Sententiae (Libri quatuor sententiarum) (page 9)
9. Repetitio summam perstringens.
Itaque ut breviter summam perstringam, quando peccatum ita in anima concipitur, ut illud facere disponat, vel etiam perficiat aliud frequenter, aliud semel; vel etiam quando delectatione cogitationis diu teneatur, mortale est. Cum vero in sensuali motu tantum est, ut praediximus, tunc levissimum est, quia ratio tunc non delectatur. Ideo autem supra dixi aliud frequenter, aliud semel, quia quaedam sunt quae si tantum semel fiant, vel facienda disponantur, damnant; quaedam vero non, nisi saepius fiant, vel facienda decernantur, ut de otioso verbo, et hujusmodi. Haec August., in lib. 12 de Trin., c. 12, tradit ita: Sicut in illo conjugio primorum hominum serpens manducandum persuasit, mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manducaverunt; ita et in quodam secreto conjugio, quod in uno homine geritur et dignoscitur, cum rationi scientiae, quae in rebus temporalibus agendis ratiocinandi vivacitate versatur, animalis sensus ingerit quamdam illecebram, tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno vetito est edere. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superiori vero auctoritate ita retinentur membra, ut non exhibeantur arma iniquitatis peccato, Rom. 6; sic habendum existimo, velut lignum vetitum mulier sola comederit. Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut, si sit potestas, etiam opere impleatur; intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni, nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi,
malae actioni cedat. §. Nec sane cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volens libenter quae statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum; sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum, et dicendum: Dimittite nobis debita nostra . Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus continuo se deberet avertere, cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala, sed tamen suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari. Absit hoc credere . Hic quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur; nisi haec, quae sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per mediatoris gratiam remittantur. Idem quoque in libro contra Manichaeos de hoc eodem sic ait: Apostolus dicit, Ephes. 2: Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos et operatur? Sed miris modis per cognitionem suggerit quidquid potest; quibus suggestionibus resistendum est. Non enim ignoramus astutias ejus . Quomodo enim accessit ad Judam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? Numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est? Sed utique dictum est: In cor ejus intravit . Repellit autem illum homo, si paradisum mentis custodiat. Posuit enim hominem Deus in paradiso, ut operaretur et custodiret
; quia sicut Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum, c. 4: Hortus conclusus, fons signatus, quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor, sed tamen per mulierem decepit. Non enim etiam ratio nostra deduci ad consensum peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi, tanquam rectori viro. Etiam in unoquoque nostrum nihil aliud agitur cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere et viro. Nam primo fit suggestio, sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo; quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non moveatur ad peccatum excluditur serpentis astutia. Si autem mota fuerit, quasi jam mulieri persuasum erit; sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat et compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit faciendum esse decernat, ab omni vita beata, tanquam de paradiso, expellitur homo. Jam enim peccatum imputatur, etiam si non subsequatur factum, quando rea tenetur in consensione conscientia.
10. Quare haec de animae partibus dixit.
Haec de animae partibus interseruimus, ut ipsius animae natura plenius cognosceretur, et secundum quam sui portionem in ea sit liberum arbitrium intelligatur: scilicet secundum rationem, qua omne peccatum mortale geritur, sed non omne veniale, illud, scilicet, quod in solo motu sensualitatis existit.
11. Quod sensualitas saepe in Scriptura aliter quam supra accipitur, scilicet, ut etiam inferior rationis portio ejus nomine intelligatur.
Non est autem silentio praetereundum quod saepe in Scriptura nomine sensualitatis, non id solum in anima quod est nobis commune cum pecore, sed etiam inferior portio rationis quae temporalium dispositioni
intendit, intelligitur. Quod diligens lector in locis Scripturae, ubi de ipsa fit mentio, vigilanter annotet.
DISTINCTIO XXV. REDIT AD LIBERI ARBITRII CONSIDERATIONEM.
1.
Jam vero ad propositum redeamus, scilicet, ad liberi arbitrii tractatum, quod philosophi definientes dixerunt liberum de voluntante judicium, quia potestas ipsa et habilitas voluntatis et rationis, quam supra diximus esse liberum arbitrium, libera est ad utrumlibet, quia libere potest moveri ad hoc, vel ad illud. Liberum ergo dicitur arbitrium, quantum ad voluntatem, quia voluntarie moveri, et spontaneo appetitu ferri potest ad ea quae bona vel mala judicat, vel judicare valet.
2. Quod liberum arbitrium non pertinet nisi ad futurum, nec ad omne futurum.
Hoc autem sciendum est quod liberum arbitrium ad praesens vel ad praeteritum non refertur, sed ad futura contingentia. Quod enim in praesenti est, determinatum est, nec in potestate nostra est ut tunc sit vel non sit quando est; potest enim non esse, vel aliud esse postea, sed non potest non esse dum est, vel aliud esse dum est, id est, quod est; sed in futuro an hoc sit, vel illud, ad potestatem liberi arbitrii spectat. Nec tamen omnia futura sub potestate liberi arbitrii veniunt, sed ea tantum quae per liberum arbitrium possunt fieri vel non fieri. Si quis enim tale quid velit ac disponat facere, quod in ejus nullatenus sit potestate, vel quod sine ipsius dispositione aeque fieret, in hoc ipse liberum non habet arbitrium.
3. Quod supraposita descriptio liberi arbitrii non convenit Deo, nec his qui glorificati sunt.
Et quidem secundum praedictam assignationem, in his tantum videtur esse liberum arbitrium, qui voluntatem mutare et in contraria possunt deflectere; in quorum videlicet potestate est eligere bonum vel malum, et utrumlibet secundum electionem facere vel dimittere. Secundum quod nec in Deo, nec in his omnibus qui tanta beatitudinis gratia sunt roborati ut jam peccare nequeant, liberum arbitrium esse nequit. Sed quod Deus liberum arbitrium habeat Aug., t. 5, docet in lib. 22 de Civ. Dei, cap. ult., ita inquiens: Certe Deus ipse numquid quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Amb. quoque, in lib. de Trin., ait: Paulus dicit, 1 Cor. 12, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult, id est, pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.
4. Qualiter in Deo accipitur liberum arbitrium.
Sed aliter accipitur liberum arbitrium in Creatore, quam in creaturis. Dei etenim liberum arbitrium dicitur ejus sapientissima et omnipotens voluntas, quae non necessitate, sed libera voluntate omnia facit prout vult. Ideoque Hieron., attendens non ita esse liberum arbitrium in Deo, sicut est in creaturis, ab ipso videtur liberum arbitrium excludere, in homilia quadam ad Damasum papam, in tom. 3, de filio prodigo dicens: Solus Deus est in quem peccatum non cadit, nec cadere potest. Caetera, cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt. Dum ait caetera, indicat liberum arbitrium sicut est in caeteris, non ita esse in Deo.
5. Quod angeli et sancti qui jam beati sunt, habent liberum arbitrium.
Angeli vero et sancti qui jam cum Domino feliciter vivunt, atque ita gratia beatitudinis confirmati sunt, ut ad malum flecti nec velint nec possint, libero arbitrio non carent, unde Aug., in lib. 22 de Civit. Dei, cap. 30, ait: Sicut prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori; ita primum liberum arbitrium, posse non peccare; novissimum, non posse peccare. Idem in Enchiridion, capite 105: Sic oportebat prius hominem fieri, ut bene velle posset, et male. Postea vero sic erit, ut male velle non possit; nec ideo carebit libero arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit
servire peccato. Neque aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra nunc habet nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo servandus fuit, quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale quod etiam peccare possit, quamvis sit melius quod peccare non possit. Ecce his verbis evidenter astruitur quod post beatitudinis confirmationem erit in homine liberum arbitrium, quo peccare non poterit; et nunc in angelis est, et in sanctis qui cum Domino sunt; et tanto utique liberius, quanto a peccato immunius, et ad bonum pronius. Quo enim quisque ab illa peccati servitute, de qua scriptum est, Joan. 8: Qui facit peccatum, servus est peccati, longius absistit, tanto in eligendo bonum liberius habet judicium. Unde si diligenter inspiciatur, liberum videtur dici arbitrium, quia sine coactione et necessitate valet appetere vel eligere quod ex ratione decreverit.
6. De libertatis arbitrii differentia secundum diversa tempora.
Ex praedictis perspicuum fit quod major fuit libertas arbitrii prima quam secunda, et tertia multo major quam secunda vel prima. Prima enim libertas arbitrii fuit in qua poterat peccare. Ultima vero erit in qua poterit non peccare, et non poterit peccare. Media vero, in qua potest peccare, et non potest non peccare; ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem vero saltem venialiter.
7. De quatuor statibus liberi arbitrii in homine.
Et possunt in homine notari quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatum enim ad bonum nil impediebat, ad malum nil impellebat. Non habuit infirmitatem ad malum, et habuit adjutorium ad bonum. Tunc sine errore ratio judicare, et voluntas sine difficultate bonum appetere poterat. Post peccatum vero ante reparationem gratiae, premitur a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, sed non habet gratiam in bono; et ideo potest peccare, et non potest non peccare etiam damnabiliter. Post reparationem vero ante confirmationem premitur a concupiscentia, sed non vincitur; et habet quidem infirmitatem in malo, sed gratiam in bono, ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem propter libertatem et gratiam adjuvantem: nondum tamen habet posse omnino non peccare, vel non posse peccare, propter infirmitatem nondum perfecte absorptam, et propter gratiam nondum plene consummatam. Post confirmationem vero infirmitate penitus consumpta, et gratia consummata, nec vinci poterit, nec premi, et tunc habebit non posse peccare.
