Sententiae (Libri quatuor sententiarum) (page 12)
12. Quod non debet dici homo dominicus.
Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus. Unde Aug., in lib. Retractationum,
l. 1, cap. 19: Non video utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum Christus Jesus, cum sit utique Dominus; et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi catholicos tractatores. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla a me posset idem ratione defendi. Secundum istos etiam dicitur persona Filii in duabus et ex duabus existere naturis, secundum adhaerentiam vel inhaerentiam. Altera enim inhaeret ei, altera inest.
13. Quod praedicta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quaestionem.
Satis diligenter juxta diversorum sententiam supra positam absque assertione et praejudicio tractavimus quaestionem. Verumtamen nolo in tanta re, tamque ad cognoscendum difficili, putare lectorem istam sibi nostram debere sufficere disputationem: sed legat et alia forte melius considerata atque tractata, et ea quae hic movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat; hoc firmiter tenens, quod Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione; ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum, quia mutatio vel versibilitas naturae diminutionem et abolitionem substantiae facit.
DISTINCTIO VIII. AN DIVINA NATURA DEBEAT DICI NATA DE VIRGINE.
1.
Post praedicta inquiri debet utrum de natura divina concedendum sit quod de Virgine sit nata, sicut dicitur in Virgine incarnata. Et videtur utique non debere dici nata de Virgine cum non sit nata de Patre. Quae enim res non est de Patre genita, non videtur de matre nata; ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, quae illud non teneat in divinitate. Videtur tamen posse probari quod sit nata de Virgine, quia si hoc est nasci Deum de Virgine, scilicet, hominem assumpsisse, videtur debere dici nata. De hoc August., in lib. de Fide ad Petrum sic ait: Natura aeterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci ex natura humana, nisi secundum conceptionem veritatis humanae, veram temporaliter conceptionem et nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex Virgine. Ista auctoritate videtur insinuari quod natura divina sit nata et concepta de Virgine. Sed si diligenter notentur verba, potius de persona agi intelligitur, quae sine dubitatione et de Patre et de matre nata esse dici debet.
2. De gemina Christi nativitate, qua bis natus est.
Quaeri autem solet utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et hominis Filius. Ad quod dici potest Christum bis natum esse, duasque nativitates habuisse; unde August., in lib. de Fide ad Petrum, cap. 2, non longe ab initio: Pater Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi coaequalem et coaeternum. Idem quoque unigenitus Deus secundo natus est ex Patre semel ex matre semel. Natus est enim de Patre Dei Verbum; natus est de matre Verbum caro factum. Unus ergo atque idem Dei Filius natus est ante secula, et natus in seculo; et utraque nativitas unius est Filii Dei, divina, scilicet, et humana. De hoc etiam Joan. Damasc., lib. 3., cap. 7, in medio, ait: Duas ergo Christi nativitates veneramur: unam ex Patre ante secula, quae est super causam, et rationem, et tempus, et naturam; et unam quae in ultimis temporibus propter nos, et secundum nos, et super nos. Propter nos, quia propter nostram salutem; secundum nos, quia natus est homo ex muliere, et tempore conceptionis, scilicet, novem mensium; super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu sancto et sancta Virgine, supra legem conceptionis. Ex his manifeste apparet Christi duas esse nativitates, eumdemque bis natum fore.
DISTINCTIO IX. LE ADORATIONE HUMANITATIS CHRISTI; AN EADEM SIT ADORATIO HUMANITATI ET DEITATI EXHIBENDA.
1.
Praeterea investigari oportet utrum caro Christi
et anima una eademque cum Verbo debeat adoratione adorari, illa, scilicet, quae latria dicitur. Si enim animae vel carni exhibetur latria, quae intelligitur servitus sive cultus soli Creatori debitis, cum anima Christi vel caro creatura tantum sit, creaturae exhibetur quod soli Creatori debetur; quod facienti in idololatriam deputatur. Ideo quibusdam videtur non illa adoratione quae latria est carnem Christi, vel animam esse adorandam; sed illa quae est dulia, cujus duas species vel modos esse dicunt. Est enim cujusdam modi dulia quae creaturae cuilibet exhiberi potest; et est quaedam soli humanitati Christi exhibenda, non alii creaturae, quia Christi humanitas super omnem creaturam est veneranda et diligenda; non tamen adeo ut cultus divinitati debitus ei exhibeatur, qui cultus in dilectione et sacrificii exhibitione atque reverentia consistit; qui Latine dicitur pietas, Graece autem Θεοσέβεια, id est, Dei cultus, vel εὐσέβεια, id est, bonus cultus.
2. Aliorum sententia qui unam adorationem utrique exhibendam tradunt.
Aliis autem placet Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam, non propter se, sed propter illum cujus scabellum est, cui est unita. Neque ipsa humanitas sola vel nuda, sed cum Verbo cui est unita, nec propter se, sed propter illum cui est unita, est adoranda. Nec qui hoc facit idololatriae reus judicari potest, quia nec soli creaturae, nec propter ipsam, sed Creatori cum humanitate et in humanitate sua servit. De hoc, Joan. Damas., lib. de orthodoxa Fide 3, cap. 8, ita ait: Duae sunt naturae Christi, ratione et modo differentes, unitae vero secundum hypostasim. Unus ergo Christus est Deus perfectus, et homo perfectus; quem adoramus cum Patre et Spiritu una adoratione cum incontaminata carne ejus, non inadorabilem carnem dicentes. Adoratur enim in una Verbi hypostasi, quae hypostasis generata est, non creaturae venerationem praebentes. Non ergo ut nudam carnem adoramus, sed ut unitam deitati in unam hypostasim Dei Verbi duabus reductis naturis. Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem. Adoro Christi Dei mei simul utramque naturam, propter carni unitam deitatem. Non enim quartam appono personam in Trinitate, sed unam personam confiteor Verbi et carnis ejus. His verbis insinuari videtur Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam. De hoc etiam August. ait, ex Serm. Domini, ubi dicit: Non turbetur cor vestrum, Joan. 14, ita dicit: Dicunt haeretici Filium non natura esse Deum, sed creatum. Quibus respondendum est quia si Filius non est Deus natura, sed creatura; nec colendus est omnino nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo, Rom. 1: Coluerunt et servierunt potius creaturae quam Creatori. Sed illi ad hoc replicabunt et dicent: Quid est quod carnem ejus quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis? Ego dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, ideo adoro, quod a divinitate suscepta et deitati unita est; ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Filium Dei esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo nec servio; velut si quis purpuram vel diadema regale jacens inveniat, numquid ea conabitur adorare? Cum vero eis rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum rege adorare quis contempserit. Ita et in Christo Domino humanitatem non solam vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium Deum verum et hominem verum si quis adorare contempserit, aeternaliter morietur. Idem super psalm. 98, ubi dicitur: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est: Sciendum quia in Christo terra est, id est, caro, quae sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit; haec sine impietate a Verbo Dei assumpta adoratur a nobis, quia nemo carnem ejus manducat nisi prius adoret; sed qui adorat, non terram intuetur,
sed illum potius cujus scabellum est, propter quem adorat. His auctoritatibus praemissae investigationis absolutio explicatur.
DISTINCTIO X. AN CHRISTUS SECUNDUM QUOD HOMO, SIT PERSONA VEL ALIQUID.
1.
Solet etiam a quibusdam inquiri utrum Christus secundum quod homo, sit persona vel etiam sit aliquid. Ex utraque parte hujus quaestionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus: Si secundum quod homo aliquid est, vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud, non ergo persona vel substantia; si substantia est, vel rationalis, vel irrationalis; sed non est irrationalis substantia, ergo rationalis. Si vero secundum quod homo, est rationalis substantia, ergo persona, quia haec est definitio personae, substantia rationalis individuae naturae. Si ergo secundum quod homo est aliquid, et secundum quod homo persona est. Sed e converso, si secundum quod homo persona est, vel tertia in Trinitate, vel alia; sed alia non, ergo tertia in Trinitate persona. At si secundum quod homo persona est tertia in Trinitate, ergo Deus. Propter haec inconvenientia et alia, quidam dicunt Christum secundum hominem non esse personam, nec aliquid, nisi forte secundum sit expressivum unitatis personae. Secundum enim habet multiplicem rationem. Aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem divinae naturae vel humanae; aliquando unitatem personae, aliquando notat habitum, aliquando causam. Cujus distinctionis rationem diligenter lector animadvertat, atque in sinu memoriae recondat, ne ejus confundantur sensus, cum de Christo sermo occurrerit.
2. Etsi Christus secundum quod homo dicatur substantia rationalis, non inde tamen sequitur quod persona sit secundum quod homo.
Illud tamen non sequitur quod in argumentatione superiori inductum est, quod si Christus secundum quod homo est substantia rationalis, ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona, quia non est per se sonans, imo alii rei conjuncta. Illa tamen personae descriptio non est data pro illis tribus personis.
3. Alia probatio quod Christus sit persona secundum quod homo.
Sed adhuc aliter nituntur probare Christum secundum hominem personam: quia Christus secundum quod homo praedestinatus est ut sit Dei Filius; sed illud est, quod ut sit praedestinatus est, ergo si praedestinatus est secundum quod homo ut sit Filius Dei, et secundum quod homo est Filius Dei. Ad quod dici potest Christum esse id quod ut sit praedestinatus est. Est enim praedestinatus ut sit Filius Dei, et ipse vere est Filius Dei; sed secundum hominem praedestinatus est ut sit Filius Dei, quia per gratiam habet hoc secundum hominem; nec tamen secundum hominem est Filius Dei, nisi forte secundum unitatis personae sit expressivum, ut sit sensus: Ipse qui est homo, est Dei Filius; ut autem ipse ens homo sit Dei Filius, per gratiam habet: sed si causa notetur, falsum est, non enim quod homo est, eo Dei Filius est.
