Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien)
Leo I PapaTomus ad Flavianum Epistola XXVIII ad Flavianum Episcopum Constantinopolitanum contra Eutychis Perfidiam et Hæresim0449 Leo I Papa Tomus ad Flavianum Epistola XXVIII ad Flavianum Episcopum Constantinopolitanum contra Eutychis Perfidiam et Hæresim (ed. Jacobus Paulus Migne) ex Patrologia Latina, Tomo LIV 13 junii 449 editio: incognita fons: incognitus
Leo episcopus, dilectissimo fratri Flaviano Constantinopolitano episcopo.
I.
Præsumptio et imperitia Eutychen in errorem impulerunt. — Lectis dilectionis tuæ litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset agnovimus; et quæ prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutyches, qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: Noluit intelligere, ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Ps. xxxv, 4). Quid autem iniquius quam impia sapere, et sapientoribus doctioribusque non cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum ad cognoescendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt; et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris Testamenti paginis acquisivit, qui ne ipsius quidem Symboli initia comprehendit? Et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur.
II.
De duplici Christi nativitate et natura. — Nesciens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum intelligentiæ lumen, in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur: Credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere hæreticorum machinæ destruuntur. Cum enim Deus et omnipotens et Pater creditur, consempiternus eidem Filius demonstratur, in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de æterno natus est coæternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia: idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quæ nativitas temporalis illi nativitati divinæ et sempiternæ nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit; ut et mortem vinceret, et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum matris Virginis, quæ illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit.
Sed si de hoc christianæ fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuæ veritatis obcæcatione sibi propria tenebrarat; doctrinæ se evangelicæ subdidisset. Et dicente Matthæo: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. i, 1); apostolicæ quoque prædicationis expetisset instructum. Et legens in Epistola ad Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. i, 1); ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset. Et inveniens promissionem Dei ad Abraham dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xii, 3, et xxii, 18); ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem: Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. iii, 8). Isaiæ quoque prædicationem interiore apprehendisset auditu dicentis: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. vii, 14; Matth. i, 23). Ejusdemque prophetæ fideliter verba legisset: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus, et vocabunt nomen ejus, magni consilii Angelus, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis, Pater futuri sæculi (Isai. ix, 6). Nec frustratorie loquens, ita Verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit Dominum nostrum Jesum Christum non nostræ esse naturæ, quia missus ad beatam Mariam semper virginem angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i, 35)? ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis. Fecunditatem enim virgini Spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est; et ædificante sibi Sapientia domum (Prov. ix, 1), Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 14): hoc est, in ea carne quam assumpsit ex homine, et quam spiritu vitæ rationalis animavit.
III.
Fides et consilium Dei circa incarnationem Verbi exponuntur. — Salva igitur proprietate utriusque naturæ et substantiæ, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab æternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostræ debitum, natura inviolabilis naturæ est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quæ in nobis ab initio Creator condidit, et quæ reparanda suscepit. Non illa quæ deceptor intulit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens: quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem præbuit, et Creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: et sicut formam servi Dei forma non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus hominem fua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de prævaricatoris consortio invenisse solatium; Deum quoque, justitiæ exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam; opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suæ dispositionem sacramento occultiore compleret; et homo diabolicæ iniquitatis versutia actus in culpam contra Dei propositum non periret.
IV.
Utriusque Christi nativitatis et naturæ proprietates expenduntur. — Ingreditur ergo hæc mundi infima Filius Dei, de cœlesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris, incomprehendibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse cœpit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suæ immensitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passabilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Assumpta est de Matre Domini, natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo Deitatis. Sicut enim Deum non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione, quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab æqualitate paternæ gloriæ non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Unus enim idemque est, quod sæpe dicendum est, vere Dei Filius, et vere hominis filius. Deus per id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. i, 1); homo per id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Deus per id quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibid., 3); homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. iv, 4). Nativitatis carnis manifestatio est humanæ naturæ; partus virginis, divinæ est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum (Luc. ii, 7): magnitudo Altissimi declaratur vocibus angelorum (Luc.
ii, 13). Similis est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere (Matth. ii, 16); sed Dominus est omnium, quem magi gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad præcursoris sui Joannis baptismum venit (Matth. iii, 13), ne lateret quod carnis velamine Divinitas tegeretur, vox Patris de cœlo intonans dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Ibid., 17). Quem itaque sicut hominem diabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia (Matth. iv, 1, 11). Esurire, sitire, lassescere atque dormire, evidenter humanum est. Sed quinque panibus quinque millia hominum satiare (Joan. vi, 5), et largiri Samaritanæ aquam vivam (Joan. iv, 10), cujus haustus bibenti præstet ne ultra jam sitiat; supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare (Matth. xiv, 25), et elationes fluctuum increpata tempestate consternere (Luc. viii, 24); sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo, ut multa præteream, non ejusdem naturæ est, flere miserationis affectu amicum mortuum (Joan. xi, 35) et eumdem, remoto quatriduanæ aggere sepulturæ, ad vocis imperium excitare redivivum (Ibid., 43); aut in ligno pendere, et in noctem luce conversa, omnia elementa tremefacere; aut clavis transfixum esse, et paradisi portas fidei latronis aperire (Matth. xxvii, 35); ita non ejusdem naturæ est, dicere: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), et dicere, Pater major me est (Joan. xiv, 28). Quamvis enim in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit; aliud tamen est, unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas; de Patre illi est æqualis cum Patre Divinitas.
V.
Veritas carnis in Christo probatur ex Scriptura. — Propter hanc ergo unitatem personæ in utraque natura intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de cœlo, cum Filius Dei carnem de ea Virgine de qua est natus, assumpserit. Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum hæc non in Divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturæ humanæ sit infirmitate perpessus. Unde Unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur, secundum illud Apostoli: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (II Cor. ii, 8). Cum autem ipse Dominus noster atque Salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret, Quem me, inquit, dicunt homines esse Filium hominis? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent, Vos autem, ait, quem me esse dicitis? Me utique, qui sum Filius hominis, et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem me esse dicitis? Ubi B. Petrus divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus gentibus profuturus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. xvi, 16). Nec immerito beatus est pronuntiatus a Domino, et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem Patris eumdem et Dei Filium est confessus et Christum: quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem; et æqualis erat periculi Dominum Jesum Christum aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero Domini (quæ utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus, quam qui fuerat crucifixus et mortuus) quid aliud quadraginta dierum mora gestum est, quam ut fidei nostræ integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis, et cohabitans atque convescens (Act. i, 4), et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis, quos dubietas perstringebat, admittens, ideo et clausis ad discipulos januis introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum (Joan. xx, 22), et donato intelligentiæ lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat; et rursus idem vulnus lateris (Ibid.), fixuras clavorum et omnia recentissimæ passionis signa monstrabat, dicens: Videte manus meas et pedes, quia ego sum.
Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39); ut agnosceretur in eo proprietas divinæ humanæque naturæ individua permanere; et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium æstimandus est vacuus, qui naturam nostram in Unigenito Dei, nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit. Nec sententiam beati apostoli et evangelistæ Joannis expavit dicentis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. iv, 1). Quid autem est solvere Jesum, nisi humanam ab eo separare naturam et sacramentum, per quod unum salvati sumus, impudentissimus evacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcæcatione desipiat. Nam si crucem Domini non putat falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat; cujus credit mortem, agnoscat et carnem: nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem; quoniam negatio veræ carnis, negatio est etiam corporeæ passionis. Si ergo Christianam suscipit fidem, et a prædicatione Evangelii suum non avertit auditum; videat quæ natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno, et aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat unde sanguis et aqua fluxerit, ut Ecclesia Dei et lavacro rigaretur et poculo. Audiat et beatum Petrum apostolum prædicantem, quod sanctificatio Spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi. Nec transitorie legat ejusdem apostoli verba dicentis: Scientes, quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. 1, 18). Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat, dicens: Et sanguis Jesu Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. i, 7). Et iterum: Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra (I Joan. v, 4). Et: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus; non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis, et tres unum sunt. Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quæ tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur; quia catholica Ecclesia hac fide vivit, hac proficit, ut in Christo Jesu nec sine vera Divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate Divinitas.
VI.
Eutychis prava et subdola confessio. Qua ratione, si resipiscit, communioni sit restituendus. Legati mittuntur in Orientem. — Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit, dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem vero unam naturam confiteor: miror tam absurdam tamque perversam ejus professionem nulla judicantium increpatione reprehensam, et sermonem nimis insipientem nimisque blasphemum, ita omissum, quasi nihil quod offenderet esset auditum; cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter æstimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, sollicitudinis tuæ diligentiam commonemus, frater charissime, ut si per inspirationem misericordiæ Dei ad satisfactionem causa perducitur; imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur. Qui quidem, sicut gestorum odo patefecit, bene cœperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coarctatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et ei fidei acquiescere cujus prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset præbere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse qui judicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit; vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quæ ab eo male sunt sensa viva voce et præsenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio: quia Dominus noster verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. x, 11), et qui venit animas hominum salvare, non perdere (Luc. ix, 56), imitatores nos suæ vult esse pietatis: ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exsequendam, fratres nostros Julium episcopum et Renatum presbyterum rituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarum diaconem vice nostra direximus. Quibus Dulcitium notarium nostrum, cujus fides nobis est probata, sociavimus: confidentes adfuturum Divinitatis auxilium, ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
div
Leo I PapaEpistolae0Saeculo V Leo I Papa Epistolae I-X Saeculo V
editio: Migne 1846 fons: Corpus Corporum
2
1
ADMONITIO In duas epistolas sequentes, I et II, ubi etiam de epistola XVIII.
1. De duabus epistolis 1 ad Aquileiensem episcopum, et 2 ad Septimum Altinensem, quae ex ipso argumento simul jungendae sunt, agi non potest, nisi quaedam dicantur etiam de epistola 18 ad Januarium, quae ob excitatas controversias non exiguum cum illis nexum habere videtur. Ita haec prima admonitio tribus epistolis lucem afferet. 2. Postquam Card. Norisius in Pelagianae Historiae lib. II c. 12 duabus columnis, e regione edens duas Leonis epistolas ad Septimum, atque Januarium, palam fecit utrasque esse ejusdem exempli, de alterutra dubitari coepit. Quesnellus prolixa observatione epistolam ad Septimum suppositionis accusavit, et imposturae auctorem credidit Isidorum Mercatorem. E contra Josephus Antelmius dissert. 4 de veris Operibus S. Leonis Magni hanc epistolam genuinam propugnans, illam ad Januarium commentitiam contendit. Aliquot subinde epistolae editae sunt ab utroque, quibus suam quisque sententiam vindicare studuit. Pagius in Critica ad an. 447, n. 8, Antelmii amici et comprovincialis sui opinionem secutus est. Quesnello autem favet P. Bernardus de Rubeis in Monumentis Ecclesiae Aquileiensis c. 15, pag. 140. Tillemontius, tom. XV, not. 3 in Leonis Vit. pag. 890, probe refellit Quesnelli rationes, quibus epistolam ad Septimum rejicere studuit; at opinionem Antelmii, qua epistola ad Januarium exploditur, approbare non audet. Solum in fine pronuntiat, si haec epistola non niteretur auctoritate non levi, et necesse esset alterutram ad Januarium vel ad Septimum veluti supposititiam repudiare, illam potius quam istam rejiciendam videri. Nihil tamen pro abjudicanda alterutra satis vehemens atque convincens allatum esse fatetur in ipso opere, art. 7, pag. 431. § I De codicibus diversarum collectionum, in quibus memoratae epistolae continentur. 3. Antequam nostram aperiamus sententiam, qua omnes has epistolas vindicandas credimus, memorandi in primis sunt mss. codices et collectiones in quibus una, vel duae, vel tres laudatae epistolae reperiuntur; hinc enim potissimum vindiciarum argumentum elicietur.
Sola epistola prima ad Aquileiensem episcopum, de qua nemo ambigit, invenitur in codicibus collectionis tertiae Barber. 2888, et Vat. 1342, necnon in exemplo Sichardi. 4. Sola epistola 18 ad Januarium exstat in collectione Dionysii Exigui, et ex Dionysio in Hispanica et Hadrianea et in Isidoriana pura. Hic autem notandum est postremam Isidori collectionem, quoad epistolas Leonis, ne unam quidem habere supra illas quae describuntur in Hispanica, unde illas Isidorus sumpsit: in Hadrianea vero, quae ex Dionysio originem habet, Dionysianis addita legitur una epistola 12 ad Mauros, ut in Admonitione ad eamdem ostendetur. Primum de Isidoriana monendum fuit adversus Quesnellum, qui commentitiam, ut ipse putat, epistolam ad Septimum ex Isidoriana derivatam affirmat, ubi puram Isidori collectionem, quae litteris ad Septimum caret, confundit cum collectione a Merlino edita, quae Isidoriana auctior, et a nobis appellata collectio 12, eas ad Septimum litteras recepit. Alterum vero de collectione Dionysii praenotandum erat adversus Antelmium, qui in primis litteris de hac controversia Gallice scriptis, declinaturus auctoritatem Dionysii, quae pro epistola 18 ad Januarium maxime valet, hanc non a Dionysio insertam, sed ab alio posteriori additam prodit, quemadmodum addita fuit fui epistola ad Mauros. At haec comparatio est plane inanis. Duo enim codices suppetunt puri Dionysii Vat. 5845, et alius, qui in bibliotheca Regis Galliae servatur. In codice Regis Galliae epistola ad Januarium suo loco exhibetur; epistola autem ad Mauros, licet genuina et ipsa sit, ut alias videbimus, cum tamen non fuerit a Dionysio inserta, nuspiam apparet. In Vaticano autem codice 5845 explorate discernuntur additiones quae Dionysio posterius accessere: nam hae omnes non suo loco leguntur insertae, ut in collectione Hadriani factum est, sed post descriptam puram collectionem Dionysii in fine additae deprehenduntur, et inter has legitur epistola ad Mauros, ut in admonitione ad eamdem epistolam fusius explicabitur.
