Sententiae (Libri quatuor sententiarum) (page 10)
8. An anima sit talis ante baptismum qualis a Deo creatur.
Hic a quibusdam quaeri solet utrum anima sit talis ante baptismum qualis a Deo creatur? Quod non esse probare conantur hoc modo; anima in corpore creatur, in cujus conjunctione peccato maculatur. Quam cito ergo est, peccatum habet; nec prius fuit, quam peccatum habuit; non est ergo talis, qualis a Deo creatur. Creatur enim a Deo innocens, et sine vitio; et nunquam talis est. Ad quod dici potest, quia non omnino talis est qualem eam Deus fecit. Deus enim bonam eam fecit, et bonitatem ei sine corruptione
indidit. Et dicitur illa naturalis bonitas, quam in creatione a conditore suscepit; quam bonitatem propter peccatum penitus non amisit, sed vitiatam habuit; quam Deus tamen sine vitio fecit. Si enim res bona non esset anima, in ea malum esse nequiret, cum non possit malum esse nisi in bono, ut post dicetur. Non ergo omnino talis est anima, qualis a Deo creata. Sicut quis pollutas habens manus, non tale habuit pomum quale ego dedi mundis manibus. Ego enim dedi mundum.
9. An animae ex creatione sint aequales in donis naturalibus.
Illud quoque non incongrue quaeri solet, utrum omnes animae ex creatione aequales sint, an aliae aliis excellentiores. Pluribus non irrationabiliter videtur quod ex ipsa creatione aliae aliis excellant in naturalibus donis, ut in essentia alia aliis sit subtilior, et ad intelligendum memorandumque habilior, utpote acutiori ingenio et perspicaciori intellectu praedita. Quod non improbabiliter dicitur, cum in angelis ita fuisse constet. Et licet naturalibus donis aliae prae aliis polleant, tamen ante baptismum a corpore discedentes, parem poenam, et post baptismum statim aequalem coronam sortiuntur, quia ingenii acumen vel tarditas, praemium vel poenam in futuro non collocat.
DISTINCTIO XXXIII. AN PECCATA OMNIUM PRAECEDENTIUM PATRUM PARVULI ORIGINALITER TRAHANT UT PECCATUM ADAE.
1.
Praedictis adjiciendum videtur, an peccata praecedentium patrum ad parvulos transeant, sicut illud primi hominis delictum in omnes carnaliter genitos diximus redundasse. Et si peccata parentum transeant in parvulos, utrum omnium qui fuerunt ab Adam usque ad ipsos. an aliquorum et non omnium.
2. Quid super hoc Aug. in Enchiridio dicere videtur.
De hoc August., in Euchiridio, cap. 47, tom. 3, ambigue disserit; videtur enim approbare peccata parentum praecedentium imputari parvulis, non omnium tamen qui fuerunt ab Adam, ne importabili et nimia sarcina in poena aeterna gravarentur parvuli; sed tantum eorum parentum qui eos a quarta generatione praecesserunt. Quod confirmat illis verbis quibus in Exod., c. 20: Dominus ait: Ego sum Deus visitans iniquitates patrum usque in tertiam et quartam generationem; quasi peccata parentum proximorum tantum parvulis imputentur, et non alia, quod est per moderationem divinae miserationis. Ibid., c. 44.
3. Eorum ponit documenta, qui dicunt transire in parvulos parentum delicta.
Et quod non illud solum primi hominis delictum parvulos teneat, sed etiam alia, illi quibus ita videtur ex eo confirmant, quod etiam parvuli, non modo majores, dicuntur baptizari in remissionem peccatorum. Et David de legitimo matrimonio procreatus dicit, psal. 50: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea; non dicit in iniquitate vel peccato. Unde putant non tantum illum unum peccatum originale, sed etiam plura quae in peccato Adae reperiri possunt, et alia parentum peccata parvulis imputari.
4. Quod in illo uno primo peccato plura reperiuntur.
Quod vero in actuali peccato Adae plura notari valeant peccata, August., in Enchiridio, cap. 45, insinuat. Possunt, inquit, intelligi plura peccata in una transgressione Adae, si in sua quasi membra dividatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se in mortem praecipitavit; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit; et si quid aliud in hoc uno peccato inveniri potest. Deinde de parentum praecedentium peccatis, utrum parvulis imputentur, magis opinando quam asserendo disceptat, ita inquiens, ibid., c. 49: Parentum peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, sed etiam
suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia Deut. 5: Reddam peccata patrum in filios, tenet eos ante regenerationem usque adeo, ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat, ps. 50: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Non dixit in iniquitate vel in peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia et in illo uno quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est ut eo mutaretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata et alia parentum; quae si non ita possunt mutare naturam, reatu obligant filios, nisi gratia Dei subveniat . Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum pro generationibus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest utrum omnium malis actibus, et multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur, ut tanto pejus, quanto posterius quisque nascatur. An propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum posteris eorum comminetur, quia iram suam, quantum ad progeneratorum culpas, non extendit ulterius moderatione miserationis suae; ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab ipso initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere, et poenas pro eis debitas pendere. An aliquid de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis ac tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo. Ecce perspicuum fit lectori Augustinum superiora dixisse non asserendo, sed diversorum opiniones referendo.
5. Ostendit Augustinum sibi fore contrarium, si id sentiret.
Alioquin sibi ipsi contradicere ostenderetur, qui in eodem lib., c. 93, omnium mitissimam dicit esse poenam parvulorum, qui originali tantum tenentur peccato, his verbis: Mitissima sane poena eorum erit, qui praeter peccatum quod originale contraxerunt, nullum insuper addiderunt; et in caeteris qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuerit iniquitatem. Ecce hic aperte dicit parvulorum poenam omnium aliarum poenarum esse levissimam. Quod si est, non ergo peccatis patrum praecedentium obligantur, nisi Adae. Si enim pro peccatis parentum actualibus aeternaliter punirentur et pro suo originali, non jam minus, sed forte magis quam ipsorum parentes punirentur. Non ergo pro peccatis parentum actualibus, nec etiam pro actualibus primi parentis, sed pro originali quod a parentibus trahitur, parvuli damnabuntur; pro eo nullam aliam ignis materialis vel conscientiae vermis poenam sensuri, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum. Uno ergo, et non pluribus peccatis, parvuli obligati sunt. Unde etiam ea quibus illa opinio muniri videtur, scilicet, quod peccata et iniquitates in parvulis aliquando Scriptura esse significat, utens plurali numero, ita determinat August. in eodem lib., c. 44: Quia in Scriptura per singularem numerum pluralis numerus saepe significari solet, ut Num. 21: Ora ergo ad Deum, ut auferat a nobis serpentem, non ait serpentes, quos patiebatur populus; et e converso per pluralem significatur singularis numerus, ut in Evangelio, Matth. 2: Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri, non ait mortuus est, cum loqueretur de Herode. Et in Exodo, c. 32: Fecerunt deos aureos, cum unum fecerint vitulum; de quo dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel. Ita et illud originale unum plurali numero significatur, cum diximus parvulos in peccatorum remissionem baptizari, et in peccatis vel iniquitatibus concipi.
6. An actuale peccatum Adae sit gravius caeteris.
Hic quaeri solet utrum peccatum Adae transgressionis ex quo processit originale, et in quo plura superius notata sunt peccata, gravius fuerit caeteris peccatis. Quibusdam ita esse videtur, quia illud peccatum totam humanam naturam mutavit: sicut August. dicit in Enchiridio, c. 48: Illud unum peccatum in loco et
habitu tantae felicitatis admissum, tam magnum est, ut in uno homine originaliter et, ut ita dixerim, radicaliter totum genus humanum damnaretur. Idem in lib. de Civitate Dei, l. 14, c. 12: Tanto majori injustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliori poterat observantia custodiri. Nondum enim ipsi voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea secutum est. His aliisque utuntur auctoritatibus, qui illud peccatum caeteris aliorum hominum peccatis gravius esse dicunt. Quod etiam ratione ostendere laborant hoc modo: Magis nocuit illud peccatum quam aliquod aliorum, quia totum humanum genus vitiavit ac morti utique subdidit, quod nullo alio peccato factum est. Majorem ergo effectum mali habuit illud peccatum, quam aliquod aliud.
7. Responsio contra illos, ubi alia peccata ostenduntur illo majora.
Ad quod dici potest quia, licet illud peccatum humanam naturam mutaverit in necessitatem mortis, et in totum genus humanum reatum diffuderit, non est tamen putandum gravius fuisse peccato in Spiritum sanctum, quod neque hic, neque in futuro, ut Veritas ait, Matth. c. 12, dimittitur. Quod vero totam humanam naturam corrupit, non ideo est quia gravius fuerit cunctis aliis peccatis; sed quia ab homine commissum est, quando in uno homine tota humana natura consistebat, et ideo tota in eo corrupta est; majoremque effectum mali intulit quantum ad multiplices defectus qui ex eo manaverunt, sed non quantum ad poenam aeternam, quam graviorem non meruit, quam plures postea meruerunt per alia peccata; imo alios graviorem promeruisse credimus iram, quam Adam meruerit.
8. An istud peccatum sit primis dimissum parentibus.
Si vero quaeritur an illud peccatum fuerit dimissum primis parentibus, dicimus eos per poenitentiam veniam consecutos. Unde Aug., in lib. de Baptismo parvulorum ait: Sicut illi primi parentes postea juste vivendo creduntur per Domini sanguinem ab extremo liberati supplicio, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari; sic et caro peccati, etiam remissis peccatis, si homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.
9. Quod peccata parentum visitantur in filios, et quod non sunt adversa quae Deus dicit in Exodo et in Ezechiele.
Et licet peccatis parentum, nisi Adae, parvuli non obligentur, non est tamen diffitendum peccata parentum in filios redundare, sicut Dominus, in Exodo, c. 20, ad Moysen ait: Ego sum Deus fortis, zelotes, visitans iniquitates patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt me. His verbis aperte insinuatur quod Deus reddit peccata patrum super filios tertios et quartos. Huic autem videtur adversari quod Dominus ait in Ezechiele, c. 18: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris, ita anima filii mea est; et anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. His verbis videtur Deus corrigere per prophetam quod male dixerit in lege. Si enim peccata parentum reddit in tertiam et quartam generationem, injustitia videtur Dei esse, ut alius peccet et alius puniatur. Quomodo enim justum est alium peccare, et alium peccata luere?