8. De corruptione liberi arbitrii per peccatum.
Unde manifestum est quod praeter alias poenalitates pro peccato illo, incurrit homo poenam in corruptione et depressione liberi arbitrii. Per illud namque peccatum naturalia bona in ipso homine corrupta sunt, et gratuita detracta. Hic est enim ille qui a latronibus vulneratus est, et spoliatus (Lucae 10). Vulneratus quidem in naturalibus bonis, quibus non est privatus, alioquin non posset fieri reparatio; spoliatus vero gratuitis, quae per gratiam naturalibus addita fuerant. Haec sunt data optima, et dona perfecta; quorum alia sunt corrupta per peccatum, id est, naturalia, ut ingenium, memoria, intellectus; alia subtracta, id est, gratuita, quanquam et naturalia ex gratia sint. Ad generalem Dei quippe gratiam pertinent. Saepe tamen hujusmodi fit distinctio, cum gratiae vocabulum ad speciem, non ad genus refertur. Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum, et ex parte perdita, unde Aug. in Ench., cap. 30: Libero arbitrio male utens homo, et se perdidit, et ipsum. Cum enim libero arbitrio peccaretur, victore peccato amissum est et liberum arbitrium. A quo enim devictus est, huic servus addictus est . Ecce liberum arbitrium dicit hominem amisisse; non quia post peccatum non habuerit
liberum arbitrium, sed quia libertatem arbitrii perdidit, non quidem omnem, sed libertatem a miseria et a peccato.
9. De tribus modis libertatis arbitrii.
Est namque libertas triplex, scilicet a necessitate, a peccato, a miseria. A necessitate, et ante peccatum et post aeque liberum est arbitrium. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, quae semper a necessitate libera est, et nunquam cogi potest. Ubi necessitas, ibi non est libertas; ubi non est libertas, nec voluntas, et ideo nec meritum. Haec libertas in omnibus est, tam in malis quam in bonis. Est et alia libertas, a peccato, scilicet, de qua dicit Apostolus, 2 Cor. 3: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Et Veritas in Evangelio, Joan. 8: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Haec libertas a servitute peccati liberat, et servos justitiae facit; sicut e converso servitus peccati liberos justitiae facit, unde Apostolus, Rom. 6: Liberati a peccato, servi facti estis justitiae. Et idem: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Hanc libertatem peccando homo amisit. Ideoque Aug., in Ench., c. 30, dicit quod homo male utens libero arbitrio, et se perdidit, et ipsum; quia perdita est per peccatum libertas, non a necessitate, sed a peccato. Qui enim facit peccatum, servus est peccati .
10. Qui habeant hanc libertatem, scilicet, a peccato, et per quid.
Istam libertatem quae est a peccato, illi soli nunc habent quos Filius per gratiam liberat et reparat; non ita quod penitus sint sine peccato in hac mortali carne, sed ut in eis peccatum non dominetur neque regnet. Et haec est vera et bona libertas, quae bonam parit servitutem, scilicet, justitiae, unde Aug. in Ench., cap. 30, ait: Ad justitiam faciendam non erit aliquis liber, nisi a peccato liberatus, esse justitiae coepit servus; et ipsa est vera libertas, propter recti facti laetitiam, simul et pia servitus, propter praecepti obedientiam. Est alia libertas non vera, malae servituti adjuncta, quae est ad malum faciendum, ubi ratio dissentit a voluntate, judicans non esse faciendum quod voluntas appetit; ad bonum vero faciendum concordat ratio voluntati; et ideo ibi vera libertas est et pia. De libertate autem ad malum, et servitute mala, ait Aug. in Ench., c. 30: Servi, addicti peccato scilicet, quae potest esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit qui sui domini voluntatem libenter facit; ac per hoc ad peccandum liber est, qui peccati servus est.
11. Quaestio de libertate ad malum, an sit ipsa libertas liberi arbitrii, an alia.
Hic quaeri potest utrum haec libertas qua quis liber est ad malum, sit libertas arbitrii. Si enim libertas arbitrii est, bonum quidem est, quia libertas arbitrii bonum naturale est. Quibusdam videtur quod sit ipsa libertas arbitrii, quae semper bona est, sed propter peccati servitutem ad malum sit liberior et pronior; et ideo dicitur non esse vera libertas, quia ad malum est. Aliis autem videtur quod haec libertas ad malum, quam supra commemoravit Aug., non sit ipsa libertas arbitrii, sed sit quaedam pronitas peccandi et curvitas quae ex peccato est, et mala est.
12. Quaestio alia de libertate ad bonum, an ipsa sit libertas arbitrii, an non.
Similiter etiam quaeri solet utrum illa libertas vera, quae est ad justitiam faciendam, sit ipsa libertas arbitrii. Quidam dicunt illam eamdem esse, sed reparatam per gratiam, qua juvante libera est ad bonum; sine gratia vero non est libera ad bonum. Unde Aug., in Ench., cap. cit.: Ista libertas ad benefaciendum, nunquam erit homini addicto et vendito sub peccato, nisi eum redimat qui dicit, Joan. 8: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio gloriatur, qui nondum est liber ad operandum bene? Ecce aperte ostendit liberum arbitrium per gratiam liberari, ut per illud bene operetur quis; ideoque dicunt
illam libertatem veram, quae est ad bene faciendum, cujus supra meminit Aug., esse libertatem ipsam arbitrii gratia Dei liberatam et adjutam. Alii vero putant non esse ipsam arbitrii libertatem, sed aliam quamdam, quae ex gratia et libero arbitrio in mente hominis, Deo operante, incipit esse cum reparatus est.
13. Certa determinatio utriusque quaestionis, qua dicitur libertas ad bonum et ad malum esse libertas arbitrii.
Verum nobis magis placet ut ipsa libertas arbitrii sit, et illa qua quis liber est ad malum, et alia qua quis liber est ad bonum faciendum. Ex causis enim variis sortitur diversa vocabula. Dicitur enim libertas ad malum faciendum, antequam per gratiam sit reparata; sed cum per gratiam fuerit reparata, dicitur libertas ad bonum faciendum, quia ante gratiam libera est voluntas ad malum, per gratiam vero libera fit ad bonum. Semper ergo voluntas hominis aliquo modo libera est, sed non semper bona est. Non enim est bona, nisi a peccato liberata; est tamen a necessitate libera. Unde Aug., ad Valentinum, cap. 15, in tom. 7, in lib. de Gratia et libero Arbitrio: Semper in nobis voluntas libera est, sed non semper bona est. Aut enim libera est justitiae, quando servit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona.
14. De libertate a miseria.
Est iterum libertas a miseria, de qua Apostolus ait, Rom. 8: Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Hanc libertatem habuit homo ante peccatum, quia omni carebat miseria, et nulla angebatur molestia; et plenius habebit in futura beatitudine, ubi miser esse non poterit. Sed in hac vita, quae est inter primum peccacatum et ultimam confirmationem, nemo a miseria liber est, quia poena peccati non caret.
15. Repetit de corruptione liberi arbitrii, ut addat alia.
Ex praedictis jam apparet in quo per peccatum sit imminutum vel corruptum liberum arbitrium, quia ante peccatum nulla erat homini difficultas nullumque impedimentum de lege membrorum ad bonum, nulla impulsio vel instigatio ad malum. Nunc autem per legem carnis ad bonum impeditur, et ad malum instigatur, ut non possit velle et perficere bonum, nisi per gratiam liberetur et adjuvetur, quia, ut ait Apostolus, Rom. 7, peccatum habitat in carne. Liberum ergo arbitrium, cum semper et in singulis sit liberum, non est tamen pariter liberum in bonis et in malis, et ad bona et ad mala. Liberius est enim in bonis, ubi liberatum est, quam in malis, ubi liberatum non est. Et liberius est ad malum, quod per se potest, quam ad bonum, quod nisi gratia liberetur et adjuvetur non potest.
16. De libertate quae fit ex gratia, et quae ex natura.
Libertas ergo a peccato et a miseria, per gratiam est; libertas vero a necessitate, per naturam. Utramque libertatem, naturae scilicet et gratiae, notat Apostolus, Rom. 7, cum ex persona hominis non redempti ait: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio, ac si diceret: Habeo libertatem naturae, sed non habeo libertatem gratiae; ideo non est apud me perfectio boni. Nam voluntas hominis quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum vel opere implendum, nisi per gratiam liberetur et adjuvetur: liberetur quidem, ut velit; et adjuvetur, ut perficiat; quia, ut ait Apostolus, Rom. 9, non est volentis velle, neque currentis currere, id est, operari; sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle et operari bona; cujus gratiam non advovocat hominis voluntas vel operatio, sed ipsa gratia voluntatem praevenit praeparando ut velit bonum, et praeparatam adjuvat ut perficiat.
DISTINCTIO XXVI. DE GRATIA OPERANTE ET COOPERANTE.
1.
Haec est gratia operans et cooperans. Operans enim gratia praeparat hominis voluntatem ut velit
bonum; gratia cooporans adjuvat ne frustra velit. Unde Aug., in lib. de Gratia et libero Arbitrio, ad Valentinum, in cap. 17, in tom 7: Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incipit, quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus operatur. Cum autem volumus, et sic volumus ut perficiamus, nobis cooperatur; et tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus ad bona pietatis opera, nihil valemus. Ecce his verbis satis aperitur quae sit operans gratia, et quae cooperans. Operans enim gratia est quae praevenit voluntatem bonam: ea enim liberatur et praeparatur hominis voluntas, ut sit bona, bonumque efficaciter velit. Cooperans vero gratia voluntatem jam bonam sequitur adjuvando. Unde Aug., contra Julianum haereticum, qui bonam voluntatem ex libero arbitrio tantum esse dicebat, atque hominem per liberum arbitrium posse bonum velle et operari sine gratia asserebat, ait: Apertam de commendatione gratiae Apostolus sententiam protulit, cum ait: Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Haec si attenderes, Juliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis humanae. Non enim ideo miseretur Deus alicujus, quia voluit et cucurrit: sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas hominis a Deo, et a Domino gressus hominis diriguntur, psal. 36. Ideoque congrue ait: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia volutas nostra nil boni agit, nisi divinitus adjuvetur. Unde alibi Apostolus ait, 1 Cor. 15: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Non ideo dicit, quia nihil boni agebat, sed quia nihil boni ageret, si illa non adjuvaret. His testimoniis aperte insinuatur, quia voluntas hominis gratia Dei praevenitur atque praeparatur ut fiat bona, non ut fiat voluntas; quia et ante gratiam voluntas erat, sed non erat bona et recta voluntas.
