Lamentabili sane exitu (page 2)
40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt.
41. Sacramenta eo tantum spectant ut in mentem hominis revocent praesendam Creatoris semper beneficam.
43. Communitas christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tamquam ritum necessarium, eique professtonis christianae obHgationes adnectens.
43. Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis extitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitenttam.
44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpa■tum fuisse ab Apostolis: formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationts, haud spectat ad historiam christianismi primitivi.
45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione Eucharistiae (I. Cor. xi, 23-25), historice sunt sumenda (i).
46. Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae reconciliato; sed Ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi conceptui assuevit. Imo etiam postquam poenitentia tanquam Ecclesiae institutio (i) En notB Pault verba: ■ Ego enJm accepi a Domino, quod et tradidi Tobis, quoniam Dominus lesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gradas a^tei» fregit « diiit : Accipile el manducaie, hoc esi corpus meum quod pro vobis Iradelur; hoc /acite in meam commemoralionem. Similiter et catieem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum lesiamentum esl inmeo sanguine; hoc facite quoiiescumque bibelis in meam commemoralionetn » (ff. R.). Ex S. Congr. S. R. et V. Inqi agnita. fuit, non appellabatur sacramenti nomine , eo quod haberetur uti sacramentum probrosum.
47. Verba Domini: AccipiU Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remitiuntur eis, et guorum retinueritis , retenta sunt (lo. xx, 22 et 23) minime referuntur ad sacramentum poenitentiae , quidquid Patribus Tridentinis asserere placuit 48. lacobus in sua epistola (v, 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi , sed commendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologt qui notionem et numerum sacramentorum statuerunt (i).
49. Coena chrjstiana paullatim tndolem actionis liturgicae assumente, hi, qui Coenae praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt.
50. Seniores qui in christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur , instituti sunt ab Apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem Apostolicam.
51. Matrimonium non potuit evadere sacramentum novae legis nisi serius in Ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento haberetur necesse erat ut praecederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio.
53. Alienum fuit a mente Christi Ecclesiam constituere veluti societatem super terram per longam saeculorum seriem duraturam ; quin imo in mente Christi regnum coeli una cum fine mundi iamiam adventurum erat. (i) Verba S lacobi se referuni ad sacramenium Extremae Unciionis, quum dicii: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, ei orent super eutn, ungenles eum oleo in nontine Domini; el oraiio fidei salvabit infirmum et aileviabit eum Dominus, el si in peccatis sil, remittenlur ei (N. R.). 53- Constitutio or^anica Ecclesiae non est immutabilis ; sed societas christiana perpetuae evolutioni aeque ac societas humana est obnoxia.
54. Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad notionem tum quod ad realitatcm attinet, non sunt msi intelligentiae christianae interpretationes evolutionesque quae exiguum germen in Evangelio latens externis incrementis auxerunt perfeceruntque.
55. Simon Petrus ne suspicatus quidem unquam est sibi a Christo demandatum esse primatum in Ecclesia.
56. Ecclesia Romana non ex divinae providentiae ordinatione, sed ex mere politicis conditionibus caput omnium Ecclesiarum efFecta est.
57. Ecclesia sese praebet scientiarum naturalium et theologicarum progressibus infensam.
58. Veritas non est immutabilis plusquam ipse homo , quippe quae cum tpso, in ipso et per ipsum evolvitur.
59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus appUcabile non docuit, sed potius inchoavit motum quemdam religiosum diversis temporibus ac locis adaptatum vel adaptandum.
60. Doctrina christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum pauHna, tum ioannica, demum hellenica et universalis.
61. Dici potest absque paradoxo nuUum Scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit Ecclesia, et idcirco nullum Scripturae caput habere eumdem sensum pro crttico ac pro theologo.
62. Praecipui articuli Symboti Apostolici non eamdem pro christianis primorum temporum significationem habebant quam habent pro christianis nostri temporis.
63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efiicaciter tuendae, quia obstiaate adhaeret immutabilibus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt.
64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de Creatione, de Revelatione, de Persona Verbi Incarnati, de Redemptione.
65. CathoHcismus hodiernus cum vera scientta componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogmadcum, id est in protestantismum latum et liberalem (i).
Sequenti vero feria V, die 4 eiusdem mensis et anni, facta de his omnibus SSmo D. N. Pio PP. X accurata relatione, Sanctitas Sua Decretum Emorum Patrum adprobavit et confirmavit, ac omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac proscnptas ab omnibus haberi mandavit. Petrus Palombelli. S. R. U. I. Notarius.