Ipsa rubrica titulorum Leonis num. 48 tabulae praemissa, cui tituli totidem et non amplius in corpore ejus codicis respondent, epistolam ad Januarium requirit, epistolam vero ad Mauros, quae in Hadrianeis editionibus num. 49 recensetur, excludit. Hinc sane Cresconius, qui ex puro Dionysio suam collectionem digessit, nihil uspiam refert ex epistola ad Mauros, totam autem epistolam ad Januarium dedit tit. 61. Auctor vero collectionis Hispanicae, qui quaecumque in Dionysio reperit, cum iisdem quoque titulis Dionysianis in suum opus transtulit, habet quidem epistolam ad Januarium cum titulo et lectione Dionysii, epistolam vero ad Mauros, quoniam apud eum minime invenit, ex alia decurtata editione protulit, quae ab editione Dionysio posterius addita discrepat. Adde tandem quod epistola ad Januarium apud Dionysium non in fine epistolarum Leonis collocatur, sed in medio; est enim inter septem a Dionysio positas epistola quarta; epistola vero ad Mauros, cum addititia sit, in fine Hadrianeae collectionis, quae additamenta Dionysiana recepit, sita est. Idem accidisset epistolae ad Januarium, si inter additamenta fuisset. 5. Epistolam primam ad Aquileiensem una cum epistola secunda ad Septimum illi immediate subjecta exhibent antiquissimi codices Vat. Reginae 1997 collectionis 1 Lucensis, et similis Colbertinus collectionis quartae, alius codex Parisiensium Jesuitarum ab Antelmio laudatus epist. 1. et a Pagio ad an. 447, cujus recentius documentum pertinet ad an. 615, ac tandem quatuor antiquitate praestantes codices collectionis 8 Vat. 5845, Vallicelianus signatus A. 5, Vercellensis saeculi IX et Vat. 1353, qui ex alio Bergomate saeculi IX transcriptus fuit. 6. Eamdem epistolam 1 ad Aquileiensem una cum epist. 18 ad Januarium, non tamen unitas, sed aliis Leoninis intermediis disjunctas, reperimus in mss. collectionum 11, 20, 21 et 22. 7. Demum omnes hae tres epistolae, prima ad Aquileiensem, et secunda ad Septimum simul junctae, epistola vero 18 ad Januarium seorsim descripta, continentur in mss.
antiquissimae collectionis 5, in peculiari ms. Florentino S. Marci collectionis 13, ac in codicibus collectionis 12, 23 et 24, quos in praefatione fusius memoavimus. § II Argumentum ex mss. pro statuenda sinceritate epistolarum ad Septimum Altinensum et ad Januarium Aquileiensem, quae solae a nonnullis in suspicionem vocantur. 8. Ex hac codicum notitia cognoscimus epistolas ad Septimum et ad Januarium, quae in controversiam cadunt, in diversis collectionibus inveniri, nimirum epistolam ad Septimum in novem collectionibus, epistolam vero ad Januarium in collectionibus tredecim. 9. Cum epistola prima ad Aquileiensem a nemine vocetur in dubium, satis erit si epistolae 2 ad Septimum et 18 ad Januarium authenticitatem ex memoratis collectionibus statuamus. Quamvis vero utraeque in pluribus collectionibus describantur, solas tamen antiquas collectiones urgebimus, quae sexto circiter saeculo compactae, majori auctoritate potiuntur, et ex quibus caeterae profectae sunt. 10. Epistola ad Septimum legitur in ms. Vat. Reginae collectionis primae ineunte VI saeculo lucubratae, quae nihil apocryphum praefert; in perantiqua collectione 4 codicum Lucensis et Corbertini; in vetusta collectione 5 et in collectione 8; ac tandem in codice Jesuitarum Parisiensium, qui licet in Conciliis perveniat ad an. 615, cum tamen Catalogum pontificum exhibeat desinentem in Felice successore Hormisdae, haec collectio in ipsa origine sub hoc tempus concinnata, videri potest, cui posteriora documenta subinde accesserint. Mirum autem videtur, Quesnellum hanc Leonis epistolam veluti spuriam repudiasse, nulla habita ratione codicum saltem collectionis 5, quam codicis Romanae Ecclesiae nomine edidit. Is quidem se ab hac objectione subducere potest, eo quod hunc codicem non totum simul compactum putavit, Leonis autem epistolas inter additamenta posterioris temporis retulit. Sed hoc commentitium effugium est, quod nulla ratione, aut auctoritate munitur. Omnes antiqui ejus collectionis codices, qui sive a Pithoeo, sive a Coustantio memorantur, et nostri etiam Vindebonenses Leoninas epistolas habent, idemque Quesnellus observat.
1 in epistolam ad Mauros num. 1, de Thuaneo codice loquens, ejusdem collectionis antiquitatem et diligentiam commendavit. Licet autem haec collectio nec sub Leone, nec a Romanis, sed exeunte V vel ineunte VI saeculo extra Italiam condita fuerit, uti tomo III ostendemus; haec tamen antiquitas, et collectoris diligentia tanta est, ut vel ex hac collectione maximum ad secundam epistolam vindicandam testimonium accedat. Addemus etiam aliud non leve. Epistola ad Septimum non sine epistola ad Aquileiensem episcopum, et vicissim epistola ad Aquileiensem non sine epistola ad Septimum in omnibus vetustissimis collectionibus legitur, excepta collectione 3, quae solam epistolam ad Aquileiensem continet; et semper isti epistolae, de qua nulla dubitatio est, illa immediate subjecta et unita in iisdem collectionibus exhibetur. Id autem indicio est utrasque has litteras in iisdem exemplaribus, ex quibus antiqui collectores illas descripserunt, simul inventas fuisse; adeo ut dubitari de una nequeat, quin dubitetur de altera; et si quidem de epistola prima dubitandum non est, neque de secunda dubitari possit. 11. Epistola ad Januarium 18 luculentissime defendi potest sola auctoritate Dionysii, quem paulo post Leonem ex authenticis exemplaribus suam collectionem Romae lucubrasse certissimum est, unde nihil supposititium attulit. Quis sine evidentibus argumentis, quae sane nulla sunt, hanc epistolam ab eo, ut vidimus, insertam accusare audeat? Sed Dionysianae auctoritati additur alia aequalis antiquitatis collectio, nimirum 5 Quesnelliana, quae ex alio fonte dimanat, uti optime animadvertit P. Coustantius in praefat. ad epist. Rom. pontif. n. 87, pag. 78. Hic pariter collector alia in regione Leoninas epistolas colligens, cum in caeteris omnibus sincera exemplaria nactus sit, de exemplari quoque hujus epistolae, quod licet e Dionysio non prodeat, concinit tamen cum Dionysiano, dubitare non licet. Adde quod haec una epistola in utrisque collectionibus die, mense, et consulatu notatur, qui characteres Leonis aetati conveniunt.
