Divinae institutiones (Institutions divines) (page 19)
17 in quarto libro] c. 12, 22.
BHPj 2 in om. P terra B 4 gestantis (i ex e) B2 tramis B testj JP2' 6 rqui' B2 7 multi P honerati P 9 utroque loco hi*s (i er.) P uenenartal B2 praecepit H 10 ac de ueritate H 11 quibus] ut quibus H 13 operis H 14 tunc 11 15 tdominusi H2 18 refe*remus (r er.) B 21 uiolauerunt P potestate* (m er.) H 22 et non intellegunt om. P repeudente B 26 separare B 27 reuincimus H rectius sic reuincemus: nunc distinguendum uidetur 29 ordinatum] ordinatum est H
temporum spatio terminum sumat extinctaque protinus omni malitia et piorum animis ad beatam uitam reuocatis quietum tranquillum pacificum, aureum denique ut poetae uocant saeculum deo ipso regnante florescat.
§ 2
in primis causa errorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non conprehenderunt.
§ 3
ea uero sensu proprio et interna intellegentia non potest conprehendi: quod illi sine doctore per se ipsos facere noluerunt. itaque in uarias sibique saepe contrarias sententias inciderunt ex quibus exitum non haberent, et in eodem luto, sicut comicus ait, haesitauerunt, scilicet adsumtionibus eorum non respondente ratione, cura adsumpsissent quidem uera, sed quae adfirmari probarique non possent sine scientia ueritatis rerumque caelestium: quae, ut saepe iam dixi, non potest esse in homine nisi deo docente percepta.
§ 4
nam si potest homo intellegere diuina, poterit et facere: nam intellegere est quasi e uestigio subsequi. non potest autem facere quae deus, quia mortali corpore indutus est, ergo ne intellegere quidem potest quae facit deus: quod an fieri possit, ex inmensitate rerum atque operum diuinorum facile est uni cuique metiri.
§ 5
nam si mundum cura omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intellegas profecto quantum dei opus humanis operibus antistet. ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter dei hominisque sapientiam necesse est.
§ 6
nam quia deus incorruptus atque inmortalis est et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius perinde ut ipse
EPITOME 4-15] c. 62, 4 s. qui quia-tenebant.
AUCTORES 10 comicus] Terent. Phorm. V 2, 15.
BHPJ 2 post et eras. in ut uid. B 5 quod] quod filosofi B, quae H 7 interinai P 8 ille Blpl, corr. B*P2 9 in uarias] iniurias BI. corr. B2 tÎnciderunt B7 10 Iutu B', corr. B2 11 adsumptionibus HP 12 adsũpsissent P2 uera H quia B1, quarel corr. B3 13 possint B1 (corr. B2) P 15 deo] in deo II 17 quia (exp. m. 3 ?) P 19 fecit codd. recent. et edd. quod an] quod I quodam Bl, quod I quod an B3 20 me*tiri (n er.) B 21 intellegis f-gas Bx) B2 22 malim quanto conl. VII15,13 dei opus om. H antestet P 23 inter om. P 24 hominesque P04, corr. m. 1 ?
perfecta est nec obstare illi quicquam potest, quia nulli rei deus ipse subiectus est.
§ 7
homo autem quia subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori, et sicut hominis uitam multae res inpediunt, quominus possit esse perpetua, ita sapientiam quoque eius multis rebus inpediri necesse est, quominus in perspicienda penitus ueritate perfecta sit.
§ 8
ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem ueri scientiamque nitatur, quoniam mens hominis cum fragili corpore inligata et in tenebroso domicilio inclusa neque liberius euagari neque clarius perspicere ueritatem potest, cuius notitia diuinae condicionis est. deo enim soli opera sua nota sunt.
§ 9
homo autem non cogitando aut disputando adsequi eam potest, sed discendo et audiendo ab eo qui scire solus potest et docere.
§ 10
ideo Marcus Tuiuus sententiam Socratis de natone transferens dicentis uenisse tempus ut ipse migraret e uita, illos autem aput quos causam suam perorabat agere uitam, utrum melius sit, inquit dii immortales sciunt, hominem arbitror scire neminem.
§ 11
quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a ueritate, quia homines erant qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere quae nullis diuinarum uocum fulciuntur oraculis.
cap. 3
§ 1
Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes diuidunt, unam quae efficiat, alteram quae se ad faciendum tractabilem praebeat: in illa prima esse
EPITOME 2-21] c. 62, 4 s. (a qui quia). c. 3, 1—19] cf. 62, 8. A
UCTORES 14 ss.] Tusc. I 41, 99; cf. Plat. Apol. Socr. pag. 42 A.
BHP] 3 passioni* (s er.) H et s. 1. P2 errori (e ex o m. 1 uel 2) B et om. H 4 esse possit H 5 i*ta (s er.) P eius quoque B 7 scientiaeque P 9 iuclausa P neque liberius euagari owt. P 10 inspicere H notitiae P1, corr. P3 13 sed ex set H2 et (ante docere) om. H 14 Marcus om. H sententia H socratis (i in ras. ex e ? m..2) B platone* (m er.) B 15 tranferens H dicentis (alt. i ex e m. 2) B emigraret uita P 17 utrum autem sit melius codd. Cic. sit om. H diril Px hominem quidem scire arbitror neminem codd. Cic. 21 uocum] rerum H 23 unam om. H efficiant H efficiat alteram quae om. P 24 'I!sse primS (signa erasa uid. quibus ordo uerborum restitutus erat) P
uim sentiendi, in hac materiam nec alterum sine altero (quicquam) posse.
§ 2
quomodo potest idem esse quod tractat et quod tractatur? si quis dicat idem esse figulum quod lutum aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire uideatur?
§ 3
at isti uno naturae nomine duas res diuersissimas conprehendunt, deum et mundum, artificem et opus, dicuntque alterum sine altero nihil posse, tamquam natura sit deus mundo permixtus. nam interdum sic confundunt, ut sit deus ipse mens mundi et mundus sit corpus dei, quasi uero simul esse coeperint mundus et deus ac non ipse mundum fecerit.
§ 4
quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et esse sine mundo, si uelit, possit, siquidem deus est diuina et aeterna mens, a corpore soluta et libera. cuius uim maiestatemque quoniam intellegere non poterant, miscuerunt eum mundo id est operi suo.
§ 5
unde est illud Vergilianum:
totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet.
§ 6
ubi est ergo illud quod idem ipsi aiunt, et factum esse diuina prouidentia et regi? si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo; si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tamquam domum dominus, nauem gubernator, auriga currum, nec tamen mixti sunt iis rebus quas regunt.
§ 7
nam si haec omnia quae uidemus dei membra sunt, iam insensibilis ab his constituitur deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis,
EPITOME 11J cf. c. 63, 7.
AUCTORES 12 s.] cf. I 5, 25. 16 s.] Aen. VI 726 s.
BHPj 1 alterum sine altero] altera H quicquam addidi, cf. nihil posse 7, (esse) posse Parrhasius 2 malim (sed) quomodo esse idem (corr. m. 1 ?) B idem] id enim H 3 idem/Iii (m ex n, 1 uel 2 litt. er.) P lutum om. H 4 uidebitur B 5 uer*issimas (s er.) H 7 nihil (ihil in ras. ex 2 litt. m. 2) B permixtus P, terminatus BH; cf. 14 (miscuerunt) 17. 22; 589,16.22 8 confundiuntj H2 9 dei] di quasi di (exp. m. 3) P 11 esse fabricatum] cf. pag. 582, 8 12 uix uel ante uel post esse excidit deus est om. B 13 mens] meus dicatur B ruim' B7 maiestatem B1 (que s. I. B2) H 14 noniiitcllegere (corr. m. 1 ?) B eam P 16 totamque (que in ras. ex 2 uel 3 litt. m. 2) B 17 magniOj H2
18 ipse Bl, corr. B2 19 fecirV P3 22 iis edd., his G 23 sint H1 an iis ? 24 sensu. (m er.) B
quoniam uidemus membra esse mortalia.