4. An Christus sit adoptivus Filius secundum quod homo, vel alio modo.
Si vero quaeritur an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, sive alio modo, respondemus Christum non esse adoptivum filium aliquo modo, sed tantum naturalem; quia natura Filius Dei est, non adoptionis gratia. Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. Non enim eo Filius est quo Deus est, quia proprietate nativitatis Filius, natura divinitatis Deus est, et tamen dicitur natura vel naturae Filius; quia naturaliter est Filius, eamdem, scilicet, habens naturam quam ille qui genuit. Adoptatus autem filius non est, quia prius non fuit, et postmodum adoptatus est in Filium; sicut nos dicimur adoptivi filii, quia, cum nati fuerimus irae filii, per gratiam
facti sumus filii Dei . Christus vero nunquam fuit non Filius Dei, et ideo non est adoptivus filius.
5. Oppositio, quod sit adoptivus filius.
Sed ad hoc opponitur sic: Christus filius hominis est, id est, Virginis, aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura, aut divina, aut humana: sed divina non; ergo aut humana natura, aut non natura est filius hominis. Si non natura, ergo gratia tantum; et si etiam natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia filius hominis est, adoptivus filius esse videtur; ut idem sit naturalis Filius Patris, et adoptivus filius Virginis. Ad quod dici potest Christum filium virginis esse et natura, vel naturaliter, et gratia, nec tamen adoptivus filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem filius Virginis esse dicitur. Filius enim Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae; et hoc fuit gratiae, et non naturae. Unde August., super Joan., cap. 2, non longe a medio, ait: Quod Unigenitus est aequalis Patri, non est gratiae sed naturae. Quod autem in unitate personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est non naturae; Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivus filius, sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter, et gratia est Filius. Quod vero naturaliter sit hominis filius, Aug. ostendit, in lib. de fide ad Petrum: Ille scilicet Deus factus est naturaliter hominis filius qui est naturaliter Filius unigenitus Dei Patris. Quod autem non sit adoptivus filius, et tamen gratia sit Filius, ex subditis probatur testimoniis. Hieron. ait: De Christo Jesu scriptum est quia semper cum Patre fuit, et nunquam eum ut esset voluntas paterna praecessit; et ille quidem natura Filius est, nos vero adoptione. Ille nunquam non fuit Filius; nos antequam essemus, praedestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus quando credidimus in Filium Dei. Hilarius quoque in lib. 3 de Trin. ait: Dominus dicens: Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, sed etiam proprietate. Nos sumus filii Dei, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. August. etiam, super Joan., ait: Nos sumus filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia, an hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Amb. quoque, in lib. 1, de Fide, cap. 9 et ult., ait: Christus Filius est non per adoptionem, sed per naturam: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Ex his evidenter ostenditur quod Christus non sit Filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, cum August. eum non esse gratia Filium asserit; gratia enim sed non adoptionis, imo unionis Filius Dei est filius hominis, et e converso.
6. Utrum persona vel natura praedestinata sit.
Deinde si quaeritur utrum praedestinatio illa quam commemorat Apostolus sit de persona an de natura, sane dici potest et personam Filii quae semper fuit esse praedestinatam secundum hominem assumptum, ut ipsa, scilicet, ens homo esset Dei Filius; et naturam humanam esse praedestinatam ut Verbo Patris personaliter uniretur.
DISTINCTIO XI. UTRUM CHRISTUS SIT CREATURA, VEL CREATUS, VEL FACTUS.
1.
Solet etiam quaeri utrum debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam. Ad quod dici potest hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici. Et si quandoque brevitatis causa simpliciter denuntietur, nunquam tamen simpliciter debet intelligi. Quia, ut August., in lib. 1 de Trin., c. 13, ait: Cum de Christo
loquimur quid, secundum quid, et propter quid dicatur, prudens et diligens ac pius lector intelligere debet. Qui Christum vel Dei Filium non esse factum vel creaturam, in lib. 1 de Trin., c. 6, ostendit, ita inquiens: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est; et omnia per ipsum facta sunt. Neque dicit omnia nisi quae facta sunt, id est, omnem creaturam. Unde liquide apparet ipsum factum non esse, per quem omnia facta sunt; et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Sed si Filius non est ejusdem substantiae cum Patre, ergo facta substantia est; et si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. At omnia per ipsum facta sunt, facta ergo substantia non est, sed una cum Patre infacta substantia est. Item in eodem: Si vel Filium fecit Pater quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt; at omnia per Filium facta sunt; ipse ergo factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. Idem in lib. 83 Quaest.: Dicitur creatura quidquid fecit Deus Pater per Filium; qui non potest appellari creatura, quoniam per ipsum facta sunt omnia. Ambr. in libro 1 de Fide: Probemus, inquit, creaturam non esse Dei Filium. Audivimus enim in Evangelio Dominum mandasse discipulis: Praedicate Evangelium universae creaturae. Qui universam creaturam dicit, nullam excipit, et ubi sunt qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, sibi mandaret Evangelium praedicari; et subjectus esset vanitati, quia, testante Apostolo, Rom. 6, omnis creatura vanitati subjecta est. Non ergo Christus creatura est, sed creator; qui docendae creaturae discipulis mandat officium.
2. De perfidia et poena Arii.
Arii haec fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam faceret. Ideo effusa sunt Arii viscera, atque crepuit medius, prostratus in faciem ea quibus Christum negaverat foeda ora pollutus. His aliisque pluribus testimoniis instruimur non debere fateri simpliciter Christum esse factum vel creaturam; sed addita determinatione recte dici potest, ut sic dicatur factus secundum carnem vel secundum hominem, ut factura humanitati, non Deo, attribuatur. Ut enim ait Ambr., in libro 1 de Fide, c. 9, non Deus factus est, sed Deus Dei Filius natus est; postea vero secundum carnem homo factus ex Maria est. Misit enim Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, Galat. 4; Filium inquit suum, scilicet non unum de multis. Cum dicit suum, generationis aeternae proprietatem signavit. Postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis ascriberetur. Factum ergo ex muliere dicit, propter carnis susceptionem; sub lege, propter observantiam legis. Generatio generationi non praejudicat, nec caro divinitati. Deus enim aeternus incarnationis sacramentum suscepit, non dividuus, sed unus, et in utroque unus, scilicet divinitate et corpore. Non enim alter ex virgine; sed idem aliter ex Patre, aliter ex virgine; sed qui factus est secundum nostrae susceptionem naturae, non secundum aeternae substantiam vitae, quem legimus primogenitum. Primogenitum, quia nemo ante ipsum; unigenitum quia nemo post ipsum. Ex his evidenter traditur qua intelligentia accipiendum sit, cum dicitur Christus factus vel simpliciter, vel cum additamento, ut factura, scilicet, creatura non ad assumentem Deum, sed ad assumptum hominem referatur. In Deo enim creatura esse non potest, ut Ambros. ait, lib. 1 de Fide, c. 7. Numquid dicto factus est Christus? Numquid mandato creatus est Christus? Quomodo autem creatura esse in Deo potest? Etenim Deus naturae simplicis est, non conjunctae atque compositae, cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua. Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen simpliter praedicandus est creatura. Nec ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, potest quis progredi sic argumentando: Si
secundum quod homo Christus est creatura, vel rationalis, vel non; vel quae est Deus, vel non; nitens per hoc probare Christum esse aliquid non divinum, quia quod ipse est, secundum hominem ipse est. Et ideo si secundum hominem est aliqua substantia non divina, est utique aliquid non divinum. Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio. Illa autem locutio tropica est qua Christus dicitur creatura, vel simpliciter, vel cum adjunctione.
DISTINCTIO XII. AN HOMO ILLE SEMPER FUERIT VEL COEPERIT ESSE.
1.
Post praedicta, quaeritur utrum homo ille coeperit esse vel semper fuerit; sicut simpliciter enuntiamus Christum vel Dei Filium semper fuisse, nec coepisse. De hoc August. ita inquit super Joan.: Habuit aliquando Dei Filius quod non habuit idem ipse homo Dei Filius, quia nondum erat homo. Item idem in eodem: Priusquam mundus esset nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Idem super ps.: Christus noster etsi forte homo recens est, tamen est aeternus Deus. Alibi vero legitur quod puer ille creavit stellas. Et Christus dicit se esse principium, et esse ante Abraham. His ergo aliisque auctoritatibus in nullo resultantes, dicimus hominem illum in quantum homo est, coepisse; in quantum Verbum est, semper fuisse. Hic enim absque distinctione non est referenda responsio. Nam et ipse Aug. hujusmodi utitur distinctione in pluribus locis, dicens per Christum omnia esse facta in quantum Verbum est; secundum illud vero quod homo est, ipsum esse factum et glorificatum. Si ergo ad personam respicias, confidenter dic hominem illum semper fuisse; si vero ad naturam hominis, concede eum coepisse.
