La Légende dorée (Legenda aurea) (page 2)

Jacques de Voragine · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Legenda aurea (19 chapitres) · 7 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Lucia dicitur a luce. Lux enim habet pulchritudinem in aspectione, quia, ut dicit Ambrosius, lucis natura haec est, ut omnis in aspectu eius gratia sit. Habet etiam diffusionem sine coinquinatione, quia per quaecumque immunda diffusa non coinquinatur. Rectum incessum sine curvitate, longissimam lineam pertransit sine morosa dilatione. Per hoc ostenditur, quod beata virgo Lucia habuit decorem virginitatis sine aliqua corruptione, diffusionem caritatis sine aliquo immundo amore, rectum incessum intensionis in Deum sine aliqua obliquitate, longissimam lineam divinae operationis sine neglegentiae tarditate. Vel Lucia dicitur quasi lucis via.

Lucia virgo Syracusana nobilis genere audiens famam sanctae Agathae per totam Siciliam divulgari sepulcrum eius adiit cum matre sua Euthicia annis quattuor fluxum sanguinis incurabiliter patiente. Inter ipsa igitur missarum sollemnia contigit, ut illud evangelium legeretur, in quo Dominus mulierem ab hac passione sanasse narratur. Tunc Lucia matri dixit: "Si credis his, quae leguntur, crede Agatham illum semper habere praesentem, pro cuius nomine sustinuit passionem. Si ergo eius sepulcrum credens contigeris, perfecta continuo sanitate gaudebis. "Igitur recedentibus cunctis et matre et filia iuxta sepulcrum in oratione exsistentibus Luciam somnus arripuit viditque Agatham in medio angelorum gemmis ornatam stantem et dicentem sibi: "Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae. Nam ecce per fidem tuam sanata est." Evigilans autem Lucia matri suae dixit: "Mater mea, ecce sanata es. Per ipsam ergo te deprecor, quae suis orationibus te sanavit, ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote, pauperibus elargire." Cui mater ait: "Tege prius oculos meos et, quidquid volueris, de facultatibus facito." Ad quam Lucia: "Quod moriens das, ideo das, quia ferre tecum non potes. Da mihi, dum vivis, et mercedem habebis."

Cum ergo rediissent, fit quotidie distractio rerum et dantur in necessatibus pauperum. Interea dum patrimonium distribuitur, ad sponsum notitia pervenit. Requirit sponsus a nutrice de his. Respondit illa caute, quod utiliorem possessionem sponsa sua invenisset, quam suo volebat nomine comparare, et ideo videbatur aliquanta distrahere. Credidit stultus carnale commercium et coepit auctor esse vendentium. Venditis autem omnibus et pauperibus erogatis, sponsus trahit eam coram Paschasio consulari dicens eam Christianam esse et contra leges agere Augustorum. Invitante igitur Paschasio ad sacrificia idolorum respondit: "Sacrificium placens Deo est visitare pauperes et eis in necessitatibus subvenire, et quia amplius non habeo, quid offeram, me ipsam sibi tribuo offerendam." Cui Paschasius: "Ista verba tibi simili stulto narrare poteris, mihi autem, qui principum decreta custodio, ista frustra persequeris." Ad quem Lucia: "Tu principum tuorum decreta custodis et ego Dei mei legem custodiam. Tu principes times et ego Deum timeo. Tu illos offendere non vis et ego Deum offendere caveo. Tu illis placere desideras et ego, ut Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi utile esse cognosces, et ego faciam, quod utile mihi esse perspexero.

Cui Paschasius: "Patrimonium tuum cum corruptoribus expendisti et ideo quasi meretrix loqueris." Cui Lucia: "Patrimonium meum in tuto loco constitui, corruptores autem mentis et corporis numquam scivi." Respondit Paschasius: "Qui sunt corruptores corporis et mentis!" Lucia dixit: "Corruptores mentis vos estis, qui suadetis, ut animae suum deserant creatorem. Corruptores vero corporis sunt, qui corporalem delectationem praeponunt epulis sempiternis."