§ 8
possum enumerare quotiens repentinis quassatae motibus uel hiauerint terrae uel desederint in abruptum, quotiens demersae fluctibus et urbes et insulae abierint in profundum, frugiferos campos paludes inundauerint, flumina et stagna siccauerint, montes etiam uel deciderint abrupti uel planis fuerint adaequati; plurimas regiones et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit.
§ 9
et hoc parum est si membris suis non parcit deus, nisi etiam homini liceat aliquid in dei corpus: maria extru- . untur, montes exciduntur et ad eruendas opes interiora terrae uiscera effodiuntur. quid quod ne arari quidem sine laceratione diuini corporis potest? ut iam scelerati atque impii simus, qui dei membra uiolemus.
§ 10
patiturne ergo uexari corpus suum deus et debilem se uel ipse facit uel ab homine fieri sinit? nisi forte diuinus ille sensus qui mundo et omnibus mundi partibus mixtus est, primam terrae superficiem reliquit ac se in ima demersit, ne quid doloris de adsidua laceratione sentiret.
§ 11
quodsi hoc uanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt diuinum quidem spiritum esse ubique diffusum eoque omnia contineri, non tamen ita, ut deus ipse, qui est incorruptus, grauibus et corruptibilibus elementis misceatur.
§ 12
illut ergo rectius quod a Platone sumpserunt, a deo factum esse mundum et eiusdem prouidentia gubernari. oportebat
EPITOME 23-590, 3] c. 62, 8; 63,1.
AUCTORES 9 maria extruuntur] Sallust. Cat. 20,11. 10 s. adeffodiuntur] Quid. Metam. I 138-140.
BHPJ 1 post uidemus s. I. eius P3 2 quassatarel B2 3 desierint Bac, dese'd'erint corr. m. 1 uel 2 4 et om. H abierunt B fructiferos B 5 et om. B stagna* (s er.) H * (i. e. uel) s. l. P2 6 deceb
derint Bl, corr. B3 7 absumpsit B, adsumit (d del. et corr. m. 3) P 9 aliquid liceat H ma**ria (te er.) B 11 quirdl P2 sine quidem H 12 potest] non potest B ut**iam (et er.) B 14 facit dubitanter cum Heumanno scripsi, facere C, facere (uult) temptabam, fatetur Volkmarmus, obseru. miscell. 1872, pag. 14 ibiomine II2 16 superfaciem Bac, corr. m. 1 uel 2 17 reli*quit (n er.) B 19 aeguerunt P1, a del. P3 22 corruptilibus BP 24 eius P oportebat (bat m. 2 in ras. ex 2 uel 3 liti., quarum prima r ?) B.
igitur et Platonem et eos qui idem senserunt, docere atque explicare quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi, quare hoc aut cuius gratia fecerit.
§ 13
at idem Stoici 'hominum' inquiunt 'causa mundus effectus est'. audio. sed Epicurus ignorat ipsos homines quare aut quis effecerit. nam Lucretius cum mundum diceret non esse a diis constitutum, sic ait:
dicere porro hominum causa uoluisse parare praeclaram mundi naturam
deinde intulit
desipere est. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
§ 14
merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt.
§ 15
ergo, ut paulo ante dicebam, cum adsumpsissent id quod erat uerum, id est mundum a deo (factum) et hominum causa esse factum, tamen quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod adsumpserant.
§ 16
denique Plato ne dei opus inbecillum et ruinosum faceret, in
17 paulo aute] c. 2, 3.
EPITOME 3 s. 18 s.] c. 63, 7. 14—17] c. 62, 9.
AUCTORES 3-5 (Epicurus)] cf. ad frg. 371 (pag. 250, 22). 7 s. 10 ss.] Lucr. V 156 s. 165 ss. 21 s. Plato] cf. supra c. 1, 6.
BHPj 1 idem] eadem B 4 inquit P 6 a diis] adõ (ad in ras. m. 2, 0 in ras. m. 3) B (conjstitutum sic ait add. B2 7 dicere orn. P porro' (' est distinctio) B 10 est om. P baeatis B 11 gratiam B nostra queat] nostram'.q ad Bt, nostramqulid B2 quead H, quaeat pI, pr. a del. P3 largirier Bl cum codd. Lucr., largirierrel B2, largier H, largiri P 12 nostrS (- er.) B quidquam (d ex c et am inras. m. 2) B, quiquam H caus/r (~ er.) B, causa* (m er.) H gerere codd. Lucr., agere C 13 merito' B; et merito edd. illi] illi iam H 14 esset' P2 nonstrum H 17 adsumpsissent B2 18 factum add. Isaetts; cf. Epit. 62, 8 et ab eo mundum factum et hominum causa factum et pag. 591,1 s. 'et' B7 20 adsumpscrunt H
aeternum dixit esse mansurum. si hominum causa factus est et ita factus est, ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est non sunt sempiterni? si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis: neque enim pluris est ipse quam ii quorum gratia factus est.
§ 17
quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest.
§ 18
qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarumque animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus?
§ 19
quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit.
§ 20
qui autem dicunt semper fuisse mundum — omitto illut, quod esse ipsum sine aliquo principio non potest; unde se extricare non queunt — sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem.
§ 21
quid enim potuit in eo ratio moliri quod numquam sumpsit exordium? nam priusquam fiat aliquid aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit
EPITOME 18-593, 6] c. 62, 5 s.
BHPj 2 et ita factus est om. HP 4 quos (s in ras. ex d m. 1 ?) P mortalis (i ex e m. 2) P soluibilis B1, pr. i del. B3, solubilis (alt. i ex e m. 2) P 5 ipse] et ipse H ii edd., hiril B2, hi H, bi* (i er.) P
6 reil B2, et HP quadratet ex quadraret P1' intellegeret om. P perituru (~ m. 3) B 7 lion1 B3 10 opera* (m er.) H nos om. H 11 humani* B ceterarumque Heumannus, ceterorumque C 12 finctio H 14 perpetua* (e er.) H uidere uos (hoc Zangemeisterus legit, nos Thomasius et Isaeus editkrrmt) B; an fort. uerba quibus se. oblectaret post uoluit ponenda sunt? 15 uerba et suis - conflngere ab Heumanno coniectura noti probabili temptata defendit Buenemannus coni.
II 4, 19 configere B, confingeret H 16 et om. H nihil*ominus (h er.) B 17 praecipuaque uel -aeque B', corr. BY 18 illum B 19 lesjse P2' ipsum] ipse Egnatius, sed cf. Epit. 62, 6 ipsum enim esse-potest etBuenemannum
20 nequeunt edd. 23 aut] ut H *struatur (i er.) B quemadmodum fiat, nec incipi quicquam potest sine prouisione rationis.
§ 22
itaque omne opus ratio praecedit: non habet ergo rationem quod factum non est. atquin mundus habet rationem, quia et constat et regitur: ergo factus est; si factus est, et resoluetur.
§ 23
reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit aut postea resoluatur. quod quia docere non poterat Epicurus siue Democritus, sua sponte natum esse dixit seminibus inter se passim coeuntibus: quibus iterum resolutis discidium atque interitum secuturum.
§ 24
corrupit ergo quod recte uiderat et totam rationem penitus ignorantia rationis euertit redegitque mundum et omnia quae in eo geruntur ad similitudinem cuiusdam uanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistet.