2. Quid sit voluntas.
Voluntatem ipsam August., tom. 6, in lib. de duabus Animabus, cap. 10, ita definit: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non admittendum, vel adipiscendum. Haec autem ut non admittat malum, et adipiscatur bonum, praevenitur et praeparatur Dei gratia. Unde Apostolus gratiam praevenientem et subsequentem commendans, Rom. 9, id est, operantem et cooperantem, vigilanter dixit: Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis; et non e converso: Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis . Nam si (ut quibusdam placuit) quod dictum est ita accipiatur: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei; tanquam diceretur: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei; contra dicitur: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit etiam voluntas hominis. Ac per hoc si recte dictum est illud, quia id voluntas hominis sola non implet; cur non etiam a contrario recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, cum id misericordia Dei sola non impleat? Homo enim credere vel sperare non poterit, nisi velit; nec pervenire ad palmam, nisi voluntate currat. Restat ergo ut ideo ita recte dictum intelligatur, ut totum detur Deo qui hominis voluntatem bonam praevenit, et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam: nolentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Ecce his verbis et aliis praemissis evidenter traditur, quia voluntas hominis praeparatur et praevenitur gratia Dei ut velit bonum, et adjuvatur ne frustra velit.
3. Quod bona voluntas comitatur gratiam.
Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem. Unde Aug. ad Bonifacium papam scribens, contra Pelagianos, inquit: Cum fides impetrat
justificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici voluntate comitante, non ducente, pedissequa, non praevia. Ecce hic aperte habes quod gratia praevenit bonae voluntatis meritum: et ipsa bona voluntas pedissequa est gratiae, non praevia.
4. Quae sit gratia voluntatem praeveniens, scilicet, fides cum dilectione.
Et si diligenter intendas, nihilominus tibi monstratur quae sit ipsa gratia voluntatem praeveniens et praeparans, scilicet, fides cum dilectione. Ideoque August., epist. eadem, tractans quomodo justificati sumus ex fide, et tamen gratis : Hoc enim ideo dixit, ne fides ipsa superba sit, ne dicat sibi: Si ex fide justificati, quomodo gratis? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur quam donatur? Non dicat homo ista fidelis, quia cum dixerit: Habeo fidem ut merear justificationem, respondetur ei: Quid habes, quod non accepisti Fides enim qua justificatus es, gratis tibi data est. Hic aperte ostenditur quod fides est causa justificationis, et ipsa est gratia et beneficium quo hominis praevenitur voluntas et praeparatur. Unde August., in libro Retract., c. 9, in medio: Voluntas est qua et peccatur, et recte vivitur. Voluntas vero ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute qua peccati serva est, et ut vitia superet adjuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest: et hoc beneficium quo liberatur nisi eam praeveniret, jam meritis daretur et non gratia, quae utique gratis datur. Praevenitur ergo bona hominis voluntas illo gratiae beneficio, quo liberatur, et praeparatur. Et illud beneficium fides Christi recte intelligitur; sicut August., in Ench., cap. 106, evidenter ostendit dicens: Ipsum arbitrium liberandum est post illam ruinam a servitute peccati. Nec omnino per seipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur ut voluntas praeparetur. Ecce aperte dicit gratiam, per quam liberatur arbitrium et praeparatur voluntas, sitam esse in fide Christi. Fides enim Christi, ut cap. 117 ait, impetrat quod lex imperat.
5. Quod voluntas bona quae praevenitur gratia, quaedam Dei dona praevenit.
Ipsa tamen eadem voluntas quaedam gratiae dona praevenit. Unde Aug., in Ench., cap. 32: Praecedit bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit, ipsa in eis est et ipsa juvat, nam utrumque legitur in sanctis eloquiis, et: Misericordia ejus praeveniet me ; et: Misericordia Dei subsequetur me ; nolentem quippe praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in eis operetur et velle? Idemque cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Inde Apostolus ait, Rom. 9: Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Ex his apparet quod bona hominis voluntas quaedam dona Dei praevenit, quia eam comitatur gratia adjuvans; et quibusdam praevenitur, quia eam praevenit gratia operans, scilicet, fides cum charitate.
6. Quae praedictis videantur adversari, scilicet quod videatur dici fidem esse ex voluntate.
Non est tamen ignorandum quod Aug., tom. 9, tract. 26, in principio, significare videtur quod ex voluntate sit fides, de illo verbo Apostoli, Rom. 10: Corde creditur ad justitiam; ita super Joannem tractans: Ideo non simpliciter Apostolus ait creditur, sed corde creditur, quia caetera potest homo nolens, credere non nisi volens; intrare ecclesiam, et accedere ad altare potest nolens, sed non credere. Item, super Gen., c. 24, ubi Laban et Batuel dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ejus voluntatem, dicit expositor quia fides est voluntatis, non necessitatis. Ad quod respondentes, dicimus non haec ita accipie de fore, ut
ex voluntate hominis fides intelligatur provenire, cum ipsa sit proprie Dei donum, ut ait Apostolus, Eph. 2, et ex ea bona hominis merita incipiant. Per hanc enim, ut ait Aug., super psal. 67, justificatur impius, id est, fit de impio pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari; unde omnia bona merita incipiunt. Sed potius haec ideo dicta sunt, quia non est fides nisi in eo qui vult credere, cujus bonam voluntatem fides praevenit non tempore, sed causa et natura. Unde Aug. supra congruenter dixit quod bona voluntas in eis donis est, quae non praecedit; et ipsa juvat, quia ea juvat quibus praevenitur, dum eis consentit ad effectum boni; et in eis est, quia tempore ab eis non praeceditur.
7. Quaedam adhuc addit quae graviorem faciunt quaestionem, scilicet quod cogitatio boni praecedit fidem.
Caeterum hanc quaestionem magis acuunt et urgent verba Aug., quibus in libro de Praedestinatione sanctorum, cap. 2, in tomo 7, utitur, pertractans illud verbum Apostoli, 2 Cor. 3: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid quasi ex nobis. Attendant, inquit, hic, et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit, non quod sufficientes simus cogitare aliquid boni, scilicet ex nobis. Quis autem non videat prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, ut hic Apostolus tradit, nec credere; quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione mentis cogitare. Hic videtur insinuare quod cogitatio bona praecedat fidem, et ita bona voluntas praeveniat fidem, non praeveniatur; quod praedictis adversari videtur. Ad hoc autem dicimus, quod aliquando cegitatio bona sive voluntas praevenit fidem; sed non est illa bona voluntas vel cogitatio qua recte vivitur. Illa enim sine fide et charitate non est. Nam, ut ait Aug. ad Anastasium, epist. 144, in tom. 2, sine spiritu non est voluntas hominis libera, Gal. 5, cum cupiditatibus vincatur; non est libera ad bonum, nisi liberata fuerit. Non autem liberatur, nisi per Spiritum sanctum diffundatur charitas in cordibus, Rom. 5. Non est libera voluntas, nisi eam liberet gratia per legem fidei, id est, non est libera, sine fide operante per dilectionem; et illa sufficienter et vere bona est. Non est enim fructus bonus, qui de charitatis radice non surgit. Si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni.
8. De illa cogitatione boni quae praecedit fidem, plene disseritur.
Illa autem cogitatio sive voluntas quae fidem et charitatem aliasque justificationes praecedit, non sufficit ad salutem, nec recte ea vivitur. Hac voluntate concupiscitur illa bona voluntas quae est magnum bonum, ista vero, non. Alia est ergo illa voluntas sive cogitatio, alia ista. Et sicut illa istam praecedit, ita illam praevenit intellectus. Unde August., ista distinguens super illum locum psal. 118: Concupivit anima mea desiderare, ait, in fine enarrationis ad psal. illum, in tom. 8: Concupivit desiderare, inquit, non desideravit. Videmus enim ratione nonnunquam quam utiles sunt justificationes Dei: sed infirmitate praepediti aliquando desideramus. Praevolat ergo intellectus, sequitur tardus aut nullus effectus. Scimus bonum, nec delectat agere; et cupimus ut delectet. Sic iste olim desiderare concupiscebat, quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem, quorum potuit videre rationem. Ostendit itaque quibus quasi gradibus ad eas perveniatur; prius enim est ut videantur, quam sint utiles et honestae; deinde, ut earum desiderium concupiscatur; postremo ut proficiente gratia delectet earum operatio, quarum sola ratio delectat. Attende hunc ordinem gratiarum, quem hic distincte assignat August., qualiter scilicet intellectus bonorum praecedit concupiscentiam eorumdem, et ipsa concupiscentia, delectationem quae fit et per fidem et charitatem; qua habita, vere bona est voluntas qua recte
vivitur. Ipsaque fidei comes est, non praevia. Qui verba Aug. praemissa secundum hanc distinctionem considerat, nullam ibi repugnantiam forte animadvertit, non ignorans etiam ante gratiam praevenientem et operantem, qua voluntas bona praeparatur in homine, praecedere quaedam ex bona Dei gratia et libero arbitrio, quaedam etiam ex solo libero arbitrio, quibus tamen vitam non meretur, nec gratiam qua justificatur. Illius enim gratiae percipiendae, quae voluntatem hominis sanat, ut sanata legem impleat, nulla merita praecedunt. Ipsa est enim qua justificatus impius fit justus, qui pius erat impius: meritis autem impii, non gratia, sed poena debetur; nec illa esset gratia, si non daretur gratuita. Datur autem gratuita, quia nil boni ante feceramus, unde hoc mereremur. Non negamus tamen multa ante hanc gratiam, et praeter hanc gratiam, ab homine fieri bona per liberum arbitrium, ut tradit Aug. de Spiritu et Littera, in Responsionibus contra Pelagianos, ubi dicit homines per liberum arbitrium, agros colere, domos aedificare, et alia plura bona facere sine gratia cooperante.
9. Utrum una eademque sit gratia quae dicitur operans, et cooperans?
Hic considerandum est, cum praedictum sit per gratiam operantem et praevenientem voluntatem hominis liberari ac praeparari ut bonum velit; et per gratiam cooperantem et subsequentem adjuvari, ne frustra velit; utrum una et eadem sit gratia, id est, unum munus gratis datum, quod operetur et cooperetur; an diversa, alterum operans, et alterum cooperans? Quibusdam non irrationabiliter videtur quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quae operatur et cooperatur: sed propter diversos ejus effectus, et dicitur operans, et cooperans. Operans enim dicitur, in quantum liberat, et praeparat voluntatem hominis ut bonum velit; cooperans, in quantum eamdem adjuvat ne frustrat velit, scilicet ut opus faciat bonum. Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur perfici.
