Sententiae (Libri quatuor sententiarum) (page 5)

Pierre Lombard · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 192 · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

8. Quomodo ibi accipiatur discretio.

Ita et cum dicuntur discretae personae, vel cum dicitur discretio in personis esse, eamdem intelligentiam facimus. Eodem enim modo ibi accipitur discretio, quo distinctio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel distinctio, non diversitas, vel divisio sive separatio; unde Ambr., in lib. 1 de Trin.: Non est ipse Pater qui Filius, sed inter Patrem et Filium expressa distinctio est.

9. Quomodo Trinitas ibi accipiatur.

Cum vero dicitur Trinitas, id significari videtur quod significatur cum dicitur, tres personae; ut sicut non potest dici Pater est tres personae, vel Filius est tres personae, ita non debet dici: Pater est Trinitas, vel Filius est Trinitas.

10. Hoc videtur contrarium esse praedictis.

Hoc non est praetermittendum quod cum supra dictum sit Deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum, idque sanctorum auctoritatibus sit confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidor., dicens: Distinguendum est inter Trinitatem et unitatem: est enim unitas simplex et singularis, Trinitas vero multiplex et numerabilis; quia Trinitas est trium unitas. Ecce unitatem dicit esse singularem, et Trinitas multiplicem et numerabilem. Sed ad hoc dicimus, quia singularem accepit sicut et alii accipiunt unum; multiplicem vero et numerabilem, sicut alii dicunt trinum.

DISTINCTIO XXV. QUID SIGNIFICATUR CUM DICITUR PLURALITER, TRES PERSONAE, VEL DUAE PERSONAE.

1.

Praeterea considerandum est, cum hoc nomen persona (ut praedictum est) secundum substantiam dicatur, quae sit intelligentia dicti cum pluraliter profertur, tres personae vel duae personae; et cum dicitur, alia est persona Patris, alia est persona Filii, alia est persona Spiritus sancti. Si enim in his locutionibus personae vocabulum essentiae intelligentiam facit, plures essentias confiteri videmus, et ita plures Deos. Si vero essentiae significationem ibi non tenet, alia est hujus nominis ratio cum dicitur: Pater est persona, vel Filius est persona; et alia cum dicitur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae; et cum dicitur Alia est persona Patris, alia Filii, et hujusmodi.

2. Quod videtur secundum essentiam dici: Alia est persona Patris, alia Filii, sive tres personae, ut cum dicitur: Pater est persona, Filius est persona.

Persona enim, ut supra ait Aug., ad se dicitur, et idem est Deo esse personam quod esse, sicut idem est ei esse, quod Deum esse. Unde manifeste colligitur quod essentiam divinam praedicamus dicentes: Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina: et omnino unum et idem significatur nomine personae, id est, essentia divina, cum dicitur: Pater est persona, et Filius est persona, quod significatur nomine Dei, cum dicitur: Pater est Deus, Filius est Deus. Ita etiam idem significatur cum dicitur: Deus est Deus, et Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur. Cum vero dicitur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, quid nomine personae significamus? an essentiam? hoc enim videtur, si supra posita verba Aug. diligenter scrutemur. Supra enim dixit quod ideo tres personas dicimus, quia id quod persona est commune est tribus; et item, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur. Videtur ergo eamdem tenere significationem hoc nomen persona, cum dicitur: Tres personae, quam habet cum dicitur: Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, quia, ut ostendit Aug., hoc dicitur, tres personae, propter illud, quia id quod persona est, commune est eis. Id ergo quod commune est eis, id est, Patri, et Filio, et Spiritui sancto, videtur significari nomine personae, cum dicitur, tres personae.

3. Aliter etiam videtur posse ostendi quod secundum es sentiam dicatur etiam cum pluraliter profertur.

Aliter etiam videtur posse ostendi quod ibi nomine personae significetur essentia cum dicitur, tres personae. Ut enim supra dixit Aug., ea necessitate dicimus tres personas, ut responderemus quaerentibus quid tres vel quid tria. Cum ergo quaeritur quid tres vel quid tria, convenienter respondetur cum dicitur, tres personae. At cum quaeritur quid tres vel quid tria, per quid de essentia quaeritur. Non enim invenitur quid illi tres sint nisi essentia. Si ergo quaestioni recte respondemus, oportet ut respondendo essentiam significemus; alioquin non ostendemus quid tres sint. Si vero respondentes, essentiam significamus, ipsam essentiam personae nomine intelligimus cum dicitur, tres personae.

4. Opinio quorumdam qui putant essentiam significari nomine personae, cum dicimus tres personas.

Quibusdam videtur quod nomine personae significetur essentia cum dicitur, tres personae, propterea quia Aug. dicit lib. 7 de Trin., c. 6, ideo dici tres personas, quia commune est eis id quod est persona, ut sit talis intelligentia: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, id est, tres sunt quorum quisque est persona, id est, essentia. Sed quomodo juxta hanc intelligentiam dicetur: Alia est persona Patris, alia Filii? Et hoc etiam ita volunt intelligere, scilicet alius est Pater, et alius est Filius, id tamen commune habentes quod est persona. Et hoc confirmant auctoritate Aug., qui in libro 7 de Trinitatis cap. 1: Tres personas ejusdem essentiae, vel tres per, sonas unam essentiam dicimus; tres autem persona

ex eadem essentia non dicimus; quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona est. Hac auctoritate et praemissis conantur asserere in praedictis locutionibus nomen personae essentiam significare. Sed quid respondebunt ad id quod ipse Aug. in lib. de Fide ad Petrum dicit, scilicet quod alius est Pater in persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus? Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus, si in esse personam omnino conveniunt, id est, si persona essentiae tantum intelligentiam facit? Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius juxta catholicorum doctorum auctoritates.

5. Quod hoc nomen persona tripliciter in Trinitate accipitur; et haec est utilis et catholica doctrina de persona et personis.

Sciendum est igitur quod hoc nomen persona multiplicem intelligentiam facit, non unam tantum. Et ut Hilar. ait, in lib. 4 de Trin., in medio: Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est. Discernentes ergo dicendi causas hujus nominis, scilicet persona, significationem distinguimus, dicentes quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur, et essentiam significat, sicut supra ostendit Aug., cum dicitur in dist. 23: Deus est persona, Pater est persona. Quadam tamen necessitate, ut supra dixit Aug., translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur tres personae, cum quaereretur, quid tres, vel quid tria; ubi non significat essentiam, id est, naturam divinam quae communis est tribus personis, sed substantias vel hypostases secundum Graecos. Graeci quippe, ut supra dicit Aug. , aliter accipiunt substantiam, id est, hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam. Personas autem dicimus sicut illi dicunt substantias, id est, hypostases. Sic ergo nos ita accipimus personas, ut illi accipiunt substantias, vel hypostases; at illi aliter accipiunt hypostases, quam nos substantiam; aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam. Cum ergo dicimus tres personas, non ibi personae nomine essentiam significamus. Quid ergo tres personas dicimus? Dicimus, quia tres personae sunt, id est, tres substantiae, scilicet tres entes; pro quo Graeci dicunt tres hypostases.