§ 25
cum uero mundum omnesque partes eius ut uidemus mirabilis ratio gubernet, cum caeli temperatio et aequalis in ipsa uarietate cursus astrorum luminumque caelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum uaria fecunditas, plana camporum, munimenta et aggeres montium, uiriditas ubertasque siluarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, uentorum diuersa et utilis aspiratio ceteraque omnia ratione summa constent, quis tam caecus est ut
AUCTORES § 23 s. (Epicurus)] cf. ad frg. 382 (pag. 256, 20).
BHP] 1 quicquam] umiqiuam P 2 omnem Bl, m del. B3 procedit B1, corr. B2 rationem habet P 3 quia et] quae H 4 ergo factus est] et factus est ergo (corr. m. 1 ?) B; ergo et factus est edd. si] et si P 5 rationem isti H 7 po**terat (te er.) H natu H 8 seminibus (e ex i) B; non recte quis (uel) seminibus coniciat conl. Epit. 62, 6 aut sua sponte esse nata aut minutorum seminum conglobatione concreta, Inst. VII 7,8 qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, contra quos locos cf. III 17,20 sed omnia sua sponte fieri necesse est, 21 sunt enim semina eqs., 23 (Leucippum .. Democritus .. Epicuro) cooutibus P 10 recti B 11 redigitque B 12 somnii1 B2 huminis P1, corr. P2 13 subsistat H uero] ergo H 14 ut uidemus mirabilis] uitae uideamus quemadmodum mirabilis B 15 & (exp. m. 1 ?) gubernet (in ras. m. 1 ?) P aequans B
21 constewt (n m. 1 uel 2) B est om. B existimet sine causa esse facta in quibus mira dispositio prouidentissimae rationis elucet?
§ 26
si ergo sine causa nec est nec fit omnino quicquam, si et prouidentia summi dei ex dispositione rerum et uirtus ex magnitudine et potestas ex gubernatione manifesta est, hebetes ergo et insani qui prouidentiam non esse dixerunt. non inprobarem, si deos idcirco non esse dicerent ut unum dicerent, cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat.
cap. 4
§ 1
Sed de prouidentia satis in primo libro diximus: quae si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem ceterasque animantes eadem prouidentia creauerit.
§ 2
uideamus ergo quae ratio fuerit fingendi generis humani, quoniam constat, id quod Stoici aiunt, hominum causa mundum esse fabricatum; quamquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum: unius enim singularis appellatio totum conprehendit humanum genus.
§ 3
sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a deo esse formatum putantque homines in omnibus terris et agris tamquam fungos esse generatos. at Hermes non ignorauit hominem et a deo et ad dei similitudinem fictum. sed redeo ad propositum.
§ 4
nihil est, ut opinor, quod sit propter se ipsum factum, sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. quis est enim uel tam ineptus uel tam otiosus, ut adgrediatur aliquid facere frustra ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret?
§ 5
qui domum aedificat, non idcirco
EPITOME 13 s.] c. 63, 7. 19 tamquam fungos] cf. c. 9, 2. 21-594, 17] c. 63, 5 s. (a nec fiet).
AUCTORES 19 Hermes] cf. ad pag. 149, 13.'
BHP] 1 estimet H factum B 3 quicquam omnino H si om. B cprudentia sic H ex dispositioue] expositione H 4 ex ante magnitudine] et H gubernatione* (m er.) H 5 heuetes Bl, corr. B1 7 ut unum dicerent om. P cum (m in ras. ex i ? m. 2) B 8 errasse Bl, IdJelirasse corr. B1 deliret B2 9 quae si edd., quiautsi B, quia etsi HP 11 homines H ceterosque B 14 quarn'quam P3 17 hominum H 18 esse om. B et om. B 20 iinctum H 22 ad usum] aduersus P 23 est (ante enim) om. H 24 nullam P1, corr. p3
XVIIII. Lact. 1.
38
aedificat, ut tantummodo domus sit, sed ut in ea possit habitari; qui nauem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum nauis appareat, sed ut in ea nauigetur;
§ 6
item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur, sed ut uas illut effectum capiat aliquod necessarium. similiter cetera quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur.
§ 7
mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat. indiget.
§ 8
sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quaeque generantur deus ipse non utitur.
§ 9
apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur.
§ 10
rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ei eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo.
§ 11
respondendum est hoc loco philosophis maximeque Ciceroni, qui ait: cur deus omnia nostra causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarumque fe-' cerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit?
§ 12
ingens ad disputandum locus, sed ut in transcursu
EPITOME 21-25] cf. c. 63, 1 (ab atquin) s. 25—595,9] cf. c. 24.
AUCTORES 22] Acad. prior. II 38, 120.
. BHPJ 1 *ut (a er.) tantummodo B 5 post capiat s. I. usu J31 aliquid H 7 elaborantur ? Hartelitis 9 lumine lunae] lumine P, lunae BH spiratione P 10 *umore (t er.) H, toumore P3 caret H
16 possent P 17 his HP subministrantur H cetera animantia H
18 ficta H 19 datae Isaeus, data C 22 nostra BP (sed i in ras. ex a ? P1) cum plurimis optimisque codd. Cic., nostri H cum rell. codd. Cie.; cf. pag. 591, 9. 597, 6 sua causa; de ira 13, 1 nostra causa; al. 24 tam] tanta B1, corr. B3 cur mortifera tam multa perniciosa codd. Cic. 25 disputandus (~ m. reccm) locus (exp. m. reeens) sic P 25 transcursum II
breuiter stringendus est. quoniam homo ex rebus diuersis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est caelo atque terra, tenui et conprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso, ipsa ratio ac necessitas exigebat et bona homini proponi et mala, bona, quibus utatur, mala, quae uitet et caueat.
§ 13
idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura et in adpetendis bonis et in malis declinandis uim suae rationis exerceat. nam ceteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus et armata sunt, homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit.
§ 14
itaque nudum formauit et inermem, ut eum sapientia et muniret et tegeret: munimenta et ornatum eius non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. nisi ergo essent mala, quae caueret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria.
§ 15
sciat ergo Marcus Tullius aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia et natrices uiperasque uitaret salutis suae causa, aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cuius uis omnis in discernendis bonis malisque uersatur.
§ 16
magna igitur et recta et admirabilis est uis et ratio et potestas hominis, propter quem mundum ipsum et uniuersa quaecumque sunt deus fecit tantumque illi honoris habuit, ut eum praeficeret uniuersis, quoniam solus poterat dei opera mirari.
§ 17
optime igitur Asclepiades noster de prouidentia summi dei disserens in eo libro quem scripsit ad me, atque ideo inquit merito quis arbitretur proximum sibi locum diuinam prouidentiam dedisse ei qui potuerit intellegere
EXPILATORES 18-20 (aut- uersatur)] Lucifer pag. 312,15—17.
BHPj 4 post tenebroso hoc **qiif ex atque ? m. 3 B 7 malorum H 9 animalirbu's P3 10 indumenta P1, corr. F3 11 ante dedit uix deus excidit 12 sapientia* (m er.) H 13 munimentum H ornamentum H e 14 in (ante corpore) om. H 18 uitaret1 B2 aut] ut (corr. m. 3) P 20 omni**s (bu er.) B 21 uis-potestas om. P, s. I. et in mg. paucae litt. erasae homini B 23 tribuit (tri in ras. ex 2 uel 3 litt. m. 2) B
24 operam P 28 poterat P
38*
ordinationem suam.
§ 18
nam sol iste est: quis eum uidet ita, ut intellegat quia sol est et quantum gratiae adferat ceteris institutis? hoc caelum est: quis id suspicit? terra haec: quis eam colit? hoc pelagus: quis id nauigat?
§ 19
hic ignis est: quis eo utitur? instituit ergo <cuncta.> summus deus non propter se, quia nihilo eget, sed propter hominem, qui iis congruenter uteretur.
cap. 5
§ 1
Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit: quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent.