10. Determinatio praemissarum auctoritatum convenientiam ostendens.
Sed, ut ait Hieron., tomo 5, explanatione ad
8 caput Ezechielis: Ne lex et prophetae, id est, Exod.
et Ezechiel, imo ipse Deus qui et hic et ibi locutus est, in sententia discrepare videantur, attendamus finem illius auctoritatis Exod. Dicto enim: Reddo iniquitates patrum in filios, addit: His qui oderunt me; per quod
evidenter ostendit non ideo puniri filios quia peccaverunt patres, sed quia eis similes quodam haereditario malo Deum oderunt. Illud ergo quod in Exod. Dominus dicit, sicut Hieron. tradit, non id sonat quod multi existimant; nec est simile huic proverbio: Patres comederunt uvam acerbam, etc. Illud enim Exod. Hieron., super illud Ezech., et August., super psal.: Deus, laudem meam ne tacueris, de filiis peccata patrum imitantibus accipiendum censent; super quos dicitur Deus reddere peccata patrum, quia punit eos eo quod imitantur peccata patrum, non quia patres peccaverunt. Non itaque corrigit Deus in propheta quod ante dixerat in lege, sed quomodo intelligendum sit aperit. Unde et illos qui prave intelligebant arguit, qui dicebant: Patres comederunt, etc.
11. Tuare dixerit in tertiam et quartam generationem, et quare patres tantum commemoravit.
Verumtamen si de imitatoribus malorum illud accipitur, quare tertiam et quartam generationem tantum commemoravit, cum in qualibet generatione rei teneantur qui peccata patrum imitantur? Et quare patres commemoravit, cum et illi omnes mali sint, qui quorumlibet malorum peccata imitantur? Sed ideo patres specialiter nominavit, quia maxime patres filii imitari solent, quos praecipue diligunt. Et tertiam et quartam generationem ideo commemoravit, quia solent parentes interdum tamdiu vivere, donec filios tertios et quartos habeant; qui patrum iniquitates videntes, eorum impietatis haeredes per imitationem efficiuntur. Secundum hunc modum recte intelligitur ad litteram quod in Exodo dicitur.
12. Quomodo illud Exodi intelligi debeat secundum mysterium.
Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur ex eo quod parabola dicitur. Si enim parabola est, ut ait Hier., aliud verbis sonat, aliud sensu continet. Unde aliqui ita edisserunt: patrem in nobis esse dicunt levem punctum sensuum, scilicet primum motum suggestionis vel cogitationis; filium vero, si cogitatio conceperit, peccatum; in quo notatur consensus et delectatio mulieris; nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere compleveris, vel complere decreveris; in quo notatur consensus viri, sive patratio peccati; pronepotem autem, si non solum feceris, sed in eo glorieris: et haec est quarta generatio, non quia tres praecesserint, sed quarta dicitur, quia quarto loco a primo motu, qui est quasi pater, enumeratur. Deus ergo primos et secundos stimulos cogitationum, quos Graeci propatheis vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, non puniet aeternaliter; sed si cogitata quis facere decreverit, et quae fecit corrigere noluerit, quae sunt mortalia peccata, et tertia et quarta generatio.
13. Per quid probatur quod primus motus non puniatur aeternaliter.
Ad probandum vero, ut ait Hieron., quod primus pulsus cogitationis non puniatur aeternaliter a Deo, illud de Genes., c. 9, afferendum est: Cham enim peccavit, irridens nuditatem patris; et sententiam non ipse, sed filius ejus Chanaan accepit. Maledictus Chanaan servus erit fratrum suorum. Quae enim justitia est, ut pater peccaverit, et filius punitus sit? Sed in mysterio illud factum est.
DISTINCTIO XXXIV. QUAE DE PECCATO ANIMADVERTENDA SINT.
1.
Post praedicta, de peccato actuali diligenti indagine quaedam consideranda sunt: scilicet, quae fuerit origo et causa primi peccati; utrum res bona, an res mala; postea, in qua re sit peccatum, et quot modis fiat; et de differentia ipsorum peccatorum.
2. Quae fuit origo et causa peccati prima.
Causa et origo prima peccati res bona extitit, quia ante primum peccatum non erat aliquid mali unde oriretur. Cum enim originem et causam habuit, aut ex bono, aut ex malo habuit. Sed malum ante non erat; ex bono ergo ortum est. Prius enim in angelo
ortum est peccatum, et postea in homine. Et quid erat angelus, nisi bona natura Dei? Non ex Deo ortum est malum quod fuit in angelo; non ex alio quam ex angelo; ex bono ergo ortum est. Unde August., in Responsionibus contra Julianum haereticum, qui dixerat: Si ex natura peccatum est, tunc mala est natura, ait: Quaeso ut, si potest, respondeat. Manifestum est ex voluntate mala, tanquam ex arbore mala, fieri omnia opera mala, tanquam fructus malos; sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam, nisi ex bono? Si enim ex angelo, quid est angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine, quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Imo quid erant haec duo antequam in eis oriretur mala voluntas, nisi bonum opus Dei, et bona et laudanda natura? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit unde oriri posset nisi ex bono. Dico ergo quia voluntatem malam nullum malum praecessit, sed ex bono originem habuit. Hic aperte dicitur primam causam et originem mali, bonam fuisse naturam. Et nihilominus ostenditur cujus peccati fuerit causa, scilicet malae voluntatis.
3. Quod mala voluntas secundaria causa fuit malorum.
Mala autem voluntas illa angeli et hominis, causa est etiam malorum subsequentium, scilicet, malorum operum et malarum voluntatum; unde Aug., in Ench., c. 23, t. 3: Nequaquam dubitare debemus rerum bonarum quae ad nos pertinent, causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero, ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, postea hominis; hoc primum est creaturae rationalis malum, id est, prima privatio boni. Ecce habes primam voluntatem boni mutabilis, id est, angeli et hominis, deficientem ab immutabili bono, id est, a Deo, causam esse malarum rerum ad nos pertinentium, quia causa est tam peccatorum, quam poenarum quibus premitur humana natura. Prima ergo origo et causa peccati, bonum fuit; et secunda, malum quod ortum est ex bono.
4. In qua re sit peccatum, an in bona an in mala; et dicitur, quia in bona tantum.
Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum, scilicet an in re bona, an in re mala. Qui recte acuteque sapit, non nisi in bono malum esse intelligit, id est, in natura bona. Malum enim est corruptio vel privatio boni; ubi autem bonum non est, non potest esse corruptio vel privatio boni. Peccatum ergo non potest esse nisi in re bona. Sicut enim morbis ac vulneribus corrumpuntur corpora; quae, ut ait Aug. in Ench., cap. 11, sunt privationes boni ejus quod dicitur sanitas; ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum. Quid est enim aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Bonum enim minui malum est; quamvis quantumcumque minuatur, necesse est ut aliquid remaneat, si adhuc natura est. Non enim consumi potest bonum quod est natura, nisi et ipsa natura consumatur. Cum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo bono privat, non nocet. Nocet autem; adimit ergo bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur. Ac per hoc, nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum; sed bonum omnino malo carens, integrum bonum est. Cum vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est; nec malum unquam potest esse ullum, ubi est nullum bonum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videtur, cum vitiosa natura esse, mala natura esse dicitur, nisi malum esse quod bonum est, nec malum esse nisi quod bonum est. Hac connexione evidenter insinuatur malum non posse esse nisi in re bona; ubi etiam, licet absurdum videatur, manifeste dicitur esse malum, quod bonum est.
5. Quod ex praemissis sequitur, scilicet quod cum dicitur malus homo, dicitur malum bonum.
Ex quo colligitur nihil aliud significari cum dicitur
homo malus, nisi bonum malum. Unde August., in eodem op. subdit: Quid est malus homo, nisi mala natura? quia homo natura est. Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid aliud est malus homo, nisi malum bonum? Tamen eum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum, quia homo est; nec ideo bonum, quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa sit, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.
6. Quod regula dialecticorum de contrariis fallit in his, scilicet bono et malo.
Ideoque in his contrariis quae mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt, nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim potus aut cibus simul dulcis est, et amarus. Nullum simul corpus ubi album, ibi et nigrum; et hoc in multis ac pene in omnibus reperitur contrariis, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo esset malum, prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur, quoniam nihil est aliud corruptio quam boni exterminatio. Ex bonis ergo mala orta sunt, et nisi in bonis non sunt; nec fuit prorsus unde oritur ulla mali natura, nisi ex angeli et hominis natura bona, unde primitus orta est voluntas mala.
7. Epilogum facit ad alia transiturus.
Ex his aperitur quod primo et secundo supra investigandum diximus, scilicet, quae fuerit origo mali, et in qua re sit. Ex bona enim re ortum, et in re bona consistere praemissis testimoniis comprobatur.
8. Scientiae illi qua dictum est bonum esse malum, opponitur de prophetia quae ait: Vae his qui dicunt bonum malum!
Ad hoc autem quod dictum est, malum esse quod bonum est, quidam sic opponunt: Si bonum malum esse dicimus, incidimus in illam sententiam propheticam, Isaiae. 5, ubi legitur: Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum! Igitur si hanc maledictionem vitare volumus, nullatenus dicere debemus bonum esse malum, et e converso. Hoc autem August., in eodem lib. determinat, dicens: Id quod dictum est in prophetia, intelligendum est de ipsis rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus. Unde qui adulterium dicit bonum, in eum cadit illa prophetica detestatio; et in eum qui dicit malum hominem bonum, vel bonum esse iniquum. Qui enim dicit hominem, in quantum homo est, malum esse, et bonitatem esse iniquitatem, opus Dei culpat, quod est homo, et vitium hominis laudat, quod est iniquitas.
DISTINCTIO XXXV. QUID SIT PECCATUM.
1.
Post haec videndum est quid sit peccatum. Peccatum est, ut ait August., omne dictum, vel factum, vel concupitum, quod fit contra legem Dei. Idem in lib. de duabus Animabus: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat. In utraque assignatione, de actuali peccato agitur et mortali, non veniali. Ex prima descriptione ostenditur peccatum esse voluntas mala, sive locutio et operatio prava, id est, actus malus tam interior quam exterior; ex altera vero, tantum ostenditur esse actus interior. Voluntas enim, ut in superioribus dictum est, motus animi est, actus ergo interior est. Ambros. quoque, tom. 4, in lib. de Paradiso, c. 8, ait: Quid est peccatum, nisi legis divinae praevaricatio et coelestium inobedientia praeceptorum? Ergo in praevaricante peccatum est, sed in mandante culpa non est. Non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset. Non
consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset; quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, vel subsistere, vel eminere non posset. Ecce praevaricationem legis et inobedientiam definit Ambrosius esse peccatum.