Paschasius dixit: "Cessabunt verba, cum perventum fuerit ad verbera." Cui Lucia dixit: "Verba Dei cessare non possunt." Cui Paschasius: "Tu ergo Deus es!" Respondit Lucia: "Ancilla Dei sum, qui dixit: Cum steteritis ante reges et praesides, nolite praecogitare, quid loquamini ... Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus." Paschasius dixit: "In te ergo spiritus sanctus est!" Cui Lucia: "Qui caste vivunt, templum spiritus sancti sunt." Cui Paschasius: "Ego faciam te duci ad lupanar, ut ibi violationem accipias et spiritum sanctum perdas." Cui Lucia: "Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, nam si me invitam violari feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Numquam autem voluntatem meam ad consensum poteris provocare. Ecce corpus meum ad omne supplicium est paratum. Quid morans? Incipe, fili diaboli, desideria poenarum tuarum exercere." Tunc Paschasius lenones fecit venire dicens iis: "Invitate ad eam omnen populum, et tamdiu illudatur, donec mortua nuntietur."

Volentes autem eam trahere, tanto pondere spiritus sanctus eam fixit, ut omnino eam movere nequirent. Fecitque Paschasius mille viros accedere et manus eius et pedes ligare, sed eam nullatenus poterant movere. Tunc et cum viris mille paria boum adhibuit. Sed tamen virgo immobilis permansit. Vocatis autem magis, ut suis incantationibus moveretur, omnino moveri non potuit. Tunc dixit Paschasius: "Quae sunt illa maleficia, quod una puella a mille viris non moveretur!'

Lucia dixit: "Non sunt ista maleficia, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, aeque ut primum immobilem me videbis." Putans vero Paschasius secundum quorundam figmenta, quod lotio fugarentur maleficia, iussit eam lotio perfundi, cumque nec sic moveri posset, angustiatus nimis copiosum ignem circa eam accendi picemque et resinam et fervens oleum super eam fundi iussit. Dixitque Lucia: "Indutias impetravi martyrii mei, ut credentibus timorem auferam passionis et non credentibus vocem insultationis." Videntes autem amici Paschasii eum angustiari in gutture eius gladium immerserunt. Quae nequaquam loquelam amittens dixit: "Annuntio vobis pacem ecclesiae redditam Maximiano hodie mortuo et de regno suo Diocletiano expulso. Et sicut civitati Catanensi soror mea Agatha data est protectrix, sic et ego civitati Syracusanae concessa sum interventrix." Dum haec virgo loquitur, ecce ministri Romanorum veniunt, Paschasium apprehendunt, vinctum ad Caesarem secum ducunt. Audierat enim Caesar, quod universam provinciam fuerat depraedatus. Veniens ergo Romam et senatui accusatus pariter et convictus capitali sententia est punitus. Virgo vero Lucia de loco, in quo percussa est, mota non est nec spiritum tradidit, quoadusque sacerdotes venirent et corpus Domini ei traderent, et omnes astantes "amen" Domino responderunt. In eodem loco autem est sepulta et ecclesia fabricata. Passa autem est tempore Constantini et Maxentii circa annos Domini CCCX.

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancta Marina virgine Saeculo XIII

De sancto Quirico et Iulita eius matre De sancto Gervasio et Prothasio

Marina virgo unica erat patri suo. Cum autem pater quoddam monasterium intrasset, mutavit habitum filiae suae, ut non femina, sed masculus videretur. Rogavitque abbatem et fratres, ut filium suum unicum reciperent. Quibus eius precibus annuentibus in monachum est receptus et frater Marinus ab omnibus appellatus. Coepit autem valde religiose vivere et valde oboediens esse. Cum autem esset viginti septem annorum et pater eius se mori appropinquare sentiret, filiam suam vocavit et ipsam in bono proposito confirmans praecepit, ne aliquando alicui revelaret, quod mulier esset. Ibat igitur frequenter cum plaustro et bobus et ligna monasterio deferebat. Consueverat autem hospitari in domo cuiusdam viri, cuius filia, cum de quodam milite concepisset. Interrogata Marinum monachum se violasse asseruit. Interrogatus autem Marinus, cur tantum flagitium perpetrasset, se pecasse fatetur et veniam precatur. Statim de monasterio eiectus ad ostium monasterii mansit et tribus annis ibidem permanens bucella panis sustentabatur.

