Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 16)
VI. (suite)
CAP. II. Abominanda ergo est in Eutyche impietas, quae olim a Patribus in praecedentibus haereticis damnata atque destructa est; quod huic stultissimo homini prodesse debuerat: ut quod non poterat sensu apprehendere, vel praecedenti caveret exemplo, ne salutis nostrae singulare sacramentum veritatem carnis humanae in Christo Domino nostro negando vacuaret. Quoniam 1059 si vera et perfecta in illo humanitatis natura non est, nulla est nostra susceptio; et totum quod credimus, quod docemus, secundum ipsius impietatem vanitas est atque mendacium. Sed quia nec mentitur veritas, nec passibilis est Divinitas, manet in Deo Verbo utraque substantia in una persona, et ita Salvatorem suum Ecclesia confitetur, ut eum et Divinitate impassibilem, et carne passibilem fateatur, dicente Apostolo: Etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
CAP. III. Ut autem in omnibus plenius tua sit instructa dilectio, sanctorum Patrum nostrorum, de sacramento incarnationis Domini quid senserint, et quid Ecclesiis praedicaverint, ut evidenter agnosceres, aliqua ad dilectionem tuam scripta transmisi, quae nostri quoque apud Constantinopolim cum mea epistola allegarunt. Et totam Constantinopolitanam Ecclesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis noveris praebuisse consensum, et subscriptionibus suis Nestorium atque Eutychen cum suis anathematizasse dogmatibus. Noveris etiam proxime me epistolam Constantinopolitani episcopi accepisse, quae refert Antiochenum episcopum missis per provincias suas tractoriis universos episcopos et epistolae meae praebuisse consensum, et Nestorium et Eutychen pari subscriptione damnasse.
CAP. IV. Illud quoque curae tuae credimus injungendum, ut quia ratio paschalis festi experientiam tuam non latet, de eo quod in Theophili annotatione invenimus, quodque nos permovet, diligentius inquiras illic, atque pertractes cum his qui possunt supputationis et regulae istius habere peritiam: qualiter quarti anni futuri Dominicae resurrectionis dies sit tenendus. Nam cum venturum Pascha propitio Deo, decimo kalendarum aprilium die sit tenendum, 1060 sequenti autem pridie idus April. Tertio pridie nonas Aprilis; quarto sanctae memoriae Theophilus kalendas Maii constituit observandum: quod regula ecclesiastica penitus invenimus alienum; in nostris autem paschalibus cyclis, quod bene nosse dignaris, decimo quinto kalend. Maii ejusdem anni Pascha celebrandum esse sit scriptum. Et ideo, ut nobis omnibus ambiguitas auferatur, cum peritis quibusque diligentius hoc tua sollicitudo pertractet, ut in futurum hujusmodi caveamus errorem. Data octavo kalend. Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA LXXXIX. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS De legatis ad concilium generale missis vice ejus acturis; ubi omnia ad fidei et pacis unitatem revocanda.
LEO episcopus MARCIANO semper Augusto.
Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse praestare, ut praesenti necessitate respecta, differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis: ut evocatis de cunctis provinciis sacerdotibus, vere possit esse universale concilium. Sed quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, 1061 ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasinum de ea provincia quae videtur esse securior evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere, direxi; Bonifacio fratre et compresbytero meo sociato, et his quos antea miseramus adjunctis, consortem illis fratrem quoque meum Juliannm addentes episcopum. Quos ea moderatione universa, Domino auxiliante, credimus esse gesturos, ut quaecumque in quaerelam perturbationemque venerunt ad unitatem pacis et fidei, compressa omni dissensione revocentur; nec ullum in aliquorum cordibus sacerdotum vel Nestorianae vel Eutychianae impietatis vestigium relinquatur: quoniam catholica fides, quam instruente nos Spiritu Dei per sanctos Patres a beatis apostolis didicimus et docemus, neutrum subrepere permittit errorem gloriosissime 1062 imperator. Si quid ergo morborum, si quid est vulnerum quod sincera possit correctione curari, ut ad veram sanitatem revocetur optamus. Quae tunc utique non erit dubia, nec cujusquam simplicitati deinceps nocitura, si nullis se excusationibus voluerit obumbrare; cum abolitionem peccati non obtineat nisi vera confessio. Quia vero quidam de fratribus, quod sine dolore non dicimus, contra turbines falsitatis non valuere catholicam tenere constantiam, praedictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit praesidere. Certus sum enim quod absque odio et gratia ibidem ab his quibus hoc commisimus laboretur, ut cum solius haereticae impietatis excidio, in omnibus Ecclesiis Dei veritas regnet et charitas. Data octavo kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
1063 EPISTOLA XC. AD EUMDEM MARCIANUM AUGUSTUM, Pro concilio Nicaenam primum convocato, postea Chalcedonem translato Per Bonifacium presbyterum. SYNOPSIS I. Concilio generali congregando annuit, etsi propter temporis perturbationem in aliud maluisset differri. --II. Fidem in illo tractandam non esse ut dubiam, nec a Nicaena discedendum. LEO episcopus MARCIANO Augusto.
