15 aut] ac BI, corr. B* oppressio V cibus P1 (corr. PS) V parata BH 16 debitat P1 (corr. P3) V rinl B3 exiguam B*, corr. B3 et (om. in) hoc parum laetari in mg. H1 17 parem Bl, in ras. corr. B1 rsitl B3 post crimen 8. I. eras. est ut uid., quod add. m. 2, B 18 iis R 21 pr. et om. BPV possunt — maximi, sed om. esse, in mg. V3; esse om. etiam P
possunt esse sine crimine, sed adsignandi fuerunt certis temporibus et rebus et locis, ne uitia sint quibus uti recte licet.
§ 8
sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum, sic moueri adfectibus in rectum bonum est, in prauum, malum.
§ 9
nam libido si extra legitimum torum non euagetur, licet sit uehemens, tamen culpa caret, sin uero adpetit alienum, licet sit mediocris, uitium tamen maximum est.
§ 10
non est itaque morbus irasci nec cupere nec libidine commoueri, sed iracundum esse morbus est, cupidum, libidinosum. qui enim iracundus est, etiam cui non debet aut cum non oportet irascitur, qui cupidus, etiam quod non opus est concupiscit, qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur adfectat.
§ 11
omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum inpetus inhiberi nec potest nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, derigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.
cap. 17
§ 1
Sed euectus sum coarguendi studio longius, cum sit mihi propositum ostendere ea quae uitia philosophi putauerunt non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. ex his iis docendi gratia sumam quae pertinere ad rem maxime puto.
§ 2
metum seu timorem in maximo uitio ponunt summamque inbecillitatem esse animi putant, cui sit contraria fortitudo; quae si sit in homine, locum timori esse nuUum.
EPITOME 4-12] c. 56, 4-6. 12-16] c. 56, 7. c. 17] c. 56, 3 s.
EXPILATORES 5] Saluian. de gub. dei VII 100 (pag. 188, 13).
B(G)RHPV7 1 scd1 B' 3 arm'bulare B, ambulare* * * (tur ? er.) R bonu C" m. 3) B 4 bonu (~ m. 3) B est om. H prabum Bai nam si libido si pi (pr. si expunx. P3) V 5 si om. B sit] sic B1, corr. B1
6 aliena (a ex u) sic H 8 cojmoueri B 9 libininosum H 11 hinc incepit codicis G pag. 145 (161), cuius in uerss. 2. 3 pauca legi poterant libininosus H 12 oratio R 13 ut] ret' B 15 derigeretur (r et g in ras. ex d et c ut uid. B3) BR, dirigeretur HPV 16 ac om. R 18 propositu (~ m. 2) B 20 iis R, aliis PV gratia. (m er.) H suimr mam B3 pertinet R 21 puto — maximo om. R mecum P1, corr. P3 seu] Sed H 22 inbecillitate (te add. tn. 2) R 23 hominem B timoris H nullu C m. 2) esse B
§ 3
creditne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo ? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat.
§ 4
atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem.
§ 5
nemo dubitat quin timidi et inbecilli sit animi aut dolorem metuere aut egestatem aut exilium aut carcerem aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. qui autem deum metuit, illa uniuersa non metuit.
§ 6
ad quod probandum argumentis opus non est: spectatae sunt enim semper spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum dei, in quibus excruciandis noua et inusitata tormenta excogitata sunt.
§ 7
nam de mortis generibus horret animus recordari, cum inmanium bestiarum ultra ipsam mortem carnificina saeuierit. has tamen exsecrabiles corporum lacerationes felix atque inuicta patientia sine ullo gemitu pertulit.
§ 8
haec uirtus omnibus populis atque prouinciis et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit, cum patientia crudelitas uinceretur.
§ 9
atquin hanc uirtutem nihil aliut quam metus dei fecit. itaque, ut dicebam, non euellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici uolunt, sed in ueram uiam dirigendus est auferendique sunt metus, sed ita ut hic solus relinquatur: qui quoniam legitimus ac uerus
EPITOME 6-20] cf. c. 61, 1-5. 20-22] c. 56, 2 s. 7.
EXPILATORES 6-9 nemo - iudicatur] cf. Ps.-Senec. de moribus 99.