§ 2
haec enim summa, hic cardo rerum est, quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur, hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si adfulsisset, si sacramentum hominis omne cognossent, numquam disputationes eorum et omnem philosophiam de transuerso Academia iugulasset.
§ 3
sicut ergo mundum non propter se deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur, ita ipsum honunem propter se.
§ 4
quae utilitas deo in homine, inquit Epicurus ut eum propter se faceret? scilicet ut esset qui opera eius intellegeret, qui prouidentiam disponendi, rationem faciendi, uirtutem consummandi et sensu admirari et uoce
EPITOME 1—7] c. 64, 3. 8-13] c. 64, 4 (—fecerit). 15- 597, 11] c. 64,4 (ab erat). 7.
AUCTORES § 3 s. (Epicurus)] frg. 371. 18 s.] cf. Lucr. V 165-167.
BHPj 1 ita ut] aut P 2 intellegat (sic corr. m. 3) P 4 id nauigat scripsi (eum nauigat iam Walchius), nauigat BP, in eo nauigat H edd.; cf. Epit. 64, 3 quis nauigat mare, et supra § 5 nauis-ut in ea nauigetur 5 est om. P cuncta addidi ex Epit. 64, 3 cuncta igitur propter hominem deus fecit, quod etiam iis 7 commendat; ergo (haec) Heumannus 6 nihiliOj B1, nihil H 7 iis scr., is B, his HP con- gruewter H2 9 sciscent P1, corr. P* 11 quem om. P 12 omnis B1, omnis (i ex e m. 2 ?) P uerba hoc est — rationem ut glossetna ex c. 3, 17 deriuatum damnat Heumannus non (sic corr. m. 3) quadrara (t exp. m. 1) P 13 si (ante sacramentum) om. P 14 homine (exp. m.2?) P coguouissent H nrec'umquam P3 disputationis P1, corr. Ps
21 sensum P proloqui posset: quorum omnium summa haec est, ut deum colat.
§ 5
is enim colit qui haec intellegit, is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione inceptione « perfectione metitur.
§ 6
quod planius argumentum proferri potest et mundum hominis et hominem sua causa deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad caelum directi, facies ad deum spectans, uultus cum suo parente communis sit uideaturque hominem deus quasi porrecta manu adleuatum ex humo ad contemplationem sui excitasse?
§ 7
quid ergo inquit deo cultus hominis confert beato et nulla re indigenti? uel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum uiuentium faceret eumque diligeret tamquam filium, cur mortalem fragilemque constituit? cur omnibus malis quem diligebat obiecit, cum oporteret et beatum esse hominem tamquam coniunctum ac proximum deo et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est?
§ 8
quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus, tamen quoniam: proprie id materia nunc exigit, qua de uita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio dei et opus uoluntasque noscatur.
§ 9
cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit,
EPITOME 24-599,2] c. 64,4 (ut cura hominis — mundo).
AUCTOBES § 7] Epicur. frg. 371 (pag. 250, 14).
BHS(ab 8)P] 1 colatis/enim (interpvmction. er. et w add. m. 2) P 2 *is (ante enim), h er., B qui intellegit colit haec B omnium rerum P 3 uerum om. P 4 inceptione perfectione om. P 8 u cum suo parente denuo incipit cod. S (fol. 160a) 9 uideaturque] ut uideatur H O 12 nulla re] nulla (corr. m. 3) P 14 faceret eumque] faceret ut (s. I. m. 3) eum P 15 tamquam (t ex i m. 2) P 17 oportebat H 19 7 (i. e. et) inseruit Slf 20 quawquam Ps libris om. H 21 docuimus] discussimus Heumanmis, sed cf. pag. 602, § 1 docuerim 22 quam (exp. m. 2) P, quia edd.; an (in) qua ? cr. pag. 585,26 prorpo'situm P2
24 semper] semel HeumannttS, recte?
quibus inmortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat, excogitauit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et inbecillis corporibus inligatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque natura uirtutem proponeret, ne immortalitatem delicate adsequerentur ac molliter, sed ad illut aeternae uitae ineloquibile praemium cum summa difficultate ac magnis laboribus peruenirent.
§ 10
ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit.
§ 11
itaque lneflabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est: suspensis in altitudinem leuibus elementis et grauibus in ima depressis et caelestia : firmauit et terrena constituit.
§ 12
non est necesse nunc exsequi singula, quoniam in secundo libro uniuersa exsecuti sumus. lumina igitur posuit in caelo, quorum moderatio et claritas et motus aptissime ad utilitates uiuentium temperatus est, terrae autem, quam sedem uoluit esse, fecunditatem uaria gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum et uirentium pro natura et usu cuiusque generis alimoniam ministraret.
§ 13
tum perfectis omnibus quae ad condicionem mundi pertinebant,
16 in secundo libro] c. 9 ss.
BHSPj 1 constaret ? Thilo 2 ineuarrraMlc B2 3 procrearet H m 4 Dbecillis B, inbecillib: (m pro n m. 3) P inligatos H2 5 ut] et B utrirsque (i in ras. et s s. I. m. 2) B naturae SP; naturis edd. ; natura - uid. esse ablatiuus, cf. pag. 509,13; 600, 26 uirtute (~ m. 3) P 6 delicata Bx, corr. B2 7 sed] sed ut H inequabile fe ex e m. 3) P
8 supra ut add. cum P3 9 induerit (-it ex -&) P3 10 inaniw BJ
11 deorfsnim P2 praemente* (s ? er.) B isejdem B1, sediej 82 illis B1, illius (exp. m. 2) P 13 praeclaram H operam H 14 et (ante caelestia) om. H 16 uniuersa] omnia H 17 proposuit H moderationes SP claritates SP et (ante motus) om. H 18 aptissime om. S utilitatis P temperauit SP 19 an sedem (eorum) ? uariam H 20 ut] et B', curro B3 ubertatem (-tè II) HPX, m del. P3 et (ante uirentium) om. SP uirentium] uirentium prouidentium H, uiuentium S
21 cuique S alimoniam (lras. ex d) P administraret SP, sed cf.
Buenemannum 22 conditionem Bl, corr. B3 mundi] hominis BP, uiuendi Schoellius perti**nebant (ti er.) H
hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparauit, id est spiritum suum terreno corpore induit et inuoluit, ut conpactus ex rebus diuersis ac repugnantibus bonum ac malum caperet.
§ 14
et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatemque prodendae subolis accepit, ut quoniam (e) fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret.
§ 15
cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnemque terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci.
§ 16
nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet.
§ 17
illam nascendo accipimus, hanc adsequimur laborando ne immortalitas homini, ut ante diximus, sine ulla difficultate constaret; illa terrena est sicut corpus et ideo finitur, haec uero caelestis sicut anima et ideo terminum non habet; illam primam nescientes accipimus, hanc secundam scientes: uirtuti enim, non naturae datur, quia uoluit nos deus uitam nobis
20 ut ante dixirnus] pag. 598, 6.
EXPILATORES § 16-19] cf. Orientii commonit. I 43-58.
BHSP] 1 ex] et ex B 2 an praeparauerat ? spiritum ***|suum (suu ut uid. er.) B 3 ut] ut et S 5 adsumpta P1, corr. P2 6 est om. S eterra S prodendae (pru- H) BH, proereandae SP (cf.pag. 604,14; Epit. 56, 6 ad procreandos liberos), recte ? suboculis H, sobolis ex subulis P21, sobolis (pr. o ex u nł. 1 ?) S 7 e add. Heumannus conl. II 12, 3; an de excidit ? cf. II 10,12; cf. etiam figurare fingere facere sitn. ex uel de supra 1; II 10, 3. 5. 7. 13; Epit. 20, 12; 22, 2; de ira 10, 43; al. informatus P 8 cedere't' P2 13 to*lenuitiam (l er.) H 14 laborum] dolorum H possit HS 15 adispisci H 10 alterum terrenum est om. HP 18 alt. quam H 19 et illam H 20 an constet ? 21 et om. S 23 accipimus — scientes om. S 24 nos om. S
in uita conparare.