10. Quid sit ipsa gratia, et quomodo mereatur augeri, quaeritur.
Si vero quaeritur quomodo ipsa gratia praeveniens mereatur augeri et perfici, cum nullum meritum sit absque libero arbitrio: et quid sit ipsa gratia, an virtus, an non; et si virtus, an actus vel non: ut hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est tria esse genera bonorum. Alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut Augustinus ait in primo lib. Retract. Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt. Species autem quorumlibet corporum sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt. Potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Item, lib. 2 de lib. Arbit., c. 19, in tomo 1: Virtutibus nemo male utitur. Caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest; et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo, male utitur; non solum autem magna, sed etiam media, et minima bona esse praestitit bonitas Dei. Ecce habes tria genera bonorum distincta.
11. In quibus bonis sit liberum arbitrium?
Quaeritur autem in quibus bonis contineatur liberum arbitrium. De hoc Aug., in primo lib. Retract., cap. 9, in fine, ita ait: In mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus, jam virtus est, quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia bona, et magna, et media, et minima, ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, qui virtus est, et in magnis numeratur bonis. Attende diligenter quae dicta sunt, et confer in unum, sic enim aperietur quod supra quaerebatur. Dixit equidem opus virtutis esse bonum usum illorum bonorum quibus etiam non bene uti possumus, id est, mediorum; in quibus posuit
liberum arbitrium, cujus quoque bonum usum dixit esse virtutem. Quod si est, non est ergo opus virtutis, quod supra dixit, quia aliud est virtus, aliud opus ejus.
DISTINCTIO XXVII. DE VIRTUTE QUID SIT, ET QUID SIT ACTUS EJUS.
1.
Hic videndum est quid sit virtus, et quid sit actus vel opus ejus. Virtus est, ut ait Aug., bona qualitas mentis qua recte vivitur, et qua nullus male utitur; quam Deus solus in homine operatur. Ideoque opus Dei tantum est, sicut de virtute justitiae August. docet super illum locum psalmi 118: Feci judicium et justitiam, ita dicens, in tom. 8, concione 26 ejusdem psal.: Justitia magna virtus animi est, quam non facit in homine nisi Deus. Ideoque cum ait propheta ex persona Ecclesiae, feci justitiam, non ipsam virtutem, quam non facit homo, sed opus ejus intelligi voluit. Ecce aperte insinuatur hic quod justitia in homine non est opus hominis, sed Dei; quod et de aliis virtutibus itidem intelligendum est.
2. De fide itidem dicit, quod non est ex homine, sed ex Deo tantum.
Nam de gratia fidei Ephesiis scribens Apostolus, similiter fidem non ex homine, sed ex Deo tantum esse asserit, inquiens: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est. Quod a sanctis ita exponitur: Haec scilicet fides, non est vi naturae nostrae, quia donum Dei pure est. Ecce et hic aperte traditur quod fides non est ex libertate arbitrii, sive ex arbitrio voluntatis; quod superioribus consonat, ubi dictum est gratiam praevenientem vel operantem esse virtutem quae voluntatem hominis liberat et sanat. Unde Aug., in lib. de Spiritu et Littera, cap. 9, in tom. 3, ait: Justificati sumus non per liberam voluntatem, sed per gratiam Christi, non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sana voluntas impleat legem.
3. De gratia quae liberat voluntatem; quae si virtus est, virtus non est ex libero arbitrio, et sic non est motus mentis
Si igitur gratia quae sanat et liberat voluntatem hominis, virtus est, vel una, vel plures; cum ipsa gratia non sit ex arbitrio voluntatis, sed eam potius sanet ac praeparet ut bona sit, consequitur ut virtus non sit ex libero arbitrio, et ita non sit motus vel affectus mentis, cum omnis motus vel affectus mentis sit ex libero arbitrio; sed bonus ex gratia est et libero arbitrio, malus vero ex libero arbitrio tantum. Ut enim ait Aug. in lib. Retract. 1, c. 15, et tom. 6, libro de Bono perseverantiae 2, c. 11: Homo sponte et libero arbitrio cadere potuit, non etiam resurgere. Idem, in lib. de duabus Animabus, c. 12, in tom. 6: animae si libero ad faciendum et non faciendum motu Animi careant, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, earum peccatum tenere non possumus. Hic aperte ostenditur quod motus animi, sive ad bonum sive ad malum, ex libero arbitrio est. Ideoque si gratia vel virtus motus mentis est, ex libero arbitrio est. Si vero ex libero arbitrio vel ex parte est, jam non solus Deus sine homine eam facit. Propterea quidam non inerudite tradunt virtutem esse bonam mentis qualitatem sive formam, quae animam informat; et ipsa non est motus vel affectus animi, sed ea liberum arbitrium juvatur, ut ad bonum moveatur et erigatur; et ita ex virtute et libero arbitrio nascitur bonus motus vel affectus animi, et exinde bonum opus procedit exterius; sicut pluvia rigatur terra, ut germinet et fructum faciat; nec pluvia est terra, nec germen, nec fructus; nec terra germen vel fructus, nec germen fructus; ita gratis terrae mentis nostrae, id est, libero arbitrio voluntatis, infunditur pluvia divinae benedictionis, id est, inspiratur gratia, quod solus Deus facit, non homo cum eo; qua rigatur voluntas hominis, ut germinet et fructificet, id est, sanatur et praeparatur ut bonum velit, secundum quod
dicitur operans; et juvatur ut bonum faciat, secundum quod dicitur cooperans. Et illa gratia virtus non incongrue nominatur, quia voluntatem hominis infirmam sanat et adjuvat.
4. Ex quo sensu dicuntur ex gratia incipere bona merita, et de qua gratia hoc intelligatur.
Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita et incipere, aut intelligitur gratia gratis dans, id est, Deus, vel potius gratia gratis data, quae voluntatem hominis praevenit. Non enim esset magnum si haec a Deo dicerentur esse, a quo sunt omnia; sed potius ejus gratia gratis data intelligitur, ex qua incipiunt bona merita; quae cum ex sola gratia esse dicantur, non excluditur liberum arbitrium, quia nullum meritum est in homine quod non sit per liberum arbitrium. Sed in bonis merendis causae principalitas gratiae attribuitur, quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia, qua excitatur liberum arbitrium et sanatur, atque juvatur voluntas hominis ut sit bona.
5. Quod bona voluntas gratiae principaliter est, et etiam gratia est, sicut et omne bonum meritum.
Quae ipsa etiam donum Dei est, et hominis meritum, imo gratiae, quia ex gratia principaliter est, et gratia est. Unde Aug., tom. 2, epist. 105, ad Sixtum presbyterum: Quid est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum nostrum meritum non in nobis facit nisi gratia? Ex gratia enim, ut dictum est, quae praevenit et sanat arbitrium hominis, et ex ipso arbitrio procreatur in anima hominis bonus affectus sive bonus motus mentis; et hoc est primum bonum hominis meritum. Sicut, verbi gratia, ex fidei virtute et hominis arbitrio generatur in mente motus quidam bonus et remunerabilis, scilicet, ipsum credere; ita ex charitate et libero arbitrio alius quidam motus bonus provenit, scilicet, diligere, bonus valde; sic de caeteris virtutibus intelligendum est. Et isti boni motus vel affectus merita sunt, et dona Dei, quibus meremur et ipsorum augmentationem, et alia quae consequenter hic et in futuro nobis apponuntur.
6. Ex qua ratione dicitur fides mereri justificationem, et alia.
Cum ergo dicitur fides mereri justificationem et vitam aeternam, ex ea ratione dictum accipitur, quia per actum fidei meretur illa. Similiter de charitate et justitiae, et de aliis accipitur. Si enim fides ipsa virtus praeveniens, diceretur esse mentis actus, qui est meritum, jam ipsa ex libero arbitrio originem haberet; quod quia non est, sic dicitur esse meritum, quia actus ejus est meritum; si tamen adsit charitas sine qua nec credere nec sperare meritum est vitae. Unde apparet vere, quia charitas est Spiritus sanctus, quae animae qualitates informat et sanctificat, ut eis anima informetur et sanctificetur; sine qua animae qualitas non dicitur virtus, quia non valet sanare animam.
7. De muneribus virtutum, et de gratia quae non est, sed facit meritum.
Ex muneribus itaque virtutum boni sumus et juste vivimus, et ex gratia, quae non est meritum, sed facit; non tamen sine libero arbitrio proveniunt merita nostra, scilicet, boni affectus eorumque progressus atque bona opera, quae Deus remunerat in nobis; et haec ipsa sunt Dei dona. Unde August. ad Sixtum presbyterum: Cum coronat Deus merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua. Unde vita aeterna quae in fine a Deo meritis praecedentibus redditur, quia et eadem merita quibus redditur, non a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam, recte et ipsa vita gratia nuncupatur, quia gratis datur. Nec ideo gratis, quia non meritis datur, sed quia data sunt per gratiam et ipsa merita quibus datur.
8. Epilogat ut alia addat.
Ex praemissis jam innotescere nobis aliquatenus potest qualiter gratia praeveniens meretur augeri, et
alia; et quid ipsa sit, an virtus, an aliud; et si virtus, an sit actus vel non; ostensum enim est supra, ex parte quorumdam, quod ipsa est virtus, quia virtus non est actus, sed ejus causa, non tamen sine libero arbitrio; unde quod supra Aug. dixit, bonum usum liberi arbitrii esse virtutem, ita accipi potest, id est, actum virtutis: alioquin sibi contradicere videretur, qui etiam opus virtutis supra dixit esse bonum usum eorum quibus non bene uti possumus, in quibus posuit liberum arbitrium. Si vero bonus usus liberi arbitrii opus virtutis est, jam virtus non est. Cum ergo bonum usum ejus virtutem esse dixit, nomine virtutis ipsius usum significavit.