CAP. I. Poposceram quidem a gloriosissima clementia vestra ut synodum, quam ad reparandam Orientalis Ecclesiae pacem etiam a nobis petitam, necessariam judicatis, aliquantisper differri ad tempus opportunius juberetis: ut liberioribus ab omni perturbatione animis, hi quoque episcopi, quos hostilitatis metus detinet, convenirent. Sed quia pio studio humanis negotiis divina praeponitis, et rationabiliter ac religiose regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in sacerdotum sensibus dissonantia, nulla sit in Evangelii praedicatione discordia: ego etiam vestris dispositionibus 1064 non renitor, optans ut in omnium cordibus catholica fides, quae non potest nisi una esse, firmetur. A cujus integritate et Nestorius antea, et nunc Eutyches, diversis quidem callibus, sed impietate non impari deviarunt: abominandi prorsus in persuasionibus suis, quas contra sincerum veri luminis fontem, de coenosis lacubus diabolicae falsitatis hauserunt. Prior itaque synodus Ephesina Nestorium cum dogmate suo merito justeque damnavit: et quisquis in illo errore persistit, ad nullius potest spem remedii pertinere. Sequens vero in praedicta civitate, non potest vocari concilium, quod in eversionem fidei fuisse constat agitatum; quodque vestra clementia amore veritatis catholicis adfutura, aliud statuendo cassavit, gloriosissime imperator.
CAP. II. Unde per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram ut in praesenti synodo fidem quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam praedicarunt, non patiamini quasi dubiam retractari; et quae olim majorum sunt auctoritate damnata, redivivis non permittatis conatibus excitari; illudque potius jubeatis ut antiquae Nicaenae synodi constituta, remota haereticorum interpretatione, permaneant. Nec me quoque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse concilio, cum in his fratribus quos direxi, id est Paschasino et Lucentio episcopis, 1065 Bonifacio et Basilio presbyteris, sed et in fratre meo Juliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea sit aestimanda praesentia. Quos, auxiliante Christo, ita acturos esse confido, ut ea quae Domino nostro placeant, decernantur, accedente pietatis vestrae studio, quod et paci prosit, et religioni, et custodiae veritatis. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
div
Leo I PapaEpistolae0Saeculo V Leo I Papa Epistolae XCI-C Saeculo V
editio: Migne 1846 fons: Corpus Corporum
9 11
10
EPISTOLA XCI. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS Etsi brevius spatium cogendo concilio datum esset, se tamen legatos mittere vicem suam impleturos.
LEO ANATOLIO episcopo.
Cognita clementissimi principis ex his quas ad nos misit litteris voluntate, mirati sumus congregandae synodo tam angustum tempus appositum, cum etsi nulla necessitas hostilitatis existeret, ipsa interjectorum dierum paucitas necessarios Sacerdotes nos evocare non sineret. Quando enim per diversas longinquasque provincias mitteremus, ut vere possit fieri universale 1066 concilium? sed quia clementissimi principis eo affectu amplectimur voluntatem, ut huic dispositioni ipsius noluerimus obsistere, maxime cum magno desiderio a nobis hoc etiam ipse deposcas, fratrem et coepiscopum nostrum PASCHASINUM nobis probabilem virum de securiore provincia fecimus navigare: cui fratrem et compresbyterum nostrum BONIFACIUM de Urbe conjunximus; illos quoque eisdem sociantes, qui prius fuerant ordinati, ut participe in omnibus actionibus fratre et coepiscopo nostro JULIANO, cujus fidem saepe probavimus, nostra vice utantur in futuro concilio. Neque enim illic ullis contentionum difficultatibus credimus laborandum, cum et ipse indicare dignatus sis, quod in suscipienda catholica fide et damnatione Eutychis atque Nestorii omnes orientales subscripserint sacerdotes. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA XCII AD JULIANUM COENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Ut Julianus legatus ad concilium generale missis curam suam consiliumque jungat, mandat pontifex.
LEO JULIANO episcopo.