6. Ostendit verba Augustini convenire huic sententiae.

Et hic sensus adjuvatur ex verbis Aug. praemissis, si interius intelligantur. Quia enim Pater est persona, id est, essentia, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona, ideo dicuntur tres personae, tres substantiae, tres entes. Non enim possunt dici tres substantiae vel entes, nisi singulus eorum esset persona, id est, essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est, essentia, ideo recte dicuntur tres personae, id est, subsistentiae vel subsistentes, ut sicut essentia, quae est eis communis, vere ac proprie subsistentiae vel entes intelligantur. Ideoque Aug., causas dictorum discernens, dicit tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiae, non ex eadem essentia; ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia; tres enim personae, id est, substantiae una sunt essentia et unius essentiae, non autem sunt una persona vel unius personae; licet persona secundum substantiam dicatur aliquando; nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.

7. Objectioni illorum hic respondet, qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi, quia respondemus quaerentibus quid tres, vel quid tria.

Ad hoc autem quod illi dicunt, cum quaeritur quid tres vel tria, de essentia quaeritur, quia non invenitur quid illi tres sint nisi essentia; per hoc volentes nos inducere ut nomine personae essentiam intelligamus, cum respondemus tres personas; ita dicimus. Indubilabiliter verum est, quia non invenitur unum aliquid quod illi tres sint, nisi essentia. Unum enim

sunt illi tres, id est, essentia divina, unde Veritas ait Joan. 10: Ego et Pater unum sumus. Verumtamen cum quaeritur quid tres vel quid tria, non de essentia quaeritur, nec ibi quid ad essentiam refertur. Sed cum fides catholica tres esse profiteretur, sicut Joannes in Epistola 1 canonica, c. 5, ait: Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, quaerebatur quid illi tres essent, id est, an essent tres res, et quae tres res, et quo nomine illae tres res significarentur. Et ideo loquendi necessitate inventum est hoc nomen persona ad respondendum, et dictum est tres personae.

8. Quid tres res, et quid una res hic dicitur.

Non autem te moveat quod dicimus tres res. Non enim hoc dicentes diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate, sed ita tres res dicimus, ut easdem esse unam quamdam summam rem confiteamur. Unde Aug., in lib. 1 de Doctr. Christ., cap. 3, in tom. 3, sic ait: Res quibus fruendum est, nos beatos faciunt, res ergo quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Eademque Trinitas una quaedam summa res est, communisque fruentibus ea, si tamen res et non rerum omnium causa sit. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae excellentiae conveniat: nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus. Sicut ergo tres res dicuntur, et hae sunt una res, ita tres subsistentiae dicuntur, et hae sunt una essentia. Ecce ostensum est quae sit intelligentia hujus nominis persona, cum dicimus tres personas.

9. Ex quo sensu dicatur: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti.

Nunc inspiciamus utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Quod utique sane intelligi potest ut sit sensus talis: Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia subsistentia Spiritus sancti; et: Alia subsistentia Pater alia Filius, alia Spiritus sanctus.

10. Quomodo haec intelligantur, alius in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.

Deinde quaeritur utrum secundum eamdem rationem accipiatur cum dicitur: Alius est Pater in persona; alius in persona Filius, alius in persona Spiritus sanctus; sive: Alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus. Ad quod dicimus quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personae nomine proprietas personae intelligatur; ut sit sensus talis: Alius est in persona vel personaliter Pater, id est, proprietate sua Pater alius est quam Filius, et Filius proprietate sua alius quam Pater. Paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii; et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre: et Spiritus sanctus ab utroque processibili proprietate distinguitur.

11. Quomodo secundum hunc modum etiam in praedictis locutionibus potest accipi.

Hoc etiam modo sane potest accipi persona in praemissis locutionibus cum dicitur: Alia est persona Patris, alia Filii, id est, alia est proprietas qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ita etiam nomine personae quidam proprietatem intelligere volunt, cum dicuntur tres personae; sed melius est ut subsistentias vel hypostases intelligamus, cum dicimus tres personas. Ex praedictis colligitur quod nomen personae in Trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.

12. Auctoritatibus sanctorum ostendit quod dixit.

Quod autem secundum substantiam dicatur, et essentiam aliquando significet, supra ex dictis Aug. aperte ostendimus. Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, ex auctoritatibus sanctorum ostendi oportet, ne conjecturis nostris aliquid ausi

dicere videamur. De hoc Hieron. in Expositione fidei catholicae ad Damasum ita ait: Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihilque quod inferius superiusve dici possit; sed tota divinitas sui perfectione aequalis est, ut exceptis vocabulis, quae proprietatem indicant personarum, quidquid de una persona dicitur, de tribus possit dignissime intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque Trinitatis dicimus esse essentiam vel substantiam, et Deum unum in tribus personis fatemur; ita etiam impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus: non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, id est, subsistentias confitemur. Nec Pater Filii vel Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec Filius vel Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Ecce enim aperte dicit Hieron. proprietates esse personas, et personas esse substantias. Unde manifestum fit quod diximus, scilicet personae nomine significari et hypostasim et proprietatem. Joannes etiam Dam. personas dicit esse hypostases; et eas dicit entes, ita inquiens, lib. 1 de Fid. orthod.: In deitate unam naturam confitemur, et tres hypostases secundum veritatem entes, id est, personas.

DISTINCTIO XXVI. DE PROPRIETATIBUS PERSONARUM, SED PRIUS DE HOC NOMINE HYPOSTASIS.

1.

Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus, aliquid loqui nos oportet. Sed primum audiamus quid de hoc nomine hypostasis Hieron. dicit: ait enim sub hoc nomine venenum latere; sed hoc dicit secundum quod haeretici eo utebantur ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia, ut sive diceretur una tantum hypostasis, sive tres, minus peritos ad inconveniens deducerent, cum non erat hoc nomen ita apud Catholicos vulgatum, nec ita ejus significatio determinata ut modo. Et ideo Hieron. dicit hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione, tunc scilicet quando cum haereticis contendebatur, ita scribens de fide catholica ad Damasum papam: Ab Arianorum praesule, hypostasion novellum nomen a me homine Romano exigitur; interrogamus quid tres hypostases arbitrentur intelligi? tres personas subsistentes aiunt. Respondemus nos ita credere. Non sufficit eis sensus; ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus: Si quis tres hypostases, id est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Si quis autem hypostasim usiam intelligens, non tribus personis unam hypostasim indicit, alienus a Christo est; qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam substantiam et tres personas perfectas aequales; taceamus hypostases, si placet. Nomen hoc non bonae suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt. Aut si rectum putatis, tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet. Transfigurat enim se angelus Satanae in Angelum lucis; 2 ad Corinth. 11. His verbis non negat utendum esse nomine hypostasis, sed haereticos eo prave usos ostendit; contra quos cautela opus erat in distinctione significationis; alioquin sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur.