B(G)RHPV] 1 creditne] credit. Neget H posse'" B silt B1 2 neque enim bis, pr. eras. R 3 recidat R, re*cidat (c er.) H, racidat P quin PV 4 contra quos H 7 qui PV inbecciUiL B3, inbecilliw Rlt 8 carcere (~ m. 3) B 9 hinc fere incipit codicis G pag. 146 (162), in qua nihil legi poterat exltforruerit B2 10 non] num H 11 argumentum Bl, corr. B* spectati B1, expectatae B3R, peccatae P1 (paratae part. in ras. corr. P3) V semperfq.' B3 expectanturque (-quae B) BR 12 poenW (o in ras. et a s. I. m. 3) B 13 ertl B3 inu*sitata (i er.) B, inaudita H excogitata om. H 14 recordare Hl, recordarnlti P3 inmantum VI 16 ex*ecrabiles (s er.) B sapientia B 17 uirtuis V1 19 an quin H 20 imejtus B3 21 peripatici H, paripatetici P1, corr. Ps 22 dirigendus C au*ferendique ( t er.) R metus sunt B
est, solus efficit ut possint cetera omnia non timeri.
§ 10
cupiditas quoque inter uitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt concupiscat, uitium est, uirtus autem, si caelestia. qui enim iustitiam, qui deum, qui uitam perpetuam, qui lucem sempiternam eaque omnia quae deus homini pollicetur consequi cupit, opes istas et honores et potentatus et regna ipsa contemnet.
§ 11
dicet fortasse Stoicus uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate. immo uero parum est uelle. multi enim uolunt, sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat: quae si efficit ut contemptui sint omnia quae a ceteris adpetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est.
§ 12
ideoque illut potius efficere debemus, ut adfectus, quibus praue uti uitium est, derigamus in rectum.
§ 13
nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est ut uiam uouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet, si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur aut per praecipitia labetur aut certe quo non est opus deferetur.
§ 14
sic currus ille uitae, qui adfectibus uelut equis pernicibus ducitur, si uiam rectam teneat, fungetur officio.
EPITOME 1 - 6; 544,1] cf. c. 56,5 cupiditas - tributa est.
12 s.] c.56, 7.
AUCTORES 8] cf. Ouid. ex Ponto III 1, 35: uelle parum est. § 13] ad Cic. de rep. librum II (c. 41, 68) rettulit Maius, cf. tamen Halmium ad hunc locum (ed. pag. 814, 12 adn.).
BRHPV] 1 effecit H ut om. P1 (s. I. P3) V 3 concupiscas R 5 quae] quam PV 6 contem*net (p er.) B, contemnit H 7 dicet (t in ras. ex ns m. 2) B *stoicus (i er.) B 8 concupiditate P1 (con- in non- corr. P3) V multi enim uolunt] multient Pl (in mg. uolunt add. m. recentiss. P) V 9 et B1, set B* 10 cupidas V quam P1 (corr. P3) V b t si'n't B1 11 est] est et H .13 adiectus P1 (adiectus corr. P3) V derigamus B, dirigamus cett. 14 cogitationes B currus B', corr. B2 similius BI, corr. B1 15 in om. B recto B moderand**um (os er.) summum B ut add. B* 16 quam] nam PV quamlibet] ****** (quam si er.) licet R concito. B, concite H offendit B1, corr. B1 17 lenitftfeat (en s. I. m. 2, in er corr. m. 3) B aut om. R 18 uexauitur B', corr. Bi praipitia P lauetur B', corr. B* quo* (d er.) B 19 deferatur B3 cursus BP ille] istae Rl, istus sic corr. m. poster. a*ffectibus (d? er.) B 20 rectam uiam H officia B
metus igitur et cupiditas si proiciantur in terram, uitia fient, uirtutes autem, si ad diuina referantur.
§ 15
parsimoniam contra uirtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse uirtus, quia in augendis uel tuendis terrestribus bonis tota uersatur. nos autem summum bonum non referimus ad corpus, sed omne officium solius animae conseruatione metimur.
§ 16
quodsi, ut supra docui, patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem iustitiamque teneamus, non est uirtus frugi esse: quod nomen specie uirtutis fallit ac decipit.