Quid de dilectionis tuae animo judicemus, saepius agnovisti: praecesserunt enim plurima, quae nos facerent ista praesumere. Unde cum ob hoc, secundum christianissimi 1067 principis voluntatem, in urbe Nicaena sacerdotalis habenda sit synodus, ut omnium scandalorum strepitus auferatur, necessarie fraternitati tuae quod omni Ecclesiae prosit injungimus, ut cum fratribus et coepiscopis nostris Paschasino et Lucentio, sed et fratribus et compresbyteris nostris Bonifacio et Basilio, quos vice nostra ad praedictum conventum ire praecipimus, curam tuam actionemque conjungas 1068 in omnibus, auctoritate nostrae praeceptionis usurus: quoniam scimus omnium illic actarum rerum majorem te quam nostros habere notitiam: ut dum curam tuam illis consili u mque sociaveris, in nulla parte fallantur; sed omnia, Deo adjuvante, veniant in effectum, quae fidei et paci probaveris convenire. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA XCIII. AD SYNODUM, QUAE NICAEAM PRIMUM INDICTA, POSTEA VERO CHALCEDONE CONGREGATA EST. SYNOPSIS. I. Necessitatem temporis et consuetudinem vetare ne intersit synodo; se tamen per legatos quos mittit, praesentem futurum. --II. Disputandi contra fidem audaciam esse comprimendam. --III. Episcopos propter fidem ejectos esse restituendos, manentibus contra Nestorium in Epheso decretis. LEO episcopus S. SYNODO apud Nicaeam constitutae. Dilectissimis fratribus in Domino salutem. CAP. I. Optaveram quidem, dilectissimi, pro nostri charitate collegii, omnes Domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine potestatum saecularium 1069 depravari, ut a via veritatis abscederet. Sed quia multa saepe, quae poenitudinem possint generare, proveniunt, et superat culpas delinquentium misericordia Dei, atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio, amplectendum est clementissimi principis plenum religione consilium, quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli, et ad reformandam ecclesiasticam pacem voluit convenire, beatissimi Petri apostoli jure atque honore servato, adeo ut nos quoque suis ad hoc litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram praesentiam praeberemus: quod quidem nec necessitas temporis, nec ulla poterat consuetudo permittere. Tamen in his fratribus, hoc est Paschasino et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, qui ab apostolica sede directi sunt, me synodo vestra fraternitas aestimet praesidere, non abjuncta a vobis praesentia mea, qui nunc in vicariis meis adsum, et jamdudum in 1071 fidei catholicae praedicatione non desum: ut qui non potestis ignorare quid ex antiqua traditione credamus, non possitis dubitare quid cupiamus.
CAP. II. Unde, fratres charissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat; nec liceat defendi quod non licet credi: cum secundum evangelicas auctoritates, secundum propheticas voces, apostolicamque doctrinam plenissime et lucidissime per litteras quas ad beatae memoriae Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum quae sit de sacramento incarnationis Domini nostri Jesu Christi pia et sincera confessio.
CAP. III. Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes, multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque episcopos, quia haeresim non reciperent, sedibus suis pulsos, et in exsilia deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos: his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiae, nec quisquam ita careat propriis, 1073 ut alter utatur alienis: cum si, ut cupimus, errorem omnes relinquunt, nemini quidem perire suus honor debeat; sed illis qui pro fide laboraverunt cum omni privilegio suo oporteat jus proprium reformari. Prioris autem Ephesinae synodi, cui sanctae memoriae Cyrillus episcopus tunc praesedit, contra Nestorium specialiter statuta permaneant: ne tunc damnata impietas ideo sibi in aliquo blandiatur, quia Eutyches justa exsecratione percellitur. Puritas enim fidei atque doctrinae, quam eodem quo sancti Patres nostri spiritu praedicamus, et Nestorianam et Eutychianam cum suis auctoribus condemnat pariter et persequitur pravitatem. Bene valete in Domine, fratres charissimi. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
1075 EPISTOLA XCIV. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Legatos quos ad synodum mittit, commendat Augusto, postulatque ne disputatio de fide illic instauretur.