2. De proprietatibus personarum, et de nominibus earum relativis.

Jam de proprietatibus personarum videamus, quae etiam notiones sive relationes in Scriptura plerumque

dicuntur, in illa sancta Trinitate; quae ideo a nobis repetitur, ut cordi nostro tenacius infigatur. Ait Augustinus in libro de Fide ad Petrum, cap. 10, in fine: Aliud est genuisse quam natum esse; aliudque est procedere quam genuisse vel natum esse. Unde manifestum est quod alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quia unum Filium genuerit; propriumque solius Filii, non quia ipse non genuit, sed quia de Patris essentia natus est; proprium vero Spiritus sancti est, non quia nec natus est ipse nec genuit, sed quia solus de Patre Filioque procedit. Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia. Hoc enim significavit cum dixit: Aliud est genuisse quam natum esse; aliudque procedere, id est, alia proprietas sive notio est generatio, et alia nativitas, alia processio, quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio. Has proprietates designant nomina personarum, scilicet Pater, Filius, et Spiritus sanctus, quae relativa sunt, et ad se invicem dicuntur, quia notant relationes quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt immutabiliter; ut non modo appellationes sint relativae, sed etiam relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet in personis, sint.

3. Quod non omnia quae de Deo dicuntur, secundum substantiam dicuntur; quaedam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum accidens.

Quocirca sciendum est non omne quod dicitur de Deo, dici secundum substantiam, quia quaedam dicuntur secundum relationem, quae non est accidens, quia non est mutabilis. Unde August., in lib. 5 de Trin., ait, c. 5: Nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam de Deo dicitur. Et lib. eod., cap. 4: In rebus creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissibile, nec tamen omne quod dicitur de Deo, secundum substantiam dicitur; dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens; quia et ille semper est Pater, et ille semper est Filius, et ita semper, quia semper natus est Filius, nec coepit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando desineret esse Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non dicitur Pater nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur Filius, nisi ex eo quod habet Patrem, non secundum substantiam haec dicuntur, sed ad invicem ista dicuntur; neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, et aeternum atque incommutabile est eis. Ecce aperte his verbis ostenditur quaedam dici de Deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse quod habet Filium, et proprietas Filii, quod habet Patrem. Ideoque cum dixerit aeternum et incommutabile esse quod Pater dicitur, et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit, id est: proprietas qua Pater est Pater, et proprietas qua Filius est Filius, aeterna est et incommutabilis, quia et Pater semper Pater, et Filius semper Filius. Unde et Hilarius, proprietates personarum assignans, in lib. 12 de Trin., ait in medio libri: Si semper Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Ubi enim semper Pater est, semper et Filius est; ergo qui non semper Pater est, non semper genuit. Item in eodem, paulo ante medium: Nato Deo manifestum est proprium esse quod Filius est.

4. Quare dicatur esse proprium unigeniti quod Filius est Dei, cum etiam homines sint filii Dei.

Hic quaeritur quomodo dicatur proprium nato Deo quod est Dei Filius vel genitus ex Deo, cum etiam homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud psal. 81: Filii Excelsi omnes. Et ad Moysem de populo

Israel Dominus ait, Exod. 4: Filius meus primogenitus Israel. Sed magna est distantia. Homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate; Deus autem Filius originis proprietate Filius est et veritate nativitatis, non factura vel adoptione; et illi quidem ante sunt quam filii Dei sunt. Fiunt enim filii, non nascuntur filii Dei. Unde Hilarius solum Deum natum originis proprietate Dei Filium ostendens, inter ipsum et homines filios Dei evidentissime distinguit in lib. 22 de Trin., non longe a principio, ita dicens: Vero Patri solus qui ex eo nascitur vere Filius est: et nos quidem filii Dei sumus, sed per facturam. Fuimus enim aliquando filii iracundiae, Ephes. 2, sed filii Dei per adoptionem effecti sumus potius quam nascimur: et quia omne quod fit, antequam fiat non fuit, nos cum filii non fuissemus, efficimur. Ante enim filii non eramus, sed per gratiam facti sumus, non nati neque generati, sed acquisiti. Acquisivit nos Deus sibi, et per hoc dicitur nos genuisse. Genuisse enim Deum filios, nunquam cum proprietatis significatione cognoscimus dici. Ex adoptione enim homo factus filius Dei, non ex generatione; neque ei proprietas est, sed nuncupatio, ac per id non vere filius est, quia nec proprie natus dicitur, nec semper fuit filius. Unigenitus autem Deus nec fuit aliquando non Filius, nec fuit aliquid antequam Filius, nec quidquam ipse nisi Filius. Atque ita qui semper est Filius, nascibilitatis proprietate ac veritate Filius est solius qui genuit, et ille tantum qui genuit Pater ipsius est, quia sicut ille Filius origine, ita ille Pater generatione.

5. Quod homo dicitur filius Trinitatis, et Trinitas potest dici pater hominum.

Homo vero, qui filius Dei est factura, non tantum Patris, sed Filii, et Spiritus sancti Filius est, id est, totius Trinitatis; et Trinitas ipsa Pater ejus dici potest. Unde Aug., in lib. 5 de Trin., cap. 11, dicit: Non potest dici Trinitas Pater, nisi forte translative ad creaturam, propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est, Deut. 6: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est, non utique excepto Filio aut Spiritu sancto oportet intelligi; quem unum Dominum Deum nostrum recte dicimus, etiam Patrem nostrum, per gratiam suam nos regenerantem. De hoc etiam Hilarius, in lib. 6 de Trin., paulo post medium, ait: Omnibus per fidem Deus Pater est, quibus est Pater per eam fidem qua Jesum Christum Dei Filium confitemur. Ecce ostensum est quare proprium dicatur esse Dei nati, quod Filius est, quia scilicet ipse solus natus proprie dicitur. Unde Hilar., in lib. 3 de Trin., non longe a principio, ait: Dominus dicens, Joan. 17: Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestans est se esse Filium, sed et proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione.

6. Quod Spiritus sanctus dicitur proprie donum Dei, quia proprietate est donum, ut Filius nativitate; et utroque modo dicitur relative et secundum eamdem relationem.