§ 17
est enim frugalitas abstinentia quidem uoluptatum, sed eo uitium, quia ex habendi amore descendit, cum sit et uoluptatibus abstinendum et pecuniae minime temperandum. nam parce id est mediocriter uti pecunia quasi quaedam pusillitas animi est aut praetimentis ne sibi desit aut desperantis posse se illam reparare aut contemptum terrestrium non capientis.
§ 18
sed illi rursus eum qui rei familiari suae non parcat prodigum uocant. nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit qui et bene meritis et cum oportet et quantum satis est largiatur, prodigus uero, qui et non meritis et cum opus non est et sine respectu rei familiaris effundat.
§ 19
quid ergo? prodigumne dicemus eum qui misericordiae causa tribuat egentibus uictum ? atquin multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare an miseris propter humanitatem, utrum pecuniam tuam perductores aleatores lenonesque diripiant an illam pietati ac deo praestes,
4 bonis tota] bona V 6 conuersatione R metanijur B3 quodjsi
(d add. m. 3) B 7 ducui H parcenduto1 B3 9 fragilitas B 10 uoluptattum (i 8. I. add. et alt. u in ras. corr. m. 3) B 'ideo B* quia] quoniam H 11 et ante uoluptatibus et pecuniae om. PV 12 parcere BPV 13 p*ecuniam (a tr., m dtl. m. 3) B est animi H 14 'de'sperantis B3, desperatis P1 (corr. P3) V posse om. V se om. B illa separare BI, illa superare B3, illa re R, illa reparare HV 15 prorsus H 17 distingunt RH *is (Ti er.) P 18 et (ante quantumj om. P prodigum H 19 meriti sed H 20 rei] di R effundit H prodigum non P1, corr. P3 21 ad quid B, aut quin H, atqui in Par (in er.) V 22 largiar'e' B1 f
24 deripiant P, diripiant V ac] a P utrumne illam uentri et gulae ingeras an in thesauro iustitiae reponas.
§ 20
ut ergo uitium est effundere m malam partem, sic in bonam uirtus. si uirtus est non parcere opibus quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes quae reparari non potest, uitium igitur parsimonia est. quare nihil aliut dixerim quam insanos qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine,
§ 21
qui euulsis adfectibus quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt, dum student animum perturbationibus liberare et, ut ipsi dicunt, quietum tranquillumque reddere.
§ 22
quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est, sed ne oportet quidem, quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est, sic animus inmotus ac torpens inutilis est etiam sibi, nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quicquam nec cogitabit, cum cogitatio ipsa nihil aliut sit quam mentis agitatio.
§ 23
denique qui hanc immobilitatem animi adsernnt, priuare animum uita uolunt, quia uita actuosa est, mors quieta.
§ 24
quaedam etiam recte pro uirtutibus habent, sed earum modum non tenent. uirtus est constantia, non ut inferentibus iniuriam resistamus — his enim cedendum est; quod . cur fieri debeat mox docebo —, sed ut iubentibus facere nos contra legem dei contraque iustitiam nullis minis aut suppliciis terreamur, quominus dei iussionem iussioni hominis praeferamus.
§ 25
item uirtus est mortem contemnere, non ut adpetamus eamque nobis ultro inferamus, sicut philosophorum plurimi et
21 mox docebo] c. 18, 12 ss.
EPITOME 5 s.] cf. c. 29. 2. 21-546, 9] cf. c. 61, 1-5.
BRHPV] 1 illa B et] ac B guilae R thesauros H 3 si] sic R fesf B3 4 ut hominis — reparari otn. PV 5 uitium] utiquelll (e ex i m. 2) B 6 mite ( m. 2) B 7 ebulsis B', corr. B2, (eum) euulsis Heumannus omnibus P 9 et om. H 10 quietum om. H pr. non om. H
14 potest R 15 cogitauit BI, corr. B* 16 immobilem B 17 animo ex animum B7, quod restituit B* uitam (ante uolunt) BI, m del. B3 actuosw B* 18 recta Bl, corr. B* 19 eorum H 20 intfaerentibus P, inherentibus V 21 docebo mox (corr. m. 3) B nos ex non B3 22 supplmns Ps 23 iussionem iussioni RH, iussioni B1, iussionerm iussionil B3, iussionem PV 25 ultro nobis H adferamus B1, corr. B3
XVIIII. Lkct. 1.
36
maximi saepe fecerunt, quod est sceleratum ac nefarium, sed ut coacti deum relinquere ac fidem prodere mortem suscipere malimus libertatemque defendamus aduersus inpotentium stultam uecordemque uiolentiam et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi prouocemus.