9. Quod idem usus est virtutis, et liberi arbitrii; sed virtutis principaliter.
Idem nempe usus bonus ex virtute est, et ex libero arbitrio; sed ex virtute principaliter. Et bonus ille usus in magnis bonis annumerandus est. Illa autem gratia praeveniens, quae et virtus est, non usus liberi arbitrii est, sed ex ea potius est bonus usus liberi arbitrii, quae nobis est a Deo, non a nobis. Usus vero bonus arbitrii, et ex Deo est, et ex nobis; et ideo bonum meritum est. Ibi enim solus Deus operatur hic, Deus et homo. Hoc meritum ex illa purissima gratia provenit: quod Apostolus notavit dicens, 1 Cor. 15: Gratia Dei sum id quod sum; et: Gratia ejus in me vacua non fuit. Super quem locum Aug., de Gratia et libero Arbit., cap. 5 et 6, in tom. 7, ita ait: Recte gratiam nominat, primum enim solam gratiam dat Deus, et nonnisi gratiam, cum non praecedant nisi mala merita: sed post per gratiam incipiunt bona merita. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit: Et gratia ejus in me vacua non fuit. Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid boni posse, subdit: Non autem ego solus, scilicet, sine gratia; sed gratia Dei mecum, id est, cum libero arbitrio. Plane cum data fuerit gratia, incipiunt esse nostra merita bona; per illam tamen, quia si illa defuerit, cadit homo.
10. Aliorum sententia hic ostenditur, qui dicunt virtutes esse bonos usus liberi arbitrii, id est, actus mentis.
Alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum, non tamen omnes, sed tantummodo interiores qui in mente sunt; exteriores vero qui per corpus geruntur, non virtutes esse dicunt, sed opera virtutum. Et ideo quod Aug. dicit opus virtutis esse bonum usum naturalium potentiarum, de usu exteriori accipiunt; quod vero dicit bonum usum liberi arbitrii virtutem esse, et in magnis numerari bonis, de usu interiori intelligunt. Et virtutes nihil aliud esse quam bonos affectus vel motus mentis asserunt, quos Deus in homine facit, non homo: quia licet illi motus sint liberi arbitrii, non tamen esse queunt nisi Deus ipsum liberet et adjuvet gratia sua operante et cooperante, quam Dei gratuitam voluntatem accipiunt, quia Deus est qui et operatur in nobis velle et operari bonum.
11. Quibus auctoritatibus muniunt quod virtutes sint motus mentis.
Quod autem virtutes sint motus mentis, testimoniis sanctorum astruunt. Dicit autem Aug., tom. 3, c. 10, super Joannem: Quid est fides? Credere quod non vides. Credere autem motus mentis est. Idem in lib. 3 de Doctr. christiana: Charitatem autem voco motum animi. Si vero charitas et fides motus animi sunt, virtutes ergo motus animi sunt. Quibus alii respondentes praemissa verba Augustini ita intelligenda fore inquiunt: Fides est credere quod non vides, id est, fides est virtus qua creditur quod non videtur. Item: Charitas est motus animi, id est, gratia qua movetur animus ad diligendum. Et quod haec et his similia ita accipienda sint, ex his conjicitur quae alibi Aug. ait. Nam in lib. 2 Quaestionum Evangelii, c. 39, inquit: Est fides qua creduntur ea quae non videntur, quae proprie dicitur fides. Item, tom. 4, in lib. 13 de Trin., c. 2: Aliud sunt ea quae creduntur, aliud est fides qua creduntur. Ex quibus verbis sic argumentando procedunt: Aliud est credere, aliud illud quod
creditur. Praedictum autem est fidem id esse quo creditur; sic ergo credere non est fides, quia credere non est id quo creditur. Addunt quoque: Virtus opus Dei tantum est, quam ipse solus facit in nobis; ipsa ergo non est usus vel actus liberi arbitrii, sed credere est actus liberi arbitrii; non est itaque virtus. Praemissis aliisque rationibus ac testimoniis innituntur utrique. Horum autem judicium diligentis lectoris relinquo examini, ad alia properans.
DISTINCTIO XXVIII. PRAEDICTA REPETIT UT ALIA ADDAT, DEFINITAM ASSIGNATIONEM PONENS DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO CONTRA PELAGIANOS.
1.
Id vero inconcusse et incunctanter teneamus, liberum arbitrium sine gratia praeveniente et adjuvante non sufficere ad salutem et justitiam obtinendam; nec meritis praecedentibus gratiam Dei advocari, sicut Pelagiana haeresis tradidit. Nam, ut ait Aug. lib. 1 Retract.: Novi haeretici Pelagiani liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei nonrelinquant locum, quam secundum merita nostra dari asserunt. Pelagianorum haeresis, omnium recentissima a Pelagio monacho exorta est. Hi Dei gratiae qua praedestinati sumus, et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant hominem posse facere omnia divina mandata. Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei, ad ejus mandata facienda, non eam libero arbitrio praeponebat, sed infideli calliditate supponebat dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum arbitrium jubentur, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique facilius possint, voluit credi, etsi difficilius, tamen posse homines sine gratia facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ipso ad hoc tantum juvante nos per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare debeamus; non autem ad hoc per donum Spiritus sancti, ut quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur; charitatem autem negant divinitus dari, qua pie vivitur; ut, scilicet, sit donum Dei scientia, quae sine charitate inflat; et non sit donum Dei ipsa charitas, quae ut scientia non inflet, aedificat. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur Dei fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a seipsis homines habere contendunt; gratiam Dei, qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci.
2. Hic ponit ea quibus suum confirmant errorem, verbis Augustini contra ipsum utentes.
Quod vero dicunt, sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia jussa implere, hujusmodi inductionibus muniunt. Si, inquiunt, non potest ea facere homo quae jubentur, non est ei imputandum ad mortem, sicut tu ipse August. in libro de libero Arbitrio asseris. Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem. Caveri ergo potest. Hoc testimonio August. Pelagius usus est disputans adversus cum, imo adversus gratiam; sicut August. in libro Retract. illud et alia hujusmodi retractans commemorat, inquiens: In his atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani suam nos tenuisse sententiam; sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est qua peccatur et recte vivitur, quod his verbis egimus: sed ipsa nisi Dei gratia liberetur, et ut vitia superet adjuvetur, recte a mortalibus vivi
non potest. Ecce aperte determinat ex quo sensu illa dixerit, inimicos gratiae refellens.
3. Aliud testimonium Augustinus ponit quo Pelagius pro se utebatur.
Similiter et innitebatur Pelagius verbis Augustini contra gratiam, qui in libro de duabus Animabus dicit, cap. 12, et Retract., c. 15: Peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est. His auditis exiliit Pelagius, dicens: Cur ergo parvuli et illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata divina, rei tenentur? Hoc autem qua occasione dixerit, in libro Retract. Pelagio respondens aperit. Id enim contra Manichaeos dixit; qui in homine duas naturas esse contendunt, unam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quae nunquam bona fuit, nec bonum velle potest; quod si esset, non videretur ei imputandum esse si bonum non faceret.
4. Aliud quod videtur contradicere gratiae Dei addit.
Alibi etiam Augustinus dicit quod huic gratiae contradicere videtur qua justificamur. Ait enim, in libro contra Adamantinum Manichaei discipulum, cap. 26, in tom. 6: Nisi quisque voluntatem suam mutaverit, bonum operari non potest; quod in nostra potestate esse positum Dominus docet ubi ait, Matt. 22: Aut facite arborem bonam, aut fructus ejus bonos, etc. Quod Aug., in Retract. l. 1, c. 22, non esse contra gratiam Dei quam praedicamus, ostendit. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur; de quo dictum est, Joan. 1: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Cum enim hoc sit in potestate, quod cum volumus facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur a Domino voluntas: eo ergo modo dat potestatem.
5. Aliud testimonium ejusdem, quod videtur adversum.
Sic etiam intelligendum est quod in eodem ait, scilicet in nostra potestate esse ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi ejus severitate mereamur: quia in potestate nostra non est nisi quod nostram sequitur voluntatem; quae cum praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod impossibile et difficile fuit.
6. Aliud testimonium.
In expositione quoque quarumdam propositionum Epistolae ad Romanos quaedam August. interserit, quae videntur huic doctrinae gratiae adversari. Ait enim: Quod credimus nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum. Et paulo post: Nostrum est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum. Quae qualiter intelligi debeant August. in libro Retract. aperit dicens: Verum est quidem a Deo esse quod operamur bonum: sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi; et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque nostrum est, quia non fit nisi volentibus nobis; illa itaque profecto non dixissem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Spiritus sancti munera reperiri.
7. Adhuc addit aliud quod videtur contrarium.
Illud etiam diligenter est inspiciendum quod Augustinus in lib. de Praedestinatione sanctorum, c. 3, t. 7, ait: Scilicet, quod posse habere fidem sicut posse habere charitatem, natura est hominum; habere autem fidem sicut habere charitatem, gratia est fidelium. Quod non ita dictum est, tanquam ex libero arbitrio valeat haberi fides vel charitas; sed quia aptitudinem naturalem habet mens hominis ad credendum vel diligendum, quae Dei gratia praeventa credit et diligit; quod sine gratia non valet.
8. Testimonio Hieronymi astruit quid teneudum sit de gratia et libero arbitrio; ubi triplex haeresis inducitur, scilicet Joviniani, Manichaei et Pelagii.
Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus quod Hieron., in Explanatione fidei catholicae ad Damasum papam, Joviniani, et Manichaei, et Pelagii errores collidens, docet. Liberum, inquit, sic
confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio; et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Uterque tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est fides quam in catholica Ecclesia didicimus, et quam semper tenuimus.
DISTINCTIO XXIX. UTRUM HOMO ANTE PECCATUM EGUERIT GRATIA OPERANTE ET COOPERANTE.
1.