Ita etiam de Spiritu sancto dicendum est, qui proprie dicitur donum Dei, cum tamen et alia plura sint dona Dei. Sed Spiritus sanctus ita proprietate immutabili et aeterna donum est, sicut Filius proprietate est Filius. Eo enim dicitur donum, quo Spiritus sanctus; et utroque utique nomine relative dicitur, eademque relatione dicitur Spiritus sanctus et donum, licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine Spiritus sanctus, sicut in hoc nomine donum. Unde Aug., in lib. 5 de Trinit., cap. 11, ait: Spiritus sanctus qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum ad Patrem et Filium refertur; quia Spiritus sanctus, et Patris, et Filii Spiritus est, sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine: apparet autem cum dicitur donum Dei. Donum enim est Patris et Filii, qui a Patre procedit et a Filio; ergo Spiritus sanctus, ineffabilis

quaedam Patris Filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur, ut jam diximus, nec iterare piget, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire, nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter, quia etiam Pater spiritus, et Filius spiritus; et Pater sanctus, et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus. Ecce habes quare Spiritus sanctus proprie dicatur donum, et quod relative dicitur sive donum sive Spiritus sanctus; et quod nomen sibi proprium tenet quod communiter Patri et Filio convenit, sed divisim. Et est sciendum quod cum Pater vel Filius dicitur spiritus sive sanctus, neutrum relative dicitur, sed secundum substantiam.

7. An Pater, vel Filius, vel Trinitas ipsa possit dici Spiritus sanctus.

Hic quaeri potest utrum Pater vel Filius etiam ipsa Trinitas possit dici Spiritus sanctus, sicut disjunctim dicitur et spiritus et sanctus. De hoc Aug., lib. 5 de Trin., cap. 11, sic ait: Trinitas nullo modo potest dici Filius; Spiritus vero sanctus potest quidem universaliter dici, secundum id quod scriptum est, Joan. c. 4: Quoniam Deus spiritus est. Itaque Pater et Filius et Spiritus sanctus, quoniam unus Deus est, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas et Spiritus sanctus. Sed tamen tunc Spiritus sanctus relative non dicitur secundum essentiam, quia proprie Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate, dicitur relative.

8. Quidam putant Spiritum sanctum non dici relative ad Patrem et Filium, quia non vicissim respondent sibi vocabula; sed falso.

Quidam tamen putant Spiritum sanctum vel donum non dici relative ad Patrem vel ad Filium. Si enim, inquiunt, haec relative ad se dicuntur, suis invicem sibi respondent vocabulis; ut sicut dicitur Pater Filii pater, et Filius Patris filius, ita dicatur Pater Spiritus sancti vel doni pater, et Spiritus sanctus, vel donum, Patris spiritus vel donum. Sed non ita est in omnibus relativis. Non enim omnia quae relative dicuntur, suis ad se invicem respondent vocabulis. Unde Aug. horum elidens opinionem, in lib. 5 de Trin., c. 12: Non te moveat, inquit, quoniam diximus Spiritum sanctum non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, relative dici, licet non ei respondeat vicissim vocabulum ejus ad quem refertur. Dicimus enim Spiritum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus patrem Spiritus sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus filium Spiritus sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeant. Cum ergo dicimus donum Patris, et Filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni; sed ut haec vicissim respondeant, dicimus donum donatoris, et donatorem doni; quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit. Donum ergo donatoris, et donator doni cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus: donator tamen non fuit Deus, nisi ex tempore, cum Spiritus sanctus sit donum, et ab aeterno.

DISTINCTIO XXVII. AN EASDEM PROPRIETATES ASSIGNENT AUGUSTINUS ET HILARIUS; ET AN ISTA SINT QUAE DICUNTUR PATERNITAS, FILIATIO, ET PROCESSIO.

1.

Hic quaeri potest utrum proprietates quas Hilarius supra assignavit, scilicet, quod Pater semper est pater, et Filius semper est filius, sint illae eaedem proprietates quas Aug. superius distinxit, dicens proprium esse Patris quod genuit Filium, et proprium Filii quod genitus est a Patre, et Spiritus sancti quod ab utroque procedit. Ac deinde, utrum et istae sint illae quae dicuntur paternitas, filiatio, processio. Videtur quod non sint eaedem proprietates quas ponit Hilarius, et illae quas ponit Aug. Si enim eaedem sunt, idem est

ergo Patri esse Patrem, et genuisse Filium, quod utique quidam concedunt. Si autem hoc est, cui ergo convenit ut sit pater, ei convenit genuisse filium. Natura ergo divina si pater est, genuit filium; si vero non genuit, pater non est. Sed quis audeat dicere quod ipsa genuit filium, aut quod ipsa pater non sit? Si autem ipsa pater est, nec filium genuit, non est ergo idem dicere aliquid esse patrem, et gignere filium. Et ita non videbitur una eademque esse proprietas.

2. Responsio, ubi ostendit easdem esse proprietates.

Ad quod sine praejudicio aliorum dicimus quod easdem proprietates notavit uterque, licet diversis verbis. Quod enim Hilar. ait, ita intelligi debet: Proprium Patris est quod semper Pater est, id est, proprietas Patris est, qua semper Pater est; semper vero Pater est, quia semper genuit Filium. Ita et proprium Filii est, quod semper Filius est, id est, proprietas Filii est, qua semper Filius est. Filius vero semper est, quia semper genitus est; ergo proprietas qua Pater est, est quia semper genuit, et haec eadem dicitur paternitas, vel generatio. Et proprietas qua Filius semper est Filius, est quia semper genitus est a Patre; et haec eadem dicitur filiatio, vel genitura, vel nativitas, vel nascibilitas. Sic et proprietas qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus vel donum, quia procedit ab utroque; et haec eadem dicitur processio. In praemissis ergo locutionibus eaedem significatae sunt proprietates.

3. Quomodo non est omnino idem dicere esse Patrem, et genuisse vel habere Filium, ita et de aliis.

Nec tamen videtur nobis omnino esse idem dicere aliquid esse Patrem et genuisse Filium; vel aliquid esse Filium, et habere Patrem; vel esse Spiritum sanctum, et procedere ab utroque; alioquin Pater non esset nomen hypostasis, id est, personae, sed proprietatis tantum, similiter Filius, et Spiritus sanctus, et ita non per tria nomina significarentur tres personae. Ideoque dicimus quia Patris nomen non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est, subsistentiam significat; ita et Filius, et Spiritus sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio, vel gignere, gigni, procedere, ipsas tantum relationes, non hypostases significant, sive habere Patrem: ut, verbi gratia, cum dicimus: Deus est Pater, nomine Patris et relationem notamus, et divinam hypostasim significamus; ut sit intelligentia talis: Deus vel divina essentia est Pater, id est, ille qui genuit, id est, hypostasis quae habet Filium. Similiter, Deus est Filius, id est, hypostasis genita vel habens Patrem. Ita etiam, Deus est Spiritus sanctus, id est, hypostasis procedens ab utroque, sive ille qui procedit. Cum vero nomina relationum ponimus in praedicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases; ut cum dicimus: Deus genuit, id est, habet Filium, et Deus genitus est, id est, habet Patrem. Et tunc oportet intelligi in subjectis hypostases tantum, non essentiam, quae illis proprietatibus determinantur.

4. Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est, naturam.

Illa enim proprietates singulae singulis proprie conveniunt personis, et per eas personae determinantur, et a se invicem differunt, sed a se non secedunt. Unde Joannes Dam.: Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est, determinativas proprietates. Characteristica vero, id est, determinativa sunt hypostaseon, et non naturae; etenim hypostases determinant. Item esse quidem intemporaliter et aeternaliter dicimus divinam Verbi hypostasim, simplicem, omnia habentem quae habet Pater, ut ejus homousion, id est, consubstantialem; nativitatem modo et habitudine a paternali hypostasi differentem, nunquam vero a paternali hypostasi secedentem. Idem apertius exprimens personales proprietates, in eodem lib. 3, c. 7, ait: Differentiam hypostaseon, id est, personarum in tribus proprietatibus, id est, paternali, et filiali et processibili recognoscimus. Insecessibiles autem

ipsas hypostases et indistabiles invicem et unitas quidem inconfusibiliter; tres enim sunt etsi unitae; divisas autem indistanter. Etenim singula perfecta est hypostasis, et propriam proprietatem, scilicet, existentiae modum proprium possidet; sed unitae sunt substantia, et non distant neque secedunt a paternali hypostasi. Ecce hic habes distinctas tres illas proprietates, quae supra diversis significatae sunt modis.

5. Quod sunt alia nomina personarum easdem proprietates notantia, scilicet, genitus, genitor, verbum, imago.

Hic non est praetermittendum quod sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus nomina personarum sunt, et proprietates personales designant, ita etiam sunt et alia nomina personarum, id est, quae ipsas personas significant, et earum proprietates denotant, et easdem quas et nomina praedicta: unde et relative dicuntur, scilicet, genitor, genitus, verbum, imago. Unde Aug., in lib. 5, de Trin., cap. 6, ait: Videndum est hoc significari cum dicitur genitus, quod significatur cum dicitur Filius. Ideo enim Filius, quia genitus; et quia Filius, utique genitus. Sicut autem Filius ad Patrem, sic genitus ad genitorem refertur; et sicut Pater ad Filium, ita genitor ad genitum. Idem, in lib. 6 de Trin., cap. 2: Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tanquam ambo sint unum Verbum. Sic enim Verbum dicitur, quomodo imago, non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus est imago Patris, quemadmodum et Filius. Idem, in lib. 7 de Trin., c. 2: Verbum, secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater; secundum quod Verbum, non hoc est Pater, quia Verbum non est Pater, et Verbum relative dicitur, sicut Filius. Item, in eodem: Sicut Filius ad Patrem refertur, ita et Verbum ad eum cujus est Verbum refertur, cum dicitur Verbum. Et propterea non eo Verbum quo Sapientia dicitur, quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative dicitur ad eum cujus est Verbum, sicut Filius ad Patrem. Eo quippe est Filius quo Verbum; et eo est Verbum quo Filius; Sapientia vero quo essentia et una sapientia. Item, in eodem: Non est Pater ipse Verbum, sicut nec Filius, nec imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Idem, in lib. 5, cap. 1: Dicitur relative Filius, relative dicitur Verbum, et imago; et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur, nihil autem horum Pater dicitur.

6. Breviter summam colligit intelligentiae praedictorum.

Aperte ostensum est quod sicut Filius vel genitus relative dicitur ad Patrem, ita Verbum et imago; et quod eo dicitur Verbum sive imago quo Filius, id est, eadem proprietate sive notione dicitur Verbum et imago qua Filius; sed non eo quo Verbum, dicitur Sapientia vel essentia, quia non notione qua dicitur Verbum, dicitur Sapientia. Nam Sapientia dicitur secundum essentiam, non secundum relationem.

7. Generalis regula eorum quae ad se, et eorum quae relative dicuntur; quidquid enim ad se, simul ambo dicuntur; sed non ita in praedictis relativis.

Et est hic advertenda quaedam generalis regula eorum quae ad se, et eorum quae relative dicuntur de Patre et Filio. Quidquid enim ad se dicuntur, ut ait Aug. in lib. 6 de Trin., c. 2, non dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. Ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius sine Patre, sed ambo simul Deus; sed non ambo simul Pater, non ambo simul Filius, vel Verbum, vel imago.

8. An secundum substantiam dicatur Deus et de Deo, et hujusmodi.

Hic quaeritur cum dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, et hujusmodi, utrum dicantur secundum substantiam; nam secundum relationem constat ista non dici. Si vero secundum substantiam dicuntur simul ambo, scilicet Pater et Filius, possunt dici Deus de Deo, lumen de lumine, secundum praedictam regulam. Ad quod dicimus quia licet Deus secundum substantiam dicatur et lumen, et sapientia, et hujusmodi,

et nunquam relative accipiantur; aliquando tamen pro relativis, id est, pro personis, sed non relative, accipiuntur; ut cum dicitur: Deus genuit Deum, alterum pro Patre, alterum pro Filio ponimus. Similiter cum dicitur: Deus de Deo, lumen de lumine. In aliis quoque locutionibus saepe reperiuntur nomina essentiae ad significationem personarum deducta; ut cum dicitur: Deus natus, Deus mortuus, Deus passus, ubi Filius tantum significatur. Ita et de solo Filio intelligitur, cum dicitur: Deus de Deo, et hujusmodi. Unde August., quaerens quomodo hujusmodi dicantur, in lib. 6 de Trin., c. 2, ait: Quomodo de Deo lumen de lumine dicitur? Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet, Patre, nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre.