2. Diversorum sententias de peccato ponit.
Quocirca diversitatis hujus verborum occasione, de peccato plurimi diversa senserunt. Alii enim dicunt voluntatem malam tantum esse peccatum, et non actus exteriores; alii, voluntatem et actus; alii neutrum dicentes, omnes actus esse bonos et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse, ut ait August. super Joan.: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est, peccatum quod nihil est, et nihil fiunt homines, cum peccant. Supra etiam dixit August. quod malum est privatio boni, vel corruptio boni; qui etiam, in lib. 83 Quaest., q. 36, ait: Summum malum nullum modum habet; caret enim omni bono. At modus aliquid boni est; non igitur est, quia nulla specie continetur, totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est. Item, tom. 3, in Dogmatibus ecclesiasticis, c. 56, dicitur malum vel malitiam non esse a Deo creatam, sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus creatus est. Idem etiam, tom. 6, in lib. contra Manichaeos, c. 8, quid sit peccatum ostendit, dicens: Peccare quid aliud est, nisi in veritatis praeceptis vel in ipsa veritate errare? Quod si non voluntate faciunt, peccatores injuste judicantur. Quid ergo in hac tanta varietate tenendum, quidve dicendum?
3. Vera sententia de peccato proponitur.
Sane dici potest, et libere tradi debet, peccatum esse actum malum interiorem et exteriorem, scilicet, malam cogitationem, locutionem, et operationem; praecipue tamen in voluntate consistit peccatum, ex qua, tanquam ex arbore mala, procedunt opera mala tanquam fructus mali.
4. Traditio quorumdam qui dicunt voluntatem malam et actum, in quantum sunt, esse naturas, et ideo bona; in quantum vero mala sunt, esse peccata.
Quidam autem diligenter attendentes verba Aug. quibus supra et in aliis Scripturae locis utitur, non indocte tradunt voluntatem malam et actus malos, in quantum sunt vel in quantum actus sunt, bona esse: in quantum vero mala sunt, peccata esse, qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt, in quantum actus est vel voluntas, et ex Deo auctore esse; in quantum vero inordinate et contra legem Dei fit, et fine debito caret, peccatum est; et ita in quantum peccatum est, nihil est. Nulla enim substantia est, nulla natura est.
5. Auctoritatibus probant voluntates et actus omnes esse bona in quantum sunt.
Quod autem voluntas omnis et actio bonum sit, in quantum est, ex eo probant quod ait Aug., tom. 4, in lib. 83 Quaestionum, q. 21: Deus boni tantummodo causa est, quocirca mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est; quae in quantum sunt, in tantum bona sunt. Item, ibidem, quaest. 27, probans nihil casu fieri in mundo, ait: Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus administratur, aliqua natura vel substantia est, quae ad opus providentiae non pertinet. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est; summum enim est illud bonum, cujus participatione sunt caetera bona, et omne quod mutabile est, non per se, sed boni illius participatione, in quantum est, bonum est; quod divinam etiam providentiam vocamus. Nihil ergo casu fit in mundo. His testimoniis innituntur ad ostendendum omne quod est, in quantum est, bonum esse. Unde idem Aug., tom. 3, in lib. 1, de Doct. christiana, cap. 32: Ille summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et caetera quae
sunt, nisi ab illo esse non possunt, et in tantum bona sunt, in quantum acceperunt ut sint.
6. Quid ex praedictis colligitur.
Ex praedictis colligitur atque infertur quia si mala voluntas, et mala actio est; in quantum est, bona est. Sed quis est qui diffitetur malam voluntatem esse, et malam actionem? Mala ergo voluntas sive actio, in quantum est, bonum est, et in quantum voluntas est vel actio, bonum similiter est; sed ex vitio mala est, quod vitium a Deo non est, neque aliquid est. Quod August., tom. 4, notasse videtur in lib. 83 Quaest., q. 3, dicens: Vitium est voluntas quo est homo deterior, quod vitium longe abest a voluntate Dei, ut ratio docet. Ex hoc loco probant voluntatem, in quantum vitiosa est, non esse a Deo; in quantum vitiosa est, peccatum est, ut aiunt, in quantum non habet ordinem nec finem debitum. Ita et actio, in quantum ex malo procedit, et ordinem non habet, et ad malum tendit.
7. Alia probatio, quod omnis actus in quantum est, bonus est.
Item et aliter probant omnem actum interiorem vel exteriorem, in quantum est, esse bonum, quia non esset actus malus, nisi esset res bona; quia non est aliqua res mala, nisi eadem res bona sit. Unde Aug. in Ench., cap. 13: Omnis natura bonum est; nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est, natura non esset. Non ergo potest esse malum nisi esset aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis nos compellit hoc dicere. §. Ex praemissis testimoniis asserunt omnes actus, in quantum sunt, esse res bonas; nec aliquid esse malum, id est, peccatum, nisi idem quoque secundum aliquid bonum sit; et omnium quae sunt, in quantum sunt, Deum auctorem praedicant: et ejus voluntate omnia esse quaecumque sunt, quae, in quantum sunt, naturae sunt.
8. Objectio contra illos qui dicunt omnes actus, in quantum sunt, esse bonos.
Quibus opponitur: Si omnia quae sunt, in quantum sunt, bona sunt, et naturae sunt; ergo adulterium, et homicidium, et similia, in quantum sunt, bona sunt, et naturae sunt, et Deo volente fiunt. Quod si est, tunc illi qui faciunt illa, bona agunt; quod penitus absurdum est. His vero sic illi respondent: dicunt equidem adulterium, homicidium, et hujusmodi, non simpliciter actus denotare, sed actuum vitia; actusque ipsos adulterii et homicidii, in quantum sunt, vel in quantum actus sunt a Deo esse, et bonas naturas esse, sed non in quantum adulterium et homicidium sunt. Et ideo non sequi dicunt, si actus qui homicidia et adulteria sunt, a Deo sunt, quod homicidia et adulteria a Deo sunt.
9. Alia illorum oppositio contra eosdem.
Item aliter eis opponitur: Si aliquid non est malum quod non sit natura vel res bona, quomodo ergo peccata sunt non credere in Deum, non ire ad ecclesiam, et hujusmodi, cum ista non sint naturae, imo omnino non sint? Non est enim aliquid, vel res, non ire ad ecclesiam, vel non credere et hujusmodi. Ad quod dicunt, his atque hujusmodi dictionibus quae videntur privationes simpliciter notare, et nihil ponere, quia per negationem dicuntur, vere aliqua poni, actusque per eas significari. Non credere enim in Christum incredulitatem dicunt; et nomine incredulitatis malum mentis actum significari. Ita etiam cum dicitur: Non ire ad ecclesiam malum est; non euntis contemptus significatur, id est, voluntas mala vel propositum; hoc est enim declinare a bono, et ideo malum est; sicut, e converso, declinare a malo, bonum est. Sicut ergo declinatio a malo, aliquid ponit, scilicet, voluntatem et propositum vitandi malum (non enim potest esse bonum quod omnino nihil est), ita declinatio a bono quod est significat, scilicet voluntatem et propositum mali. Et secundum hoc vera est et generalis illa peccati mortalis descriptio, quam supra posuit Aug., scilicet: Peccatum
est dictum, etc.
10. Utrum malus actus, in quantum peccatum est, sit privatio vel corruptio boni.
Potest etiam quaeri ab eisdem, cum peccatum sit, ut supra dictum est, privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum; utrum sit privatio vel corruptio boni in quantum peccatum est; vel non. Si enim in quantum peccatum est, corruptio boni est, cum corruptio vel privatio boni poena sit homini; in quantum ergo peccatum est, poena est. Quod si est, tunc in quantum peccatum est, bonum esse videtur, et a Deo esse. Si autem non in quantum peccatum est, corruptio est, quaeritur ergo secundum quid corruptio sit. Si enim corruptio est, et non in quantum peccatum est, cum non sit bonum, praeterquam in eo quod peccatum est; ergo in quantum bonum est, corruptio vel privatio boni est. §. Ad quod etiam ipsi dicunt actum malum non in quantum est, neque in quantum bonum est, esse privationem vel corruptionem boni, sed in quantum peccatum est; non tamen in quantum peccatum est, poena est, vel aliquid quod a Deo sit. Ut enim ex verbis praemissis Aug. colligitur, peccatum dicitur corruptio vel privatio active, non passive. Nam ideo malum vel peccatum dicitur corruptio boni, quia naturam bonam qualicumque privat bono. Nam si non privat aliquo bono, non nocet, ut supra Aug. ait. Nocet autem; adimit ergo bonum. Non autem nocet, nisi in quantum peccatum est; ergo in quantum peccatum est, privat bono. Itaque in quantum peccatum est, privatio est vel corruptio boni.
11. Quomodo in quantum peccatum est, possit corrumpere bonum, cum nihil sit.
Sed cum nihil sit in quantum peccatum est, quomodo potest bonum corrumpere vel adimere? Aug. te hoc docet in lib. de Natura boni, dicens: Abstinere a cibo non est aliqua substantia; tamen substantia corporis si omnino abstineatur a cibo, languescit et frangitur; sic non est substantia peccatum, eo tamen natura animae corrumpitur.
12. Quod peccatum proprie corruptio est animae, et quomodo.
Peccatum vero, id est, culpa, proprie animae corruptio est. Si autem quaeritur in quo possit corrumpi anima, in parabola illius qui incidit in latrones qui eum vulneraverunt et spoliaverunt, Luc, 10, clarescit. Incidit enim homo in latrones, quando per peccatum in potestatem diaboli traditur; et tunc per peccatum expoliatur gratuitis bonis, id est, virtutibus; et in naturalibus bonis vulneratur; quae sunt ratio, intellectus, memoria, et ingenium et hujusmodi, quae per peccatum obtenebrantur et vitiantur. Per peccatum etiam privatur illo bono, cujus participatione caetera bona sunt; quo tanto magis privatur, quanto magis se ab eo elongat.
13. Qualiter homo se elongat a Deo, scilicet per dissimilitudinem quam facit, hoc est peccatum.
Ab eo autem se elongat homo per peccatum, non loci distantia, quia ubique totus et praesens est omnibus, et omnia in ipso sunt, ut ait Aug. in lib.