Postmodum filius ablactatus abbati mittitur et Marino educandus traditur et cum eo ibidem per duos annos commoratur. Omnia autem cum maxima patientia recipiebat et in omnibus gratias Deo.referebat. Tandem eius humilitatis et patientiae fratres miserti eum in monasterium recipiunt et quaeque officia viliora sibi iniungunt. Ipse autem omnia hilariter suscipiebat et cuncta patienter et devote agebat. Tandem in bonis operibus vitam ducens migravit ad Dominum.

Cum autem corpus eius lavarent, et in vili loco sepelire disponerent, respicientes mulierem ipsum esse viderunt. Stupefacti sunt omnes et perterriti, se in Dei famulam plurimam deliquisse fatentur. Currunt omnes ad tam grande spectaculum et veniam postulant ignorantiae et delicti. Corpus igitur eius in ecclesia honorifice posuerunt.

Illa autem, quae famulam Dei infamaverat, a daemone arripitur et scelus suum confitens et ad sepulcrum virginis veniens liberatur. Ad cuius tumulum populi undique confluunt et multa miracula ibi fiunt. Obiit autem XVI calendas Iulii.

De sancto Quirico et Iulita eius matre De sancto Gervasio et Prothasio

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancto Alexio Saeculo XIII

Alexius fuit filius Euphemiani, viri nobilissimi Romanorum et in aula imperatoris primi. Cui tria milia puerorum assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praefectus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, viduis et peregrinis parabantur. Quibus strenue serviebat et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore Domini capiebat. Cui uxor nomine Aglaes eiusdem religionis ac propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas Dominus contulit iis filium, post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditus autem puer liberalibus disciplinis. Cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret et iam ad puberem aetatem pervenisset, puella sibi de domo imperiali eligitur et sibi in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa sua suscepit secreta silentia. Tunc sanctus iuvenis coepit sponsam suam in Dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput balthei, quo cingebatur, sibi servanda tradidit dicens: "Suscipe hoc et serva, donec Deo placuerit, et Dominus sit inter nos."

Post hoc de substantia sua accipiens ad mare discessit adscendensque occulte navem Laodiceam usque devenit indeque pergens in Edessam civitatem Syriae profectus est, ubi imago Domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio Dei genitricis Mariae sedere coepit. De eleemosynis vero, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat. Cetera vero aliis pauperibus erogabat.

At vero pater de recessu filii plurimum ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum cum aliqui ad civitatem Edessam venissent, ab eo cogniti, sed ipsi eum minime cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus eleemosynas tribuerunt. Quas accipiens Deo gratias agens dixit: "Gratias tibi ago, Domine, quia a servis meis eleemosynam recipere me fecisti." Reversi autem pueri renuntiant patri, quod nusquam valeat reperiri. Mater autem sua a die sui recessus saccum in pavimento cubiculi sui stravit, ubi evigilans lamentabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero. Sponsa vero ad socrum dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, instar turturis solitaria tecum manebo.

Cum igitur in praedicto atrio XVII anno maneret in Dei servitio, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem Dei, quia dignus est regno coelorum et spiritus Dei requiescit super eum. Nam oratio eius sicut incensum in conspectum Dei adscendit." Cum autem custos, de quonam diceret, ignoraret, iterum dixit: "Ille, qui foris sedet in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam introduxit.

Quod factum dum cunctis innotesceret et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit et Laodiceam venit. Ibique navem ascendens cum in Tharsum Ciliciae vellet pergere, dispensante Deo, navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait intra se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero." Patrem igitur a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit:

"Serve Dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae me nutriri facias, ut tui quoque peregrini dignetur Dominus misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua constituit et cibum de mensa sua tribuit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis et vigiliis macerabat. Famuli autem domus ipsum multipliciter deridebant et aquam utensilium super caput eius frequenter fundebant et multas iniurias ei irrogabant, sed ipse ad omnia patiens valde erat. XVII igitur annos in domo patris permansit sic ignotus.