Post haec considerandum est utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante? Ad quod breviter dicimus, quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat: non quidem secundum omnem operandi modum operantis gratiae, operatur enim liberando et praeparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea, non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat; sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut August. in Ench., c. 106, in tom. 3, evidenter tradit. Illam, inquit, immortalitatem in qua poterat non mori natura humana, perdidit per liberum arbitrium. Hanc vero in qua non poterat mori acceptura est per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum, quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen justitiae habendae vel retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetur adjutorium. Ecce his verbis satis ostenditur quod ante peccatum homo indigebat gratia operante et cooperante. Non enim habebat quo pedem movere posset sine gratiae operantis et cooperantis auxilio; habuit tamen quo poterat stare.
2. Quod homo ante lapsum virtutes habuerit.
Praeterea quaeri solet utrum homo ante lapsum virtutem habuerit? Quibusdam videtur quod non habuerit, id ita probare conantibus. Justitiam, inquiunt, non habuit, quia praeceptum Dei contempsit; nec prudentiam, quia sibi non providit; nec temperantiam, quia aliena appetiit; nec fortitudinem, quia prave suggestioni cessit. Quibus respondentes, dicimus eum quidem non tunc habuisse has virtutes quando peccavit, sed ante, et tunc amisisse. Quod multis sanctorum testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus in quadam homilia: Adam, perdita charitate, malus inventus est. Item: Princeps vitiorum dum vicit Adam de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliavit, pariterque peremit. De hoc eodem Ambros. ad Sabinum ait, tom. 3, epist. 41: Quando Adam solus erat, non est praevaricatus, quia ejus mens Deo adhaerebat. Super psal. quoque dicit quod homo ante peccatum beatissimus, auram carpebat a theream. Sed quomodo sine virtute beatissimus erat? August. quoque, lib. 11, in fine c. 42, super Genes., dicit Adam ante peccatum spirituali mente praeditum fuisse. Non est ergo dubitandum hominem ante peccatum virtutibus fulsisse, sed illis per peccatum expoliatum fuisse.
3. De ejectione hominis de paradiso.
In illius quoque peccati poenam ejectus est de paradiso in istum miseriarum locum, sicut in Genes., c. 3, legitur: Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum, emisit eum Deus de paradiso voluptatis Illis verbis insinuari videtur quod nunquam moreretur, si postea de illo ligno sumpsisset.
4. Quomodo intelligendum sit illud: Ne sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
Sed quia per peccatum jam mortuum corpus habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt: Deus modo irati loquens, de homine superbo ait: Videte ne forte mittat manum suam, etc., id est: Cavete
vos, angeli, ne comedat de ligno vitae, quo indignus est; de quo, si perstitisset, comederet, et viveret in aeternum, sed modo propter inobedientiam indignus est comedere. Et sicut verbo dixit, ita opere exhibuit. Emisit enim eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum; sicut plerumque malus cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere pravae consuetudinis pressus.
5. De flammeo gladio ante paradisum posito.
Ne vero ad illud posset accedere, collocavit Deus ante paradisum cherubin, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae. Quod juxta litteram potest hoc modo accipi, quia per ministerium angelorum ignea custodia ibi constituta fuit. Hoc enim per coelestes potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia; non tamen frustra, sed quia aliquid significat de paradiso spirituali. Cherubin enim interpretatur plenitudo scientiae: haec est charitas, quia plenitudo legis est dilectio . Gladius autem flammeus poenae temporales sunt, quae versatiles sunt, quia tempora volubilia sunt. Illa ergo ad custodiam ligni vitae ideo posita sunt ante paradisum, quia ad vitam non reditur nisi per cherubin, scilicet, plenitudinem scientiae, id est, charitatem; et per gladium versatilem, id est, tolerantiam passionum temporalium.
6. An homo ante peccatum comederit de ligno vitae.
Potest autem quaeri utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo. De hoc Augustinus, in lib. 2 de Baptis. parvul., sic ait: Recte profecto intelliguntur primi homines ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito, atque usi fuisse concessis. His verbis ostenditur quod de ligno vitae ante peccatum sumpserint, quibus praeceptum erat ut de omni ligno paradisi comederent, nisi de ligno scientiae boni et mali.
7. Quare non sunt facti immortales, si comederunt de ligno vitae.
Quare ergo perpetua soliditate, et beata immortalitate vestiti non sunt, ut nulla infirmitate vel aetate in deterius mutarentur? Hanc enim virtutem naturaliter illud lignum habuisse dicitur. Sed forte hoc non conferebat, nisi saepe de illo sumeretur. Potuit ergo fieri ut de illo sumeret semel, et non saepius, qui per aliquam moram in paradiso fuisse intelligitur, cum Scriptura dicat eum ibi soporatum fuisse, quando costa de latere ejus assumpta est, et inde formata mulier, et animalia ante cum ducta, quibus nomina imposuit.
DISTINCTIO XXX. QUOD PER ADAM PECCATUM ET POENA TRANSIIT IN POSTEROS.
1.
In superioribus insinuatum est, licet ex parte (non enim perfecte sufficimus exponere), qualiter primus homo deliquerit, et quam pro peccato poenam subierit; quibus adjiciendum est peccatum simul ac poenam per eum transisse in posteros, sicut Apostolus ostendit inquiens, Rom. 5: Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, ita in omnes homines mors pertransiit.
2. Utrum illud peccatum fuerit originale, vel actuale.
Hic primo videndum est quod fuit illud peccatum, originale, scilicet, an actuale; et si de originali intelligatur, consequenter quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale; et quomodo pertransierit vel pertranseat in omnes, diligenter investigandum est. Quibusdam placuit de peccato actuali Adae illud accipere, asserentibus hoc Apostolum sensisse cum inferius ait: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita, etc. Evidenter, inquiunt, etiam ipso nomine exprimit Apostolus peccatum,
quod per unum hominem intravit in mundum, scilicet inobedientiam. Inobedientia vero peccatum actuale est.
3. Quomodo intrasse in mundum dicunt.
Hoc autem dicunt intrasse in mundum, non traductione originis, sed similitudine praevaricationis; omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum extitit. Hoc male senserunt quidam haeretici, qui dicti sunt Pelagiani; de quibus Aug., in libro de Baptismo parvulorum, commemorat dicens: Sciendum est, inquit, haereticos quosdam qui nominati sunt Pelagiani, dixisse peccatum primae transgressionis in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere per baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed eis dicitur, quia si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis, intelligi voluisset, ejus principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo in libro Sap. 2 dicitur: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et quia non vult intelligi hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subjunxit Scriptura: Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei. Sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Non est igitur accipiendum peccatum Adae transisse in omnes imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.
4. Hic aperit illud esse peccatum originale, quod transit in posteros.
Et est illud peccatum originale, ut aperte August. testatur, quod per Adam transivit in omnes, per ejus carnem vitiatam concupiscentialiter generatos.
5. Quid sit originale peccatum hic inquiritur.
Quod diligenter investigandum est, quid sit. De hoc enim sancti doctores sub obscuritate locuti sunt, atque scholastici doctores varia senserunt. Quidam enim putant originale peccatum esse reatum poenae pro peccato primi hominis, id est, debitum, vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus poenae temporali et aeternae pro primi hominis actuali peccato, quia pro illo, ut aiunt, omnibus debetur poena aeterna, nisi per gratiam liberentur. Juxta horum sententiam oportet dici originale peccatum nec culpam esse, nec poenam. Culpam non esse ipsi fatentur; poena quoque secundum eos esse non potest: quia si debitum poenae originale peccatum est, cum debitum poenae non sit poena, nec originale peccatum est poena, quod etiam quidam eorum admittunt, dicentes in Scriptura originale peccatum saepe nominari reatum; et reatum ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem poenae; et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis, quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt poenae, sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exulant filii secundum justitiam fori.
6. Quod originale peccatum sit culpa, auctoritatibus probat.
Sed quod originale peccatum culpa sit, pluribus sanctorum testimoniis edocetur. Super Exod., c. 13, ubi dicitur: Primogenitum asini mutabis ove, Gregorius ait: Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobiscum traximus, unde et voluntate nostra peccatis implicamur. Ecce culpam originalem dixit nos trahere, unde constat originale peccatum culpam esse. August. quoque, in libro de Natura et Gratia, cap. 4, in tom. 7, de hoc eodem sic ait: Omnes peccaverunt, utique vel in seipsis, vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter contraxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Peccatum enim primi hominis, non solum ipsum, sed omne necavit genus humanum, quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus. Idem super psal. 50, ad illum versum: Ecce in iniquitatibus conceptus sum: Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo peccati originalis nascitur et mortis. Ideo igitur se in iniquitatibus
conceptum dicit David, quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam, et vinculum mortis. Nemo enim nascitur, nisi trahens poenam, et meritum poenae. Meritum autem poenae, peccatum est. Omnis ergo qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit. Peccatum itaque originale culpa est, quam omnes concupiscentialiter concepti trahunt. Unde in eccles. Dogmatibus scriptum est: Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subjectum, et ob hoc natura irae nasci filium; a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum. His et aliis auctoritatibus evidenter ostenditur peccatum originale culpam esse, et in omnibus concupiscentialiter genitis trahi a parentibus.
7. Quid sit quod dicitur peccatum originale, scilicet fomes peccati, id est, concupiscentia.
Nunc superest videre quid sit ipsum originale peccatum; quod cum non sit actuale, non est actus sive motus animae vel corporis. Si enim actus est animae vel corporis, actuale utique peccatum est; sed actuale non est, non est ergo actus vel motus. Quid ergo originale peccatum dicitur? Fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, sive languor naturae, sive tyrannus qui est in membris nostris, sive lex carnis; unde August., in lib. de Baptismo parvulorum, tom. 7: Est in nobis concupiscentia, quae non est permittenda regnare. Sunt et ejus desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli, quae veniunt ex languore naturae. Languor autem iste, tyrannus est, qui movet mala desideria. Si ergo vis esse victor tyranni, atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiae malae. His verbis satis ostenditur fomitem peccati esse concupiscentiam.