§ 18
idcirco hanc praesentem dedit, ut illam ueram et perpetuam aut uitiis amittamus aut uirtute mereamur. in hac corporali non est summum bonum, quoniam sicut necessitate diuina nobis data est, ita rursus diuina necessitate soluetur: ita quod finem habet, summum bonum non habet.
§ 19
in illa uero spiritali, quam per nos ipsi adquirimus. summum bonum continetur, quia nec malum potest habere nec finem. cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet.
§ 20
cetera namque animalia in humum uergunt, quia terrena sunt, nec capiunt immortalitatem, quae de caelo est, homo autem rectus in caelum spectat, quia proposita est illi immortalitas, nec tamen uenit, nisi tribuatur homini a deo: nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret. ergo immortalitas non sequella naturae, sed merces praemiumque uirtutis est.
§ 21
denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.
§ 22
quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.
§ 23
ergo quia uirtutem proposuit homini deus, licet
AUCTORES 23—26] cf. I Cor. 13,11; Eph.4,13 (Et; α̌νδρα τέλειον).
BHSPJ 2 uirtute**mereamur (me er.) B 4 est data H rursum BSP 5 soluitur S 8 cuius codd. recent. et edd. et ratio] e* (t er.) ratio et natura B praebet corporis S 9 humuwergunt Cx et W m. 2) P 11 caelo* (m er.) H 12 malim euenit 13 clset1 inter (signa traiectionis et t add. m. 2 ?) B, esset SP omnis homo natus om. P 14 mortalis P sequela (1 s. 1. er.) H, sequela S, sequella (exp. m. 3 ?) P 16 quam] quo* (d er.) H, quanrdo1 ex quam P3 19 animalesjse pI, animalesseij** P1 24 deponit Heumannus, sed cf. pag. 261, 7 exposito
25 perf*ectus P anima et corpus consociata sint, tamen contraria sunt et inpugnant inuicem. animi bona mala sunt corporis, id est opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. item corporis bona mala sunt animi, hoc est cupiditas et libido, quibus et opes adpetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur.
§ 24
ideo necesse est iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo, iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate: , haec enim bona corporalia et terrena sunt; illi autem terrenam uitam agunt nec adsequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta sicut corpus animae.
§ 25
quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. qui autem corporis uitam fuerit amplexus et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest.
§ 26
sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus et adficietur omnibus molestiis et laboribus quamdiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et caeleste solacium. et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum: damnabitur enim sententia dei ad aeternam poenam, quia caelestibus bonis terrena praeposuit.
§ 27
propterea igitur coli se deus expetit et honorari ab homine tamquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola inmortalitatem parit. nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis qua
EPITOME 23-602, 2] c. 64, 4. 7.
BHSP] 1 famen B2 2 sunt om. H rMest B2 4 anime (ex -mi) S2 6 necesse est ideo H 7 homilnibus BI, inom* nibus B' 8 iniustus B in (ante honore) s. I. B2 9 enim] est eras. H autem* P 10 qui H, q* (i. e. a in quia er.) S 11 dederunt H 13 quisquis ergo] ergo qui H aluerit H 14 niti P summum] summum bonum S 15 despexerit (pr. e ex i m. 3) P 16 illaj S2 18 aiff,icietur S2 19 terra. (m er.) H 20 maluerit] malet B, malit H; cf. 13 21 sentia Bl, corr. B1 23 expetit (alt. t add. m. 3) P 24 ac] et H
25 solam H quia om. H 26 qua] qui H deum honorauerit hoc adficit praemio., ut sit in aeternum beatus sitque aput deum et cum deo semper.
BHSPgJ 2 post cum deo semper in Sg locus est hic: (1) neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere quod (sic scripsi. qui Sg) et bonum instituit et malum. cur enim malum uoluit esse, si id odio habet? cur non bonum tantum fecit, ut nemo (n ras. ex m S) peecaret, nemo faceret malum? quamquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim et id iam superius (c. 5, 15 ss.) quamuis leuiter attigerim, tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio (uirtutis) (hoc addidi, cf. proximum nulla enim uirtus esse poterat, uerba § 6 cui omnis ratio eqs., § 13 ut ratio eqs., locum similis disputationis post cap. 19, 8 libri de opifido dei in quibusdam codd. insertae hunc ne uirtus otio torpens naturam suam perderet. cuius omnis ratio in eo est ut eqs.) in eo posita est. (2) nulla (nulla, er. *, S) enim uirtus esse poterat, nisi diuersa fecisset, nec omnino apparere uis boni potest nisi ex mali comparatione: adeo malum nihil aliud est quam boni interpretatio. sublato igitur malo etiam bonum tolli necesse est. (3) si laeuam manum aut pedem amputaueris, nec corpus erit integrum nec uita ipsa constabit: adeo ad compagem (copagem Bg) corporis temperandam aptissime cum dextris siuistra iunguntur. (4) item si pares calculos feceris, nemo ludet, si unum colorem circo dederis, nemo spectandum putabit sublata omni i circensium uoluptate: quos profecto qui primus (Heumannus, prius /pus SJ Sg) instituit, amator unius coloris fuit, sed alterum ei quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen et aliqua in spectaculo gratia. (5) sic deus cum bonum constitueret, cum uirtutem daret, statuit etiam diuersa, cum quibus illa confligerent. si desit hostis et pugna, nulla uictoria est. tolle certamen, ne uirtus quidem quicquam est. quam multa sunt hominum inter se et quam uariis artibus constituta certamina! nemo tamen fortior uelocior praestantior haberetur, si aduersarium cum quo contenderet non haberet. unde autem abest uictoria, abesse hinc et gloriam simul et praemium necesse est. (6) ut igitur uirtutem ipsam exercitatione assidua roboraret eamque faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere uim suam non potest. ergo diuersitas est cui omnis ratio uirtutis (sic scripsi, ueritatis Sg, cf. § 1) innititur. (7) non me praeterit quid hoc loco a peritioribus possit opponi (ex apponi S). si bonum sine malo esse non potest, quomodo (quό g) primum hominem dicis (ante) (add. edd.) offensum deum in solo bono fuisse aut postea in solo bono futurum? discutienda nobis haec quaestio est, quod in prioribus libris praetermisi, ut hic implerem (fplerem g). (8) diximus superius (pag. 599, 3) ex elemeutis repugnantibus hominis constare naturam. corpus enim quia de fque ut uid. SI, qad [i. e. quia dejin ras. S2, qd* [i. e. quod/ g) terra est, comprehensibile (sequitur e in 81, del. S2) temporale brutum atque tenebrosum est, anima uero quia de caelo est, tenuis aeterna
cap. 6
§ 1
Nunc totam rationem breui circumscriptione signemus. idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut
EPITOME 1—604, 6] c. 64, 1.