2. Si Deus alium hominem assumere potuit vel aliunde quam de genere Adae.
Solet etiam quaeri utrum alium hominem vel aliunde quam de genere illius Adam Deus assumere potuerit. Ad quod sane dici potest ipsum et aliam animam et aliam carnem potuisse assumere quia gratia tantum assumpta est anima illa et caro a Verbo Dei. Ut enim ait Aug., lib. 13 de Trin., c. 19, in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae conjunctus est Deo. Potuit ergo Deus aliam animam et aliam carnem assumere, et carnem utique aliunde quam de genere Adam. Unde August., in eodem lib. de Trin., c. 18: Potuit itaque Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo obligavit genus humanum; sicut ipsum quem primo creavit, non de genere alicujus creavit. Poterat ergo vel sic, vel alio quo vellet modo creare unum alium, de quo vinceretur victor prioris. Sed melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum. Et tamen ex Virgine, cujus conceptum Spii ritus, non caro; fides, non libido praevenit; nec interfuit carnis concupiscentia qua caeteri concipiuntur, qui originale trahunt peccatum, sed credendo, non concumbendo facta est fecundata virginitas. Ex his aperte ostenditur et alium, et aliunde hominem Deum assumere potuisse.
3. Si homo ille potuit peccare, vel non esse Deus.
Ideo non immerito quaeritur utrum homo ille potuerit peccare vel non esse Deus. Si enim potuit peccare, et potuit damnari. Si potuit damnari potuit non esse Deus; ergo si potuit peccare, potuit non esse Deus, quia esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequeunt. Hic distinctione opus est, utrum de persona, an de natura agatur. Si enim de persona agitur, manifestum est quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura discutiendum est, utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tanquam non unita Verbo, et tamen enti; id est, an de ea secundum quod fuit unita Verbo, an de ea secundum quod esse potuit, et non unita Verbo. Non est enim ambiguum animam illam entem unitam
Verbo peccare non posse; et est sine ambiguitate verum, eamdem, si esset et non unita Verbo, posse peccare.
4. Quorumdam oppositio, quod potuerit etiam unita peccare.
Quidam tamen probare conantur etiam eam unitam Verbo posse peccare, quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem, quod frivolum est; cum et angeli liberum arbitrium habeant, et tamen gratia a Deo sunt confirmati ut peccare nequeant; quanto magis ergo ille homo, cui Spiritus est datus sine mensura. Inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem. Scriptum est enim in libro Sapien.: Qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere malum, et non fecit. Sed hoc accipiendum est secundum membra, vel partim de capite, partim de membris. De capite, non est transgressus, et non fecit malum. De membris, potuit transgredi, et facere malum.
5. Si Deus potuerit assumere hominem in sexu muliebri.
Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum. Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu, ut assumpsit in virili. Sed opportunius atque convenientius factum est, ut de femina nasceretur, et virum assumeret, ita ut utriusque sexus liberatio ostenderetur. Unde August., tom. 4, in lib. 83 Quaest., q. 11: Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere; ergo quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat et feminei sexus liberatio. Hinc apparet quia ille vir de femina natus est. Sapientia ergo Dei quae dicitur unigenitus Filius, homine suscepto in utero et de utero Virginis, liberationem hominis indicavit.
DISTINCTIO XIII. SI CHRISTUS SECUNDUM NATURAM HOMINIS IN SAPIENTIA ET GRATIA PROFICERE POTUIT, ET PROFECIT.
1.
Praeterea sciendum est Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse, cui Spiritus datus est non ad mensuram, in quo plenitudo divinitatis corporaliter habitat . Ita vero habitat, ut ait August., tom. 2, in epist. ad Dardanum, in fine, quod omni gratia plenus est. Non ita habitat in sanctis. Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite (ibi enim visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, in caeteris autem solus est tactus), ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, quo sunt omnes sensus. In sanctis vero quasi solus est tactus, quibus datus est Spiritus ad mensuram, cum de illius plenitudine acceperunt. Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia nunquam illam eamdem essentialiter similem acceperunt gratiam. Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione. Unde Hieron. recte dicit: Novum facit Dominus super terram; mulier circumdabit virum, quia in utero Virginis perfectus extitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam qua plenus erat.
2. Auctoritatem ponit quae videtur obviare.
Huic autem sententiae videtur obviare quod in Lucae Evangelio, c. 2, legitur: Jesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. Si enim proficiebat sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura. Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse sapientiae et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit; et tamen vere dicitur profecisse sapientia et gratia, non quidem in se, sed in aliis qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiae et gratiae munera secundum processum aetatis magis ac magis patefaciebat. Unde Gregorius in hom. 11, super cap. 2 Lucae, ait: Juxta hominis naturam proficiebat sapientia; non quod ipse sapientior esset ex tempore, qui a prima conceptionis
hora Spiritus sapientiae plenus permanebat, sed eamdem qua plenus erat sapientiam caeteris ex tempore paulatim demonstrabat. Juxta hominis naturam proficiebat aetate de infantia ad juventutem; juxta hominis naturam proficiebat gratia, non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo sed pandendo donum gratiae quod habebat. Apud Deum et homines proficiebat, quia quantum proficiente aetate patefaciebat hominibus dona gratiae quae sibi inerant et sapientiae, tantum eos ad laudem Dei excitabat, et sic Deo Patri ad laudem Dei, et hominibus ad salutem proficiebat. In aliis ergo, non in se, proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio, Joan. 1, puer ille sapientia plenus et gratia perhibetur. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi tradita, dum per ejus industriam alii proficiunt.
3. Praedictis videtur adversari quod Ambrosius ait.
Alibi tamen scriptum reperitur quod secundum sensum hominis profecerit sicut aetate hominis profecit. Ait enim Ambros., in lib. de Incarnationis dominicae Sacramento, sic: Deus perfectionem naturae suscepit humanae. Suscepit sensum hominis; sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit conturbatam, sensu hominis esurivit et rogavit; sensu hominis profecit sicut scriptum est Lucae 2: « Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia. » Quomodo proficiebat sapientia Dei? Profectus aetatis et profectus sapientiae, non divinae, sed humanae naturae est. Ideo aetatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum. Aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem hominis profecit, et quia sensus, ideo sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo ipse per incrementum susceptus est; si divinus, ergo mutabilis per profectum; quod enim proficit, mutatur in melius; sed quod divinum est, non mutatur. Quod ergo mutatur, non est divinum. Sensus ergo proficiebat humanus. Sensum ergo suscepit humanum. Nec poterat confortari virtus Dei nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei impleri. Quae ergo implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia, nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit? Per quem autem sensum dixit Isaias, c. 8, quod patrem nesciebat puer aut matrem? Scriptum est enim: Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet spolia Samariae, Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat. Sed verendum est, inquam, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuamus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem ejus et carnem adoramus, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe, qui de eo dixit, 2 Cor. 13: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei, ipse dixit, 1 Cor. 1, quia non divisus est Christus. Numquid etiam cum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri susceperit capacem, dividimus eum? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit; sed animam rationalem et intellectus nostri capacem, et ipsam humanam et ejusdem substantiae cujus nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem, ejusdemque cujus caro est nostra, substantiae suscipiens, perfectus etiam homo fuit.
4. De intelligentia praemissorum verborum.
Haec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt; ex parte hominis ignorantiam instruunt et illuminant, quae ex parte errandi fomitem male intellecta ministrant. His etenim evidenter traditur duos in Christo esse principales sensus, sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur; sed juxta duas naturas, duas habet sapientias, unam non creatam, sed genitam, quae ipse est; alteram non genitam, sed creatam, et per gratiam ei collatam. Nam
Isaias de eo protestatur, c. 11: Requiescit super eum Spiritus sapientiae et intellectus. Spiritu ergo sapientiae et intellectus, id est, sapientia et intelligentia per Spiritum sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam. Secundum Deum vero sapiens erat sapientia aeterna quae Deus est. Et sicut in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali, quae ipse est, et justus justitia naturali, quae ipse est; ita sapiens sapientia naturali, quae ipse est. Anima vero ejus sicut bona est et justa bonitate vel justitia gratis data, quae ipse vel ipsa non est; ita est sapiens sapientia gratis data, quae ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est; quae in quantum Deus est, et in quantum natura divina est, sapiens est sapientia ingenita, scilicet, sapientia aeterna, quae est Pater, et sapientia quae non est ingenita, quae communis est tribus Personis, non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia; sapientia ingenita, quae tantum Pater est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In quantum vero eadem persona est homo, id est, secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens ergo est humano sensu et divino.
5. Quomodo intelligendum illud: Sensus proficiebat humanus.
Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet, sensus proficiebat humanus, assumenda est? Aperte enim videtur Ambros. innuere quod secundum humanum sensum Christus profecerit, et quod infantia ejus expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit; quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem, Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem, et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat ac si agnitionis expers esset.
DISTINCTIO XIV. SI ANIMA CHRISTI HABUERIT SAPIENTIAM PAREM CUM DEO; ET SI OMNIA SCIT QUAE DEUS.
1.
Hic quaeri opus est, cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuerit sapientiam aequalem Deo, sive omnium rerum scientiam habuerit vel habeat, id est, utrum omnia sciat quae Deus scit. Quibusdam placet quod nec parem cum Deo habeat scientiam, nec omnia sciat quae Deus, quia in nullo creatura aequatur Creatori. Cum ergo anima illa creatura sit, in nullo aequatur Creatori; ergo nec in sapientia. Non ergo habet aequalem cum Deo sapientiam, nec scit omnia quae Deus. Item, si anima illa aequalem habet cum Deo sapientiam, non ergo Deus in omni bono majorem habet sufficientiam, quam ejus creatura. Inducunt etiam auctoritates ad idem probandum. Ait enim Propheta, ps. 138. ex persona hominis assumpti: Mirabilis facta est scientia tua ex me, et non potero ad eam. Quod exponens Cassiodor. ait: Veritas humanae conditionis ostenditur, quia assumptus homo divinae substantiae non potest aequari vel in scientia vel in alio. Apostolus etiam ait, 1 Cor. 2: Nemo novit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia etiam profunda Dei. His aliisque pluribus rationibus et auctoritatibus nituntur; qui animam Christi asserunt nec parem cum Deo habere scientiam, nec omnia scire quae Deus scit. Quia si omnia scit quae Deus, scit ergo creare mundum, scit etiam creare seipsam.