83 Quaest., quaest. 20, t. 4, et ipse locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit et inhabitans; id autem anima munda intelligitur. Per peccatum ergo non secundum locum, aliquis longe fit a Deo; at in eo longe fit, quod ab ejus similitudine recedit; et tanto longius, quanto fit dissimilior. Illa autem, ut Aug. ait in lib. 83 Quaest., quaest. 23, quae participatione similia sunt Deo, recipiunt dissimilitudinem. At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo patris filius sit, ex nulla parte patri possit esse dissimilis; cujus participatione similia sunt, quaecumque Deo similia sunt, et illa possunt recipere dissimilitudinem. Nihil est autem quod hominem adeo Deo dissimilem faciat, quemadmodum peccatum. Cum autem peccatum sit privatio vel corruptio boni quae est in anima, est etiam privatio vel corruptio boni corporis; sicut corpus hominis privavit beneficio illius immortalitatis et impassibilitatis,
quam habuit ante peccatum.
14. An poena sit privatio boni?
Quaeri autem solet utrum et poena sit privatio vel corruptio boni. Ad quod facile responderi potest, si praedicta ad memoriam revocentur. Diximus enim supra, privationem vel corruptionem boni accipi active vel passive, id est, secundum efficientiam vel effectum. Ideoque privatio vel corruptio boni dicitur peccatum, et poena; sed peccatum secundum efficientiam, quia privat vel corrumpit bonum; poena autem secundum effectum, id est, secundum passionem, quae est effectus peccati. Aliud est enim culpa, aliud poena; alterum est Dei, id est, poena, alterum, diaboli vel hominis, id est, culpa.
DISTINCTIO XXXVI. QUOD QUAEDAM SIMUL SUNT PECCATA ET POENA PECCATI; QUAEDAM PECCATA ET CAUSA PECCATI, ALIA VERO PECCATA, ET CAUSA, ET POENA PECCATI.
1.
Sciendum est tamen quaedam sic esse peccata, ut sint etiam poenae peccatorum. Unde Aug., super illum locum ps. 57: Supercecidit ignis, et non viderunt solem, ait: Ignis superbiae et concupiscentiae et irae intelligitur. Istas poenas pauci vident; ideo eas maxime commemorat Apostolus in Epistola ad Romanos, et enumerat multa quae peccata sunt, et poena peccati. Inter primum enim peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni, media quae sunt, et peccata sunt, et poena peccati. Gregor. quoque super Ezech. ait: Contemnenti qui non vult poenitere ponit Deus offendiculum, ut scilicet gravius impingat. Peccatum enim quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati; aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Unde Moyses, Gen. 15: Nondum sunt completa peccata Amorrhaeorum. Et David inquit, psal. 68: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Et alius propheta, Osee: Sanguis sanguinem tetigit, id est, peccatum peccato additum est. Paulus quoque ait, Rom. 1: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, etc. Et item, 1 Thess. 2: Ut impleant, peccata sua semper. Joanni quoque per angelum dicitur Apoc. 22: Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ex his testimoniis colligitur peccatum aliquod et peccatum esse, et poenam peccati.
2. Ex praedictis quaestio oritur, scilicet an in quantum peccatum est, sit poena peccati.
Et ideo merito quaeritur utrum in quantum peccatum est, sit poena peccati. Quod non videtur, cum omnis poena peccati justa sit. Unde Aug., in lib. Retractationum: Omnis poena peccati justa est, et supplicium nominatur. Si ergo peccatum quod est peccatum et poena peccati, in quantum peccatum est, poena peccati est, cum omnis poena justa de justitia Dei veniat, videtur in quantum peccatum est justum esse et a Deo provenire. §. Ad quod illi respondent peccatum sic dici poenam peccati, quia per peccatum in quod merito praecedentis peccati homo labitur deserente Deo, corrumpitur bona natura. Sicut ignis aeternus dicitur poena malorum, quia eo cruciantur; nec tamen ipse cruciatus malorum ignis est, sed per ignem fit in homine. Ita per peccatum corrumpitur natura, et imminuitur bonum naturae; et est ipsa imminutio et corruptio boni, passio et poena, et non est essentialiter ipsum peccatum, per quod fit; sed ideo peccatum dicitur, ut praemissum est, quia per peccatum, illico ut peccat homo, fit in homine illa corruptio, quae tamen fit Deo auctore. Illa enim poena sive passio, quae est boni corruptio, a Deo est. Illius tamen, ut sic dicam, materia et causa est peccatum, quod a Deo non est. Quod videtur Augustinus, tom. 7, notasse et juxta hunc sensum intellexisse, cum ait in lib. de Praedestinatione sanctorum c. 10: Praedestinatione Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus. Sed praescivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est, omnia mala; quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut etiam poenae sint peccati, secundum illud Apostoli: Tradidit illos
Deus in passiones, etc., non tamen peccatum Dei est, sed judicium, scilicet poena. In Scriptura enim saepe nomine judicii poena intelligitur. Hic diligenter intendentibus insinuare videtur ea quae peccata sunt et poenae peccati, non in quantum peccata sunt, sed in quantum poenae, Dei esse. Nam cum dixisset Deum non esse facturum mala aliqua, id est, peccata, quia posset ei objici quaedam peccata esse etiam poenas peccati, et poena peccati omnis justa est, et ideo a Deo est; quasi determinando secundum quid faciat ea, vel secundum, quid non faciat, addidit reliqua. Juxta vero praedictam intelligentiam peccata sane dicuntur poenae, unde Apostolus, Rom. 1, appellat eas passiones ignominae, quia, ut ait auctoritas, licet quaedam peccata sint quae delectant, sunt tamen passiones naturae non nominandae, quia per ea corrumpitur natura.
3. Quod cum omne peccatum possit dici poena, non tamen omne est poena peccati.
Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici poena, non tamen omne potest dici poena peccati. Poena enim peccati, ut praedictum est, est illud cujus causa est aliud praecedens peccatum. Nam peccatum sic dicitur poena peccati respectu praecedentis, sicut dicitur causa peccati respectu sequentis. Quo fit ut idem peccatum et causa sit, et poena peccati; sed alterius peccati poena, et alterius causa; ut enim Gregorius, in Moral., ait: Peccatum quod poenitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati; ex illa quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum, sed poena peccati est, quia justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in alia cadat; quem enim liberare noluit, deserendo percussit. Proinde, ut Aug., tom. 7, lib. 5, contra Julianum, c. 3, ait: Praecedentis est haec poena peccati, et tamen etiam ipsa peccatum est. Judicio enim justissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus de quibusdam, sive deserendo, sive alio modo explicabili, sive inexplicabili, in passione ignominiae, ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa. Illa ergo peccata quae enumerat Apostolus, quia de superbia sunt, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Ecce ex his jam fit perspicuum quaedam peccata etiam poenas et causas peccati esse; et illud peccatum esse poenam peccati, quod causam praecedentem habet peccatum; atque illud peccatum esse causam peccati, quod est meritum sequentis culpae.
4. Ex praedictis videtur significari ipsa eadem quae peccata sunt, esse et poenas peccati.
Sed cum ait crimina criminibus vindicari, videtur insinuare ea ipsa quae peccata sunt, essentialiter esse poenas peccati, id est, punitiones peccati. Ad hoc autem inquiunt illi haec et similia dicta esse secundum rationem praedictam: et ideo intelligenda fore secundum praemissam expositionem. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi. .
5. Quod nobis obviat veritati si quis dicat ipsa peccata esse poenas peccati essentialiter.
In nullo tamen praejudicium factum veritati putatur, si quis dicat ipsa eadem quae peccata essentialiter, ut ita dicam, esse poenas, id est, punitiones peccatorum praecedentium, quae justae sunt et a Deo sunt. Nec tamen in quantum peccata, a Deo sunt; nec in quantum peccata sunt, poenae peccati sunt: et tamen in quantum peccata sunt, privationes boni sunt, sed, ut supra dictum est, causaliter et active dicuntur privationes.
6. Aperte ostendit peccata quaedam esse poenam peccati, et poenam ipsam justam esse a Deo.
Quod autem quaedam peccata poenae sint, et ipsa poena justa sit et a Deo sit, evidenter tradit Aug., tom. 1, in lib. Retractationum, c. 9; et lib. de liber. Arbitr, l. 3, c. 18, ita dicens quaedam necessitate fieri
ab homine quae mala sunt, et eadem justa poena peccati sunt. Sunt, inquit, quaedam necessitate facta improbanda, ubi homo vult recte facere et non potest. Unde et illud Apostoli, Rom. 7: Non quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago. Et illud, Gen. 2: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi adversantur, ut non ea quae vultis faciatis, sed haec omnia ex illa mortis damnatione sunt. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est homocum haec facit, ea utique facit quae debet. Si autem homo, quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut sit bonus, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se esse debere videt, poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena si peccati poena est, justa est, et supplicium nominatur. Si autem injusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa est haec poena, et pro peccato aliquo impenditur. Non enim quisquam injuste dominans aut surripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito tanquam invalidiori, ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena justa de damnatione hominis veniat. His atque aliis pluribus testimoniis docetur quaedam esse peccata et poenas peccati essentialiter. Aug., lib. 3 de libero Arbitrio; c. 18, tom. 8
7. De quibusdam quae sine dubio peccata sunt et poenae, ut ira, invidia.
Praeterea nullatenus ambigendum est quaedam peccata absque ullo scrupulo poenas esse, ut invidia, quae est dolor alieni boni, et ira; quae etiam non in quantum poenae sunt, peccata sunt; ita etiam de cupiditate et timore, et aliis hujusmodi, sentiendum est. Unde Aug., in lib. 83 Quaestionum, quaest. 77, tom. 4, ait: Omnis perturbatio, passio; omnis cupiditas, perturbatio. Omnis ergo cupiditas, passio. Omnis vero passio cum est in nobis, ipsa passione patimur. Omnis ergo cupiditas cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in quantum cupiditas est, patimur ea. Omnis autem passio in quantum ipsa patimur, non est peccatum; ita et de timore. Non enim consequens est ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum, quia multa sunt peccata quae patimur, sed non in quantum patimur eis.