§ 26
sic ea quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcabimus. haec est uirtus, haec uera constantia, in hoc tuenda et conseruanda solo, ut nullus uos terror, nulla uis a deo possit auertere.
§ 27
uera igitur Ciceronis illa sententia est: nemo inquit iustus potest esse qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet;
§ 28
item Senecae m libus moralis philosophiae dicentis: hic est ille homo honestus, non apice purpuraue, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in uicinia uidit, non sic perturbatur tamquam rem nonam uiderit, qui siue toto corpore tormenta patienda sunt siue flamma ore rapienda est siue extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene.
§ 29
qui autem deum colit, haec patitur nec timet: ergo iustus est. his rebus efficitur ut neque uirtutes neque uirtutum exactissimos limites nosse ant tenere possit omnino quisquis est a religione dei singularis alienus.
AUCTORES 9] de off. n 11, 38. 12] frg. 124.
BRHPVJ 2 et fidem B 3 malimus ex malitis P aduersum B
4 uaecordem (om. -que) PV omnis V 5 fortitudinem BH alitf B*
6 dolorem mortemque eicit Hcumannus, scd ad positionem uerborum. cf. c. 18,36 innocentiam patientiamque; III 9, 18 ad quae — solem calcanimus Bl, corr. B3, calcamus PV, recte? 7 haec est uera H constantia in ex constantiam Plt 8 noster error Bl, ras. et s. I. corr. B7 possit a deo B euertere B 9 ciceronisi B est habet post aera, om. post sententia H scientia P1, corr. P3 10 potest iustus B esse potest codd. Cic. ante mortem eras. in B exsilium B, exilium cett. 11 seneca H moralib. (ex -lis) B* 12 homo ille B homo om. B 14 rem H uicina H uidet (sed e ex i B1) BPV 15 perturbatus est H noa
uem B 16 pr. siue] sibi H sunt] s** (8 in ras. tR. 1, post se ? er.) P 17 extendendwe B* patibulum (pr. u ex 0) B 18 quam sed, sed traiectionis signa add. P 19 iustus*** (est er.) B, iustus, om. est B, qui iustus est H 20 ut] . Nam H ne'q' Bl uirtutes neque om. H
22 alienis B', corr. B2, et alienus H cap. 18
§ 1
Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt idque ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non per-. spiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganterque desipiunt.
§ 2
nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ei eo.
§ 3
monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.
§ 4
cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.
§ 5
est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.
§ 6
itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucilianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet.
§ 7
pecuniam si quam crediderit,
EPITOME 15-24] c. 59, 7. 24-548, 9] c. 59, 2.
AUCTORES 21] ex libr. inc. frg. CXL. 23 lingua interpres animi] Lucr. VI 1149.
BRHPV] 1 qui aut] quia B 2 percipiunt P1 (persipiunt P3) V 3 etiam quae sciunt om. R 4 despiciunt H, 'd'e'si'piunt P 5 prositum P W B3 7 deus om. PV 8 afcMumentis B3 9 & captemus R 10 oportere] debere H iactantem (1 ras. ex 1) B 12 pretium .om. PV 13 illius (11 in ras. ex a m. 2) P 14 cultores H debent H 15 illi R non] . Si non H mentiaturu quam H 16 aut nocendi om. R . Non est enim fas H ueritatem B 18 decedere B 19 uerus ac om. R uetus (e ex ic ? m. 2 ?) P 20 illum lucianum B 21 meum' (' est distinctio) B 22 eiistimauit BRH 23 suam BI, corr. B2 a* (n er.) B
24 et om. B quam] cui Dauisius ad Epit. LXIV adn. 8 (pag. 197)
36*
aflD aeeipiat usuram, at et beneficium sit incolume. quod snceurrit necessitati et abstineat se prorsus alieno.
§ 8
in hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere. ut bonum faóat: plus autem accipere quam dederit iniustum est. quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ei alterius necessitate praedetur.
§ 9
at iustus numquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat, nec inquinabit se huiusmodi quaestu, sed efficiet ut sine ullo suo damno id ipsum quod commodat inter bona opera numeretur.