2. Responsio, quaestionis definitivam continens sententiam.
Quibus respondentes, dicimus animam Christi per sapientiam sibi gratis datam in Verbo Dei, cui unita est, unde etiam perfecte intelligit, omnia scire quae Deus scit, sed non omnia posse quae potest Deus, nec ita clare et perspicue omnia capit ut Deus; et ideo non aequatur Creatori in scientia, etsi omnia sciat quae et ipse; nec est ejus sapientia aequalis sapientiae
Dei, quia illa multo est dignior, digniusque et perfectius omnia capit quam illius animae sapientia; ergo et in scientia majorem habet sufficientiam Deus quam anima illa quae dignior est omni creatura. Illud vero Apostoli, 1 Cor. 2, quod inducunt: Nemo novit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia; pro nobis facit. Mox enim addit Apostolus: Nos autem Spiritum Dei habemus; ut per Spiritum quem habebat Dei profunda se scire ostenderet. Sed anima illa prae omnibus Spiritum Dei habuit: Cui Spiritus non est datus ad mensuram, ut ait Joannes evangelista, c. 3; dona ergo Spiritus sancti sine mensura habuit, ergo et sapientiam. Omnia ergo scivit anima illa. Si enim quaedam scivit, quaedam non, tunc non sine mensura scientiam habuit. Sed sine mensura scientiam habuit; scit ergo omnia. Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit, quibus asserit animam illam rerum omnium scientiam habere, utens auctoritate Apostoli dicentis: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quod etiam ratione potest probari sic: Nihil scit aliquis quod ejus anima ignorat. Sed Christus, secundum omnium concessionem, omnia scit; ergo anima ejus omnia scit. Ad id vero quod dicit: Si omnia scit; ergo scit creare mundum vel seipsam, respondemus quod scientiam habet mundum creandi, sed non potentiam, et creandi animam; et scit quomodo Deus seipsam creaverit; habet ergo scientiam sui creatae, sed non sui creandae, quia non est creanda, sed creata.
3. Quare Deus non dedit ei potentiam omnium, ut scientiam.
Si vero quaeritur quare Deus non dederit ei potentiam faciendi omnia, ut scientiam, responderi potest: Quia naturaliter capax est scientiae, et ideo id congrue ei datum est sine mensura, cujus ipsa naturaliter capax est. Non est autem ei datum posse omnia facere quae Deus facit, ne omnipotens, et per hoc Deus putaretur. Verumtamen forte nec potentiam faciendi omnia ei Deus praestare potuit, etsi potentiam faciendi aliqua ei dederit quae non facere potest. Sic ergo anima Christi omnia quae Deus scit in Verbo Dei, quod liquidius et praesentius omni creatura contemplatur, ut ei unita, in quo etiam angeli et quae Dei sunt, et quae futura sunt cognoscunt.
4. Quomodo intelligenda sint quaedam verba Ambrosii super Lucam.
Sed si illa anima non habet tantam potentiam quantam et Deus, nec homo assumptus tantam potentiam quantam et Deus, quomodo ergo intelligitur illud Ambros. super Lucam, ubi angelus de nascituro Filio Virginis ait: Hic erit magnus, et Filius altissimi vocabitur? Non ideo, inquit, erit magnus, quod ante partum Virginis magnus non fuerit, sed quia potentiam quam Dei Filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus, ut una sit persona homo et Deus. Ecce aperte dicit quod homo erat accepturus ex tempore potentiam quam Dei Filius habuit naturaliter. Sed si homo accepturus erat illam potentiam; ergo vel persona vel natura hominis. Sed persona non, quia semper habuit et habet; ergo natura. Si natura; ergo anima. Nam de carne constat quod accipere non posset. Ad quod dicimus illud esse accipiendum de persona, sed non in quantum est Dei, imo in quantum est persona hominis. Una est enim persona Dei, et hominis, Filii Dei et filii hominis; quae in quantum Dei persona est, semper et naturaliter omnipotentiam habuit, sed in quantum est hominis non semper fuit. Illa ergo persona quae semper fuerat Dei, futura erat hominis persona; et secundum quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore potentiam, quam naturaliter et semper habuerat in quantum persona. Secundum hanc distinctionem illud, et similia sane possunt accipi. Quae distinctio in pluribus quaestionum articulis est necessaria adversus quorumdam perplexam verbositatem. Sed cum de rebus constat, in rebus frustra habetur controversia.
DISTINCTIO XV. DE HOMINIS DEFECTIBUS QUOS ASSUMPSIT CHRISTUS IN HUMANA NATURA.
1.
Illud quoque praetermittendum non est, quod Dei Filius naturam hominis accepit passibilem, animam passibilem et carnem passibilem et mortalem . Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem, sitim et hujusmodi. Et ut veram animam probaretur habere, suscepit defectus animae, scilicet tristitiam, timorem, dolorem et hujusmodi. Omnis autem sensus, animae est. Non enim caro sentit, sed anima, utens corpore velut instrumento. Unde August., super Genes. in lib. 12, c. 24, t. 3: Non corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad confirmandum in seipsa quod extrinsecus nuntiatur. Sicut ergo anima quod foris est per corpus tanquam per instrumentum videt vel audit, ita etiam per corpus quaedam sentit mala quae sine corpore non sentiret, ut famem, et sitim et hujusmodi. Unde non immerito defectus corporis dicuntur. Quaedam autem non per corpus, imo etiam sine corpore, sentit: ut est timor, et hujusmodi. Sentit ergo anima dolores, sed quosdam per instrumentum corporis, quosdam vero non. Suscepit autem Christus sicut veram naturam hominis, ita et veros defectus hominis, sed non omnes. Assumpsit enim defectus poenae, sed non culpae, nec tamen omnes defectus poenae, sed eos omnes quos homini eum assumere expediebat, et suae dignitati non derogabat. Sicut enim propter hominem homo factus est, ita propter cum hominis defectus suscepit. Suscepit autem de nostro, ut de suo nobis tribueret, ut nostrum tolleret defectum. Suscepit enim nostram vetustatem, ut suam nobis infunderet novitatem. Simplam ille accepit vetustatem, id est, poenae, ut nostram duplam consumeret, id est, poenae et culpae.
2. Qualiter accipiendum sit illud quod ait Leo papa.
Tradit auctoritas, Heb. 4, quod Dominus noster in se suscepit omnia infirmitatis nostrae praeter peccatum, quod nisi accipiatur de illis tantum quae eum sumere pro nobis oportuit, nec dedecuit, falsum esse probatur. Non enim assumpsit ignorantiam aliquam, cum sit ignorantia quaedam quae defectus est, nec peccatum est, scilicet ignorantia invincibilis; nam vincibilis peccatum est, si tamen de his est quae nobis expedit scire. Sunt enim quaedam quorum scientia non affert, vel ignorantia non impedit salutem; et forte talium rerum ignorantia defectus non est. Constat autem in nobis esse ignorantiam atque difficultatem volendi vel faciendi bonum, quae ad miseriam nostram pertinent. Unde Aug., in lib. 3 de lib. Arbit., cap. 18, et libro Retractationum 1, c. 9, tom. 1, et libro 7 de Bono perseverantiae, cap. 11: Approbare, inquit, falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Ex qua miseria, peccantibus justissime inflicta, liberat Dei gratia, quia sponte homo libero arbitrio cadere potuit, non etiam surgere; ad quam miseriam pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae, nec ab isto malo quisquam, nisi gratia Dei, liberatur. Ecce evidenter dicit hic August. ignorantiam qua quis invitus falsa pro veris approbat, et difficultatem qua non potest se temperare a malo, ad miseriam nostram pertinere, et poenam esse hominis. Haec autem Christus non habuit. Non ergo accepit omnes defectus nostrae infirmitatis praeter peccatum.
3. Quod ignorantia talis et difficultas non sit peccatum.
Sed forte aliquis dicet illa esse peccatum. Cui obviat illud quod August. tradere videtur: hoc scilicet, Deum inculpabiliter ante peccatum in exordio conditionis homini potuisse indere, ut essent ei naturalia; ita in lib. Retract. inquiens: Ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic esset culpandus Deus, sed laudandus. Sed si
haec homo in primordio naturaliter habuisset, numquid essent in eo defectus et poenae? Si defectus, vel poena ei indita fuisset ante peccatum, injuste cum eo agi videretur, si ante culpam sentiret poenam. Ob hoc sane dicimus illa non fuisse defectus vel poenas, si naturaliter homini infuissent; sicut non fuit homini ante peccatum nondum gratiam adepto defectus sive poena, non posse proficere. Sed postquam gratiam recepit, per quam proficere potuit et ad tempus profecit, eamque culpa sua post amisit, simulque proficiendi facultatem perdidit, defectus fuit ei et poena non posse proficere, scilicet malum declinare et bonum facere. Omnes ergo defectus nostros suscepit Christus praeter peccatum, quos ei conveniebat suscipere, et nobis expediebat. Sunt enim plura aegritudinum genera et corporis vitia, a quibus omnino immunis extitit. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis, ut timorem et tristitiam; vel ad impletionem operis ad quod venerat, ut passibilitatem et mortalitatem; vel ab immortalitatis desperatione spem nostram erigendam, ut mortem, suscepit. Hos autem defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Veros quidem habuit defectus sicut et nos, sed non eadem ex causa. Nos enim ex peccato originali hos defectus contrahimus, sicut Apostolus insinuat dicens, Rom. 8: Corpus quidem propter peccatum mortuum est, id est, necessitatem moriendi habet in se. Christus autem non ex peccato hujusmodi habet defectus, quia sine peccato est conceptus et natus, et in terris conversatus. Sed ex sola miserationis voluntate de nostro in se transtulit veram infirmitatem, sicut accepit veram carnem, quam sine omni infirmitate assumere potuit, sicut absque culpa eamdemque suscepit.