9. Quod tantum secundum nomen substantiae dicitur illud de illo, non secundum nomina personarum.

Et est sciendum quod secundum nomina substantiae tantum dicitur illud de illo, licet ibi illa nomina substantiam non significent. Secundum vero eadem nomina personarum, nunquam dicitur illud de illo, sicut Verbum de Verbo, vel Filius de Filio, quia hujusmodi nomina diversis personis convenire non possent. Quod Aug., licet obscure, in eodem lib. ita dicit: Hoc solum de eis dici non potest illud de illo, quod simul ambo non sunt, id est, illo solo nomine non possumus uti ad ostendendum unum de uno, quod simul ambobus non convenit; sicut Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum; nec imago de imagine, nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius vel imago. Et sicut nomina substantiae aliquando intelligentiam personarum distincte faciunt, ita etiam interdum totius Trinitatis simul. Unde Aug., in eodem libro, ait: In Patris nomine, ipse Pater per se pronuntiatur; in Dei vero nomine, et ipse Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; ut cum dicitur: nemo bonus nisi solus Deus, quia Trinitas est unus solus Deus.

DISTINCTIO XXVIII. QUOD NON TANTUM TRES PRAEDICTAE PROPRIETATES SUNT IN PERSONIS, SED ETIAM ALIAE QUAE ALIIS SIGNIFICANTUR NOMINIBUS, UT INGENITUS.

1.

Praeterea considerare oportet quod non tantum tres praedictae proprietates sive notiones in personis sunt, verum etiam aliae quae aliis notantur nominibus. Nam etiam hoc nomen ingenitus, relative dicitur de Patre tantum, et aliam designat notionem quam pater vel genitor. Non est enim idem esse Patrem et esse ingenitum, id est, non ea notione Pater dicitur qua ingenitus. Pater enim, ut praedictum est, dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus autem secundum proprietatem innascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis, id est, quia ingenitus. Unde Aug., distinguens inter proprietatem qua Pater dicitur, et illam qua dicitur ingenitus, in lib. 5 de Trin., c. 6, sic ait: Non est hoc dicere ingenitum, quod est Patrem dicere; quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet dicere eum ingenitum. Et si gignat quisque filium, non ex eo ipse est ingenitus; quia geniti homines gignunt alios. Non ergo ideo dicitur Pater quia ingenitus. Ideo cum de Deo Patre utrumque dicatur, alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Genitor enim dicitur ad genitum, id est, Filium. Cum vero ingenitus dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostenditur. Hoc exemplis planum faciendum est. Quod dicitur ingenitus, hic ostenditur quod non sit Filius, sed genitus et ingenitus commode dicitur, Filius autem Latine dicitur. Sed ut dicatur Filius, id non admittit loquendi consuetudo; nihil tamen intellectui demitur si dicatur non Filius: quemadmodum etiam si dicatur non genitus, pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Ideo non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo jam jam tantum dicamus

ingenitum, sed etiam non genitum, quod tantum valet. Numquid ergo aliud dicimus quam non Filium? Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem praeposita substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur; sicut in aliis praedicamentis, cum dicimus: Homo est, substantiam designamus. Qui ergo dicit: Non homo est, non aliud genus praedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio: Homo est, sic secundum substantiam nego, cum dico: Non homo est. At si tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur Filius; tantumdem ergo valet quod dicitur non genitus quantum valet quod dicitur non Filius. Relative autem negamus dicendo non genitus. Ingenitus porro quid est, nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit, ita cum dicitur ingenitus, non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur; utrumque tamen relative dicitur. Quod autem relative pronuntiatur, non indicat substantiam. Quamvis ergo diversum sit genitus et ingenitus, non tamen indicat diversam substantiam, quia sicut Filius ad Patrem, et non Filius ad non Patrem refertur, ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est. Ecce evidenter ostendit quod ingenitus relative dicitur, et de solo Patre accipitur. Alia notio est qua dicitur ingenitus, alia qua Pater. Atque tantum valet cum dicitur ingenitus, quantum non genitus, vel non Filius.

2. An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat non genitus vel non filius.

Ideo solet quaeri utrum sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat dici non genitus, vel non Filius; ut nec etiam Spiritus sanctus possit dici non Filius, vel non genitus. Quibusdam videtur quod Pater solus debeat dici non genitus vel non Filius; Spiritus vero sanctus sicut non dicitur ingenitus, ita, inquiunt, non est dicendus non genitus vel non Filius. Debet quidem dici et credi Spiritus sanctus non esse genitus vel non esse Filius, sed non debet dici non genitus vel non Filius. Aliis autem videtur, quod cum Spiritus sanctus non possit dici ingenitus, potest tamen dici non genitus vel non Filius. Quod autem Aug. supra ait, tantum valere cum dicitur ingenitus, quantum cum dicitur non genitus vel non Filius, etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non ratione praedicationis.

3. Quae sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus.

Si autem vis scire quae sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus, audi Hilar. ipsam vocantem innascibilitatem, in lib. 4 de Trin., non longe a fine, ita aientem: Est unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in unoquoque et originis et innascibilitatis. Significata ergo in Scripturis personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, solitarius Deus non est opinandus. Discretio ergo vel distinctio personarum in Scripturis posita est, in nullo autem naturae distinctio.

4. Ariani nitebantur probare alterius substantiae Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, iste genitus; quibus respondens Ambrosius, dixit se hoc nomen in Scripturis non legisse divinis.

Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur alterius substantiae esse Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus et iste genitus dicitur; cum diversum sit esse ingenitum, et esse genitum. Unde Ambros., eorum quaestioni respondens, c. 8, tom. 2, dicit se in divinis Scripturis hoc nomen scilicet ingenitus non legisse, ita inquiens in libro de Incarnationis dominicae Sacramento: Cum dudum audierint quidam dicentibus nobis Filium Dei qui generatus est, Patri qui generavit inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia essentia vel generatio est naturae; adversus quidem

illam quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam, sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt, ut putent mutationem fieri quaestionis mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt esse ingenitus et genitus unius naturae atque substantiae? Ergo ut respondeam mihi propositae quaestioni, primo omnium in divinis Scripturis ingenitus nusquam invenio, non legi, non audivi. Cujus ergo mutabilitatis sunt homines hujusmodi, ut nos dicant ea usurpare quae non sunt scripta, cum ea quae sunt scripta dicamus, et ipsi objiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritate calumniae suae derogant? Attende, lector, quoniam hoc nomine ingenitus nolebat uti Ambros. propter haereticos. Ita et nos subticere quaedam oportet propter calumniantium insidias, quae catholicis ac piis lectoribus secure credi possunt. Sunt etenim quaedam quae non tantae sunt religionis et auctoritatis, ut eis non oporteat semper confitendo ac recipiendo inservire, verum silentio aliquando praeteriri queunt; nec illius tamen sunt perversitatis, quin, cum opportunum fuerit, eis uti liberum habeamus.