EXPILATORES 2-604,3] Orientius commonit. I 59-64.
sensibilis illustris est. (9) quae quia inter se contraria sunt, necesse est hominem bono et malo esse subiectum: animae ascribitur bonum, quia indissolubilis (tdissolubilis Slt) est, corpori malum, quia fragile est. quoniam igitur sociata et coniuncta sunt corpus et anima, aeque bonum et malum cohaereat (coereat S) necesse est nec separari alterutro possunt, nisi cum illa separata sunt. (10) denique boni malique notitia simul homini primo data est: qua percepta statim de loco sancto pulsus est, in quo malum non est. ubi cum esset in bono tantum, id ipsum bonum esse ignorabat: postquam uero accepit boni malique intellegentiam, (sequitur ita in in SI, ita** S1, iam edd.) nefas erat eum in beatitudinis loco morari relegatusquo i (relęgatusque, corr. m. 2 S) est in hunc communem orbem, ut ea utraque simul experiretur quorum naturam pariter agnouerat. (11) apparet ergo idcirco datam esse homini (homini*, er. s, S) sapientiam, ut bonum discernat a malo, ut ab incommodis commoda, ab inutilibus utilia distinguat (distinguant SI, distinguatt.//- S2), ut habeat iudicium et considerantiam, quid (i in ras. ex o ? S7) cauere quid appetere, quid fugere quid sequi debeat. sapientia igitur constare sine malo non potest, uixitque (an llixit itaque ?) ille princeps generis humani, quamdiu in solo bono fuit, uelut infans, boni ac mali nescius. (12) at enim postea hominem necesse est et sapientem esse et sine ullo malo beatum. sed id fieri non potest, quamdiu anima domicilio (domicilia S) carnis (corporis edd., sed cf. VII 12,11) induta (an inclusa ? cf. VII 2, 8; 12, 11) est. cum uero factum fuerit corporis animaeque discidium, tunc malum a bono separabitur, et sicut corpus interit, anima manet, ita malum interibit etbonum permanebit: tunc homo accepto immortalitatis (immortalitalitatis S) indumento erit (erilt S2) sapiens, expers mali (edd., malis Sg). (13) si quis (sic g, sicut raial [s. 1. m. 2] qui S, sicut deus. qui edd.) ergo uult nos in bono esse tantum, id potissimum desiderat, ut sine corpore uiuamus, in quo est malum. quod si tollatur, aut sapientia homini (homini bis S1, alt. del. SH) ut dixi aut corpus adimetur, sapientia, ut ignoret malum, corpus, ut non sentiat. nunc autem cum homo et sapientia sit instructus, ut sciat, et corpore, ut sentiat, utrumque pariter in hac uita deus esse uoluit, ut ratio uirtutis sapientiaeque constaret. (14) posuit itaque hominem inter utrumque medium, ut haberet licentiam uel mali uel boni sequendi. sed malo admiscuit apparentia quaedam bona, id est uarias et delectabiles suauitates, ut earum illecebris induceret hominem ad latens malum, bono autem admiscuit apparentia quaedam mala, id est aerumuas et (et om. g) miserias et labores, quorum asperitate ac (*ac, er. h, S) molestia offensus animus
BHSP] 2 nascaaSj 82.
adgnoscamus factorem mundi ac nostri deum: ideo adgnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus, quoniam maximis laboribus cultus dei constat: ideo praemio immortalitatis adficimur, ut similes angelis effecti summo patri ac domino in perpetuum seruiamus et simus aeternum deo regnum.
§ 2
haec summa rerum est, hoc arcanum dei, hoc mysterium mundi, a quo sunt alieni qui sequentes praesentem uoluptatem terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt et animas ad caelestia genitas suauitatibus mortiferis tamquam luto caenoue demerserunt.
§ 3
quaeramus nunc uicissim an in cultu deorum ratio ulla subsistat. qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes uictorias honores quaeque alia non nisi ad praesens ualent, si sine causa gignimur, si in hominibus procreandis prouidentia nulla uersatur, si casu nobismet ipsis ac uoluptatis nostrae gratia nascimur, si nihil post mortem sumus, quid potest esse tam superuacuum, tam inane, tam uanum quam humana res et
refugeret a bono latenti. (15) hic (hinc g) ergo sapientiae officium desideratur, ut plus mente uideamus quam corpore: quod pauci admodum facere possunt, quia et uirtus difficilis ac rara (rarA S, rata gl, corr. g2) est et uoluptas communis ac publica. (16) ita necesse est sapientem pro stulto haberi, qui dum appetit bona quae non cernuntur, dimittit (in ras. S, dimittat g) e manibus quae uidentur, et dum uitat mala quae non (ñ s. f. S2) aspiciuntur, incurrit in mala quae (aspiciuntur - mala que in mg. S) ante oculos sunt. quod accidit nobis, cum neque cruciatum neque mortem pro fide recusamus, quando ad summum nefas compellimur (cõpellimur Sg), ut prodita fide atque abnegato deo uero diis mortuis mortiferisque libemus. (17) haec ratio est cur hominem deus et mortalem fecerit et malis subiecerit, licet ipsius causa mundum aedificasset, scilicet ut uirtutem caperet et ei uirtus sua immortalitatem daret. uirtus autem, sicut ostendimus (cf. pag. 600,21 s. et 498,16 s.), ueri dei cultus est. cf. ProUgomcna
BHSPj 1 adgnoscamus B, agn- cett., sed post ideo habet agnoscimus B cum cett. dum H 2 merce H 4 similes (e ex i m. 3) P 5 domino] domino nostro H 6 aetefnum P3 di P est om. H 6. 7 hoe] utroque loco hunc Sl, corr. 82 7 alieni* S pfaesente f-e ex -es ? m. 2) se~quentes (-es ex -em m. 2; = et - m. 1 ?) B 10 demerserint BH, recte, ut supra 8 addixerint scribendum sit? 11 si multi sunt] simulati sint H; si multi nati sunt codd. recent. et edd., sed cf. pag. 606, 2 12 si om. P ab om. S 13 post alia s. I. quae P3 15 casu] casus in H, casu si* sic S 16 gratie P1, corr. P3 17 ua*num P et] est H, est et S
quam mundus ipse, qui cum sit incredibili magnitudine, tum mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis uacet?
§ 4
cur etenim uentorum spiritus citent nubes? cur emicent fulgura, tonitrua mugiant, imbres cadant? cur fruges terra producat, uarios fetus alat? cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum quibus uita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis maioris emolumenti deo?
§ 5
quod si est dictu nefas nec putandum est fieri posse ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum quod uideas maxima ratione constare, quae potest esse ratio in his erroribus prauarum religionum et in hac persuasione philosophorum qua putant animas interire? profecto nulla.
§ 6
quid enim habent dicere cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? an ut illis far et merum demus et odorem turis et sanguinem pecudum? quae neque inmortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia, neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt: et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere, cum uellent.
§ 7
siue igitur intereunt animae siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum aut a quo mundus constitutus est? cur aut quando aut quousque, quatenus homines aut quam ob rem procreati? cur nascuntur intereunt succedunt renouantur? quid dii ex cultibus eorum adsecuntur qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant, quid pollicentur, quid minantur aut hominibus aut diis dignum?
§ 8
uel si manent animae post obitum, quid de iis faciunt facturiue
BHSP] 1 tum mirabili] et admirabili S, tam mirabili P1 edd., tam d in tam corr. P3 3 enim B spiritum P ci*ent (t er.) B, cient S, scitent P cur om. P fulgora IISP 4 i*m**bres (n et em er.) B, imbes H, inbres P cur scripsi, ut 0; aliud est ne 5 6 hominum H 7 inane H 9 ab aliqua maxima ratione H obwiiquam B7 10 uideamus H
11 regionum H 12 qui H 13 di (ex di,) P3 15 demus (mus m. 2, m in ras. ex b ?) P 16 pr. nec P 18 ipsi om. P 19 siue* (1 er.) B igitur] ergo H 20 ratione (~ m. 2) S 21 est om. P aut (ante quando) t. e. autem S 22 quatenus del. Heumannus, sed cf. Buenemannum et Woelfflinum, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. V 407 aut om. P nascuntur] natura nascuntur H 23 quM1 P1 24 adsequuntur HSP
25 hominrbus P? 26 uet1 PJ obitum] mortem SP his HSP sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur?