4. Auctoritatibus probat Christum secundum hominem vere dolores sensisse et timuisse, contra quosdam hoc negantes.
Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur, asserentes similitudinem atque imaginem passionis et doloris Christum hominem pertulisse, sed nullum omnino dolorem vel passionem sensisse; auctoritatum testimoniis eos convincentes, indubitabile faciamus quod supra diximus. Propheta Isaias dicit, c. 53: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et Veritas ipsa in Evangelio, Matth. 26, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem; ubi etiam legitur, Marc. 14: Coepit Jesus pavere et taedere. Propheta etiam ex persona Christi ait, ps. 87: Repleta est malis anima mea. Quod exponens August. inquit, in tom. 8, enarratione ad eumdem versum: Non vitiis et peccatis, sed humanis malis, id est, doloribus repleta fuit anima Christi, quibus ipsa compatitur carni. Non enim dolor corporis potest esse sine anima. Dolere autem anima, etiam non dolente corpore, potest. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem ac mortem, non humanae conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Ambr. etiam, tom. 2, in lib. 2 de Fide, c. 3, ait: Scriptum est, Matth. 26: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Timet ergo Christus; et dum Petrus non timet, Christus timet. Petrus dixit, Joan. 13: Animam meam ponam pro te; Christus dicit, Joan. 12: Anima mea turbatur; utrumque verum est et rationis plenum, quod et ille qui est inferior non timet, et ille qui superior est gerit timentis affectum. Idem in eodem, cap. 5, in fine: Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur, per naturam hominis et taediavit et resurrexit. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas, sed turbatur anima, secundum humanae fragilitatis assumptionem. Nam qui suscepit animam, suscepit etiam animae passionem. Non enim eo quod Deus erat, aut turbari aut mori posset. Idem in eodem, cap. 3, paulo superius: Suscepit tristitiam meam; et confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Ut homo habuit tristitiam, quam meo suscepit affectu, mihi compatitur, mihi tristis est, mihi
dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles igitur, Domine Jesu, vulnera mea, non tua, quia non tu pro te, sed pro me doles. Hieron. quoque, ad Damasc., tom. 4, in Explanatione fidei, ait: Nos ita dicimus hominem passibilem a Dei Filio susceptum, ut deitas impassibilis permaneret, Passus est enim Filius Dei non putative, sed vere, omnia quae de illo Scriptura testatur, sed secundum illud quod pati poterat, scilicet, secundum substantiam assumptam. Licet ergo persona Filii susceperit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum substantiam suam nil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem necesse est confiteri. His aliisque auctoritatibus perspicuum fit Christum vere passibilem assumpsisse hominem, atque in eo defectus et affectus nostrae infirmitatis suscepisse; sed voluntate, non necessitatis conditione.
5. Hic ponit quae praedictis adversari videntur.
Quaedam tamen reperiuntur in sanctorum tranctatibus, quae praemissis adversari videntur. Nam super illum locum psal. 21: Clamabo et non exaudies, August., tom. 8, exposit. 2, tradere videtur Christum nec vere timuisse, nec vere tristatum esse, dicens sic: Quomodo hoc dicit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ; sed nobis de corpore suo hoc dicit. Corporis enim sui, id est, Ecclesiae gerebat personam; sicut et alibi, Matt. 26, cum dixit: Transeat a me calix iste, pro nobis loquitur, nisi forte putetur timuisse mori; sed non vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi, et esse cum Christo . Non etiam fortior est miles quam imperator. Miles enim coronandus gaudet mori, et Dominus coronaturus timet mortem? Sed infirmitatem nostram repraesentans, pro suis infirmis qui timent mori, haec dixit: Vox illorum erat, non capitis. Hieronymus etiam ait: Erubescant qui putant Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse: Transeat a me calix iste.
6. Determinatio auctoritatum.
Ne autem in sacris Litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus, ut non veritatem timoris et tristitiae vel propassionem, sed timoris et tristitiae necessitatem et passionem a Christo removisse intelligatur. Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis; sed non sicut nos, qui sumus membra ejus. Nos enim causa peccati nostri his defectibus necessario subjacemus, et in nobis sunt isti defectus secundum propassionem et passionem, sed in Christo nonnisi secundum propassionem. Sicut enim in peccatis gradus quidam notantur propassio et passio, ita et in poenalibus effectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristitia, ita ut mentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione, et tunc propassio est. Aliquando vero movetur et turbatur, et tunc passio est. Christus vero non fuit ita turbatus in anima timore vel tristitia, ut a rectitudine vel a Dei contemplatione aliquatenus declinaret; secundum quem modum intelligitur, cum dicitur vel timuisse vel tristis fuisse. Unde Hieron., Comment. ad
26 cap. Matt., pene in medio, ubi legitur: Coepit contristari et moestus esse: Ut veritatem, inquit, probaret assumpti hominis, vere contristatus est, sed non passio ejus dominatur animo, verum propassio est. Unde ait: Coepit contristari. Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari; quod est: Aliter contristatur quis per propassionem, aliter per passionem. Ideoque secundum hanc distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere timuisse, quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem, neque ex necessitate conditionis. Unde Aug., tom. 8, Enarr. in ps. 93, post medium, ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit Christum non vere timuisse vel tristatum esse, et incontinenti veram tristitiam habuisse. His verbis
infirmos in se praesignans Dominus ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Non enim vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo. Iste gaudet coronandus, et tristis est Dominus coronaturus? Ecce hic videtur tristitiam et timorem a Christo removere. Continuo autem subjunxit: Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Fuit enim tristis, sicut Evangelium dicit, Marc. 14. Si enim tristis non fuit, cum Evangelista dicat: Tristis est anima mea, etc.; ergo et quando dicit, dormivit Jesus, non dormivit; vel quando dicit manducasse, non manducavit; et ita nihil sanum relinquitur, ut dicatur etiam, corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est, verum est, et factum est. Ergo tristis fuit; sed voluntate tristitiam suscepit veram, quomodo voluntate carnem veram. Aperte noscis eumdem sibi in his verbis contradicere, nisi varias dictorum discerneret causas; ex quibus intelligentia verborum assumenda est. Si enim discernatur intelligentiae causa praedictorum verborum, nihil occurrit contradictionis.
7. De quibusdam Hilarii capitulis valde obscuris, quae videntur communi sententiae obviare.
Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii, quibus videtur tradere ictus, et vulnera et hujusmodi, sic in Christum incidisse, ut passionis dolorem non incuterent: sicut telum tractum per aquam, vel ignem, vel aera, ea facit quae et cum trahitur per corpora animata, quia perforat et compungit; non tamen dolorem ingerit, quia non sunt illae res doloris capaces. Ita et corpus Christi sine sensu poenae, vim poenae excepisse dicit, quia sicut corpus nostrum non habet talem naturam, ut valeat calcare undas, ita corpus Christi dicit non habuisse naturam nostri doloris, quia non habuit naturam ad dolendum. Ait enim sic in lib. 10 de Trin.: Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, assumpsit. In quo quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent; ut telum aliquod aquam perforans, vel ignem compungens, vel aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert ut perforet, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est, vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aera vulnerari, quamvis natura teli sit et vulnerare, et compungere, et forare. Passus quidem Christus est dum caeditur, dum suspenditur, dum moritur; sed in corpus irruens passio, nec non fuit passio, non tamen naturam passionis exercuit, dum et poenali ministerio poena desaeviit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuit sane illud dominicum corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas et fluctus desuper eat, nec clausae domus obstaculis arceatur. Atvero si dominici corporis solum ista natura sit, ut feratur in humidis, et sistat in liquidis, et structa transcurrat, quid per naturam humani corporis carnem ex Spiritu sancto conceptam judicamus? Caro illa de coelis est, et homo ille de Deo est, habens ad patiendum corpus; et passus est, sed naturam non habens ad dolendum. Idem in eodem: Videamus an ille passionis ordo infirmitatem in Domino doloris permittat intelligi; dilatis enim causis ex quibus metum Domino haeresis ascribit, res ipsas ut gestae sunt conferamus. Nec enim fieri potest ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia continuatur in factis. Timuisse ergo haeretico passionem videtur. Sed ob ignorantiae hujus errorem, Petrus, et Satanas et scandalum est. An ne timuit mori, qui armatis obvius prodiit, et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina supinatis corporibus conciderunt? Quam ergo infirmitatem dominatam hujus corporis credis, cujus tantam habuit natura virtutem? Sed forte dolorem vulnerum timuit.