8. Quod nomine concupiscentiae intelligatur fomes peccati, et quae dicitur fomes peccati.
Nomine autem concupiscentiae non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, cum eam dixit legem carnis. Unde idem in tractatu de Verbis Apostoli: Semper pugna est in corpore mortis hujus, quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus; quotidie minui potest, finiri non potest. Quae autem est concupiscentia cum qua nati sumus? Vitium utique est quod parvulum habilem concupiscere facit, adultum etiam concupiscentem reddit. Sicut enim in oculo caeci, in nocte vitium caecitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caecum, nisi luce veniente; sic in puero vitium esse non apparet, donec aetatis provectioris tempus occurrat. §. Ex his datur intelligi quid sit originale peccatum, scilicet, vitium concupiscentiae, quod in omnes concupiscentialiter natos per Adam intravit, eosque vitiavit. Unde Aug., tom. 7, in lib. de Baptismo parvulorum, l. 1, c. 9 et 10: Adam praeter imitationis exemplum, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde Apostolus recte ait: In quo omnes peccaverunt. §. Circumspecte et sine ambiguitate dicit hoc Apostolus. Sive enim intelligatur, in quo homine, sive in quo peccato, sanum est. In Adam enim omnes peccaverunt, ut in materia, non solum ejus exemplo, ut dicunt Pelagiani. Omnes enim illi unus homo fuerat, id est, in eo materialiter erant. Manifestum est itaque omnes in Adam peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur sicut cuncti constituti sunt peccatores, ita et in illo uno peccato quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse; quia sicut ab illo uno homine, sic ab eodem uno peccato immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi baptismum absolvantur. Alia ergo sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt; aliud hoc unum in quo omnes peccaverunt, id est, ex quo omnes peccatores constituti sunt.
9. Quid sit peccatum in quo omnes peccaverunt, scilicet, originale, quod ex inobedientia processit.
Hoc est originale peccatum, quo peccatores nascuntur omnes concupiscentialiter geniti; quod ex Adam, sive ex ejus inobedientia emanavit, et in posteros demigravit. Unde Apostolus consequenter per inobedientiam unius hominis multos dicit constitutos esse peccatores, quae est actuale peccatum. Cum autem dixerit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et in eo omnes peccasse, de originali dictum esse oportet accipi.
10. Ex quo sensu dictum est: Per inobedientiam unius multi sunt constituti peccatores.
Quod ergo ait: Per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores, eo sensu dictum esse intelligendum est, quia ex inobedientia Adae, scilicet ex peccato actuali Adae, processit originale peccatum quo omnes peccatores nascuntur; ut et in illo esset, et in omnes transiret.
11. Quod peccatum originale de Adam fuit, et in nobis est.
Unde Aug. Juliano haeretico nullum peccatum in parvulis esse contendenti respondens, aperte asserit peccatum originale ex voluntate Adae processisse, ac per ejus inobedientiam in mundum intrasse. Quaerit enim Julianus per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens: Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? Et respondet sancta pagina: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, per unius inobedientiam, ait Apostolus. Quid quaerit amplius, quid quaerit apertius? Idem inquit Julianus: Si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum vel ex voluntate est, vel ex natura est. Si ex voluntate est, mala voluntas est quae peccatum facit; si autem ex natura est, mala est natura. Cui respondeo: Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte utrum originale peccatum ex voluntate sit. Respondeo prorsus et originale peccatum ex voluntate esse, quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset, et in omnes transiret.
12. Objectio quorumdam contra id quod supra dictum est, omnes in Adam fuisse homines.
Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic objiciunt, dicentes: Non omnis caro quae ab Adam traducta est, in eo simul existere potuit, quia multo majoris quantitatis est, quam fuerit corpus Adae. In quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt substantiam uniuscujusque in primo fuisse parente.
13. Responsio, ubi aperitur qualiter fuerunt in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet, lege propagationis.
Quibus responderi potest quod materialiter atque causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo homine omne quod in humanis corporibus naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis, et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quae scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantiae ejus divisum est, et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsecae adjectione, auctum est; et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora: et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis, usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem, et ex eo descendisse
propagationis lege.
14. Auctoritate et ratione probatur, nihil extrinsecum converti in humanam substantiam quae ab Adam est.
Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat, Veritas in Evangelio significat dicens, Matth. 35: Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo: Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus erat si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia quae adeo parva fuit mortua, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione? Unde apparet quod etiam si viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia. Sicut costa de qua facta est mulier, et sicut panes evangelici. Non inficiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant; sed non in veritate humanae naturae, quae a primis descendit parentibus, quae sola in resurrectione erit; reliqua vero caro in quam cibi transeunt, tanquam superflua in resurrectione deponetur, quae tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.
DISTINCTIO XXXI. QUOMODO PECCATUM ORIGINALE A PATRIBUS TRANSEAT IN FILIOS; AN SECUNDUM ANIMAM, AN SECUNDUM CARNEM.
1.
Nunc superest investigare qualiter peccatum a patribus traducatur in filios, scilicet, an secundum solam animam, an secundum carnem, sive secundum utrumque. Putaverunt quidam secundum animam trahi peccatum originale, non solum secundum carnem, quia non solum carnem, sed et animam ex traduce esse arbitrati sunt. Sicut enim in generatione prolis de carne paterna substantialiter trahitur caro, ita etiam de gignentis anima anima geniti essentialiter deduci ab his existimabatur. Ideoque sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita etiam de anima peccatrice anima peccatrix, corruptione originali infecta, ab illis trahi dicitur.
2. Praedictam opinionem damnat, et quod per carnem traducatur peccatum dicit, et quomodo ostendit.
Hoc autem fides catholica respuit, et tanquam veritati adversum damnat; quae non animas, sed carnem solam, sicut superius diximus, ex traduce esse admittit. Non ergo secundum animam, sed secundum carnem solam, peccatum originale trahitur a parentibus. Est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia, non quidem actus, sed vitium; unde Aug.: Ipsa concupiscentia est lex membrorum vel carnis, quae est morbidus quidam affectus, vel languor qui commovet illicitum desiderium, id est, carnalem concupiscentiam, quae lex peccati dicitur. Quae dicitur manere in carne, non quia in anima fit, sed quia per corruptionem carnis in anima fit.
3. Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua in anima peccatum fit.
Caro enim propter peccatum corrupta fuit in Adam, adeo ut cum ante peccatum vir et mulier sine incentivo libidinis et concupiscentiae fervore possent convenire, essetque thorus immaculatus, jam post peccatum non valet fieri carnalis copula absque libidinosa concupiscentia, quae semper vitium est et etiam culpa nisi excusetur per bona conjugii. In concupiscentia ergo et libidine concipitur caro formanda in corpus prolis. Unde caro ipsa quae concipitur, in vitiosa concupiscentia polluitur et corrumpitur; ex cujus contactu anima, cum infunditur, maculam trahit qua polluitur et fit rea, id est, vitium concupiscentiae, quod est originale peccatum.
4. Quod propter corruptionem carnis quae est causa peccati, dicitur peccatum esse in carne.
Ideoque ipsum peccatum dicitur manere in carne. Caro ergo quae in concupiscentia libidinis seminatur, nec culpam habet, nec actum culpae, sed causam. In eo ergo quod seminatur, corruptio est; in eo autem
quod nascitur, concupiscentiae vitium est. Unde Ambrosius, tom. 4, comment. in c. 7 Epist. ad Rom., sic ait: Quomodo habitat peccatum in carne, cum non sit substantia, sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato. Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne; haec est lex carnis. Idem: Non habitat peccatum in anima, sed in carne, quia peccati causa ex carne est, non ex anima, quia caro est ex origine carnis peccati, et per traducem omnis caro fit causa peccati, anima vero non traducitur, et ideo in se causam peccati non habet. Aug. quoque ex carne peccatum animam contrahere in sermone quodam de Verbis Apostoli ostendit, dicens, tom. 10: Vitium concupiscentiae est quod anima non ex se, sed ex carne contraxit. Natura quippe humana non opere Dei cum vitio primitus est instituta, sed voluntatis arbitrio priorum hominum venienti vitio est sauciata, ita ut non sit in carne bonum, sed vitium quo inficitur anima.
5. De causa originalis peccati, quae est in carne, utrum sit culpa, an poena.
Hic quaeri solet utrum causa peccati originalis quae dicta est esse in carne, culpa sit, vel poena, sive aliquid aliud. Culpa esse non potest, quia culpa non est in irrationali. Si enim culpa esset in carne ante infusionem animae, actualis esset, vel originalis. Sed actualis ibi non est; nec originalis culpa est, quia ipsa causa est originalis peccati. Si autem poena est, quae est illa? Passibilitas, vel mortalitas, vel alia corruptio; hos enim defectus carni inesse constat.
6. Hic aperitur quid sit foeditas tracta ex libidine coeuntium, quae vitium vel corruptio dici potest.
Ad quod dici potest quod multiplex defectus carnis, et praecipue pollutio quaedam, quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit caro dum concipitur, causa est originalis peccati; quae recte vitium, sive corruptio carnis appellari potest. Quae foeditas major videtur esse in carne concupiscentialiter traducta, quam in ea unde traducitur. Et quod vitium vel corruptio sit in carne ante conjunctionem animae, effectu probatur, cum anima infunditur, quae ex corruptione carnis maculatur; sicut in vase dignoscitur vitium esse, cum vinum infusum acescit.
7. Inductu similium ostendit non absurde dici filios trahere peccatum a parentibus, etiam mundis.
Ne autem miremur et intellectu turbemur audientes peccatum originale filios traducere a parentibus, jam per baptismum ab illo peccato mundatis, diversarum similitudinum inductione id posse fieri insinuat Aug. in lib. de Baptismo parvulorum, inquiens: Quomodo praeputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi; quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu qui de purgato nascitur tritico; ita peccatum quod in parentibus per baptismum mundatur manet in eis quos genuerunt. Ex hoc enim gignunt, quod adhuc vetustum trahunt; non ex hoc, quod lex in novitate promovit eos inter filios Dei. Non enim generant parentes filios secundum illam generationem qua denuo nati sunt, sed potius secundum illam qua carnaliter et ipsi primum sunt generati.