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
Sanctum clementiae vestrae studium, quo ad reparationem pacis ecclesiasticae synodum habere voluistis, adeo libenter accepi, ut, quamvis eam fieri intra Italiam poposcissem, et aptius exspectari tempus optassem, quo scilicet plurimi possent episcopi etiam de longinquioribus provinciis evocari, mox tamen ut mihi pietatis vestrae scripta sunt tradita, et Bonifacium de compresbyteris meis ab Urbe direxerim, et de episcopis fratrem meum Paschasinum de Sicilia fecerim navigare, qui vicem meam sufficienter implerent, datis per eosdem epistolis ad eos qui legationem ante susceperant, ut ipsi quoque praedictis ad implendas partes meae praesentiae jungerentur, gloriosissime imperator. Unde quamvis nimis arctus dies synodo fuerit constitutus, spero tamen affuturum Dei omnipotentis auxilium, quo omnes valeant ad praefinitum tempus occurrere, et unanimiter cum sanctae fraternitatis assensu, quae universali Ecclesiae congruant definire. Compressa enim vel remota inquietudine ac pravitate paucorum, facile firmabitur probanda concordia, si in eam fidem quam evangelicis et apostolicis praedicationibus declaratam, per sanctos Patres nostros accepimus et tenemus, omnium corda concurrant, nulla penitus disputatione cujusquam retractationis admissa: ne per vanam fallacemque versutiam aut infirma videantur, aut dubia, quae in ipso 1076 angulari lapide, qui est Christus Dominus (Ephes. II, 20), ab initio sunt fundata, et sine fine mansura: hoc nobis indesinenter orantibus, ut a sacramento singularis fidei nemo inveniatur alienus, sed damnata impietate haereseos, nullum de perditione cujusquam catholica Ecclesia sentiat detrimentum. Quod autem pietatem vestram his quas per meos misi epistolis obsecravi, nunc quoque simili fiducia precor, ut vice mea acturos, commendatos per omnia habere dignemini, quo facilius ac diligentius, quae optimo fidei vestrae ordinata sunt studio, salubri impleantur effectu. Data XIII kalendas Augusti, Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum. SYNOPSIS. I. Ad concilium legatos se misisse, licet in Italia congregari optasset. --II. Servandam esse in causis ecclesiasticis moderationem quae procul ab Ephesino latrocinio abfuit. --III. Numquam se correctis veniam denegasse. --IV. Etiam haeresiarchas indulgentiam poscentes rejiciendos non esse, etsi non temere recipiendos. LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
CAP. I. Religiosam clementiae vestrae sollicitudinem, quam catholicae fidei indesinenter impenditis, per omnia recognosco; et Deo gratias ago, quod tantam universalis Ecclesiae curam habere vos video, ut quod et justitiae et benevolentiae congruere arbitror, confidenter insinuem, quo celerius, quae, propitio Christo, pietatis vestrae studio irreprehensibiliter hactenus gesta sunt, ad gratulandum perducantur effectum, 1077 gloriosissima Augusta. Quod ergo synodum Nicaeae haberi clementia vestra praecepit, cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret, convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, etiam datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac dijudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.
CAP. II. Sicut enim a principio hujus causae frequentissime scripsi, hanc inter discordes sensus et carnales aemulationes moderationem volui custodiri, ut integritati quidem fidei nihil evelli, nihil liceret apponi; ad unitatem vero pacemque redeuntibus, remedium veniae praestaretur. Quia TUNC OPERA diaboli potentius destruuntur, cum ad Dei proximique dilectionem hominum corda revocantur. Sed quam contraria tunc his monitis atque obsecrationibus meis acta sint, multum est explicare; nec opus est epistolari pagina comprehendi quidquid in illo Ephesino non judicio, sed latrocinio potuit perpetrari; ubi primates synodi nec resistentibus sibi fratribus nec consentientibus pepercerunt: cum ad infringendam catholicam fidem, et ad exsecrabilem haeresim roborandam, alios privilegio honoris 1078 exuerent, alios consortio impietatis inficerent: saeviores profecto in eos quos persuadendo ab innocentia separabant, quam in illos quos beatos confessores persequendo faciebant.
CAP. III. Verumtamen quia tales sibi maxime sua iniquitate nocuerunt, et majoribus vulneribus diligentior est adhibenda medicina, nullis umquam epistolis definivi etiam talibus, si resipiscerent, veniam denegandam. Et quamvis incommutabiliter inimicissimam Christianae religioni haeresim detestemur, ipsos tamen, si non dubie corrigantur, et digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei non judicamus alienos: sed potius cum gementibus gemimus, cum flentibus flemus, et SIC UTIMUR justitia commotionis, ut non amittamus remedia charitatis: quod, sicut pietas vestra cognoscit, non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes qui in consensum praesidentium aut traducti fuerant aut coacti, rescindendo quod statuerant, et condemnando quod scripserant, perpetuam culpae abolitionem et apostolicae pacis gratiam sint adepti.