§ 10
munus non accipiat a paupere, ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quod fuerit gratuitum. maledicenti benedicto respondeat, numquam ipse maledicat, ne uerbum malum procedat ex ore hominis qui colit uerbum bonum.
§ 11
quin etiam caueat diligenter ne quando inimicum saa culpa faciat, et si quis extiterit tam proteruus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat et ultionem suam non sibi adsumat, sed iudicio dei reseruet.
§ 12
innooentiam semper et abique custodiat. quod praeceptum non ad hoc tantum ualet, ut ipse iniuriam non inferat, sed ut inlatam sibi non uindicet. sedet enim maximus et aequissimus iadei, speculator : ac testis omnium. hunc homini praeferat, hunc malit de
EPITOME 10 ».] e. 59, 4. 11-13] e. 59,1. 18—32] e 60, S.
B(G)RHPVJ 1 accipiet Heumonnus et om. RH incohukt sit V incola B', incolume B* et quod B 2 necessitati (8 s. 1 flr. fmod add. m. 2) B porsns B 3 contemptus Bx, eorr. B1, eauuncas P alias — raciat om. B 5 dederis RH insidiabitor H quodadmando B1, corr. B\\ qaodmodo R 6 at] a.t (u er.) H 7 praetermittit B qui minas PV faciwt R1 8 inqainaait Bl, corr. B* quaeetas BI, quaestu'∗ (' est digtinctio) B* 9 ipsat B1, corr. B* nominetar H
12 maledicebat R 13 ex] de B ∗ore (h er.) P 14 diligentem B1, corr. B* et om. B 15 proterbas B, propteruos V 17 iudicii B, iudici. (o er.) P deo BRV semper et] suam speret B', corr. B* a S(eimper et incipit codicis G pag. 147 (73), cuius ita uerss. 1-10 pltraque legebantw 18 non - tantum om. R iuajet B* 19 uiuriam (in er.) tic B 20 sedet] sed BG ret' B* index B', eorr. B* 21 ae testis] actis H hominem B praefert H
causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest nec defensione cuiusquam nec gratia.
§ 13
ita nt ut homo iustus contemptui sit omnibus, et quia putabitur se ipsum non posse defendere, habebitur pro segni et inerte. qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur, hunc omnes uerentur, hunc colunt.
§ 14
bonus uero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt qui nocere quam qui prodesse possit. sed iustum prauitas hominum deprauare non poterit, quominus deo studeat obtemperare malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali numquam.
§ 15
Cicero in isdem illis officialibus at uero si quis uoluerit inquit animi sui conplicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.
§ 16
o quam simplicem ueramque sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! quid enim opus fuerat adiungere nisi lacessitus iniuria, ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam adponeret patientiaeque, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem?
§ 17
nociturum esse dixit bonum uirum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni uiri nomen amittat necesse est, si nocebit. non minus enim mali est referre
EPITOME 20-551, 13] c. 57, 1 (- patientiamque teneamus). 20-550, 1] c. 60, 3.
AUCTORES 11] de off. m 19, 76.
B(G)RHPVJ 1 c'alusa pI 2 defensione* (m er.) B 'ital Bł 3 seu
met H 4 habetur B* fhabewtur B2) B inert) (extrema litt. cum marg. abscisa, ti m. poster.) R, cf. pag. 552,9 5 tfuerif B9 6 tamsi B prodeesse B 7 posset B suscipiunt BR 8 prodeesse B 9 *deo (a er.) P contem*ni (p er.) B 11 isdem B', Irisdem Bs, hisdem RHPY at uero] adero B1, pari. raa. corr. B3 qui codd. Cic. 14 quibus possit om. B nemii V 15 sententiam] iustitiam Bl, corr. B3 aiectione Bl, affectione B3 16 corrup*it (n er.) B 17 ut] aut Y ante uitium eras. in B bontOs uiriOj B2 a [Qu](a.si} incipit codicis G pag. 148 (74) paene tota lecta candam] quodam BPl (quo'd'dam P3) V turpissimum (ex -am) B2p3 18 patientiaeque que HP, patientiaequae*** (que er.) B, patientiae et quae R, sapientiaeque. quae V 19 nocitur*um (n er.) B, nocitum R post dixit s. I. cicero V1 20 iam] immo Heumannus [am]ittant G 21 noceuit Bl, corr. B1 non] nos G iniuria r m. 2) B
iniuriam quam inferre.