§ 9
quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur.
cap. 7
§ 1
Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae contmet umuersa et conpingerent et inplerent.
§ 2
tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.
§ 3
sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt.
§ 4
quodsi extitisset aliquis qui ueritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc
3 superius] § 1.
EPITOME c.7,1-5.14] c.62,ss. (a sed cum); 64, 1 (-potuerunt).
BR(ab 19)HSP] 1 thensaurum sic H 7 conprehendere potuerunt] conpraehenderunt B conprehendere — adnectentes (9)] cophendentes, cetera om. S 8 et explicauerint om. HPI, in mg. et docuerint P3 Q omnia illa P causas] ad causas H 10 consequentias H, consequentia BSP1, consequentiarsl P3 nec rationes om. H summa illa P 11 et1 (antt conpingerent) B7 12 philosophos et] philosophorum S 13 sic-nos] sic philosophiam sic B philosophos S 15 cauillari (hoc est ad omnia respondere 14) scripsi, calumniari C; cf. Senec. epist. 111, 1 s.; Iitlian. ap. Augustin. op. itnpf. c. Iul. III 50 cauillo .. illudere; Cic. de or. III 31, 122 irridentes .. cauillantur ap. Funckium, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. IV 79 s. inludere] inuideri H 16 quemquan sic H 17 uero, 82 18 sua* B, suae P1, e del. P3 19 a uera subuertunt denuo incipit cod. B (cf. 578, 7) 20 se quaerere] sequerere P e*am (n er.) B 22 diffusam om. S post ac 1 uel 2 litt. eras., quarum prior r uel p uel f, B
nemo facere nisi ueri peritus ac sciens potest, uerum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo.
§ 5
neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas inlustraret suo lumine.
§ 6
quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt.
§ 7
ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad uerum propius accederet: nam particulatim ueritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato:
§ 8
idem prophetae locuntur idemque ex Sibyllae carminibus apparet. errant igitur qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, quoniam tanta res, tam ornata, tam magna neque fieri neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit et ea ipsa ratio qua constare ac regi omnia sentiuntur, sollertissimae mentis artificem confitetur.
§ 9
hominum causa mundum et omnia quae in eo sunt esse facta Stoici loquuntur: idem nos diuinae litterae docent. errauit ergo Democritus, qui uermiculorum modo putauit effusos esse de terra nullo auctore nullaque ratione.
§ 10
cur enim formatus sit homo,
EPITOME 15-20] c. 62, 6.
BRtiSPJ 1 nemo] ne P 2 scire post eius S, om. P 4 efficere B, ifficeret Rl, deficeret H 5 et] ut P 6 ipsam R 7 eiqu*e (a er.) B
8 armantesque R 9 utroque loco ne'c' B2 10 inculrJsantque B3 delicto H, delectu (pr. e ex i) P* 11 quecumque P3 earum RP 12 exsistit B quam Bl, corr. B2 proprius Harpl, corr. P3 13 particulati* ex -tis S2 his HSP 14 facta P1, corr. P1 loquuntur lIP, loquntur S 15 apparent BR erant Hsac, corr. m. 1 ? 16 sua om. 11 18 neque disponi neque fieri neque ordinari (ornari R) nisi ab (si non, om. ab, S) aliquo RS prouidentissimo B3 (s. I., pru- Bx) H 19 potuit] non potuit BBS, potest II et om. BH ea om. R 21 sunt B3 22 locuntur B 28 miodoj S* effusos] homines effusos codd. recent., wir probabilius effusos nos 24 nullaque] nulla B
diuini sacramenti est, quod quia ille scire non poterat, humanam uitam deduxit ad nihilum.
§ 11
ad uirtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. falsus igitur Aristippus, qui hominem uoluptati hoc est malo tamquam pecudem subiugauit.
§ 12
inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est.
§ 13
esse inferos Zeno Stoicus docuit et sedes piorum ab inpiis esse discretas et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos uero luere poenas in tenebrosis locis atque in caeni uoraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. ergo Epicurus errauit, qui poetarum id esse figmentum putauit et illas inferorum poenas quae ferantur
in hac esse uita interpretatus est.
§ 14
totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.
cap. 8
§ 1
Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus.
§ 2
Platonis argumenta quamuis ad
19 superius] c. 6, 1.
EPITOME 5 s.] c. 63, 8; 64, 6. 20-23] c. 65, 7 (immortalitatem-mentis). 24-609, 6] c. 63, 8; 64, 6.
AUCTORES § 13 (Epicurus)] cf. ad frg. 341 (pag. 228, 21).
14 s.] cf. Lucr. III 978 s.
BRHSPJ 2 duxit H capessandam B 3 aristo toleo R, cariston H, aristoteles S deseruit H 4 falsus om. R uoluptati* (s er.) S
10 discretarsl B2 illorsl P3 12 locis om. RS 13 palam] plana B
14 poenas quae] intel sic R feruntur (pr. u ex a) 82 17 nequiuerant R 18 rati R non quadrauit] inquadrauit S qui S senseuserant R 20 summumum bonunum R immortalitas (s in ras. ex tis ?) S 21 ad hanc] et ad (ad s. I. S2) SP 'tendimus om. P 22 ad S2
24 documenta S quamuis] quamuis argui H rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et inplendam ueritatem, quoniam nec rationem totius mysterii magni consummauerat in unumque collegerat nec summum bonum conprehenderat. nam licet uerum de animae inmortalitate sentiret, tamen non ita de illa tamquam de summo bono disserebat.
§ 3
nos igitur certioribus signis eligere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione colligimus, sed diuina traditione cognouimus.
§ 4
Plato autem sic argumentatus est: immortale esse quicquid per se ipsum et sentit et semper mouetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semet ipso non potest. quod argumentum etiam mutis animalibus aeter-. mtatem daret, nisi adiectione sapientiae discreuisset.
§ 5
addidit ergo, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse quin sit inmortalis animus humanus, cuius miranda sollertia inueniendi et celeritas cogitandi et facilitas percipiendi atque discendi et memoria praeteritorum et prouidentia futurorum et artium rerumque innumerabilium scientia, qua ceterae careant animantes, diuina et caelestis appareat,
§ 6
quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra, siquidem ex concretione terrena nihil habeat admixtum: sed necesse esse in terram resolui quod est in
EPITOME 8—610, 4] c. 65, 1.
AUCTORES 8-12] Phaedr. 245 C ss. (cf. Cic. Tusc. I 23, 53; de rep. VI 25, 27). § 5 s.] Cic. Tusc. I 27, 66 (ex Consolatione).
BRHSPj 1 rem multum] remedium Stamen om. P approbandam (om. ad) S probandam] pro I R 3 collegerat (pr. e ex i m. 3) P 6 elicere BH 7 ancipiti] a principio R, accipiti Hac suspitione R collegimus H sed - cognouimus in inf. mg. P2 11 qui H deseri a] desidelria Bl, desiderajria sic Blf semet] se* ('d er.) B 12 animalirbuls P3 13 addit S 14 ergo] igitur P potest H 15 cu (~ ut uid. er.) ius P 16 et (ante facilitas) om. H 17 memoriam H, memoria (~ er.) S 18 ret prouidentia futurorum' PJ prudentia R, prouidentiam H plerumque BHP, sed cf. Epit. 65, 1 et Buenemannum
19 carent RS diuinaet1 B2 21 capiat tanta om. P cupiat B in terra om. B 22 congregationem P 23 esse] est B terra R
XVIlli. Lact. 1.
39
homine ponderosum et dissolubile, quod autem tenue atque suptile, id uero esse indiuiduum ac domicilio corporis uelut carcere liberatum ad caelum et ad naturam suam peruolare.