5. An diversum sit esse Patrem et esse Filium.

Praeterea quaeri solet, cum supra dictum sit quia aliud est dicere ingenitum, aliud Patrem, et quod diversum sit genitus et ingenitus, utrum similiter diversum sit esse Patrem et esse Filium, an idem. Ad quod dicimus quia ex eodem sensu quo dicitur diversum genitus et ingenitus, et quo dicitur non esse idem dicere genitum et ingenitum, potest dici non esse idem, sed diversum, esse Patrem et esse Filium, vel esse Spiritum sanctum; quia non ea notione Pater est Pater, qua Filius est Filius, vel qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ideo ex hoc sensu concedimus quod aliud est esse Patrem, et aliud est esse Filium; quia alia notio est, qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius. Sed si transponas, ut dicas: Aliud est Patrem esse, aliud Filium esse, variatur intelligentia; et ideo non conceditur. Est enim sensus talis ac si dicatur: Aliud est quo Pater est, non quidem Pater, sed est; aliud quo Filius est, non quidem Filius, sed est; quod penitus falsum est. Eo enim Pater est, quo Pater Deus est, id est, per essentiam vel naturam; at Filius eo Deus est, quo Pater Deus est. Eo ergo Filius est quo Pater est, et ita idem est Patrem esse quod Filium esse; sed non est idem esse Patrem, et esse Filium. Unde Aug., in lib. 5 de Trin., ait: Quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium, non est tamen diversa substantia, quia non hoc secundum substantiam dicitur, sed secundum relativum; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. Ecce diversum esse dicit esse Patrem et esse Filium, quod juxta rationem praedictam accipi oportet, quia scilicet alia notio est qua est Pater, alia qua est Filius. Non enim secundum essentiam Pater dicitur Pater, vel Filius, sed secundum relationem.

6. Quomodo dicatur Sapientia genita vel nata; an secundum relationem, vel substantiam.

Sciendum quoque est quod sicut solus Filius dicitur Verbum vel imago, ita etiam ipse solus dicitur Sapientia nata vel genita. Et ideo quaeritur utrum hoc relative dicatur; et, si relative dicitur, an secundum eamdem relationem qua dicitur Verbum et imago? De hoc Aug., in l. 7 de Trin., cap. 2, ita ait: Id dici accipiamus cum dicitur Verbum, ac si dicatur nata Sapientia, ut sit Filius et imago. Et haec duo cum dicuntur: Hic est nata Sapientia, in uno eorum, eo quod est nata, et Verbum et imago et Filius intelligatur. Et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur. At in altero quod est Sapientia, etiam essentia demonstretur, quoniam et ad se dicitur; seipsa enim est sapiens, et hoc est ejus esse quod sapere: unde Pater et Filius simul una Sapientia, quia una essentia. Cave, lector, qualiter hoc intelligas quod hic dicit Aug. Videtur etiam enim dicere quod cum dicitur nata Sapientia, ibi Sapientia essentiam significet, et nata relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere essentiam

divinam esse natam, quod superioribus repugnat. Sed ad hoc dicimus quod in altero, id est, in eo quod nata est, eadem notio intelligatur, quae notatur cum dicitur Verbum et imago. In altero vero, scilicet Sapientia, demonstratur essentia, id est, demonstratur quod Filius sit essentia, quia Sapientia secundum essentiam dicitur. Et ideo cum dicitur nata Sapientia, intelligatur quod ipse qui natus est, essentia est; ibi tamen Sapientia non pro essentia, sed pro hypostasi facit intelligentiam; ut sicut quando dicitur Verbum vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate. Item cum dicitur nata Sapientia, idem intelligitur, id est, genita hypostasis. Ideo vigilanter ait idem esse intelligendum cum dicitur Verbum, et cum dicitur nata Sapientia, id est, eadem relatio eademque hypostasis cui inest illa proprietas. Et ex hoc adjuvatur illud quod superius diximus, scilicet cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus sanctus, non tantum illae proprietates significantur, ut cum dicitur paternitas, filiatio, sed etiam hypostasis cum suis proprietatibus.

7. Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.

Illud etiam sciri oportet, quia cum supra dictum sit imaginem relative dici de Filio, sicut Verbum vel Filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam dici, unde Aug., in lib de Fide ad Petrum, c. 1, dicit quod una est sanctae Trinitatis essentialiter divinitas et imago, ad quam factus est homo. Hilar. etiam, in lib. 5 de Trin., non longe a principio, ait: Homo fit ad communem imaginem; nomen non discrepat, natura non differt. Una est enim ad quam homo creatus est species. Ex his verbis ostenditur quod imago aliquando essentiae intelligentiam facit; et tunc ad se dicitur, et non relative.

DISTINCTIO XXIX. DE PRINCIPIO; QUOD RELATIVE DICITUR, ET MULTIPLICEM NOTAT RELATIONEM.

1.

Est praeterea aliud nomen muliplicem notans relationem, scilicet principium. Dicitur enim principium semper ad aliquid; et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium, sed differenter. Nam Pater dicitur principium ad Filium, et ad Spiritum sanctum. Unde Aug., in lib. 4 de Trin., ait: Pater est principium totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis, quia ipse a nullo est. Non enim habet de quo sit vel de quo procedat, sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus sanctus procedit. Non ergo dicitur principium totius deitatis, quod vel sui, vel divinae essentiae principium sit, sed quia principium est Filii, et Spiritus sancti, in quibus singulis tota divinitas est. Filius ad Spiritum sanctum dicitur principium. Spiritus vero sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas Pater etiam dicitur principium, et Filius, et Trinitas ipsa simul, et singula personarum principium dicitur creaturarum. Pater ergo principium est sine principio, Filius principium de principio, Spiritus sanctus principium de utroque, id est, de Patre et Filio.

2. Quod ab aeterno Pater est principium, et Filius, sed Spiritus sanctus non; imo coepit esse principium.

Et Pater ab aeterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti, quia Filius est a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque. Spiritus vero sanctus non ab aeterno principium est, sed esse coepit, quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Cum ergo creaturae esse coeperunt, et Spiritus sanctus esse coepit principium earum. Ita etiam Pater, et Filius, esse coepit cum Spiritu sancto unum principium creaturarum, quia creaturae esse coeperunt a Patre et Filio et Spiritu sancto; et dicuntur hi tres, non tria, sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre, et aliter a Filio, sed penitus eodem modo. Ideo Apostolus intelligens hanc Trinitatem esse unum principium rerum, ait: Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia. Cum vero audimus omnia esse ex Deo, ut ait Aug., de Natura boni, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturalia sunt.