8. Quod verbis Augustini praemissis quaedam sententia Hieronymi obviare videtur.
Illud autem diligenter est annotandum, quod supra positis verbis August. dicentis quaedam necessitate facta esse improbanda et mala, videtur obviare quod Hieron. ait in Explanatione fidei, in tom. 4, ad Damasum papam. dist. 28, hujus 2; quod licet supra sit positum, tamen ut perfectius sciatur, iterare non piget. Execramur, inquit, eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari. Et paulo post: Et tam illos errare dicimus, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Ecce Hieronymus dicit errorem esse, si quis dicat hominem vitare peccatum non posse, qui autem dicit quaedam necessitate fieri, quaedam dicit non posse vitari. Cum ergo id Augustinus dicat, videtur aut erroris esse quod tradit, aut non esse verum quod Hieron. ait.
9. Determinatio contrarietatem submovens de sanctorum medio.
Ad quod dici potest, quia Augustinus secundum statum hujus miseriae illud tradidit, ubi et venialia peccata inclusit. Hieron. vero tantum de mortalibus peccatis loquitur, quae unusquisque gratia illuminatus vitare valet; vel de homine
secundum statum liberi arbitrii ante peccatum, illud ait.
10. Epilogum facit ad alia transiturus.
Satis diligenter eorum posuimus sententiam, qui dicunt omnes actus naturas bonas esse, et in quantum sunt bonos esse. In quo tractatu quaedam interseruimus, quae non ex eorum tantum persona accipienda sunt, quia ab omnibus catholice sapientibus absque haesitatione tenentur; atque auctoritatum testimoniis et rationibus eorumdem traditionem munivimus, qui dicunt omnes actus essentia sui, id est, in quantum sunt, esse bonos, quosdam vero in quantum inordinate fiunt, peccata esse. Addunt quoque quosdam non tantum essentia, sed etiam genere, bonos esse, ut reficere esurientem, qui actus est de genere operum misericordiae; quosdam vero actus absolute ac perfecte bonos dicunt, quos non solum essentia vel genus, sed etiam causa et finis, commendat: ut sunt illi qui ex bona voluntate proveniunt, et bonum finem metiuntur.
DISTINCTIO XXXVII. ALIORUM PONIT SENTENTIAM QUI DICUNT MALOS ACTUS NULLO MODO ESSE A DEO, NEC ESSE BONOS SIVE IN EO QUOD SUNT, SIVE ALIO MODO.
1.
Sunt autem et alii plurimi longe aliter de peccato et de actu sentientes: asserunt enim voluntatem malam et actum malum peccata esse, et nulla ratione bona, nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt. Sine eo namque, ut ait evangelista Joan., c. 1, factum est nihil, id est, peccatum quod dicitur esse nihil; non quia non sit actio vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia a vero esse separat homines, et ad malum trahit; et sic ad non esse deducit. Qui enim a summi boni participatione recedunt, quod solum vere ac proprie est, merito non esse dicuntur. Ideoque Augustinus, tom. 9, tract. 1, dicit super Joannem, peccatum nihil esse, nihilque fieri cum peccant homines. Hac ergo ratione astruunt peccatum nihil esse, qui a vero esse hominem elongat. Voluntatem malam atque actionem sive locutionem malam peccatum esse dicunt, quia praevaricatio et inobedientia haec sunt, et contra legem Dei fiunt, quae tamen sunt, sed ab homine vel diabolo, non a Deo. Nullatenus enim haec a Deo esse dicunt, sive in quantum sunt, sive alio modo.
2. Qualiter determinent verba Augustini praemissa, quibus ait: Omne quod est, in quantum est, bonum est.
Illa quoque Augustini verba quibus dicit omne quod est, in quantum est, bonum esse et Deum habere auctorem, de natura sive de substantiis tantum accipienda fore tradunt. Substantiae vero nomine atque naturae dicunt significari substantias ipsas, et ea quae naturaliter habent, scilicet quae concreata sunt eis; sicut anima naturaliter habet intellectum et ingenium, et voluntatem et hujusmodi, quod ex verbis Augustini praemissis colligitur, ubi hominem appellat bonam naturam, et malum hominem malam naturam. Secundum hanc ergo assertionem vel acceptionem mali actus non sunt naturae vel substantiae, nec etiam boni actus, quod utique videtur Augustinus innuere in lib. Retractationum, c. 30, distinguens inter substantias sive naturas, et bonas actiones sive malas. Aperiens enim quomodo intelligendum sit quiddam in lib. de vera Religione ab eo traditum, ait: Hoc de substantiis atque naturis dictum est. Inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. Aperte hic videtur dividere inter naturas sive substantias, et actiones sive peccata. Ideoque asserunt praefati doctores, actiones interiores vel exteriores non esse naturas vel substantias; quae si malae sunt, peccata sunt, neque a Deo sunt. Quod vero mali actus non sint naturae, August. videtur notare in prima responsione contra Pelagianos ita dicens: Opera diaboli quae vitia dicuntur, actus sunt, non res. Idem in quarta responsione,
ibid., in principio: Omne malum natura non est, sed actus accidens alicui ex defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit; quia natura est omne quod fecit. Item, ibid.: Omne quod natura bonum est, Deus ex nihilo fecit, non diabolus.
3. Secundum hoc res aliquae sunt quae a Deo non sunt, quibus homines mali sunt.
Ex quo colligitur res aliquas esse quae a Deo non sunt, eisque homines mali sunt. Quod nihilominus et ipsi concedunt, innitentes verbis Augustini superius positis, qui in Ench., cap. 19, determinans illa verba prophetae, Isai. c. 5: Vae his qui dicunt bonum malum! dicit de ipsis rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus hoc esse intelligendum. Sunt ergo aliquae res quibus homines mali sunt. Id autem, quo homo fit deterior, a Deo non est; quia, ut ait Augustinus in t. 4, libro 83 Quaest., q. 3: Deo auctore non fit homo deterior. Non est ergo Deus auctor rerum quibus homo deterior fit. At sunt aliquae res, ut dictum est, quibus homines mali fiunt, quia peccata ipsae sunt. Ideoque Scriptura in pluribus contestatur locis, Deum non esse auctorem malorum, id est, eorum quae peccata sunt.
4. Ex parte eorum praemissae opponitur sententiae in illo verbo: Deus auctor malorum non est.
In hoc autem verbo superiorum sententiae recte opponitur, qui dicunt Deum non esse auctorem eorum quae mala sunt, in quantum mala sunt, sed in quantum sunt; et in quantum mala sunt, dicunt ea nihil esse. Quid ergo mirum si Deus dicitur non esse auctor eorum in quantum nihil sunt, cum nihili nullus auctor existere queat? Ideoque cum dicitur Deus esse auctor omnium quae sunt, bonorum isti subintelligi volunt. Bona autem illa esse dicunt, quae naturaliter sunt. Ea vero naturaliter esse dicunt, non solum quae substantiae sunt vel concreata substantiis, qualiter supra acceperunt, sed omnia quae naturam non privant bono. Et ita secundum eosdem multiplex in Scripturis fit intelligentia, ubi de natura sive de substantia, vel de his quae naturaliter sunt, sermo occurrit. Sed super illum locum psal. 68: Non est substantia, ita Augustinus, tom. 8, de substantia disseruit, ut praemissae sententiae videatur consentire dicens: substantia intelligitur illud quo sumus quidquid sumus, homo, pecus, terra, sol: omnia ista substantiae sunt; eo ipso quo sunt naturae, ipsae substantiae dicuntur. Nam quod nulla est substantia, nihil omnino est; substantia ergo est aliquid esse. Deus fecit hominem substantiam, sed per iniquitatem lapsus est homo a substantia in qua factus est; iniquitas quippe ipsa non est substantia. Non enim iniquitas est natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversio quam fecit homo. Naturae omnes per ipsum factae sunt; iniquitas per ipsum non facta est, quia iniquitas non est substantia. In illo hymno trium puerorum universa creatura laudans Deum commemoratur. Laudant enim omnia Deum, sed quae fecit Deus. Laudat ibi serpens Deum, sed non avaritia. Omnia reptilia ibi nominata sunt, sed non aliqua vitia. Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus, et vitia non sunt substantia. Intendant diligenter his verbis praemissarum assertores sententiarum, et percipere poterunt rationem et causam dictorum, ubi Scriptura de natura vel substantia mentionem facit. Illarum vero sententiarum judicium prudenti lectori, cui utriusque sententiae notitiam plenarie dedimus, arbitrio relinquimus, ad ea quae adhuc nobis supersunt tractanda festinantes.
5. Quod de peccato non de poena intelligitur, cum dicitur: Deus non est auctor mali.
Cum igitur in hoc omnes consentiant catholici tractatores, scilicet quod Deus non est auctor malorum, cavendum est tamen ne malorum nomine poenas sicut peccata, generaliter includas. Poenarum enim Deus auctor est, sicut ipse per prophetam ait, Amos 3: Non est malum in civitate quod Deus non fecerit. Item Isai. 45, ex persona sua ait: Ego sum Deus, creans malum, et faciens bonum. Ecce hic dicitur creasse et fecisse malum; sed mali nomine poena intelligitur,
non peccatum: sicut e converso, cum dicitur Deus non esse auctor malorum, nomine mali peccata intelliguntur. Ideoque Aug., qui dixerat, tom. 4, in lib. 83 Quaest., l. 1, c. 26, q. 21, quod Deus auctor mali non sit, in libro 1 Retractationum quomodo intelligendum sit aperit, dicens: Videndum est ne male intelligatur quod dixi: Deus auctor mali non est, qui et omnium quae sunt auctor est; quia in quantum sunt, in tantum bona sunt. Et ne hinc putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est his qui puniuntur; sed hoc ita dixi, sicut dictum est, Sap. 1: Deus mortem non fecit; cum alibi scriptum sit, Eccl. 11: Mors et vita a Domino est. Malorum ergo poena quae a Deo est, malum est quidem malis; sed in bonis Dei operibus est, quoniam justum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod justum est. Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud pro quo mors infligitur, id est, peccatum. Audisti, lector, causam dictorum, ex qua sana intelligentia firmatur, cum dicitur: Deus non auctor mali, et: Deus mortem non fecit.
DISTINCTIO XXXVIII. DE VOLUNTATE ET EJUS FINE, EX QUO ET IPSA JUDICATUR.
1.