Videns igitur per spiritum, quod appropinquaret terminus vitae suae, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem conscripsit. Dominica igitur die post missarum sollemnia in sanctuario vox de caelo insonuit dicens: "venite ad me omnes, qui laborati et onerati estis, et ego reficiam vos." Quod audientes omnes territi in facies suas deciderunt et ecce vox secundo dicens: "Quaerite hominem Dei, ut oret pro Roma." Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite." Requisitus ille se nihil scire de hoc dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum pontifice Innocentio ed domum praedicti viri venerunt et ecce minister Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide domine, ne ille peregrinus noster sit, quia magnae patientiae homo est."

Currens igitur Euphemianus eum defunctum reperit et vultum eius tamquam angeli rutilantem vidit voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte igitur eo cum hoc imperatoribus et pontifici retulisset et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, regni tamen gubernacula gerimus et hic curam universalem regiminis pastoralis: Da igitur nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam de manu sua accepit et ille eam statim sibi dimisit fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre ipsius.

At Euphemianus hoc audiens nimio dolore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutusque viribus in terram decidit. Cum vero aliquantulum ad se rediisset, vestimenta sua scidit coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semet ipsum discerpere ac super filii sui corpus exclamabat: "Heu me, fili mi, quare me sic contristasti et per tot annos mihi dolores et gemitus incussisti! Heu me miserum, quia te video baculum senectutis meae in grabato iacentem et non loquentem mihi, heu me, qualem consolationem de cetero habere potero!" Mater vero eius hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, scissis vestimentis ruens coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi, viri, aditum, ut videam filium meum, ut videam consolationem animae meae et qui suxit ubera mea." Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi, lumen oculorum meorum, quare sic fecisti et tam crudeliter nobiscum egisti! Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se supra corpus et nunc bracchia super illud expandebat, nunc manibus angelicum vultum contrectabat osculansque clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, quia unicus filius meus esset. Servi etiam eum conviciabantur et alapis percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae!" Sponsa vero eius induta veste Adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et apparui vidua. Iam non habeo, in quem conspiciam nec in quem oculos levem. Nunc ruptum est speculum meum et periit spes mea. Amodo coepit dolor qui finem non habet." Populus autem audiens hoc lacrimabiliter flebat.

Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in mediam civitatem. Et nuntiatum est populo inventum esse hominem Dei, quem civitas tota quaerebat, et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sanctissimum tangebat, protinus curabatur. Caeci visum recipiebant, daemoniaci curabantur. Imperatores autem tanta mirabilia videntes coeperunt per se cum pontifice lectum portare, ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores iusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbae occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sancti perducere ad ecclesiam. Sed plebs amore pecuniarum seposito magis ac magis ad tactum sacratissimi corporis irruebat. Et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifatii martyris illud tandem perduxerunt. Et illic per septem dies in Dei laudibus persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis et lapidibus pretiosis, in quo sanctum corpus cum magna veneratione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor fragravit, ut omnibus videretur aromatibus esse plenum. Obiit autem XVI. cal. Augusti circa annos Domini CCCXCVIII.

Iacobus de VoragineLegenda aurea0Saeculo XIII Iacobus de Voragine Legenda aurea De sancto Andrea apostolo Saeculo XIII

Andreas interpretatur decorus vel respondens vel virilis ab ander, quod est vir; et dicitur Andreas, quasi anthropos, i.e. homo, ab ana, quod est sursum, et tropos, quod est conversio, quasi sursum ad coelestia conversus et ad suum creatorem erectus fuit. Ergo decorus in vita, respondens in sapienti doctrina, virilis in poena et antropos in gloria. Ejus passionem presbiteri et dyacones Achayae seu Asiae, sicut oculis suis viderant, conscripserunt.