8. Quare dicatur originale hic dicitur cum epilogo.
Jam ostensum est quid sit originale peccatum, et qualiter a parentibus in filios, et per carnem in animam transeat. Ex quibus etiam innotescit quare dicatur originale peccatum: ideo scilicet, quia ex vitiosa lege originis nostrae, in qua concipimur, scilicet, carnis libidinosa concupiscentia, traducitur, ut supra dictum est. Non enim quia ex carne tracta ab Adam concepti sumus, ideo peccatum traximus; quia et Christi corpus ex eadem carne formatum est, quae ab Adam descendit; sed ejus conceptus est celebratus
non lege peccati, id est, concupiscentia carnis, unde et caro ejus peccatrix non fuit, imo operatione Spiritus sancti. Noster vero conceptus non fit sine libidine, et ideo non est sine peccato. Quod evidenter Aug. ostendit in lib. de Fide ad Petrum, cap. 2, in medio secundi, tom. 3, dicens: Quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus; ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas humanae naturae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis quam homines habent ex illius justissima condemnatione peccati. Ideo beatus David, propter originale peccatum, quo naturaliter obstricti sunt filii irae dicit, ps. 50: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ex hoc itaque apparet ex lege conceptionis traduci originale peccatum, quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis conjunctione concupiscentiae vitium non traheret.
9. Objectio quorumdam nitentium probare peccatum non traduci ex lege coitus.
Sed ad hoc opponitur hoc modo: In ipso conceptu ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro, nec tamen infunditur anima secundum physicen; sed jam effigiatis corporibus, quod etiam Moyses, in Exod. c. 21, aperte significat, ubi ait de percussura mulieris praegnantis: Si quis, inquit, percusserit mulierem praegnantem et abortum fecerit, si adhuc informe fuerit puerperium, mulctabitur pecunia; si autem formatum fuerit, reddat animam pro anima. Formatum vero intelligitur, propria anima animatum; et informe, quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu cum caro propagatur, nondum infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmittitur, cum peccatum non possit esse ubi anima non est? Ad quod dici potest, quia in illo conceptu dicitur peccatum transmitti, non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro ibi contrahit id ex quo peccatum fit in anima cum infunditur. Et utrumque vocatur conceptus, scilicet cum et caro propagatur formamque corporis humani recipit, et cum anima infunditur, quod aliquando etiam dicitur nativitas. Unde dicitur: Quod natum est in ea. Proprie autem nativitas dicitur in lucem editio.
DISTINCTIO XXXII. QUOMODO ORIGINALE PECCATUM DIMITTATUR IN BAPTISMO, CUM ET POST SIT ILLA CONCUPISCENTIA QUAE DICITUR ORIGINALE PECCATUM.
1.
Quoniam supra dictum est originale peccatum esse vitium concupiscentiae, assignatumque quomodo a parentibus trahatur et originale dicatur, superest investigare quomodo in baptismo dimittatur, cum etiam post baptismum remaneat concupiscentia quae ante fuerat. Unde videtur vel peccatum originale non esse concupiscentiam, vel non remitti in baptismo. Manet quippe, ut ait Aug., in lib. de Nuptiis et Concupiscentia, 1, c. 25, tom. 7, in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia, cujus vitiosis desideriis non obedire praecipimur; quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus. Sed licet remaneat concupiscentia post baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante; imo per gratiam baptismi mitigatur et minuitur, ut post dominari non valeat, nisi quis reddat vires hosti eundo post concupiscentias. Nec post baptismum remanet ad reatum, quia non imputatur in peccatum; sed tantum poena peccati est; ante baptismum vero, poena est et culpa.
2. Quod originale peccatum duobus modis dimittitur, scilicet, extenuatione sui, et solutione reatus.
Duplici ergo ratione peccatum originale dicitur dimitti in baptismo, quia per gratiam baptismi vitium concupiscentiae debilitatur atque extenuatur; ita ut jam non regnet, nisi consensu reddantur ei vires; quia et reatus ipsius solvitur. Unde Aug., in lib. de Baptismo parvulorum: Gratia per baptismum id agitur, ut
vetus homo crucifigatur, et corpus peccati destruatur; non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post baptismum vixerit, in carne habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam ejus suscepit. Non itaque hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati quae est in membris prorsus extinguatur et non sit, sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatumque est, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit habeatur; ipsa vero concupiscentia, soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et a suo Creatore separabat, maneat in certamine. § Ecce his aperte ostendit ea ratione dimitti in baptismo, non quia non maneat post baptismum, sed quia reatus in baptismo aboletur. § Deinde idem ipse ostendit eo modo etiam dimitti in baptismo, quia baptismi gratia concupiscentia ipsa mitigatur et minuitur, in eodem libro ita dicens: Lex carnis, quam Apostolus appellat peccatum, cum ait, Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore; non sic manet in membris eorum qui ex aqua et Spiritu sancto renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena fit remissio peccatorum; sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, nisi illicito consensu quodammodo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Hic aperte insinuatur in baptismo concupiscentiam debilitari, ex quo et dicitur dimitti, non solum ideo quia reatus ibi solvitur. Quem remissionis modum aliis etiam pluribus testimoniis Scriptura edocet. Ait enim Aug. contra Julianum: Lex quae in membris est, vitium carnis est, quod ex poena peccati et ex traduce mortis provenit. Sed lex ista quae est in membris, remissa est regeneratione spirituali, et manet in carne mortali. Remissa est, quia reatus solutus est sacramento quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant etiam fideles. Idem in sermone quodam de Concupiscentia carnis: Per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse concupiscentiae reatus, cum quo eras natus; et quidquid ante consensisti malae concupiscentiae, sive cogitatione, sive locutione, sive actione. Idem, in lib. de Nuptiis et Concupiscentia: Concupiscentia carnis, licet in regeneratis jam non deputetur in peccatum, quaecumque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato. Item: Dimittitur concupiscentia carnis in baptismo; non ut non sit, sed ut non imputetur in peccatum. Hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. Quomodo ergo alia peccata praetereunt actu, et remanent reatu, ut homicidium et similia, et ita e converso fieri potest ut concupiscentia praetereat reatu, et remaneat actu. Ex praedictis evidenter monstratur quomodo peccatum originale in baptismo remittatur.
3. De foeditate quam caro ex libidine coitus contrahit, utrum in baptismo diluatur.
Solet autem hic quaeri utrum et ipsa caro in baptismo ab illa foeditate purgetur quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit. Quibusdam videtur quod sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa pollutione purgatur: ut sicut duobus completur mysterium baptismi, scilicet, aqua et Spiritu, ita ibi duo purgentur, anima, scilicet, a reatu, et caro ab illa contagione; quod idem probabile est. Alii vero putant tantum animam ibi mundari, carnem vero non ab illa foeditate purgari. Si vero remanet illa foeditas usque ad procreationem filiorum, quae fit concupiscentia carnis, videtur natura carnis magis ac magis corrumpi; et magis corrupta videtur caro prolis quam parentis, quia carne pollutionem quam habuit a conceptu retinente, trahitur polluta, et in concupiscentia concipitur, unde et polluitur; et ita ex duplici causa contaminatur. Unde et major videtur pollutio carnis in prole quam fuerit in parente. Ad quod illi dicunt quia licet caro prolis ex carne foeda seminetur, et in
concupiscentia seminis concipiatur, non tamen majorem foeditatem trahit quam caro unde seminatur habuit. Quamvis etiam si foedior atque immundior sit caro prolis, et ideo magis corrupta quam caro parentis, non tamen inde, ut aiunt, fit praejudicium veritati; quia nec absurdum esse dicunt, si carnis natura magis in posterioribus corrupta trahatur, neque ex ipsa magis corrupta anima amplius inficiatur.
4. Ex quo auctore sit illa concupiscentia, Deo scilicet vel alio.
Praeterea quaeri solet utrum concupiscentia quae post baptismum remanet, et tantum poenalitas est, ante baptismum vero poena erat et culpa, ex Deo auctore sit, vel ex alio. Ad quod breviter respondentes, dicimus quia in quantum poena est, Deum habet auctorem; in quantum vero culpa est, diabolum sive hominem habet auctorem.
5. Qua justitia animae mundae ex creatione illud peccatum imputetur, cum non possit vitare.
Solet etiam quaeri qua justitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate sua illud vitare. Non enim per liberum arbitrium illud committitur, quia non prius est anima quam illi peccato est obnoxia. § Ad hoc quidam dicunt ideo animam ream esse illius peccati, licet munda a Deo sit creata, quia cum infunditur corpori, condelectatur carni, ex quo peccatum contrahit. Quod si esset, jam non originale, sed actuale diceretur. Potius ergo ideo recte potest dici imputari animae illud peccatum, quod ex corruptione corporis inevitabiliter trahit, quia, ut ait Aug., tom. 5, in lib. de Civitate Dei, l. 14, c. 3, non fuit corruptio corporis quae aggravat animam, causa primi peccati, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit.
6. Utrum illud peccatum sit voluntarium, vel necessarium.
Illud etiam non immerito quaeri potest, utrum peccatum originale debeat dici voluntarium, vel necessarium. Et necessarium potest dici, quia vitari non potest. Unde et Propheta dicit: De necessitatibus meis erue me. Et voluntarium non incongrue appellatur, quia ex voluntate primi hominis processit, ut Aug., in 1 lib., c. 15 Retractationum, ostendit, dicens: Istud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur libero arbitrio voluntatis, non absurde vocatur voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium.
7. Quare Deus animam corpori jungit, sciens eam inde maculari, et ideo damnari.
Si vero quaeritur cur Deus qui fecit animam ipsam sine macula, et scit eam ex corporis conjunctione maculam peccati contrahere, et aliquando ante baptismum sejungi ab ipso corpore et sic damnari, eam corpori jungit; respondemus ex altitudine judiciorum Dei id provenire, et nec injuste id a Deo fieri. Ipse enim non incongrue humanae conditionis modum, quem a principio instituit, licet peccata hominum intercesserint, sine immutatione continue servat, corpora de materia a principio sine vitio facta fingens, animasque de nihilo creans, eorumque conjunctione hominem perficiens. Cum ergo utraque hominis natura a Deo sine vitio sit instituta, licet a se peccato sit vitiata, non ideo immutabilis Deus humanae conditionis primariam legem mutare debuit, sive ab hominum multiplicatione desistere.