Id authenticitatem etiam atque etiam confirmat; supposititiae enim epistolae in ejusmodi notis plerumque repugnant. Neque movere debet Antelmius, cum epistola 1, num. 6, apposuit codices antiquarum collectionum, qui dum sinceram et indubitatem epistolam ad Aquileiensem exhibent, adjunctam quidem habent epistolam ad Septimum, istam vero ad Januarium omittunt: quod in argumentum suppositionis adduxit. Inter vetustissimas enim collectiones profecto est Quesnelliana 5, cujus ille notitiam non satis accuratam habuit. In hac autem, una cum duabus illis epistolis, est etiam epistola ad Januarium, sicuti est quoque in cod. Florentino collectionis 13 et in codd. collectionis 24, qui aliam a Quesnelliana collectione originem agnoscunt. Hinc ergo vel antiquissimis illis temporibus, quibus collectio 5 non multo post Leonem composita fuit, trium harum epistolarum exemplaria exstabant: quae antiquitas, si, ubi nil certi opponitur, ad hujus epistolae authenticitatem probandam non sufficit, nihil erit in ejusmodi collectionibus quod in dubium vocari non possit. 12. Auctoritas itaque codicum et collectionum, praesertim antiquarum, quas tum pro epistola ad Septimum, tum pro epistola ad Januarium hactenus consideravimus, satis esse deberet ad refellendas eas conjectationes quae iisdem opponuntur, adeo ut iisdem nihil respondere oporteret. Hoc enim loco tum contra Quesnellum, tum contra Antelmium maxime valet, quod idem Quesnellus in hac ipsa controversia conjectationibus respondit Antelmii in epistola ad Amicum 15 Augusti an. 1689, nimirum codices collectionum tam antiquarum satis sunt ad convincendum conjecturas per triumphum elatas illusionibus accensendas esse, et alias ejusdem generis quamplurimas demonstrationum nomine propositas ex hoc exemplo suspectas reddi. Praecipuas tamen sine aliqua responsione nolumus praeterire. § III. Objectiones adversus epistolam ad Septimum solutae. 13. Quesnellus, in notis epistolae ad Septimum, objicit Aquileiensem in ea appellari Metropolitanum provinciae Venetiae, cum olim haec vocaretur provincia Istriae, ut ex Pelagio, Gregorio, aliisque posterioribus documentis ostendit.
Quo tamen argumento statuit hanc provinciam ante Pelagium Istriae, et non Venetiae vocatum fuisse? Certe S. Ambrosius in epistola ad Vercellenses Liguriae, Aemiliae, Venetiarumque partes vocat: et in concilio Romano an. 501, tom. V Concil. Ven. edit. pag. 457, similiter appellantur episcopi Liguriae, Aemiliae et Venetiarum. S. Leo inter Ambrosii et hujus concilii aetatem floruit, qui si Venetiae, non Venetiarum dixit, nihil refert, cum et in inscriptionibus et in notitia imperii consularis Venetiae, provincia Venetiae, etc., singulari numero inveniatur. 14. Minoris multo faciendum est, quod idem Quesnellus obtrudit, in eadem epistola depositionis minas contineri, cum attente considerantibus idipsum subindicent verba epistolae ad Aquileiensem, quae per omnes germana est: et idem Leo in epist. 10 ad episcopos provinciae Viennensis, c. 7, satis aperte innuat, se pro sedis apostolicae pietate ab Hilarii Gallicani metropolitae depositione supersedisse, quod et in Novella Valentinianus confirmat epist. 11. In causa autem Pelagianorum, de quibus in epistola ad Septimum agitur, hoc insuper accedit, quod Honorii lex adversus Pelagium atque Coelestium amissionem episcopatus sanxerat, non tantum adversus infectos hac haeresi, sed etiam contra illos qui dissimulando conniventiam, aut non damnando favorem noxium praestiterint. In epistola autem ad Septimum de iis rectoribus sermo est qui in Pelagianos negligentius agentes serpenti haeresi conniverent. § IV. Diluuntur objecta contra epistolam ad Januarium. 15. Antelmius (Ep. 1, n. 13 et seqq.) opponit epistolae ad Januarium, alienum a disciplina ejus temporis fuisse quod ibidem ex canonibus decernitur, nimirum clericis ab haeresi vel schismate revertentibus ex indulgentia concedi ut in eodem gradu permaneant, nec tamen ad altiora promoveantur. Circa quos, inquit S. Leo, etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si, adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati.
Nullam id genus generalem de omnibus haereticis et schismaticis constitutionem canonum Leonis aevo exstitisse contendit Antelmius. Cum vero Quesnellus affirmarit in notis, n. 3, intelligi Nicaenum canonem 8, reponit Antelmius hunc canonem de solis Catharis, id est Novatianis, statuentem, non potuisse a Leone intelligi, nec allegari pro generali regula de omnibus haereticis atque schismaticis; ac praeterea suadere nititur, receptis in eodem gradu neque hoc Nicaeno, neque ullo alio canone interdictam fuisse promotionem ad ordinem superiorem; immo eo ipso quo illi recipiebantur in suo gradu, etiam ad altiorem potuisse provehi, aliquot exemplis demonstrare conatur. 16. Haec autem objectio ut refellatur, praemonendum est primaevam Ecclesiae disciplinam fuisse, ne quisquam (sive clericus, sive laicus) ab haeresi rediens in clericatus ordinem reciperetur. Pro hac disciplina Occidentis testes sunt S. Cyprianus epist. 72 ad Stephanum, Innocentius I epist. 17 n. 8, et epist. 24 n. 4, et concilium Italiae inter canones Ecclesiae Africanae cap. 56, ubi quamvis Afri episcopi aequitatem hujus legis agnoscerent, legationem tamen ad Anastasium papam misere, qua ob clericorum inopiam, ut de severitate hujus legis aliquantulum remitteretur postularunt. Quin alii episcopi Africani in epist. ad Joannem II, loquentes de Arianis sacerdotibus ad Ecclesiam revertentibus, affirmarunt: Ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sensimus ut in suis honoribus suscipiantur (Conc. t. V, p. 901). Idem obtinuisse in Oriente patet ex epistola Athanasii ad Rufinianum, ubi commemorans decretum quo quidam minus rei ab Arianis decepti in clerum admissi fuerant, hoc dispensatione quadam factum esse affirmat. Dispensatio legem contrariam praesumit. Hanc eamdem dispensationem indicat Augustinus epist. 185, n. 44, qua Donatistis objicientibus: Si ergo oportet ut nos extra Ecclesiam et adversus Ecclesiam fuisse poeniteat, quomodo post istam poenitentiam apud vos clerici vel etiam episcopi permanemus?