Quem, rogo, o tu dominicae infirmitatis assertor, penetrantis carnem clavi habuit terrorem, qui excisam aurem solo restituit attactu? Producens haec autem manus, clavum dolet, et sentit vulnus, qui alteri dolorem vulneris non reliquit? Pungendae carnis metu tristis est, cujus in attactu caro post caedem sanatur? Idem eod. lib. 10: Collatis ergo dictorum gestorumque virtutibus demonstrari non est ambiguum in natura corporis ejus infirmitatem corporeae naturae non fuisse, et passionem illam, licet corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse; quia, licet forma corporis nostri esset in Domino, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma erat in corpore quod ex conceptu Spiritus sancti virgo progenuit. Audisti, lector, verba Hilarii, quibus dolorem excludere videtur. Sed si, excussa sensus et impietatis habitudine, praemissis diligenter intendas, atque ipsius Scripturae circumstantiam inspicias, dictorum rationem atque virtutem percipere utcumque poteris, et intelligentiam arguere non attentabis. Intelligitur enim ea ratione dixisse dolorem passionis in Christum non incidisse, et virtutem corporis Christi sibi excepisse vim poenae sine sensu poenae, quia doloris causam et meritum in se non habuit. Quod videtur notasse ubi ait: Non habens naturam ad dolendum. Et ideo non judicanda est caro illius secundum naturam nostri corporis; nec in eo etiam dominium habuit passio; ita etiam non habuit naturam ad timendum vel tristandum, quia non habuit talem naturam in qua esset causa timoris vel tristitiae. Ita necessitas timendi non fuit in eo, sicut est in nobis. Nec natura doloris fuit in eo, sicut est in nobis. Tristitiam tamen in eo fuisse consequenter asserit, sed causam ejus extitisse non suam mortem, sed defectum Petri et aliorum apostolorum. Dicit enim Christum non propter mortem, sed usque ad mortem tristem fuisse: his verbis, interrogo quid sit Christum tristem esse usque ad mortem, et tristem esse propter mortem? non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et usque ad mortem. Quia ubi propter mortem tristitia est, illic mors causa tristitiae est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non tristitiae est causa, sed finis. A Deo autem non propter mortem suscepta est tristitia, ut sit destituta per mortem. Non ergo sibi tristis est, sed illis qui in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri, quos monet orare, ne inducantur in tentationem, qui ante polliciti erant se non scandalizari.
DISTINCTIO XVI. AN IN CHRISTO FUERIT NECESSITAS PATIENDI ET MORIENDI, QUAE EST DEFECTUS GENERALIS.
1.
Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem; dictum est enim supra quod Christus in se nostros defectus suscepit, praeter peccatum. Est autem hominis quidam generalis defectus, qui peccatum non est, scilicet, necessitas patiendi vel moriendi. Unde corpus nostrum non tantum mortale, sed etiam mortuum dicitur, quia non tantum aptitudinem moriendi, sed etiam necessitatem habet. Ideo quaeritur utrum necessitas talis in Christi carne fuerit. De aptitudine enim moriendi, quod in eo fuerit, ambiguum non est, quae etiam ante peccatum in homine fuit, quando aliquis in eo non fuit defectus; nec ergo mortalitas illa tunc in eo fuit defectus, quia natura ei erat. Unde etiam quidam talem mortalitatem in nobis non esse defectum non improbe tradunt, sed necessitatem moriendi vel patiendi, quae etiam mortalitas dicitur vel passibilitas. Dicitur enim homo nunc passibilis vel mortalis, non modo propter aptitudinem, sed etiam propter necessitatem. Sed numquid hic defectus fuit in Christi carne? Anima quoque ejus cum passibilis extiterit ante mortem, numquid necessitatem patiendi habuit? Si enim necessitas patiendi vel moriendi fuit in Christo, non videtur sola voluntate miserationis defectus nostros accepisse. Ad quod dici potest Christum voluntate, non necessitate suae naturae, hos defectus sicut alios suscepisse, scilicet, necessitatem
patiendi in anima, simul autem patiendi et moriendi in carne. Verum hanc necessitatem non habuit ex necessitate suae conditionis, quia a peccato immunis, sed ex sola voluntate accipit, de nostra infirmitate ponens tabernaculum suum in sole, scilicet, sub temporali mutabilitate et labore. Unde auctoritas, Glossa super cap. 9 Epist. ad Hebr., dicit quod sicut hominibus aliis et jure et lege naturae statutum est semel mori, ita et Christus eadem necessitate et jure naturae semel oblatus est, et non saepe. Nec ideo dicit jure naturae, quod ex natura suae conditionis hunc defectum traxerit, qui etiam non provenit nobis ex natura secundum quod prius est instituta, sed ex ea peccato vitiata; et ideo dicitur hic defectus naturalis, quia quasi pro natura inolevit in omnibus diffusus.
2. De statibus hominis, et quid de singulis Christus accepit.
Et est hic notandum Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, qui omnes venit salvare. Sunt enim quatuor status hominis: primus ante peccatum; secundus post peccatum, et ante gratiam; tertius sub gratia; quartus in gloria. De primo statu accepit immunitatem peccati. Unde August. illud c. 3 Joannis evangelistae exponens: Qui desursum venit, super omnes est, dicit Christum venisse desursum, id est, de altitudine humanae naturae ante peccatum, quia de illa altitudine sumpsit Verbum Dei humanam naturam, dum non assumpsit ipsam culpam cujus assumpsit poenam. Sed poenam assumpsit de statu secundo, et alios defectus. De tertio vero gratiae plenitudinem. De quarto non posse peccare, et Dei perfectam contemplationem. Habuit enim simul bona vitae quaedam, et bona patriae, sicut et quaedam mala vitae.
DISTINCTIO XVII. SI OMNIS CHRISTI ORATIO VEL VOLUNTAS EXPLETA SIT.
1.
Post praedicta considerare oportet utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit quod factum non sit. Hoc enim existimari potest per hoc quod ipse ait: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis. Hic namque voluntatem suam a Patris voluntate discernere videtur.
2. De voluntatibus Christi secundum duas naturas.
Quocirca ambigendum non est diversas in Christo fuisse voluntates juxta duas naturas, divinam, scilicet, voluntatem et humanam. Humana voluntas est affectus rationis vel affectus sensualitatis; et alius est affectus animae secundum rationem, alius secundum sensualitatem, uterque tamen dicitur humana voluntas. Affectu autem rationis id volebat, quod voluntate divina, scilicet, pati et mori; sed affectu sensualitatis non volebat, imo refugiebat; nec tamen in eo caro contra spiritum vel Deum concupiscebat, quia, ut ait August., lib. de Gen. ad litt., l. 10, c. 12: Nonnullum est vitium, cum caro concupiscit adversus spiritum. Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit animam, sicut anima per aurem audit, et per oculum videt. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit. Sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur, habens carnalem delectationem de carne et a carne, adversus delectationem quam spiritus habet. Ipsius autem carnalis, concupiscentiae causa non est in anima sola nec in carne sola; ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio talis non sentitur. Talis ergo rixa talisque concertatio in anima Christi nullatenus esse potuit, quia carnalis concupiscentia ibi esse nequivit. Dei etiam voluntas erat, et rationi placebat, ut illud secundum carnem vellet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur. Nam qui hominis naturam suscepit, quae ipsius sunt subire debuit. Ideoque sicut in nobis duplex est affectus, mentis, scilicet, et sensualitatis ita et in eo debuit esse geminus affectus, ut mentis affectu vellet mori, et sensualitatis affectu nollet, sicut in viris sanctis fit. Petro enim ipsa Veritas dicit, Joan. 21, 18: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius praecinget te, et ducet te quo tu non vis, scilicet, ad mortem
Quod exponens August., tom. 9, tract. 123, in fine, dicit quod Petrus ad illam molestiam nolens est ductus, nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori, qui adeo est naturalis, ut eum Petro nec senectus abstulerit. Unde etiam Dominus ait: Transeat a me calix iste, sed vicit eum vis amoris. Ergo et in Christo secundum humanitatem, et in membris ejus geminus est affectus: unus rationis charitate informatus, quo propter Deum quis mori vult; alter sensualitatis, carnis infirmitati propinquus et ei conjunctus, quo mors refugitur. Ut enim Aug. ait: Paulus mentis ratione cupit dissolvi et esse cum Christo, sensus autem carnis refugit et recusat. Hoc habet humanus affectus, quoniam qui diligit vitam, odit mortem. Secundum istum affectum Christus mori noluit, nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.
3. Auctoritatibus probat diversas in Christo voluntates.
Ex affectu ergo humano quem de Virgine traxit, volebat non mori, et calicem transire orabat. Unde Beda: Orat transire calicem, quia homo erat, dicens: Pater transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide jam rectum cor: Sed non quod ego volo, sed quod tu vis. Unde alibi, Joan. 6: Non veni facere voluntatem meam, quam, scilicet, temporaliter sumpsi ex Virgine, sed voluntatem ejus qui misit me, quam, scilicet, aeternus habui cum Patre, Hic aperte dicit duas in Christo fuisse voluntates, secundum quas diversa voluit. Hieron. quoque super illum locum Marc. 14: Spiritus promptus est, caro autem infirma; dans intelligi hic duas voluntates exprimi, ita ait: Hoc contra Eutychianos, qui dicunt in Christo unam tantum voluntatem. Hic autem ostendit humanam, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem; et divinam, quae prompta est perficere dispensationem. Augustinus etiam duas in Christo asserit voluntates dicens: Quantum distat Deus ab homine, tantum a voluntate hominis. Unde hominem Christus gerens ostendit privatam voluntatem quamdam hominis, in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertinemus. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid, et tanquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem, et ad Deum dirigi, subdit: Non quod ego volo, sed quod tu vis. Ac si diceret: Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, ut Deus aliud velit. Conceditur hoc humanae fragilitati. Idem alibi, super psalm. 93, post medium: Christus in passione duas expressit voluntates in se secundum duas naturas. Ait enim: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Ambrosius ita etiam, in libro 12 de Fide: Scriptum est: Pater si fieri potest, transfer a me calicem hunc. Verba Christi sunt, sed quomodo et in qua forma dicantur adverte. Hominis substantiam gerit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur. Suscepit quidem voluntatem meam. Mea est voluntas, quam suam dixit cum ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Cum autem dixit, Joan. 16 et 17: Omnia quae habet Pater, mea sunt, quia nihil excipitur, sine dubio quam Pater habet, eamdem et Filius habet voluntatem. Eadem est Christi voluntas, quae paterna. Una ergo voluntas est Patris et Filii. Sed alia est voluntas hominis, alia Dei; ut scias vitam in voluntate esse hominis, passionem autem Christi in voluntate divina, ut pateretur pro nobis. His testimoniis evidenter docetur in Christo duas esse voluntates, quod quia negavit Macharius archiepiscopus in Constantinopolitana synodo, condemnatus est. Et ex affectu humano sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, quod non impetravit. Nec ideo petiit ut impetraret, quia sciebat Deum non esse facturum
illud; nec illud fieri volebat affectu rationis vel voluntate divinitatis. Ad quid ergo petiit? Ut membris formam praeberet imminente turbatione clamandi ad Dominum, et subjiciendi voluntatem suam divinae voluntati; ut si pulsante molestia tristentur, pro ejusdem amotione orent. Sed si nequeunt vitare, dicant quod ipse Christus. Non ergo ad insipientiam fuit, quod Christus clamans non exauditur ad salutem corporalem. Bonum quidem petiit, scilicet, ut non moreretur; sed melius erat ut moreretur, quod et factum est.