§ 18
nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod inprobitati opposita inpatientia magnas saepe concitat tempestates?
§ 19
quodsi patientiam, qua uirtute nihil uerius, nihil homine dignius inueniri potest, inprobitati opposueris, extinguetur protinus, tamquam igni aquam snperfoderis. sin autem prouocatrix illa inprobitas inpatientiam sibi comparem nacta est, tamquam perfusa oleo tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat.
§ 20
magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit.
§ 21
quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum tamque contrarium quam irae frena permittere, quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione despoliet, siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam? nam
§ 22
et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequare ut occidas, negotium non exhibent, et ut ad hominum exempla redeamus, inperiti quoque et insipientes si quando accipiunt iniuriam, caeco et inrationabili furore ducuntur et iis qui sibi nocent, uicem retribuere conantur.
§ 23
in quo igitur sapiens ac bonus uir a malis et
AUCTOBES 15] de off. III 5,25; cf. pag. 519, 7.
B(G)RHPVJ 1 referre Bl, corr. B1 certamen B, certa[men] G
11 probitas B 7 inpatientia r m. 2) B co I parem B nancta PVaT
8 excitauit Bl, corr. B2, [excitauit] G incendio B 11 efFecit R 12 quid igitur] [qui](di)[gn]us G 13 tamque] tamquam V 14 permittere quae illum] permittere quwe (a m. 2) illum non modo bono uiro potest esse tam calamitosum tamquae contrarium quam ire frena permittere (ilium — permittere omnia ex 12 ss. repctita expvnxit m. 2) qulteilLum (eill m ras. U; 2 ucl 3 litt. m. 3) B 15 dispoliet Cdi ex de ? B3) BH necere BI, corr. B1 16 in hominis na dcsinit codicis G pag. 148 (74) 17 et pecudes si] si (del. P1) pecudes si (si eras. V) PV 18 persequarirsl ex persequare V2 19 exliibent B2 21 iis 12, his BPV, in his H 22 aut igitur V
insipientibus differt, nisi quod habet inuictam patientiam, qua stulti carent, nisi quod regere se ac mitigare iram suam nouit, quam illi quia uirtute indigent, frenare non possunt?
§ 24
sed uidelicet haec illum res fefellit, quod cum de uirtute loqueretur, in quacumque contentione uincere putauit esse uirtutis nec uidere ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem et iis adfectibus indulgentem quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque inprobitas prouocarit, uirtutis officium non tenere.
§ 25
qui emm referre iniuriam nititur, eum ipsum a quo laesus est gestit imitari. ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest.
§ 26
duobus igitur uerbis duas uirtutes maximas bono et sapienti uiro, innocentiam patientiamque, detraxit. sed quia ipse caninam illam facundiam, sicut Sallustius ab Appio dictum refert, exercuit, uoluit hominem canino modo uiuere, ut remordeat lacessitus.
§ 27
quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde oportunius petetur exemplum quam ei ipsius praeceptoris tristissimo casu, qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit?
§ 28
quodsi lacessitus I iniuria patientiam tenuisset, si dissimulare, si ferre contumeliam boni uiri esse didicisset nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas inpatientia et leuitas et insania profudisset, numquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat,
EPITOME 12 innocentiam] cf. c. 55, 4.
AUCTOBES 13] Hist. II 37 Dietsch.
BRHPVJ 1 differet R habe*t (n er.) B quam Bx (m del. B3) R, quasi (exp. m. 3) P 2 se om. H ante iram eras. in ut uid. B 3 uirtutem BI, m del. B3 post uirtute eras. non H 4 quod] quia R loqueretur] quaeritur P, quaeretur V 5 inte'nt'io'ne' (nt m. 3, ne m. 2) B 6 uideri B metere ut uid. m. 1, metire m. 2, *etirwe m. 3 B 7 his BPV
12 bono (alt. o in ras. ex i ? m. 2) B uoro R* 14 satlustius V oppio B dictu B refert (s. I. i er., quod add. m. 2) B uoluit] uoluit quoque V 15 uidere BI, corr. B2 16 paernitiosa (ae ex a m. 2) R 17 opportunius R, oportu*nius P 19 perdidit] petit BI, corr. B3 20 iniuria* (m er.) B si ferre] si (exp. m. 3) forte P, si forre sic V contumelia B1 (-liã B2) H 21 didixisset R 22 scriptas R 23 capiti Bl, corr. B1
cruentasset nec rem publicam funditus proscriptio illa delesset.