respondet: Hoc non fieret, quoniam revera, quod fatendum est, fieri non deberet, nisi pacis ipsius compensatione sanaretur. Fieri non debebat, quia illi utpote cleri honoribus indigni Ecclesiae disciplina excludebantur; at ob pacis bonum dispensatione utendum fuit. Hinc jure noster Leo haereticos et schismaticos in suum gradum recipere magno beneficio deputandum scripsit. Eadem de causa dispensationi pariter tribuendus est Nicaenus canon 8, quo Catharorum clericis ob idem pacis bonum suus gradus restitutus fuit; et idipsum sentiendum de caeteris haereticis sive schismaticis similiter receptis. Num vero quibus suus gradus per dispensationem concedebatur, permitteretur etiam ut ad altiorem ascenderent, canon Nicaenus satis videtur innuere: Sic in clero maneant, et dein in eodem ordine permaneant. Certe enim non permanent in eodem ordine, qui ad altiorem ascendunt. Sed hunc canonem uti non satis manifestum omittamus. Cum vero caetera testimonia de aliis in suo gradu receptis similiter loquantur, nihil est quod ex una dispensatione aliam etiam ampliorem colligamus. 17. Hanc sane disciplinam, ut qui reciperentur in suum gradum, ad altiorem non ascenderent, in Occidente, vel saltem in Italia et apud Romanam Ecclesiam viguisse, patet ex decreto quo S. Ambrosius in causa Dictinii, qui a Priscillianistis ad Catholicos redierat, statuit bono pacis locum tenere presbyterii, non accipere honoris augmentum: uti testantur Patres synodi Toletanae an. 400, qui proinde conquesti sunt eum nihilominus a Symposio ad episcopatum fuisse promotum; quod tamen ea excusatione purgatum fuit, quia id a multitudine plebis fuisset extortum. Idem Ambrosii judicium probatum fuisse a Siricio papa, qui in eadem causa epistolam scripsit, satis probabile est, cum iidem Patres in eodem contextu eam Siricii epistolam laudent. Eamdem disciplinam confirmare videtur Zosimus epist. 4, ad Aurelium et alios episcopos, ubi de Tuentio, qui perperam ordinatus fuerat episcopus, sermo est. Huic inter caetera vitio dat, n.
3, quod cum fuisset Priscillianista, eique apostolicae sedis diligentia curato, ejusdem sedis dudum humanitas et misericordia consuluisset, ita ut beneficium pene praeter exemplum eidem praestiterit; hoc beneficio non observato, id est eo non contentus, praecipiti impetu ad sacerdotium festinasset, nec in debito loco credidisset sustinendum. Haeretico resipiscenti et curato beneficium pene praeter exemplum dici non potuit eum in unitatem Ecclesiae recipere; sed suo gradui seu presbyterio restituere. Si autem culpandus fuit quod hoc beneficio et gradu non observato a loco sibi indebito non abstinuisset, procul dubio praesumitur receptis ab haeresi non licuisse ad ulteriorem gradum ascendere. Apertius vero noster Leo hanc disciplinam approbat in epist. 135. Hanc eo nomine opponit Antelmius, quia ibidem S. pontifex Andream et Eufratam olim Eutychis fautores, ad presbyteratum promoveri jussit. Id autem ex peculiari causa et dispensatione quadam indultum fuisse, ex contextu manifestum est. Leonem pupugerat archidiaconatum Constantinopolitanae Ecclesiae, amoto per speciem promotionis Aetio Flaviani defensore, Andreae Eutychianae haeresi quondam addicto et S. Flaviani accusatori fuisse delatum; indignum enim videbatur tanti officii ministerium ab eo auferri qui semper catholice senserat, ut illi crederetur qui haeretica labe aliquando fuerat aspersus. Hinc de ipsius promotione vehementer conquestus, conversionem ejus ab haeresi et satisfactionem, quam Antelmius aliegat, hanc unam indulgentiam promereri potuisse affirmat epist. 112, ut in diaconatus gradum reciperetur, non vero ut anteferretur caeteris: Qui etiamsi, inquit, magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, nequaquam debuit his qui in fide permanserunt anteferri; et similiter ep. 111, c. 3: Qui etiamsi magna fuisset satisfactione purgatus, post dubium tamen reversus errorem, catholicis diaconibus postponi debuit, non praeponi. Cum porro Anatolius Leoni satisfacturus Andream ab archidiaconatu removisset, quidque de eo agendum esset pontificio reservasset arbitrio, id Leoni tantum placuit, ut ipsum Andream ac socium ejus Eufratam, qui pariter Flaviani fuerat accusator, dum sese ab errore correctos apertis professionibus probassent, ad presbyteratum promoveri jusserit, eo forte consilio, ne ad archidiaconatum subrepere umquam possent.
Peculiari autem dispensatione id fuisse concessum suadet mox subjectum decretum de caeteris, quos par reatus involverat. Hos enim si veniam simili professione cum satisfactione deposcant, non promoveri, sed suis solum ordinibus reformari decernit, hac praeterea conditione servata, ut illi tantum ad officiorum primatum admittantur, quos ab omni errore liberos esse constiterit. Hoc interdictum, ne intra eumdem ordinem quispiam ab haeresi receptus ad ejusdem ordinis primatum provehatur (quod sub S. Gregorio adhuc viguisse liquet ex lib. I, epist. 77), nonne certam praesumit constitutionem expressam in epistola 18 ad Januarium, ne ejusdem generis clerici suis ordinibus reformati ad altiorem ordinem sinantur ascendere? Specialis vero dispensatio, ubi peculiaris incidit causa, generali constitutioni non derogat. Si quae alia similia exempla proferrentur, ad dispensationem similiter revocanda essent. Quae vero Antelmius producit, sunt de receptis in eodem ordine, non autem de promotis ad altiorem; uti illa duo de Maximo et Donato episcopis, quorum est mentio apud Leonem epist. 12, num 12, cap. 6, nec non alterum de Donatistis apud Augustinum epist. 43, n. 16. Quod autem de Meletianis ingerit ex epistola synodi Nicaenae apud Theodoretum lib. I c. 8 et 9, id solum probat, clericos a Meletio ordinatos, qui in suum gradum ita fuerant recepti, ut post clericos ordinatos a legitimo episcopo, omni auctoritate his reservata, infimum locum tenerent, post illorum mortem in ipsorum locum et auctoritatem subrogari potuisse, si quaedam circumstantiae id flagitarent: quae promotio eumdem ordinem auctoritate praeditum respicit, non autem altiorem. Sed quidquid in hoc ipso videatur, neque hic, neque alius peculiaris casus, qui dispensationi tribui debet, constitutionem ac disciplinam vocare potest in dubium, quam et Ambrosii, et Zosimi, et ipsius Leonis testimoniis satis certam ostendimus. Unde nihil est cur ex hoc capite epistolam ad Januarium repudiemus, ac si disciplinam eo tempore ignotam praeferat.