4. De eo quod Ambrosius dicit, Christum dubitasse affectu humano.
Caeterum non parum nos movent verba Ambrosii, quibus significare videtur Christum secundum humanum affectum de Patris potentia dubitasse, sic dicens in lib. 2 de Fide: De quo dubitat, de se, an de Patre? De eo utique cui dicit transfer, dubitat hominis affectu. Nam Deus non de Patre dubitat, nec de morte formidat. Propheta etiam non dubitat, qui nihil Deo esse impossibile asserit, psal. 134: Omnia quaecumque voluit fecit. Num infra homines constitues Deum? Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Ut homo ergo dubitat, ut homo locutus est. His verbis innui videtur quod Christus non in quantum Deus est vel Dei Filius, sed in quantum homo dubitaverit affectu humano. Quod ea ratione dictum accipi potest, non quia ipse dubitaverit, sed quia modum gessit dubitantis, et hominibus dubitare videbatur.
5. Verba Hilarii longe diversam exprimentia sententiam a praemissa.
Illud etiam ignorandum non est quod Hilarius asserere videtur, Christum non sibi, sed suis orasse, cum dixit: Transfer a me calicem hunc, sicut nec sibi, sed suis timuit; nec enim voluisse ut sibi non esset passio, sed ut a suis transiret calix passionis, ita inquiens: Si passio honorificatura eum erat, sicut, Juda exeunte, ait: Nunc honorificatus est filius hominis; quomodo tristem eum metus passionis effecerat, nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati mortem timuerit, quae patientem se glorificatura esset? Sed forte timuisse usque eo existimabatur, ut transferri a se calicem deprecatus sit dicens: Pater transfer calicem hunc a me, Marci 14. Quomodo enim per patiendi metum transferri deprecaretur a se quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit ut pati nolit, qui pati velit; et cum pati eum velle cognosceres, religiosius fuerat hoc confiteri, quam ad id impiae stultitiae prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognosceres. Non ergo sibi tristis fuit, neque sibi orat transire calicem, sed discipulis; ne in eos calix passionis incumbat, quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde ait, Luc. 22: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis, humanae in se sollicitudinis significans consortium, sed non discernens sententiam sibi communis cum Patre voluntatis. Pro hominibus ergo vult transire calicem, per quem omnes discipuli erant tentandi; et ideo pro Petro rogat, ne deficiat fides ejus. Sciens ergo haec omnia post mortem suam desitura, usque ad mortem tristis est; et scit hunc calicem non posse transire, nisi biberit, ideo ait. Matth. 26: Pater mi, si non potest transire calix iste nisi bibam illum, fiat voluntas tua; sciens in se consummata passione metum calicis transiturum, qui nisi cum bibisset transire non posset; nec finis terroris nisi consummata passione, terrori succederet: quia post mortem ejus per virtutum gloriam apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur. Intende, lector, his verbis pia diligentia ne sint tibi vasa mortis.
DISTINCTIO XVIII. SI CHRISTUS MERUIT SIBI ET NOBIS, ET QUID SIBI ET QUID NOBIS.
1.
De merito etiam Christi praetermittendum non
est, de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tantum, meruerit. Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a poena, et regni reserationem; ut, amota ignea romphea, liber pateret introitus; sed et sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus, ad Phil. 2: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Aperte dicit Apostolus Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam. Humilitas ergo passionis, meritum fuit exaltationis; et exaltatio, praemium humilitatis. Unde August., exponens praemissum capitulum, ait: Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione. Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est praemium, sed hoc totum factum est in forma servi. In forma enim Dei semper fuit et erit claritas. Item Ambrosius, idem capitulum tractans ait: Quid et quantum humilitatis mereatur hic ostenditur. His testimoniis evidens fit quod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationem corporis; nec id solum, sed etiam impassibilitatem animae. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut caro mortalis; sed post mortem merito humilitatis et anima impassibilis facta est, et caro immortalis. Utrum autem anima sit facta impassibilis, quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est. Sed vel mox post carnis separationem anima impassibilitate donata est, aut in resurrectione, quando caro refloruit.
2. Quod a conceptu meruit sibi Christus hoc quod per passionem.
Nec solum hoc meruit Christus quando Patri obediens crucem subiit, sed etiam ab ipsa conceptione ex quo homo factus est, per charitatem et justitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit, quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit; et ideo melior ipsius anima fieri non potuit quam ab initio suae conditionis extitit, quia proficere in meritis non valuit. Unde Gregorius, super cap. 25 Exodi, ait: Non habuit omnino Christus juxta animae meritum quo potuisset proficere; in membris autem quae nos sumus, quotidie proficit. Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Non ergo profecit secundum animae meritum, quantum ad virtutem meriti; profecit tamen, quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione quam in conceptione; sed majoris virtutis non extiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatis animae. Per quid? Per obedientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primo habuit, nec majorem cum pati coepit et mori. Obediens enim, perfectus, et bonus extitit secundum hominem, ex quo fuit homo. Habuit ergo anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Num ergo beatior vel melior fuit quam ante? Absit quod melior fuerit, quia nec sanctior, nec gratia cumulatior. Nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo praecipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc beatior fuisse, quia ab omni miseria immunis. Ex quo nequit inferri simpliciter quod beatior fuerit.
3. De eo quod scriptum est ad Philip. 2: Donavit illi nomen quod est super omne nomen.
Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam meruit donari sibi nomen quod est super omne nomen, scilicet honorificentiam, quod vocatur Deus; hoc tamen nomen ante mortem habuit. Habuit enim hoc nomen Dei Filius, in quantum Deus est, ab aeterno per naturam; in quantum homo
vere factus est, habuit ex tempore per gratiam. Verumtamen August. dicit homini donatum esse illud nomen, non Deo, quia illud nomen habuit cum in forma Dei tantum erat. Sed cum dicitur: Propter quod illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam, et in qua forma exaltatus sit. In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei, hoc illi donatum est ut homini, quod jam habebat idem ipse Deus. Hoc ergo per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, id est, in anima et carne, nominetur et sit Deus. Sed numquid hoc tunc meruit? supra enim dictum est, quia hoc tantum bonum homo ille non meruit. Quomodo ergo hic dicitur: Propter obedientiam donatum est ei hoc nomen? Secundum tropum illum in Scriptura creberrimum hoc capiendum est, quo dicitur res fieri quando innotescit. Post resurrectionem vero, quod ante erat in evidenti positum est, ut scirent homines et daemones. Manifestationem ergo illius nominis donavit ei Deus post resurrectionem, sed illam meruit per obedientiam passionis, qui eo quod obedivit patiendo, exaltatus est resurgendo; et per hoc manifestatum est nomen. Hoc eodem tropo usus est etiam Dominus post resurrectionem dicens, Matth. 28: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; non quod tunc primo acceperit, sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas. Caeterum Ambros. dicit: Nomen illud donatum esse Deo, non homini; et videtur, secundum verborum superficiem, oppositus August., sed intelligentia non obviat. licet diversum sapiat. Nam Ambros. de naturali donatione id dictum intelligit, qua aeternaliter Pater generando dedit Filio nomen quod est super omne nomen, scilicet, Deum per naturam, quia genuit ab aeterno Filium plenum et sibi aequalem Deum. Quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit. Sed praemisso locutionis modo accipiendum est.
4. Si Christus sine omni merito illa habere potuit.
Si vero quaeritur utrum Christus illam immortalitatis et impassibilitatis gloriam, et nominis Dei manifestationem, sine omni merito habere potuerit, sane dici potest quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit, sicut in resurrectione extitit. Nomenque suum etiam aliter hominibus manifestare potuit; sed homo passibilis esse non potuit sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire. Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit consumpta mortalitate immortalitatis gloria vestiri, sed non sine merito justitiae et charitatis, aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit, in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuerit. Nec virtutes ei inesse potuerunt cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens ergo has virtutes secundum hominem passibilem ac mortalem non potuit non mereri gloriam immortalitatis. Non ergo potuit factus mortalis sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen hoc assequi sine merito passionis, quia per passionem nil sibi meruit, quod non ante per virtutes meruerit.
