Lettres dogmatiques (dont le Tome à Flavien) (page 20)
ET SUBSCRIPTIONES. (suite)
CAP. III. Quoniam vero et hoc constitutum est, ut ea quae a centum quinquaginta episcopis sub divae memoriae Majore Theodosio honoris gratia erga venerabilem Constantinopolitanam Ecclesiam statuta sunt, quaeque nunc a sancta synodo de eadem re sunt sancita, firma serventur, videlicet ut post apostolicam sedem Constantinopolitanus statim episcopus secundum habeat locum, 1120 quoniam splendidissima urbs junior Roma appellatur, dignetur sanctitas tua etiam huic parti assensum praehere; licet reverendissimi episcopi, qui loco tuae in Deo charitatis ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint: vehementissime enim prohibebant de eadem venerabili Ecclesia quidquam in synodo decerni. Speramus autem quod consentientibus totius orbis sacerdotibus, quae Romanis rebus utilia sunt, divina providentia praestare dignabitur. Quapropter per Lucianum Dei amantissimum episcopum et Basilium diaconum ut omnia vobis significarentur decrevimus, rogamusque ut quae a sancta synodo constituta sunt, etiam tua in Deum pietas in perpetuum observari praecipiat. Divina te providentia servet multis temporibus, sanctissime et Dei amantissime pater. Data ante diem decimum quintum kalend. Januar. Constantinopoli, consulatu domini nostri Marciani semper Augusti, et ejus qui fuerit nuntiatus.