18. Quos vero canones Leo intellexerit, cum hac in re canonum constitutionem allegavit; quoniam de disciplina ex dictis constat, si in magna antiquorum monumentorum penuria nullum certum canonem, constitutionem nullam proferre possimus, nihil praejudicat. Forte S. pontifex Nicaenum canonem 8, qui de Catharis seu Novatianis statuit, ex disciplina sui temporis ita intelligendum et indicandum putavit, ut omnes haereticos schismaticosque comprehenderet. Quod si Innocentius I, epist. 17 ad Macedones c. 3, de Novatianis tantum eum canonem loqui, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere affirmavit, idem tamen pontifex in eadem epistola non inficiatur hoc beneficium solis Novatianis decretum, nedum ad alios schismaticos, sed etiam ad haereticos posse extendi, ubi pacis bonum et necessitas hanc indulgentiam requirant: ac propterea approbandum censuit judicium Anisii et sociorum ejus, qui ordinatos a Bonoso haeretico in suos gradus receperant; et similiter epistola 3 ad synodum Toletanam eodem consilio non solum probavit ejusdem synodi moderationem, dum Priscillianistas conversos in suos gradus recipiendos statuerat, verum etiam illos reprehendit, a quibus haec indulgentia canonibus contraria ferebatur. Hoc autem exemplo indulgentia ejusmodi sensim invaluisse videtur, ita ut Leonis tempore Ecclesiae bonum et necessitas idipsum de omnibus schismaticis et haereticis intelligendum postularent, dummodo iterato baptismate non essent polluti (hos enim omnes canones et constans Ecclesiae disciplina ab ordinibus et clero arcebant), nec alia ratione invaluisse, vel ab Innocentio probata fuisse credenda est, nisi in eam disciplinam, quam ante Innocentium obtinuisse ex Ambrosio ostendimus. Hunc itaque canonem in hanc disciplinam receptum Leo citare potuit. Quidquid vero de hoc canone sentire libeat, si non rejicienda est epist. 3 Innocentii ad synodum Toletanam, eo quod Nicaenis regulis quasdam sanctiones tribuit, quae in Nicaeno non leguntur; multo minus repudianda erit epistola Leonis ad Januarium Dionysii Exigui, et collectionis quintae auctoritate firmata, quae si constitutionem canonum laudat, non tamen Nicaenam appellat, cum Nicaeno autem canone octavo ex disciplina Ecclesiae explicato ac latius extenso satis cohaeret.
19. Gravior Antelmii objectio ex eo sumitur quod epistola ad Januarium partim ex epistola ad Septimum, partim ex epistola ad Aquileiensem episcopum totidem fere verbis descripta est. Cum verba epistolae ad Septimum in epistola ad Januarium repetita inveniantur, alterutram esse falsam indubium praesumitur. Quesnellus falsitatis accusavit epistolam ad Septimum. Citius autem ex ipsius repetitionis ratione epistolam ad Januarium repudiandam contendit Antelmius, eo quod in ea non solum repetatur tota epistola ad Septimum, sed etiam extrema illa periodus, quae in ejus fine suspenditur,desumpta sit ex epistola ad Aquileiensem episcopum: incredibile autem sit duplicem epistolam sub idem tempus datam ad eumdem episcopum Aquileiae, eadem periodo concludi, quod in epistola ad Septimum non invenitur. 20. Verum haec objectio, licet vim aliquam praeferat, non tamen conjecturae limites excedit: nulla autem conjectura certae auctoritati Dionysii, qui paulo post Leonis aetatem suam collectionem Romae digessit, nec auctoritati antiquioris aut saltem coaevae collectionis 5 Quesnellianae, quibus epistola ad Januarium vindicatur, praevalere potest. Caeterum haec objectio, ut in Leone quidquam valeat, duplicem hypothesim praesumat necesse est, nimirum epistolam primam ad Aquileiensem episcopum traditam fuisse eidem Januario, cui inscribitur epist. 18, et sub idem etiam tempus traditam fuisse. Si enim ad duos diversos Aquileienses episcopos hae duae epistolae datae probentur, vel si eidem episcopo, non tamen sub idem tempus scriptae fuere, omnis in Leone difficultas dispellitur. Constat nimirum hunc pontificem, dum ad diversos scripsit, litteras nonnumquam tradidisse eodem exemplo paucis immutatis, vel additis, ut accidit in epist. 150 ad Basilium, et 151 ad Euxitheum; nonnumquam vero ex una epistola nonnulla ad verbum descripsisse, uti epistolae 166 ad Leonem Augustum septem integra capita inseruit, quae ex epist. 126 ad Palaestinos excerpta inveniuntur. Porro epistolas 1 et 18 probabilius ad diversos Aquileienses episcopos datas, certe autem inter utramque non exiguum tempus, sed aliquot annos intercessisse patebit ex paragrapho sequenti, ubi primam epistolam non Januario, sed probabilius ejus praedecessori scriptam ostendemus; vel certe (cuicumque tradita fuerit) exaratam fuisse sub initio pontificatus Leonis anno circiter 442, id est quinque circiter annorum intervallo ante epistolam 18, quae exeunte an.
447 Januario tradita fuit. Ita cum ad hunc ultimum litteras hoc anno dedit, primum nonnullis immutatis descripsit epistolam ad Septimum, tum ex epist. 1, jam diu ante probabilius data ad praedecessorem ejus, postremam tantum periodum sumpsit, et litteras clausit: in quo observari potest, hanc postremam periodum veluti formulam seu clausulam quamdam decretorum haberi posse, quemadmodum visa est P. Bernardo de Rubeis, ut ne mirum sit eamdem in diversis ad eumdem epistolis inveniri. Sed quidquid de his responsionibus videatur, Quesnellianae, ut diximus, et Dionysianae collectionum testimonia cuicumque conjecturae et objectioni certissime praestant. § V. Quis fuerit episcopus Aquileiensis ad quem Leo scripsit epistolam primam: hinc etiam statuitur tempus quo epistolae prima et secunda datae fuere. 21. Jam vero vindicata tum epistola ad Septimum adversus Quesnellum, tum altera ad Januarium adversus Antelmium, quae in dubitationem venerunt, cuinam tradita fuerit epist. 1 ad Aquileiensem, quaerendum est: eademque occasione statuetur de tempore quo et haec et altera ad Septimum, quibus nota chronica deest, datae fuerunt. Epistolam primam ad Januarium Aquileiensem traditam nullo satis certo fundamento praesumitur. Codices enim sine episcopi nomine praeferunt vel ad Aquileiensem episcopum, uti Vat. Reg. collectionis 1, Barber. et Vat. collectionis 3, Lucensis cum Colbertino collectionis 4, Vindebonensis collectionis 5, et Vaticanus 5845, in additionibus Dionysianis collectionis 8, vel Aquileio, uti Vat. et Ottobon. collectionis 11, ms. S. Crucis in Jerusalem collectionis 20 nec non mss. collectionum 21 et 22. Idem de suis codicibus affirmat Quesnellus, qui solum monet, duos posteriores Cisterc. et Isid. habere Ad metropolitanum episcopum Venetiae. Editores Lovanienses, quos alii deinceps secuti sunt, forte fuerunt primi qui absque ullius, quod sciamus, codicis testimonio apposuerunt titulum: Nicetae episcopo Aquileiensi. In mss. vero collectionum 12 et 24 descripta in primis epistola 2 ad Septimum, mox subjicitur epistola 1, Relatione, cum titulo Ad eumdem, ac si eidem Septimo data fuerit: et idcirco quidem in uno codice Fesulano, et altero Florentino S.