5. De causa mortis et passionis Christi.
Ad quid ergo voluit pati et mori, si ei virtutes ad merendum illae sufficiebant? Pro te, non pro se. Quomodo pro me? Ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causa. Forma virtutis et humilitatis; causa gloriae et libertatis; forma Deo usque ad mortem obediendi; et causa tuae liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis ac passionis tolerantiam
quod per praecedentia non meruerat, scilicet, aditum paradisi, et redemptionem a peccato, a poena, a diabolo: et per mortem ejus haec nos adepti sumus, scilicet, redemptionem, et filiorum gloriae adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostrae liberationis. Sed quomodo nos per mortem a diabolo et a peccato redemit, et aditum gloriae aperuit? Decreverat Deus in mysterio, ut ait Amb., propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est, ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno homine tanta existeret humilitas, quae omnibus suis proficere posset; sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis quo id posset impleri, nisi leo de tribu Juda, qui aperuit librum, et solvit signacula ejus, implendo in se omnem justitiam, id est, consummatissimam humilitatem, qua major esse non potest. Nam omnes alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas; nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem reconciliationi nostrae. Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia qui multo amplius est humiliatus, amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbiit per esum ligni vetiti noxia delectatione perfruendo. Si ergo illius superbia omnium extitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras, aliisque occludens januam; multo magis Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni coelestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit, atque decreti delere chirographum. Ut enim ait Amb.: Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur debitoribus mortis; sed sic dignos nos fecit testamenti, et promissae haereditatis. Quod non ita intelligendum, quasi non alio modo salvare non potuerit quam per mortem suam; sed quia per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus, et fieri salus, nisi per mortem Unigeniti, cujus tanta fuit, ut dictum est, humilitas et patientia, ut ejus merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte Unigeniti praestita sunt nobis, ut liceat nobis redire in patriam, sicut olim in morte summi pontificis, his qui ad civitatem refugii confugerant, secure ad propria remeare. Ecce aliquatenus ostensum est qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus
DISTINCTIO XIX. HIC QUALITER A DIABOLO ET A PECCATO NOS REDEMIT PER MORTEM.
1.
Nunc ergo quaeramus quomodo per mortem ipsius a diabolo, et a peccato, et poena redempti sumus. A diabolo ergo et a peccato per Christi mortem liberati sumus, quia, ut ait Apostolus, Rom. 5, in sanguine ipsius justificati sumus; et in eo quod sumus justificati, id est, a peccato soluti, a diabolo sumus liberati, qui nos vinculis peccatorum tenebat. Sed quomodo a peccatis per ejus mortem soluti sumus? Quia per ejus mortem, ut ait Apostolus, Rom. 8, commendatur nobis charitas Dei, id est, apparet eximia et commendabilis charitas Dei erga nos in hoc quod Filium suum tradidit in mortem pro nobis peccatoribus. Exhibita autem tantae erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tanta fecit; et per hoc justificamur, id est, soluti a peccatis justi efficimur. Mors ergo Christi nos justificat, dum per eam charitas excitatur in cordibus nostris. Dicimur quoque et aliter per mortem Christi justificari, quia per fidem mortis ejus a peccatis mundamur. Unde Apostolus, Rom. 3: Justitia Dei est per fidem Jesu Christi. Et item, ibidem: Quem Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, id est, per fidem passionis; ut olim aspicientes in serpentem aeneum in ligno erectum, a morsibus
serpentum sanabantur, Num. 2. Si ergo recte fidei intuitu in illum respicimus, qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est, a peccatis: et ita a diabolo liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod puniat. Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus extinxit, ut in hac vita nos tentando non praevaleat. Licet enim nos tentet, post Christi mortem, quibus modis ante tentabat, non tamen vincere potest, sicut ante vincebat. Nam Petrus, qui ante Christi mortem voce ancillae territus negavit, Lucae 22, post mortem ante reges et praesides ductus non cessit. Quare? quia fortior, id est, Christus, veniens in domum fortis, Lucae 11, id est, in corda nostra, ubi diabolus habitabat, alligavit fortem, id est, a seductione compescuit fidelium, ut tentationem quae ei adhuc permittitur, non sequatur seductio. Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit, psal. 68, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo. Nam, ut ait August. in lib. de Agone christiano, cap. 2, tom. 3, in ipso vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in eum credunt, a diabolo ante tenebantur. Unde: Qui pro multis effundetur. Per illum ergo redempti sumus, in quo princeps mundi nihil invenit. Unde August., lib. 2 de Baptismo parvulorum, qui alias dicitur de peccatorum Meritis et Remissione, cap. 30, tom. 7, causam et modum nostrae redemptionis insinuans, ait: Nihil invenit diabolus in Christo ut moreretur; sed pro voluntate Patris mori Christus voluit, non habens mortis causam de peccato., sed de obedientia et justitia mortem gustavit, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem hujus seculi, qui seduxit Adam, et servum fecit, coepitque nos quasi vernaculos possidere; sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro? Tetendit ei muscipulam crucem suam; posuit ibi quasi escam, sanguinem suum. Ille autem sanguinem suum fudit, non debitoris, per quod recessit a debitoribus. Ille quippe ad hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo nos diabolus tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos, nisi vinculis peccatorum nostrorum; istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae; intravit in domum ejus, id est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus, scilicet nos eripuit, quae ille impleverat amaritudine sua. Deus autem noster vasa ejus eripiens et sua faciens, fudit amaritudinem, et implevit dulcedine, per mortem suam a peccatis redimens, et adoptionem gloriae filiorum largiens, Rom. 8.
2. Cur Deus homo et mortuus.
Factus est ergo homo mortalis, ut moriendo diabolum vinceret. Nisi enim homo esset qui diabolum vinceret, non juste, sed violenter homo ei tolli videretur, qui se illi sponte subjecit. Sed si eum homo vicit, jure manifesto hominem perdidit; et ut homo vincat, necesse est ut Deus in eo sit; qui eum a peccatis immunem faciat. Si enim per se homo esset, ve angelus in homine, facile peccaret, cum utramque naturam per se constet cecidisse. Ideo Dei Filius hominem passibilem sumpsit, in quo et mortem gustavit, quo coelum nobis aperuit et a servitute diaboli, id est, a peccato (servitus enim diaboli peccatum est) et a poena redemit.
3. Quomodo et a qua poena Christus nos redemit per mortem.
A qua poena? temporali et aeterna. Ab aeterna quidem, relaxando debitum; a temporali vero penitus nos liberabit in futuro, quando novissima mors inimica destruetur, ad Cor. 15. Adhuc enim expectamus redemptionem corporis; secundum animas vero jam redempti sumus ex parte, non ex toto, a culpa, non a poena, nec omnino a culpa. Non enim ab ea sic redempti sumus, ut non sit, sed ut non dominetur, Rom. 6.
4. Quomodo nostram poenam portavit, Petri 2.
Peccata quoque nostra, id est, poenam peccatorum nostrorum dicitur in corpore suo super lignum portasse; quia per ipsius poenam quam in cruce tulit, omnis poena temporalis, quae pro peccato conversis debetur, in baptismo penitus relaxatur, ut nulla a baptizato exigatur, et in poenitentia minoratur. Non enim sufficeret illa poena qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi poena Christi cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata justorum, qui fuerunt ante adventum, in sustentatione Dei fuisse usque ad Christi mortem dicit Apostolus, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore. Ecce aperte expositum est quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit.
5. Si solus Christus debet dici Redemptor, ut solus dicitur Mediator.
Unde ipse vere dicitur mundi Redemptor, et Dei hominumque Mediator; sed Mediator in Scriptura dicitur solus Filius, Redemptor vero aliquando etiam Pater vel Spiritus sanctus. Sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiae. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum, Filius proprie dicitur Redemptor, quia in se explevit per quae justificati sumus, et ipsam justificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu sancto. Est ergo Redemptor, in quantum est Deus, potestatis usu; in quantum homo, humilitatis effectu. Et saepius dicitur Redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta, quae sunt causa nostrae redemptionis. Proprie ergo Filius dicitur Redemptor.
6. De Mediatore.
Qui solus dicitur Mediator, non Pater vel Spiritus sanctus. De quo Apostolus, Tim. 2: Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, id est, per hominem quasi in medio arbiter est ad componendam pacem, id est, ad reconciliandum homines Deo. Hic est arbiter quem Job desiderat. Utinam esset nobis arbiter! Reconciliati enim sumus Deo, ut ait Apostolus, Rom. 5, per mortem Christi. Quod non sic intelligendum est, quasi nos ei sic reconciliaverit Christus, ut inciperet amare quos oderat, sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici qui ante se oderant; sed jam nos diligenti Deo reconciliati sumus. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii nos coepit diligere, sed ante mundum, priusquam nos aliquid essemus. Quomodo ergo nos diligenti Deo sumus reconciliati? Propter peccatum eum eo habebamus inimicitias, qui habebat erga nos charitatem, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum, operando iniquitatem. Ita ergo inimici eramus Deo, sicut justitiae inimica sunt peccata; et ideo dimissis peccatis tales inimicitiae finiuntur, et reconciliamur justo, quos ipse justificat. Christus ergo dicitur Mediator, eo quod medius inter Deum et homines ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem, dum offendicula hominum tollit ab oculis Dei, id est, dum peccata delet, quibus Deus offendebatur, et nos inimici ejus eramus. Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus, quorum deletio est nostra ad Deum reconciliatio, quare solus Filius dicitur Mediator? Nam de Patre legitur quod reconciliaverit sibi mundum. Ait enim Apostolus, 2 Cor. 5: Deus enim erat in Christo, mundum sibi reconcilians. Cum ergo reconciliet, quare non dicitur Mediator? Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se habuit illa sacramenta, quorum fide et imitatione justificamur, id est, reconciliamur Deo. Reconciliavit ergo nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet, dum peccata delet: sed Filius solus impletione obedientiae, in quo patrata sunt secundum humanam naturam, per quae credentes et imitantes justificantur.