1. Andrea et quidam alii discipuli tribus vicibus a domino sunt vocati. Primo enim vocavit eos ad sui notitiam. Sicut quando stante Andrea die quadam cum Johanne magistro suo et alio cum discipulo, audivit a Johanne: Ecce agnus Dei etc. et statim cum alio discipulo venit et vidit, ubi manebat Jesus et manserunt apud illum die illo. Inveniensque Andreas fratrem suum Symonem, adduxit eum ad Jesum. Sequenti autem die ad piscationis opera reddierunt, postmodum secundo vocavit eos ad sui familiaritatem. Sicut cum die quadam turbis irruentibus ad Jesum juxta stagnum Genesareth, quod dicitur mare Galilaeum, navim intravit Symonis et Andreae, et capta multitudine magna piscium vocatisque Jacobo et Johanne, qui erant in alia navi, secuti sunt eum et iterum ad propria redierunt. Sed postea tertio et ultimo vocavit eos ad sui discipulatum, sicut quando ambulante Jesu juxta idem littus vocavit eos de piscatione dicens: Venite post me faciam vos etc. Qui relictis omnibus secuti sunt eum eique semper postmodum adhaeserunt nec ultra ad propria redierunt. Nihilominus tamen vocavit Andream et quosdam de suis discipuis ad apotolatum, de qua vocatione dicitur Marc. III. Vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum et fecit ut essent duodecim cum eo. Post ascensionem domini divisis apostolis Andreas apus Scythiam, Matthaeus vero apud Margundiam praedicavit. Viri autem illi praedicationem Matthaei penitus respuentes ei oculos eruerunt et vinctum incarceraverunt post paucos dies occidere eum disponentes. Interea angelus domini Sancto Andreae apparuit et Murgundiam ad sanctum Matthaeum ire praecepit; quo respondente, se viam nescire, jussit ut ad ripam maris iret et ad primam navem, quam inveniret, intraret. Qui vel ocius jussa complens ad urbem praedictam venit angelo duce et prospeto vento flante: et invento aperto carcere Sancti Matthaei eoque viso flevit plurimum et oravit. Tunc dominus Matthaeo reddidit beneficium duorum luminum, quibus eus privaverat nequitia peccatorum. Matthaeus autem ab inde recessit et Antiochiam venit. Andrea vero Margundia remanente irati illi de evasione Sancti Matthaei Andream apprehendunt et per plateas ligatis manibus pertrahunt: cumque ejus sanguis efflueret, pro iis oravit et ad Christum eos sua oratione convertit, inde in Achayam proficiscens. Hoc autem quod dicitur de hujusmodi liberatione Matthaei et restauratione duorum luminum per Andream non puto dignum fidei, ne in tanto evangelista minoratio infima denotetur, quasi sibi non potuerit obtinere, quod Andreas ei tam facile impetravit.

2. Quidam juvenis nobilis dum invitis parentibus apostolo adhaesisset, parentes ejus domum in qua morabatur cum apostolo, succenderunt. Cumque jam in altum flamma succresceret, puer accepta ampulla super ignem sparsit et statim ignem exstinsit, illis autem dicentibus: filius noster magnus est effectus. Dum per scalas vellent ascendere, a Deo sunt excaecati, ut ipsas scalas penitus non viderent. Tunc quidam exclamans ait: ut quid vos stulto labore consumitis, Deus pugnat pro iis et vos non videtis. Cessate jam, ne in vos ira Dei descendat. Multi ergo videntes domino crediderunt, parentes vero ejus post quinquaginta dies mortui in monumento sunt positi.

3. Quaedam mulier cuidam homicidae conjuncta cum parere non posset, sorori suae dixit: vade et pro me Dyanam dominam nostram invoca. Cui invocati ait dyabolus: cur me invocas, cum tibi prodesse non possim? Sed vade ad Andream apostolum, qui sororem tuam poterit adjuvare. Ad quem cum ivisset et apostolum ad sororem periclitantem duxisset, dicit ei apostolus: recte hoc pateris, quia male duxisti, male concepisti et daemones consuluisti. Sed tamen poenitere et in Christum crede et puerum projice. Qua credente abortivum protulit et dolor cessavit.

Tous les livres