Laurentii signato num. 14, pluteo 21, qui aliquot epistolas exhibent ex mss. collectionis 24, epistolae primae haec inscriptio praefigitur: Leo Septimo episcopo. Id procul dubio erroneum est, cum Septimus, qui non Aquileiensis, sed Altinas epicopus fuit, in ipso exordio epist. 1 nominetur velut is cujus causa Leo ad Aquileiensem scripsit. Neque tamen hi codices Januario suffragantur. 22. Solum cod. Vat. Ottobonianus 297 collectionis 23 et nonnulli codd. collectionis 8, uti Vercellensis et Vat. 1353, Januarium praeferunt. At hoc nomen codicibus collectionis 8 posterius insertum, cum antea in eadem collectione defuerit, manifestum est ex Vallicellano A. 5, et multo magis ex Vat. 5845, qui ad eamdem collectionem 8 pertinent: nam in Vallicellano legitur in textu, pag. 278, Aquileiensi episcopo, Januarii vero nomen superadditum cernitur; in Vaticano autem omnium vetustissimo codice 5845, in cujus additionibus collectionem 8 referentibus haec epistola legitur, nullum Januarii vestigium apparet. Hinc ergo cognoscimus in mss. hujus collectionis Januarii nomen omnino defuisse, ut in Vat. 5845; dein fuisse superadditum, ut in Vallicellano; tandem in textum irrepsisse, ut in Vercellensi, ac in Vat. 1353. Cum vero auctor collectionis 23, quae continetur in Ottoboniano 297, priores epistolas 15 ex codicibus collectionis 8 eodem ordine ad verbum descripserit; dum Januarii nomen inseruit, codice usus fuit laudatae collectionis 8 qui hoc nomen insertum vel superadditum habebat: unde tota hujus nominis auctoritas revocatur ad solam collectionis 8, quam tamen in ipsa origine hoc nomine caruisse ostendimus, ut eodem sane carent caeteri codices ac praesertim vetustis simarum omnium collectionum. Hinc ms. Florentin. S. Marci collectionis 13, ob Leoninas epistolas aliis nominibus insignis, ut videbimus in Admonit. ad epist. 12, sic epistolam, de qua agimus, inscribit: Leo Urbis Romae episcopus . . . . . Aquileiensi episcopo; ubi intervallo vacuo episcopi nomen ignotum significatur. Adempta igitur auctoritate quorumdam codicum, qui Januarium praeferunt, nihil fundamenti ex codicibus superest, quo cogamur affirmare epistolam 1 datam eidem Januario, ad quem epist.
18 scriptam fuisse manifestum est. 23. Traditam vero fuisse ad aliquem Januarii praecessorem et in ipso quidem pontificatus Leonis exordio, aliunde colligere licet. Photius in Bibliotheca vetustum codicem referens, qui sub saeculi VI initia lucubratus, exactissimam Pelagianarum rerum historiam ex peculiaribus documentis derivatam continebat, haec de Pelagianorum gestis sub Leonis pontificatu tradit cod. 54: Cum temporis deinde progressu sectae hujus homines per haeresis suae abjurationem Ecclesiae restituti essent; iterum malum ab illis renovatum est. At Septimus episcopus pestis renascentis cursum repressit, datis ad Leonem Romae tum sedem apostolicam tenentem litteris, qui Leo ferventi zelo contra impios depugnavit. Post non multum autem rursum tamquam repullulare amara radice non erubescente, Romae quidam pro haeresi libere loquebantur. Sed Prosper quidam vir vere Dei libellis contra ipsos traditis eos evanescere fecit, praedicto Leone adhuc Romanam sedem gubernante. Duo Pelagianorum gesta sub Leone indicantur: alterum, in quo Septimus et Leo operam posuere, cui sane congruunt duae epistolae sequentes: alterum et posterius tempore, in quo S. Prosper libellos accusationum Romae obtulit, uti pluribus explicabimus in observationibus ad diss. 2 Quesnelli cap. 1, § ultimo. Auctor operis de Promissionibus Leoni coaevus scribit part. IV c. 6: In Italia quoque nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabilis et apostolico honore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et contereret Pelagianos, et maxime Julianum, ambiens tum quidam Florus nomine, etc. Hic contextus utrumque Leonis opus in Manichaeos et Pelagianos eidem tempori adjudicat. Manichaeorum subversionem Prosper in Chronico assignat an. 443; idque huic anno exeunti tribuendum colligitur ex Leonis epist. 4, data die 10 Octobris, qua ad episcopos Campaniae scribens, nihil de vitandis Manichaeis indicavit, uti monuit epist. 7, scripta die 30 Januarii anni sequentis 444. Ex sermone autem quinto de Jejunio decimi mensis habito die Dominica 12 Decembris an.
443, quatuor temporum jejunium indicaturus, gesta in Manichaeos populo denuntiat; quod pariter repetit serm. 4 de Nativitate Domini, quem in Natali ejusdem anni habitum liquet. Hoc igitur eodem tempore, quo S. pontifex subvertit Manichaeos, Pelagianos etiam contrivit. Ex duobus autem gestis adversus Pelagianos, qui indicantur in antiquo codice Photii, primum, in quo Leo cum Septimo Altinate operam posuisse traditur, minus convenire videtur cum verbis libri de Promissionibus contereret Pelagianos, et maxime Julianum. In casu enim Septimi de Pelagianis agitur Aquileiensis provinciae, ad quos nihil Julianus aut alii Campani haeretici pertinebant; neque satis congrue illos Leo contrivisse dici potest ob epistolam, qua cautam eorumdem recipiendorum rationem praescripserat. Igitur verbis conterebat Pelagianos et maxime Julianum aptius congruit alterum factum, ex quo cognoscimus Pelagianorum audaciam eo processisse, ut in ipsa Roma non deessent qui libere loquebantur. Julianus in haec Pelagianorum molimina aliquid conferre potuit. Oblatis autem a Prospero accusationum libellis, Pelagianisque mox evanescentibus, Leonem pontificem, quem sane iisdem infensissimum, ut aliunde liquet, omnem operam adversus ipsos exercuisse indubium est, eos contrivisse intelligimus. Hoc itaque factum una cum facto Manichaeorum in libro de Promissionibus copulatum pertinet ad finem an. 443. Factum autem Aquileiensis provinciae, in quo Septimus et Leo adversus Pelagianos simul egere, aliquanto ante contigerat, ut indicant illa verba Photii secundo facto praemissa: Post non multum autem rursum, etc., μεν'' ού πολὺ δὲ πάλιν. Igitur hoc factum Aquileiensis provinciae affigi debet citius ineunti an. 443, aut an. 442. Hinc epistola 1 ad Aquileiensem, quae hoc factum respicit, attribui nequit cuipiam successori Januarii, sed Adelpho, quem laudari credimus a S. Petro Chrysologo serm. 136, aut potius Maximo, qui post Adelphum immediatus Januarii praedecessor ex Catalogis et Chronicis Aquileiensibus traditur: idque eo probabilius affirmandum erit, si Januarii initia in annum 443 collocanda sint, ut Dandulus in chronico notavit.