Post praedicta, de voluntate ejusque fine disserendum est. Sciendum ergo est quod ex fine suo, ut ait Aug., voluntas cognoscitur utrum recta an prava sit. Finis autem bonae voluntatis beatitudo est, vita aeterna, ipse Deus. Malae vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud in quo non debet voluntas quiescere. Finem vero bonum insinuat Propheta dicens: Omnis consummationis vidi finem, etc. Charitas ergo cujus latum mandatum est, finis omnis consummationis est, id est, omnis bonae voluntatis et actionis, ad quam omne praeceptum referendum est. Unde Aug., in Ench., lib. 11, de Trin., c. 6, t. 3: Omnia praecepta divina referuntur ad charitatem. De qua dicit Apostolus, 1 Tim. 1: Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Omnis itaque praecepti finis charitas est, id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae, vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad charitatem quae est dilectio Dei et proximi, nondum fit quemadmodum oportet fieri, quamvis fieri videatur. Tunc enim recte fiunt quae mandat Deus, et quae consilio monet, cum referuntur ad dilectionem Dei et proximi. His verbis aperte insinuatur quis sit rectus finis voluntatis sive actionis bonae, scilicet charitas, quae et Deus est, ut supra ostendimus.
2. Quod Deus est finis omnis bonae actionis, quia charitas est; nec tantum Spiritus sanctus, sed etiam Christus, et Pater; nec hi sunt tres fines, sed unus.
Qui ergo charitatem sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem; unde et Christum finem legis ad justitiam dicit Apostolus, Rom. 10, esse omni credenti. Et recte dicitur Christus finis legis ad justitiam, quia, ut ait Aug. in libro Sententiarum Prosperi, in Christo lex justitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio ex ipso, et in ipso est; et ultra quem non est quo spes se extendat. Finis fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quo amplius possit venire, sed habet id in quo debeat permanere. Finis ergo rectus atque supremus Deus Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus, nec hi tres sunt tres fines, sed unus finis, quia non tres dii, sed unus Deus.
3. Quod omnes bonae voluntates unum habent finem; et tamen quaedam bonae diversos fines sortiuntur.
Sed quaeritur utrum omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem? De hoc August., in 11 lib. de Trin., cap. 6, ita ait: Aliae atque aliae voluntates suos proprios fines habent; qui tamen referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam, quae non referatur ad aliud, sed amanti per seipsam sufficiat, quemadmodum
voluntas videndi finem habet visionem, et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestrae visionem. Altera vero est voluntas per fenestram videndi transeuntes, cujus item finis est visio transeuntium. Ad quod etiam praedictae referuntur voluntates. Item (ibidem) rectae sunt voluntates, et omnes sibimet religatae, si bona est illa ad quam cunctae referuntur. Si autem prava est, pravae sunt omnes; et ideo rectarum voluntatum connexio iter quoddam est ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur. Pravarum autem et distortarum voluntatum implicatio vinculum est, quo alligabitur qui hoc agit, ut projiciatur in tenebras exteriores, Matth. 22. His auctoritatum testimoniis evidenter monstratur plures in fidelibus rectas esse voluntates proprios ac diversos fines habentes; et tamen unum eumdemque, quia omnes referuntur ad unum qui est finis finium; de quo paulo ante diximus; ita e converso forte est et in malis.
4. Quaedam huic sententiae videntur adversari.
Verumtamen huic sententiae, qua dictum est fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri, et tamen ad unum referri, videtur obviare quod alibi August. admonet, ne scilicet nobis duos fines constituamus, ita inquiens in lib. de Sermone Domini in monte, tom. 4, c. 24: Non debemus ideo evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur ut illud impleatur. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis, Matth. 6. Non dixit: Primum quaerite regnum Dei, et deinde quaerite ista, quamvis sint necessaria; sed ait: Haec omnia adjicientur vobis, id est, haec consequentur si illa quaeratis, ne cum ista quaeritis, illinc avertamini; aut ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatis, et ista necessaria propter illud, ergo propter regnum Dei tantum debemus operari omnia, non solam vel cum regno Dei mercedem corporalem meditari. Ecce hic aperte dicit ne duos fines nobis constituamus, sed unum tantum, id est, regnum Dei, cum supra dixerit bonas voluntates alias et alias proprios habere fines.
5. Hic ostenditur quomodo, licet videantur, non repugnent praedicta.
Haec autem sibi non repugnare animadvertit, qui verbis praemissis simplici oculo diligenter intendit; qui enim dixit, ne duos fines nobis constituamus, sed omnia propter regnum Dei faciamus, ipse praemisit quod debemus manducare ut evangelizemus. Cum autem hoc ita facimus, actionis illius finem Evangelium constituimus; sed et hunc finem ad regnum Dei referimus. Manducamus enim propter Evangelium, et manducamus et evangelizamus propter regnum Dei. Duos igitur fines nobis in manducando constituimus. Sed ita facientes numquid peccamus? Absit. Nam et ipse sic facere suadet, si diligenter ejus verba inspiciamus. Cum ergo ait, ne duos fines nobis constituamus, fines in diversa tendentes intelligi voluit, scilicet quorum alter ad alterum non referatur; ita et cum dicit, propter regnum Dei tantum omnia agenda, nec cum ipso mercedem temporalem meditandam, ita intelligendum est, ut non appetendo meditemur cum regno mercedem temporalem, ita quod non propter regnum, sed propter se, ut scilicet regnum propter se appetamus, et ista propter illud, sicut ipse docet. Si enim petimus vitam aeternam, petimusque etiam temporalia a Deo, Luc. 12; si ea petimus propter vitam aeternam, non offendimus; neque sinistra tunc scit quid facit dextera, Matth. 6, quia mercedem temporalem non propter se meditamur, sed propter regnum Dei, ut sit laeva sub capite, et dextera in amplexu, Cant. 2. Alioqui si haec temporalia propter se quaerimus sicut aeterna, miscetur dextrae sinistra. Ideoque cum Dominus dixerit, Matth. 6: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut viacamini ab eis, alibi ait: Matth. 5: Sic luceant opera vestra bona coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Propter Deum ergo omnia facienda sunt, ut
omnia quae facimus, omniumque fines, ad eum referamus.
6. De differentia voluntatis, intentionis, et finis.
Solet etiam quaeri quid distet inter voluntatem, et intentionem, ac finem. Ad quod dici potest inter voluntatem et finem certo atque evidenti modo distingui, quia voluntas est qua volumus aliquid; finis vero voluntatis est, vel illud quod volumus, per quod impletur ipsa voluntas; vel potius aliud propter quod illud volumus. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur; quae diligens ac pius lector in Scriptura ubi haec occurrunt, discernere studeat. Finis vero voluntatis est delectatio bona vel mala, ad quam nititur quisque pervenire. Unde August. super illum locum psal.: Scrutans corda et renes, sic ait: Deus solus scrutatur corda, id est, quid quisque cogitet; et renes, id est, quid quemque delectet; quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque pervenire. Et paulo post: Opera nostra quae sunt in dictis et factis, possunt homines videre; sed quo animo fiant, et quo venire cupiant, solus Deus videt, qui cum videt cor esse in coelo, et non delectari nos in carne, sed in Domino, id est, cum bonae sunt cogitationes et earum fines, dirigit justum. Idem super alterius psal. locum illum, scilicet: In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum, dicit: Pes animae amor est, quia si pravus est, dicitur cupiditas vel libido; si rectus, dicitur charitas. Eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est, ad delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem laetatur. Finis ergo voluntatis, ut praemissum est, dicitur et illud quod volumus, et illud propter quod volumus; et intentio ad illud respicit propter quod volumus, et voluntas ad illud quod volumus; ut, verbi gratia, si velim esurientem reficere ut habeam vitam aeternam, voluntas est qua volo reficere esurientem, cujus finis est refectio esurientis; intentio vero est, qua sic ad vitam pervenire volo. Finis vero supremus est ipsa vita, ad quam et alius finis refertur.
7. An illa intentio sit voluntas.
Sed quaeritur utrum intentio talis sit voluntas, et si voluntas est, an in hoc opere sit una eademque voluntas, qua volo reficere esurientem, et qua volo habere vitam aeternam. Videtur nempe talis intentio voluntas esse: ut enim voluntas est qua volo reficere pauperem, ita et voluntas est qua per illud volo habere vitam. Et alia quidem videtur voluntas esse qua volo habere vitam, et alia qua pauperi subvenire volo. Sed ista ad illam refertur. Nam etsi hoc ita placeat, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat, nondum est tamen illud quo tenditur, sed hoc ad illud refertur, ut illud deputetur tanquam patria civis, istud vero tanquam refectio vel mansio viatoris. Aug., lib.
11 de Trinit., c. 6. Et sunt istae voluntates affectus sive motus mentis, quibus quasi gressibus vel passibus tenditur ad patriam. Sicut ergo altera est voluntas videndi fenestras, ut supra docente August. didicimus, altera quae ex ista nectitur, voluntas scilicet per fenestras videndi transeuntes; ita nonnullis alia videtur esse voluntas eleemosynas dandi pauperi, alia voluntas habendi vitam. Alii autem putant quod una sit voluntas et hic et ibi, sed propter subjectorum multiplicitatem diversitas memoratur voluntatum. Caeterum quodlibet horum verum sit, illud nulli in ambiguum venit, quin voluntas ex suo fine pensetur utrum recta sit an prava, peccatum an gratia; et quin nomine intentionis aliquando finis, aliquando voluntas intelligatur.
DISTINCTIO XXXIX. CUM VOLUNTAS SIT DE HIS QUAE HOMO NATURALITER HABET, QUARE PECCATUM FORE DICATUR, CUM NULLUM ALIUD NATURALE PECCATUM SIT.
1.
Hic autem oritur quaestio satis necessaria, ex superioribus causam trahens. Dictum est enim supra, voluntatem inesse naturaliter homini, sicut intellectus
et memoria. Quae autem homini naturalia sunt, quantumcumque vitientur, bona tamen esse non desinunt, quia non valet vitium bonitatem in qua Deus eam fecit, penitus consumere; ut, verbi gratia, intellectus, vel ratio, et ingenium, ac memoria, etsi vitiis ac peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt, nec peccata nominantur; sicut Augustinus de ratione quae est imago Dei, in qua facti sumus, evidenter ostendit, in 15 lib. de Trinitate, cap. 8. Haec est, inquit, imago in qua homines sunt creati, qua caeteris animalibus praesunt; quae creatura in rebus creatis excellentissima, cum a Deo justificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona. Haec autem imago, ratio est vel intellectus. Cum ergo voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, etsi aliquando vitiis subjaceat? Ad hoc facile respondent qui dicunt omnia quae sunt, in quantum sunt, bona esse; quia et ipsam voluntatem, in quantum est, vel in quantum voluntas est, ut supra posuimus, bonum esse asserunt; sed in quantum inordinata est, mala est et peccatum. Ubi potest ab eis rationabiliter quaeri si voluntas, in quantum inordinata est, peccatum est, quare ergo intellectus, ratio, et ingenium et hujusmodi, cum inordinata sunt, peccata non sunt? Inordinata vero sunt, sicut voluntas, cum ad rectum finem non tendunt, eorumque actus praevaricationes existunt. Ad quod illi dicunt voluntatis nomine aliquando vim, scilicet, naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. Vis autem ipsa naturaliter animae insita, nunquam peccatum est, sicut nec vis memorandi vel intelligendi, sed actus hujus vis qui voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est.
2. Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sint peccata.
Sed adhuc quaeritur quare hujus naturalis potentiae actus peccatum sit, si aliarum potentiarum actus peccata non sunt, scilicet, potentiae memorandi, cujus actus est memorare, et potentiae intelligendi, cujus actus est intelligere. Ad quod et ipsi dicunt quia alterius generis est actus ille voluntatis, quam actus memoriae vel intellectus. Hic enim actus est ad aliquid adipiscendum vel non admittendum, qui non potest esse ex malis, quin sit malus. Velle enim mala malum est, sed intelligere vel memorare mala malum non est. Quamvis eorum quidam etiam hos actus malos esse interdum non improbe asserant. Memorat enim interdum quis malum ut faciat, et quaerit intelligere verum ut sciat impugnare. Ecce qualiter solvitur praemissa quaestio ab his qui tradunt omnia esse bona in quantum sunt. Qui vero dicunt voluntates malas peccata esse, et nullo modo bona, brevius respondent, dicentes actum voluntatis non esse de naturalibus; sed vim ipsam et potentiam volendi, quae semper bonum est, et in omnibus est, etiam in parvulis, in quibus nondum est ejus actus.
3. Quomodo intelligendum sit illud: Et homo etiam qui servus est peccati, naturaliter vult bonum.
Praeterea quaeri solet quomodo intelligendum sit quod ait Ambr., in tom. 4 commentarii ad cap. 7 ad Rom.: Non enim quod volo, illud ago, sed quod nolo, illud facio. Dicit enim quod homo subjectus peccato facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Sed voluntas haec semper caret effectu, nisi gratia Dei adjuvet et liberet. Si homo subjectus peccato est, vult quidem malum et operatur, quia servus est peccati, et ejus voluntatem, sicut supra dixit Augustinus, c. 18, libenter facit. Quomodo ergo naturaliter vult bonum? An est eadem voluntas, id est, idem motus, quo libenter peccato servit, et quo naturaliter vult bonum? Si non eadem voluntas, quae ergo istarum est, qua cum homo justificatur, a servitute peccati liberatur? Ut enim disseruimus superius, gratia Dei voluntatem hominis liberat et adjuvat, quae voluntatem hominis praeparat adjuvandam et adjuvat praeparatam. Sed quae est illa voluntas, an illa quae naturaliter vult
donum? an illa quae libenter servit peccato, si tamen duae sunt voluntates? Proposita est quaestio profunda, quae varia a diversis expositione determinatur. Alii enim dicunt duos esse motus: unum quo vult bonum naturaliter. Quare naturaliter, et quare naturalis dicitur? Quia talis fuit motus naturae humanae in prima conditione, in qua creati sine vitio sumus, quae proprie natura dicitur. Fuit enim homo creatus in voluntate rectus. Unde in lib. de Fide ad Petrum, tom. 3, c. 25, scriptum est: Firmissime tene primos homines bonos et rectos esse creatos cum libero arbitrio, quod possent si vellent propria voluntate peccare, eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse. Recte ergo dicitur homo naturaliter velle bonum, quia in recta et bona voluntate conditus est. Superior enim scintilla rationis, quae etiam, ut ait Hieron., in Cain non potuit extingui, bonum semper vult, et malum semper odit. Alium autem dicunt motum esse quo mens relicta superiorum lege subjicit se peccatis, eisque oblectatur. Iste motus, ut aiunt, antequam adsit alicui gratia, dominatur et regnat in homine, alterumque deprimit motum; uterque tamen ex libero arbitrio est. Veniente autem gratia ille malus motus eliditur, et alter naturaliter bonus liberatur, et adjuvatur ut efficaciter bonum velit. Ante gratiam vero licet naturaliter homo velit bonum, non tamen absolute concedi oportet bonam habere voluntatem, sed potius malam. Alii autem dicunt unam esse voluntatem, id est, unum motum, quo naturaliter vult homo bonum, et ex vitio vult homo malum, eoque delectatur: et in quantum vult bonum, naturaliter bonus est; in quantum malum vult, malus est.
DISTINCTIO XL. AN EX FINE OMNES ACTUS PENSARI DEBEANT, UT SIMPLICITER BONI VEL MALI DICANTUR.
1.
Post haec de actibus adjiciendum videtur utrum et ipsi ex fine, sicut voluntas, pensari debeant boni vel mali. Licet enim secundum quosdam omnes boni sint, in quantum naturaliter sunt; non tamen absolute dicendi sunt omnes boni, nec omnes remunerabiles, sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni. Nam simpliciter ac vere sunt boni illi actus, qui bonam causam et intentionem, id est, qui voluntatem bonam comitantur, et ad bonum finem tendunt; mali vero simpliciter dici debent qui perversam habent causam et intentionem. Unde Ambros. ait: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Et August. super psal. 31: Nemo computet bona opera sua ante fidem. Ita enim videntur mihi esse ut magnae vires, et cursus celerrimus praeter viam; quia ubi ipsa fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit attendat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. His testimoniis insinuari videtur ex affectu et fine opera bona esse vel mala. Quibus consonat quod Veritas in Evangelio, Matth. 7, ait: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Nomine arboris non natura humanae mentis, sed voluntas intelligitur; quae si mala fuerit, non bona, sed mala opera facit; si vero bona fuerit, bona, non mala opera facit.
2. Utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala.
Sed quaeritur utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala. Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes, ut nec boni nec mali per se sint, sed ex intentione bona bonus, et ex mala malus sit omnis actus. Secundum quos quilibet actus potest esse bonus, si bona intentione geratur. Aliis autem videtur quod quidam actus in se mali sint, ita ut non possint esse nisi peccata, etiam si bonam habeant causam; et quidam in se boni, ita ut etsi
malam habeant causam, non tamen boni esse desinant. Quod testimonio Augustini confirmant, qui dicit bonum aliquando non bene fieri. Quod enim quis invitus vel necessitate facit, non bene facit; quia non bona facit intentione, ut ait Augustinus, tom. 8, tract. 8, super 1 Joan. Servilis, inquit, timor non est in charitate; in quo quamvis credatur Deo, non tamen in Deum; et si bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit etiamsi bonum est quod facit. Ecce habes quod aliquis non bene facit illud quod bonum est. Facit ergo quod bonum est intentione non bona. Ideo asserunt illi quaedam opera esse talia, quae sic bona sunt, quod mala esse non possunt, quocumque modo fiant; sicut e converso, quaedam sic sunt mala, ut non possint esse bona, quacumque ex causa fiant. Alia autem esse opera quae ex fine vel causa bona sunt vel mala, et ad illa referunt sanctorum testimonia, quibus ex affectu vel intentione judicium operum pensari dicunt. Tripartitam edunt isti differentiam actuum.
3. Aliter Augustinus sentire videtur, qui dicit opera hominis esse bona vel mala ex intentione et causa, praeter quaedam quae per se peccata sunt.
Sed Augustinus evidentissime docet in libro contra mendacium, cap. 7, in tom. 4, omnes actus secundum intentionem et causam judicandos bonos vel malos, praeter quosdam, qui ita sunt mali, ut nunquam possint esse boni etiamsi bonam videantur habere causam. Interest, inquit, plurimum qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat. Sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Et quippe opera hominum, si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per seipsa peccata: sicut victum praebere pauperibus bonum est, si fit causa misericordiae cum recta fide: et concubitus conjugalis quando fit causa generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. Haec rursus mala sunt, si malas habeant causas: velut si jactantiae causa pascitur pauper, aut lasciviae causa cum uxore concumbitur, aut filii generentur non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum vero opera ipsa per se peccata sunt, ut furta, stupra, blasphemiae, quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse; vel, quod est absurdius, justa peccata esse? Quis dicat: Furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus; aut: Falsa testimonia proferamus, non ut inde innocentes laedantur, sed potius salventur? Duo enim bona hic sunt: ut inops alatur, et innocens non puniatur. Aut quis dicat adulterium esse faciendum, ut per illam cum qua fit, homo de morte liberetur? Testamenta etiam vera cur non supprimimus, et falsa supponimus, ne haereditates habeant qui nihil boni agunt, sed hi potius quilindigentes adjuvant? Cur non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala? Cur non ab immundis meretricibus quas ditant stupratores, rapiat divitias vir bonus, ut indigentibus eas largiatur, cum nullum malum malum sit si pro bono fiat? Quis hoc dicat, nisi qui res humanas moresque conatur et leges subvertere? Quod enim facinus non dicatur recte fieri posse, nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo non timeatur supplicium, sed speretur et praemium; si semel consenserimus in malis actibus, non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum, ut quaecumque pro bonis fiant causis, nec ipsa mala esse judicentur? At justitia merito punit eum qui dicit se subtraxisse superflua diviti, ut praeberet pauperi; et falsarium qui alienum corrumpit testamentum, ut is esset haeres qui faceret eleemosynas largas, non ille qui nullas; et eum qui se fecisse adulterium ostendit, ut per illam cum qua fecit, hominem de morte liberaret. Sed dicet aliquis: Ergo aequandus est fur cuilibet furi qui voluntate misericordiae furatur? Quis hoc dixerit? Sed horum duorum non ideo quisquam est bonus, quia pejor est unus. Pejor enim est qui concupiscendo, quam qui miserando furatur. Sed si furtum omne peccatum est
ab omni furto abstinendum est. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit gravius, aliud levius peccatum? Nunc autem quaerimus quis actus peccatum sit vel non; non quid gravius sit vel levius. Intende, lector, propositis verbis tota mentis consideratione, quae non inutilem habent exercitationem; et dignosces quis actus sit peccatum, qui, scilicet, malam habeat causam; nec ille tantum, quia sunt nonnulli actus qui etsi bonam habeant causam, tamen peccata sunt, ut supra positum est. Ex quo consequi videtur quia non semper ex fine judicatur voluntas sive actio mala, sicut in illis quae per se peccata sunt. Illa enim cum quis gesserit pro aliqua bona causa, bonum videtur habere finem; nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava. In quibus aliqui ponunt actum Judaeorum, qui crucifigendo Christum arbitrabantur se obsequium praestare Deo, quia bonum finem dicunt eos sibi posuisse, scilicet Dei obsequium; et tamen voluntatem eorum et actionem perversam fore asserunt. De bonis autem nulla fit exceptio in praemissis verbis August. quin omnis voluntas bona ex fine sit bona; et ex fine et voluntate omnis actio bona, bona est. Sed non omnis mala voluntas ex fine mala est, nec omnis mala actio ex fine et voluntate mala est; et omnis quae habet malam causam mala est, sed non omnis quae bonam causam habet bona est. Ideoque cum ex affectu dicitur nomen imponi operi, in bonis operibus generaliter vera est haec regula; sed in malis excipiuntur illa quae per se mala sunt. Omnia ergo hominis opera secundum intentionem et causam judicantur bona vel mala, exceptis his quae per se mala sunt, id est, quae sine praevaricatione fieri nequeunt.