§ 7
haec fere Platonis collecta breuiter, quae aput ipsum late copioseque explicantur. in eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea eiusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradidit primum de aeternitate animarum disputauisse.
§ 8
qui omnes licet eloquentia excellerent, tamen in hac dumtaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus, adeo ut res ipsa de qua inter se pugnabant in dubium uocaretur.
§ 9
denique Tullius expositis horum omnium de inmortalitate ac morte sententiis nescire se quid sit uerum pronuntiauit. harum inquit sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit. et rursus alibi quoniam utraque inquit earum sententiarum doctissimos habuit auctores nec quid certi sit diuinari potest —.
§ 10
uerum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit.
cap. 9
§ 1
Aliis itaque argumentis, quae nec Plato nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter colligemus, quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur.
§ 2
ante omnia, quoniam deus ab
AUCTORES 6] Tusc. I 16, 38. 14] ibid. I 11, 23. 16] ex libr. incert. frg. 11.
- BBHSPJ 1 quod - subtile (suptile unus B) s. 1. PJ tenerum H 2 uerum H indiuiduum] in diuinum H 4 preuolare HI, puolare JBT5 5 sententiam H 7 tradit BSP primum ante tradit S, om. P 9 contione H 10 dicearchus BSP, dichearcus H primum H 11 postremus B, om. H 12 denique] denique et H edd. 13 ac morte ac H morte (e ex i ? m. 2 ?) P 14 se] si Bx (corr. B2) R 15 aliquit H, aliqd (d add. m. 2) S 17 post nec eras. quid ut uid. 20 Aliis scripsi, srhis , B3, his RllSP; eadem uocabula aliis et his (uel iis) permutata sunt I pag. 541, 20 (ubi iis in textu dclendtlm) cultus (corr. m. 3) P 22 colligemus ex collogimus ll, collegimus P pperat P7 23 nolui appropinquante, cf. c. 14, 3; 15, 7
homine uideri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret deum non esse, quia mortalibus oculis non uidetur, inter cetera institutorum suorum miracula fecit etiam multa quorum uis quidem apparet, substantia tamen non uidetur, sicut est uox odor uentus, ut harum rerum argumento et exemplo etiam deum, licet sub oculos non ueniret, de sua tamen ui et effectu et operibus cerneremus.
§ 3
quid uoce clarius aut uento fortius aut odore uiolentius? haec tamen cum per aerem feruntur ad sensusque nostros ueniunt et eos potentia sua inpellunt, non cernuntur acie luminum, sed aliis corporis partibus sentiuntur.
§ 4
similiter deus non aspectu nobis alioue fragili sensu conprehendendus est, sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus.
§ 5
nam illos qui nullum omnino deum esse dixerunt non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt nihil cernentes animo et ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse nisi quod oculis contuebantur.
§ 6
et quia uidebant aut bonis accidere aduersa aut malis prospera, fortuito geri omnia crediderunt et natura mundum, non prouidentia constitutum. hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur.
§ 7
quodsi est deus et incorporalis et inuisibilis et aeternus, ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens quod non ueniat sub aspectum.
§ 8
at enim difficile est animo comprehendere quemadmodum possit anima
BRHSPJ 1 rnel PJ ipso om. P . 2 dum H uideretur edd. 3 suorum om. HP fecit (e ex a m. 2) H 4 uis] multa uis B appareret BP uideretur (exp. m. 3) B, uiderreltur P3 est om. P 5 odoruentus B ut] et H et om. S 6 dum P oculis B uenire B 7 et om. P 9 sensosque Bl, corr. B3 11 a nobis S alioue** (ro ? er.) B sensu fragili B 12 intuendus] intuendus est H 14 deum d esse1 P2 15 ex om. S 16 animo s & (i. e. sed corr. m. 3; om. ad) P et] sed S 17 esse nisi quod] nisi esse quod esse H 19 fortuito HS1, fortuitu BBS2, -tu ex -to P 21 qurila* ex quae B2 sequebatur H d 24 secessit B, recessit (corr. m. 2) S sentiens] constans et sentiens 8
26 cojpraehendere B possit-quemadmodum (612, 3) om. S animus P
39*
retinere sensum sine iis partibus corporis in quibus inest officium sentiendi.
§ 9
quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo.
§ 10
denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religioque sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadit, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.
§ 11
an aliquis cum ceterarum animantium naturam considerauerit, quas pronis corporibus abiectus in terramque prostratas summi dei prouidentia effecit, ut ex hoc intellegi possit nihil eas rationis habere cum caelo, potest non intellegere solum ex omnibus caeleste ac diuinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, uultus sublimis, status rectus originem suam quaerit et quasi contempta humilitate terrae ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum memorque condicionis suae, qua deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? quam spectationem Trismegistus θεοπτίαν
EPITOME 9-613, 6] c. 65, 4.
AUCTORES 7] de legg. I 8,24. 23 Trismegistus] ?
BBHSP] 1 his HP inest] est P 2 nam H 3 do sese P1, corr. P2 6 prouidfentia (s. l. e$pru-j B3 7 Marcus om. RH 8 firm**um (at er.) H 9 hebeat H 10 religioquae BPl, a del. P1* penae B1, paen*e B3 sola om. P hominem bis, sed prius expunx. B
11 a mutis om. B cum] etiam B cadit B; cadat edd. 13 an s. I. B m. 1 uel 2 15 abiectus SI, abiectis S2, abiectis P protii'dentia JBS 16 efficit RP, corr. P3 rutl P2 rationes HP1, corr. P3 18 hominum BxPl, corr. B7P2 20 contempta* (a ex u, et d er.) P terra (terrae Hi) m 21 esse sibi SP 22 quia S ad om. P 23 quam spectationem om. P expectationem H θεοπτίαν Fritzschius, adde frg. Hermet. ap. Stob. florileg. 11,23 oT; av o OEÒÇ rljv θεοπτιϰὴ δωρήσεταιΒuvautv, OmbA in ras., in mg. di inspectionem B, θεοΙΙιda R, ΘΕΩΠΙΔΑ (HH- P) HSP; θειοριαν edd.
rectissime nominauit: quae in mutis animalibus nulla est.
§ 12
cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliut sit quam notitia dei, apparet animam non interire neque dissolui, sed manere in sempiternum, quia deum, qui sempiternus est, et quaerit et diligit, ipsa cogente natura sentiens uel unde orta sit uel quo reuersura.
§ 13
praeterea non exiguum inmortalitatis argumentum est quod homo solus caelesti elemento utitur. nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet, igni et aqua, quorum alterum caelo, alterum terrae adscribitur, ceterae animantes quia terrenae mortalesque sunt, terreno et graui utuntur elemento, homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leue sublime caeleste.
§ 14
ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. et ut lux esse sine igni non potest, sic uita sine luce. ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem qui eo utitur, immortalem sortitum esse condicionem, quia id illi familiare est quod facit uitam.
§ 15
uirtus quoque soli homini data magno argumento est inmortales animas esse. quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem.
§ 16
si ergo uirtus et prohibet iis bonis
EPITOME 6-19] c. 65, 5. 19—614, 15] c. 65, 2 s.
BR(—5)HSP] 3 notitia, sed - del. tn. 1? S sed] sed et H 5 in natura desinit R 6 non om. S 8 cum om. P natura B 9 atque] et B consta (corr. m. 3?) P igne P 10 *caelo (a er.) P quae S
11 sunt om. S 13 ponderosas, om. sunt, S 14 et] ut Heumannus uitam] uita H 15 esse sine igne non potest sic *H (non ? er.) uita in mg. P2 16 uita] nec uita codd. recent., Heumannus, sed cf. BttCtwmamnum