CAP. IV. Si ergo clementia vestra propositum meum considerare dignetur, probabit me eo consilio cuncta gessisse, ut sine cujusquam animae detrimento, haereseos tantum obtineretur exstinctio, et ob hoc circa auctores saevissimorum turbinum quiddam consuetudinis minuisse, ut ad indulgentiam postulandam compunctione aliqua possit eorum tarditas excitari. Qui etsi post illud 1079 judicium suum tam impium quam injustum non sunt catholicae fraternitati ita honorabiles uti fuerunt, suas tamen adhuc obtinent sedes, et episcopatus sui honore potiuntur, aut per veram et necessariam satisfactionem pacem totius Ecclesiae recepturi, aut si haeresim, quod absit, tuentur, professionis suae merito judicandi. Data decimo tertio kalendas Augusti, Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA XCVI. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. De solemnitate paschali anni sequentis 452. SYNOPSIS. Unitatem in celebrando Paschate maxime servandam; quam solemnitatem ad Romanum pontificem pertinet indicare.
Dilectissimo fratri RAVENNIO episcopo LEO episcopus.
Ad praecipuum religionis nostrae pertinet sacramentum, ut in festivitate paschali nulla sit toto orbe diversitas. Et quia hoc divina institutio et paterna traditio ad nostram sollicitudinem voluit pertinere, fraternitatem tuam solemniter admonemus ut Pascha Domini celebrandum nobis die decima kalendarum Aprilium recognoscas; quod manifesta ratio patefecit sacrae observantiae hunc diem esse legitimum: cujus notitiam per dilectionem quoque tuam, frater charissime, omnibus voluimus 1080 declarari; ut quorum in fide est una confessio, sit etiam in hac festivitate una devotio.
EPISTOLA XCVII. SYNODICA EUSEBII MEDIOLANENSIS EPISCOPI AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Gaudet de reditu fratrum suorum ex Oriente. --II. Epistolam ad Flavianum in synodo Mediolanensi lectam esse et approbatam. --III. Se cum suis Eutychianorum damnationi subscribere profitetur. Domino sancto et beatissimo Patri LEONI EUSEBIUS Mediolanensis episcopus.
CAP. I. Reversis, Domino annuente, fratribus nostris, quos ad Orientem fidei causa sollicite provida beatitudo vestra direxerat, decursisque litteris quas per eos tua sanctitas destinavit, omni exsultatione in Christo relevatus sum, quod effectum commissae sibi legationis eosdem reportasse vestra pagina designavit. Nec mirum quod Dominus noster Jesus Christus catholicae fidei, quam tenemus, majestatis sua gratiam custodiamque praestiterit: quando vos idoneos cultus sui assertores in apostoli sui sede praesulem collocavit, qui et recta sentire de incarnationis Dominicae sacramento, et eadem potestis rectius custodire.
CAP. II. Admonitis ergo fratribus et coepiscopis meis, habitoque conventu, vestrarum formam 1081 tenuimus litterarum. Nam recensita epistola beatitudinis vestrae in sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater et coepiscopus noster Abundantius, et compresbyter meus Senator detulerant, agnitaque eorum narratione, sicut scripta vestra signaverant, rerum gestarum ordine continuo requisita est recitataque epistola, quam fidei assertione plene digestam, ad Orientem dudum sanctitas vestra transmiserat, quae ad nos ex vestra admonitione, sancto fratre et coepiscopo nostro Ceretio mutuante pervenit. Claruit eam plena fidei simplicitate fulgere, prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus, et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam lucis ac veritatis splendore radiare, omnibusque sensibus convenire, quos beatus Ambrosius. de incarnationis Dominicae mysterio suis libris Spiritu sancto excitatus inseruit.
CAP. III. Et quia omnia majorum fidei nobis antiquitus traditae tota puritate conveniunt, Domine sancte et beatissime pater, placuit omnibus, quorum subscriptio subter annexa nomina poterit declarare, ut eos qui impie de incarnationis Dominicae sacramento sentiunt, quamvis intellectus sui pravitate a catholicae fidei veritate recedentes, seipsos dignos abjectione fecerint, suo etiam consensu, auctoritatis vestrae praecedente sententia, damnatione congrua persequendos. Litterarum ergo vestrarum formam secuti, modum praescriptae ordinationis nos servasse, his per fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum missis ostendimus. Superest ut, annuente Domino perfectis rebus, palmam fidei et consummati certaminis coronam quiete perpetua retinentes, 1082 hoc futuris memorabile saeculis relinquatis, ut ob hoc exstitisse praesenti tempore impiae sectae contumacia videatur, ut vobis propugnatoribus in aeternum prostrata succumberet. Et alia manu: Incolumem beatitudinem tuam summa Divinitas tucatur atque custodiat, domine sancte ac beatissime pater.
EUSEBIUS episcopus Mediolanensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi; Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Ego FAVENTIUS episcopus Regiensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi; Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.