4. Quidam dicunt praedicta non posse fieri bono fine.
Quae tamen quidam contendunt nunquam habere bonam causam. Qui enim aliena furatur ut pauperibus tribuat, non pro bono, ut aiunt, furatur. Non enim bonum est aliena pauperibus erogare. Qui enim de rapina sacrificium Deo offert, idem facit, ut ait auctoritas, Eccl. 34, ac si filium in conspectu patris victimet, vel sacrificium carnis Deo offerat. Abominabilis nempe Deo est impiorum oblatio. Ita etiam et hominem per adulterium a morte liberare, malum esse dicunt. Etsi enim bonum sit hominem a morte liberare, tamen sic hominem liberare, malum esse asserunt. Ideoque Aug. in superioribus dicunt temperasse sermonem cauteque locutum, ubi ait ea quae constat esse peccata, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda. Non enim simpliciter dixit bono fine et bona intentione, sed addidit quasi et velut; quia talia non fiunt bono fine et bona intentione, sed intentione quae videtur bona, et fine qui putatur bonus, sed non est. Nec ideo accepit August. ista, ut aiunt, quin causas habeant malas; sed quia causas habent quae videntur bonae, sunt tamen malae.
DISTINCTIO XLI. AN OMNIS INTENTIO VEL ACTIO EORUM QUI CARENT FIDE SIT MALA.
1.
Cumque intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat, et fides intentionem dirigat, non immerito quaeri potest utrum omnis intentio, omneque illorum opus malum sit, qui fidem non habent. Si enim fides intentionem dirigit, et intentio bonum opus facit, ubi non est fides, nec intentio bona, nec opus bonum esse videtur. Quod a quibusdam non irrationabiliter astruitur, qui dicunt omnes actiones et voluntates hominis sine fide malas esse, quae fide habita bonae existunt; unde Apostolus ait, Rom. 14: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Quod exponens August., in lib. Sententiarum Prosperi, c. 105, dist. 38, ait: Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil bonum est sine summo bono; ubi deest agnitio aeternae veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus. Et Jacobus in Epistola canon., c. 2, ait: Qui offendit in uno, scilicet in charitate, factus est omnium reus. Qui ergo fidem et charitatem non habet, omnis ejus actio peccatum est, quia ad charitatem non refertur. Quod enim ad charitatem
non refertur, ut supra meminit Aug., non fit quemadmodum fieri oportet, ideoque malum est. Non ergo mandata custodit, qui charitate caret, quia sine charitate nullum mandatorum custoditur; unde Aug. super Epistolam ad Gal., ait: Custoditionem legis dicit Apostolus, Rom. 13, non inebriari, non occidere. non moechari, et alia hujusmodi ad bonos mores pertinentia, quae sine charitate, fide, et spe, impleri non possunt. Nullum ergo mandatum implet, nullum bonum opus facit, qui fidem charitatemque non habet. Impossibile est enim, ut ait Apostolus, Heb. 11, sine fide aliquid placere Deo. Quae ergo sine fide fiunt, bona non sunt; quia omne bonum placet Deo.
2. Quae praemissae sententiae objiciuntur ex verbis Augustini.
His autem objicitur quod supra dixit Aug., scilicet quod in servili timore, etsi bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Hic enim dicit bonum fieri, sed non bene, ab illo qui charitatem non habet. Qui enim serviliter timet, charitate vacuus est; de quo tamen hic dicit, quia bonum facit, sed non bene. Qui etiam super illum locum psal. 83: Turtur invenit nidum sibi, ubi ponat pullos suos, lib. Confes., n. 1, c. 12, dicit quod Judaei, haeretici, et pagani opera bona faciunt, quia vestiunt nudos, et pascunt pauperes, et hujusmodi; sed non in nido Ecclesiae, id est, in fide; et ideo conculcantur pulli eorum. Quibus illi respondent, dicentes bona opera appellari hujusmodi quae sine charitate fiunt, non quia bona sint quando sic fiunt, quod evidenter supra August. docuit; sed quia bona essent, si aliter fierent; quae in suo genere sunt bona, sed ex affectu sunt mala.
3. Aliorum sententia de praemissa quaestione, qua quaerebatur si omnis actio eorum mala est, qui fidem non habent.
Alii vero qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera cuncta quae ad naturae subsidium fiunt, semper bona esse astruunt. Sed quod Aug. mala esse dicit, si malas habeant causas, non ita accipiendum est, quasi ipsa mala sint, sed quia peccant et mali sunt qui ea malo fine agunt. Item illud aliud, scilicet bonum opus intentio facit, et intentionem fides dirigit, determinant, dicentes ibi bonum vocatum quod remunerabile est ad vitam; non quod illud sit solum bonum opus, imo etiam alia plura, licet non ea ratione qua illud sint bona. Bonum enim multipliciter accipitur, scilicet pro utili, pro remunerabili, pro signo boni, pro specie boni, pro licito, et aliis forte modis. Solaque illa intentio remunerabilis est ad vitam, quam fides dirigit; sed non illa sola bona est, ut aiunt. Nam si quis Judaeus vel malus christianus necessitatem proximi relevaverit naturali pietate ductus, bonum fecit, et bona fuit voluntas qua illud fecit.
4. Hic ponuntur quaedam August. capitula, quae retractavit, non quasi prave dicta, sed quo sensu dixerit insinuans.
Post haec investigari oportet qualiter intelligendum sit quod ait Aug., tom. 1, in lib. de vera Relig., c. 14: Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Hujus dicti rationem Aug. aperiens in lib. Retract., l. 1, c. 13, dicit: Potest videri falsa haec definitio, sed si diligenter discutiatur, invenitur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, scilicet, peccatum primum hominis, quod fuit peccatum et causa peccati, sed non poena. Quamvis et illa quae non voluntaria peccata non immerito dicuntur, quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committi; quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit, quod cum faciendum non sit, putat esse faciendum: et ille qui, concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult; sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult: et illud quod in parvulis est originale
peccatum, ex prima hominis voluntate mala contractum est. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium est, etc. Ecce qualiter accipiendum sit illud, scilicet, vel de primo peccato hominis, vel de omnibus generaliter peccatis mortiferis; quorum licet quaedam dicantur non voluntaria, quae scilicet per ignorantiam vel per infirmitatem fiunt, eadem tamen ea ratione possunt dici voluntaria, quia sine voluntate non committuntur.
5. Aliud capitulum.
Illius etiam intelligentia perquirenda est, quod, tom. 6, in lib. de duabus Animabus, c. 10, edidit, inquiens: Nusquam nisi in voluntate peccatum est. Quod etiam in lib. Retract., l. 1, c. 15, plane determinat dicens: Potest putari ista falsa esse sententia qua diximus, nusquam nisi in voluntate esse peccatum, cum Apostolus dicat, Rom. 7: Quod nolo, hoc facio, etc. Sed peccatum quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est quod justa damnatio consecuta est, id est, primum hominis peccatum. In eodem quoque lib. de duabus Animabus, cap. 10, aliud tradidit consideratione dignum; ait enim: Non nisi voluntate peccatur; ipsamque voluntatem definit dicens: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non admittendum, vel adipiscendum. Hujus dicti causam aperiens, et intelligentiam pandens, in lib. Retract., lib. 1, c. 15, ait: Hoc propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui in paradiso fecerunt originem mali, nullo cogente, peccando, id est, libera voluntate; quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest; quamvis et ipse quidem nesciens fecit, volens tamen fecit. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit; sed voluntas facti ibi fuit, non peccati voluntas, quod tamen factum fuit peccatum; hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat; quia qui potest resistere, non cogitur cedere, quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est. Ex his liquet qualiter superiora accipienda sint.
6. Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.
Si autem omne peccatum mortale voluntarium est, cum voluntas mala peccatum sit mortale, constat ipsam esse voluntarium peccatum. Quid enim, ut ait Augustinus, tam in voluntate, quam ipsa voluntas situm est? Voluntas itaque mala recte voluntarium dicitur peccatum, quod in voluntate consistit. Voluntas quippe, ut ait Aug. in eodem, est prima causa peccandi; aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est cui recte imputetur peccatum, nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur, nisi voluntati. Hoc autem de peccato actuali et mortali intelligendum est. Neque his verbis aliud voluit ostendere August., ut ipse ait in Retract., nisi quia voluntas est qua peccatur et qua recte vivitur.
DISTINCTIO XLII. AN VOLUNTAS ET ACTIO MALA IN EODEM HOMINE ET CIRCA EAMDEM REM SINT UNUM PECCATUM, AN PLURA.
1.
Cum autem voluntas mala et operatio sint peccatum, quaeri solet, utrum in eodem homine et circa eamdem rem haec duo unum sint peccatum, vel diversa: ut si quis voluntate furatur, voluntatem habeat malam, quae peccatum est, et actum malum qui item peccatum est. Haec autem duo diversa sunt, scilicet voluntas, et actio. Sed numquid diversa sunt peccata, an unum? Quidam dicunt unum esse peccatum, alii vero dicunt diversa esse peccata, quia cum constet haec duo esse diversa, aut diversa duo peccata dicuntur, aut duo diversa non peccata. Quibus alii respondent haec duo
diversa esse, non peccata. Non enim peccata sunt, sed peccatum unum; quia una praevaricatio vel inobedientia in utroque admittitur, sive quando vult, sive quando agit: et unus est ibi contemptus, sed minor cum in voluntate solum peccatum continetur, major vero cum voluntati etiam operatio additur; et ideo majus fit peccatum, sed non plura, cum voluntas operi mancipatur.