§ 29
sapientis ergo ac boni uiri non est uelle certare ac se periculo committere, quoniam et uincere non est in nostra potestate et est anceps omne certamen, sed est sapientis atque optimi uiri non aduersarium uelle tollere, quod fieri sine scelere ac periculo non potest, sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter et iuste potest.
§ 30
summa lgitur uirtus habenda patientia est, quam ut caperet homo iustus, uoluit illum deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. nisi enim contumeliis fuerit adfectus, quantum habeat fortitudinis in se ipso cohibendo ignorabitur.
§ 31
si autem lacessitus iniuna laedentem perseqm coeperit, uictus est: qui uero motum illum ratione conpresserit, hic plane imperat sibi, hic regere se potest.
§ 32
quae snstentatio sui recte patientia nominatur, quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et adfectibus. haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit.
§ 33
ergo quoniam naturae repugnare inpossibile est et inutile, ut non commoueamur omnino, prius tamen quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quod fieri potest maturius, sopiatur. praecipit deus non occidere solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat.
8 supra] g 13.
EPITOME 2-17] c. 57, 1.
AUCTORES 20] Ephes. 4, 26.
BBHPVJ 1 rem publicam] rem publicam semper H, rem P. P, rem pro V 4 rev B* est (ante sapientis) om. B 5 post uiri s. I. est B1 aduersari B uelle om. BH 7 uirtus om. B 8 capere B inliustus B1 t noluit (n ex u) B* 9 contemsit in ras. ex sit ni ut vid. B1 10 acdeffectus JB1, affectus B3 ipse ipso R 11 si autem bis Bl, pr. expunx. B* iniuria* (m er.) B la'edentem B* 12 uirtus, s. I. nulla add. m. 2 B qui Heumamaus, si C; si quis Bucncmannus ratione* (m er.) H 13 im- • * perauit H se om. H, si (e III. 2 ?) V substentiotio sic V 15 uitiis et] uitios si B1, in ras. corr. B* fluctuant« r n.2)B 16 pr. hae PV, corr. P3V2 17 quoniam] quiw B1 Ilpossibile B 18 ut om. B commoueatur H 19 commotio** (ri er.) B prosileat H, prosiluat V quo a d P1, quo Heusingerus, Emendat. pag. 109 20 post maturius di- stinxit Heusingerus, post potest edd. praecepit HPV 21 iracundiam Hl
§ 34
denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, obliuionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. spero te inquit Caesari, qui obliuisci nihil soles nisi iniurias —.
§ 35
quodsi hoc ille faciebat, homo non a caelesti tantum, sed a publica quoque ciuilique iustitia remotissimus, quanto magis id nos facere debemus qui immortalitatis uelut candidati sumus?
cap. 19
§ 1
Stoici cum adfectus ei homine tamquam morbos conantur euellere, Peripatetici se opponunt eosque non modo retinent, sed etiam defendunt nihilque in homine esse dicunt quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent.
§ 2
itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.
§ 3
quo plane ostendunt nec quid sit uirtus scire se nec cur homini tribuerit iram deus. quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid inmanius homine, quid similius feris beluis existimandum est quam id animal quod ad communionem atque innocentiam deus fecit?
§ 4
tres sunt igitur adfectus qui homines in omnia facinora praecipites agant, ira cupiditas libido. propterea poetae tres Furias esse
1 paulo ante dixi] § 15 ss.
EPITOME 8—10] c. 56, 2. 19-554, 2] c. 56,1.
AUCTOBES 3] pro Ligar. 12, 35. c. 19, 1 s.] Cic. Acad. pr. H 44, 135; Tusc. IV 19, 43. § 4 ad Cic. de rep. librum II (41, 68) refert Maius, cf. tamen Halmium ad hunc locum (ed. pag. 814, 12 adn.), et Cic. Tusc. m 11, 25 (Furias).
EXPILATORES § 4] Isidor. orig. VIII 11, 95.
BRHPV] 2 iniuriam B laSdibus posuit magnis (corr. m. 1?) B