24. Id confirmari potest non minimum ex textu epist. 18 ad ipsum Januarium: Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcumque haereticae communionis contagione maculaverit, resipiscens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Verba dilectionem tuam duximus commonendam non respiciunt anteriorem epistolam 1, eidem Januario datam, in qua similis sententia fusius exponitur; palam enim fit ex antecedentibus sermonem esse de epistola quae post lectas Januarii litteras rescripta fuit: unde sicut initio epist. 18 dicitur: Lectis fraternitatis tuae litteris vigorem fidei tuae agnovimus, congratulantes tibi, etc.; ita postea subditur: duximus commonendam, insinuantes, etc.; et utrumque, congratulatio scilicet et insinuatio, post lectas ipsius litteras eadem epist. 18 perficitur. Id etiam efflagitat praemissum verbum possit, et subsequens habeatur. Si enim de praeteritis litteris et de re olim insinuata loqueretur, vi verbi duximus commonendam, omnis rectae syntaxeos ratio posset et haberet exigeret. Id autem si evidens judicetur, epistolam primam ad Januarium traditam non fuisse consequens fit. Ita enim Leo indicat se duxisse eum nunc monere, ac si antea de eadem re numquam monuerit. Igitur epistola prima, in qua eadem monitio fusius ingeritur, non ad Januarium, sed ad aliquem ejus praedecessorem tradita dici debet. 25. Ex his porro tempus duarum sequentium epistolarum elicitur, et cur ab his initium duxerimus, manifestum fiet. Annus 444, cui has epistolas auctoritate libri de Promissionibus adjudicavit Quesnellus, explicato eodem testimonio et auctoritate Photii satis revincitur. Multo autem magis repellitur opinio Antelmii, qui easdem epistolas attribuit anno 447. Non leve in speciem videri potest illud cui potissimum insistit Antelmius epist. 1 num. 11 pag. 7, nimirum in epistola ad Aquileiensem episcopum, c.
1 mentionem fieri decretorum nostrorum, et c. 5 scribi: Olim a sanctis Patribus et a nobis saepe decretum est, dum de interdicto agitur clericorum transitu ab Ecclesia ad Ecclesiam, quibus alia hac super re Leonis decreta ante hanc epistolam edita indicantur. At haud opus est intelligere cum Antelmio epistolas 13 ad Illyrici metropolitas, et 14 ad Anastasium scriptas an. 446, in quibus simile decretum legitur. Cum enim ex dictis exploratum videatur epist. 1 ad Aquileiensem datam fuisse anno circiter 442, constet autem plures Leonis epistolas intercidisse, uti multis in locis notabitur; satis probabile est eidem pontifici ante hunc annum 442, sub ipsa pontificatus initia, aliquam occasionem fuisse renovandi antiquam constitutionem, quae olim a Patribus, canonibus scilicet Nicaenis et Sardicensibus, a Romana Ecclesia tunc solum receptis, lata, et identidem repetita a Damaso aliisque ejus successoribus, ac tandem ab ipso Leone renovata, saepe decreta dici potuit. Adde quod annot. 27 in epist. 9 ad Dioscorum ostendemus verba ad nos ibidem non tam de Leone quam de praedecessoribus ejus sumpta. Ita etiam hic voces a nobis, et decretorum nostrorum de praedecessorum decretis accipi potuerunt. Cum enim una eademque sit antecessorum et successorum auctoritas, decreta autem pontificia ex hac auctoritate totam vim sortiantur, nostra dici potuerunt decreta, quae ab antecessoribus lata fuere auctoritate successoribus communi; ita ut nostra decreta appellare, idem sit ac dicere edita auctoritate pontificia, quae tum in antecessoribus, tum in successoribus una eademque est. Simili loquendi ratione usus est etiam Gelasius, uti ostendemus in annotationibus ad cap. 50 codicis, quem Quesnellus edidit. 26. Caeterum sub initia pontificatus Leonis et circa an. 442 scriptas duas sequentes epistolas confirmabit etiam non modicum historica quaedam animadversio, quam primus produxit card. Norisius tom. III pag. 1177, et tom. IV, pag. 752; dein Pagius ad an. 418, n. 57; ac tandem P. Bernardus de Rubeis Monument.
Aquileien. cap. 14, pag. 120. Sirmondus e ms. Veronensi descripsit libellum fidei a Pelagianis editum; ex apographo autem Sirmondi hunc libellum vulgavit Garnerius in editione Marii Mercatoris, et dein P. P. Benedictini S. Mauri in appendice tom. X Augustini, pag. 110. Hic libellus fidei Pelagianae sic in fine clauditur: Explicit libellus fidei S. I. C. quas siglas Garnerius male interpretatus est Siculorum, cum citius explicandas Sacerdotum Jesu Christi Tillemontius et Benedictini opinentur. Hic libellus Augustino directus noscitur ex voce Augustine, quae libello inserta est. Is autem ipsorum Pelagianorum, qui libellum obtulere, metropolita, primas, aut superior ex contextu deprehenditur. Garnerius et Benedictini intelligentes id non posse competere S. Augustino episcopo Hipponensi, de errore amanuensium suspicati, Zosime pro Augustine legendum putarunt; et hunc libellum esse credidere alterutrum e duobus quos Julianum Eclanensem cum aliis Pelagianis Zosimo pontifici obtulisse exploratum est. At quamvis libellus a Sirmondo descriptus nonnulla quoad sententiam contineat duobus memoratis libellis communia; verba tamen quae ex his libellis apud Augustinum et Marium Mercatorem supersunt, in eo libello non invenientur. Igitur alteruter e duobus Zosimo oblatis indicari nequit; ac propterea alius libellus post tractoriam Zosimi, quae in totum orbem adversus Pelagianos edita, subscriptiones praeceperat, oblatus agnoscitur cuipiam metropolitae, qui Augustinus vocabatur, et epistolam ediderat, qua subscriptiones tractoriae petebantur. Chromatio autem Aquileiensi, ineunte saeculo V celebri, successit Augustinus, qui Zosimo pontifice floruit; huicque jure eum libellum a Pelagianis oblatum Norisius primus omnium annotavit. Hinc Pelagianam haeresim jam ab initio in Aquileiensem provinciam irrepsisse patet; ibidemque adeo invaluerat, Aquileiensem sedem obtinente Augustino, ut auctores libelli memorati non solum recusarint subsignare tractoriam Zosimi, verum etiam ad plenariam synodum ausi sint provocare.