Non enim ex ipso sunt peccata quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur. Omnium ergo quae naturaliter sunt. unum principium est Pater cum Filio et Spiritu sancto; et hoc esse coepit. Ab aeterno autem Pater principium est Filii generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus sancti. Unde Aug., in lib. 5 de Trinit., ait: Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium. Sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Et principium dicitur Filius. Cum enim diceretur ei: Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis, Joan, 8; sed numquid Patris principium est? Imo creatorem se voluit ostendere, cum se dixit esse principium; sicut et Pater principium est creaturae, quia ab illo sunt omnia. Cum vero dicimus et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus Creator. Si autem quidquid in se manet et gignit vel operatur aliquid, principium est ejus rei quam gignit, vel ejus quam operatur, non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione Creatoris, quia scriptum est de illo, quod operetur; et utique in se manens operatur. Non enim in aliquid eorum quae operatur ipse, mutatur et vertitur. Unum ergo principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus sanctus, non duo vel tria principia. Ecce aperte ostendit Aug., Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum principium rerum creatarum, id est, uno eodemque modo esse principium; et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia; et quia similiter operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.

3. Hic ostendit quomodo Pater sit principium Filii, et ipse et Filius principium Spiritus sancti.

Deinde in eodem libro continue ostendit quomodo Pater dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum sanctum ipse et Filius, dicens, ideo esse Patrem principium Filii, quia genuit eum; et Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque; ait enim ita: Si gignens ad id quod gignitur principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quia dictum est: De Patre procedit, non parva quaestio est. Quod si ita est, non ejus tantum erit rei quam gignit vel facit, sed et ejus quam dat, et procedit ab ipso. Si ergo quod datur vel quod procedit, principium habet a quo datur vel procedit, fatendum est Patrem vel Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia; sed sicut Pater et Filius ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus dicitur, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium. Ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium sunt, sicut unus Creator et unus Dominus. Ecce habes quod Pater principium Filii dicitur, quia genuit eum; qua ergo notione est Pater, ea principium Filii dicitur, id est, generatione secundum quam etiam dicitur auctor Filii. Unde Hilarius in lib. 4 de Trin. ita ait: Ipso quo Pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id nomen habens, quod neque ex alio profectum intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. Novit Ecclesia unum innascibilem Deum; novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine liberum; confitetur et Filii originem ab initio, sed ab initiabili: non per seipsum, sed ab eo qui a nemine est, natum ab aeterno, nativitatem scilicet ex paterna aeternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed professionis ratio nondum exposita est; et ideo quaerenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab initiabili. Hoc utique subdens determinavit quomodo acceperit initium, inquiens originem Filii esse ab initio, ac si diceret: Non ita intelligas originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium; sed quia ipse est ab initiabili, id est, a Patre a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de

principio, non est tamen concedendum quod Filius habeat principium. Cumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio; sicut Filius non est Pater, neque tamen duo principia, sed unum; sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus Creator.

4. Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, quaeritur an eadem notione.

Unum autem principium sunt Pater et Filius, non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus sancti; ideo quaeri solet utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus sancti, et Filius, an sit alia notio qua Pater dicatur principium Spiritus sancti, et alia qua Filius. Ad quod dicimus, cum Pater dicatur principium Spiritus sancti, et Filius, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque, nec aliter procedit vel datur a Patre quam a Filio, sane intelligi potest Patrem et Filium eadem relatione vel notione principium dici Spiritus sancti. Si vero quaeritur quae sit illa notio quam ibi notat principium, nomen ejus non habemus; sed non est ipsa paternitas vel filiatio: imo notio quaedam quae Patris est et Filii, juxta quam ab aeterno Pater et Filius unum principium est Spiritus sancti. Donator autem (ut praedictum est) dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus sanctus datum vel donatum.

DISTINCTIO XXX. DE HIS QUAE TEMPORALITER DE DEO DICUNTUR ET RELATIVE SECUNDUM ACCIDENS, QUOD NON DEO, SED CREATURIS ACCIDIT.

1.

Sunt enim quaedam quae ex tempore de Deo dicuntur, eique temporaliter conveniunt sine sui mutatione: et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis; ut Creator, Dominus, refugium, datum, vel donatum et hujusmodi. De his Aug., in l. 5 de Trin., c. 13, ait: Creator relative dicitur ad creaturam, sicut Dominus ad servum. Item, non aliquem moveat quod Spiritus sanctus, cum sit coaeternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus sanctus est donum, temporaliter autem donatum. Et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo, non enim sempiterna creatura est, cujus ille Dominus est. Ergo Dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum.

2. Oppositio; quod non ex tempore sit Dominus temporis, quod non est ex tempore.

Sed hic aliquis dicet quod non tempore competit Deo haec appellatio qua dicitur Dominus; quia non est solum Dominus rerum quae ex tempore coeperunt, sed etiam illius rei quae non coepit ex tempore, id est, ipsius temporis, quod non coepit ex tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet, et ideo non coepit esse Dominus ex tempore. Ad quod dici potest quia licet non coeperit ex tempore Dominus esse temporis, coepit tamen esse Dominus temporis, quia non semper fuit tempus; et ipsius hominis ex tempore coepit esse Dominus. De hoc Aug., in eodem lib., continue ita ait: Quisquis exstiterit qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen ipsa tempora non in tempore esse coepisse, quia non erat tempus antequam tempora inciperent; et ideo non in tempore accidere Deo ut Dominus esset, quia ipsorum temporum Dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt; quid respondebit de homine qui in tempore factus est, cujus utique Dominus non erat antequam esset? Certe ut Dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo; et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus Dominus esset vel meus, qui modo esse

coepimus, ex tempore habuit. Quomodo ergo obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur; ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur, accidunt; sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi cum amare coeperit. Fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus vero cum dicitur pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coeperit pretium, nec cum dicitur pignus et hujusmodi. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura vel forma qua nummus est mutationis fiat; quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, quod ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur! Qualiter etiam refugium nostrum dicitur. Refugium enim nostrum dicitur Deus; relative ad nos enim refertur; et tunc refugium nostrum fit cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in ejus natura quod antequam refugeremus ad eum non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur meliores; in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Substantia ergo nostra mutatur in melius, cum filii ejus efficimur. Similiter et ille Pater noster esse incipit, sed nulla sui commutatione substantiae. Quid ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici; non tamen accidens Dei, quod aliquid ei acciderit, sed plane secundum accidens ejus ad quod dici aliquid Deus incipit relative. Ex his aperte ostenditur quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione deitatis, sed non sine mutatione creaturae; et ita accidens est in creatura, non in Creatore; et appellatio qua creatura dicitur relative, ad Creatorem relativa est, et relationem notat quae est in ipsa creatura. Appellatio vero illa qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quae fit in Creatore.

3. Hic solvitur quaestio qua quaerebatur utrum Spiritus sanctus dicatur datum relatione ad se, cum ipse det se.

Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quaerebatur, cum Spiritus sanctus datum dicatur vel donatum (quod autem datur refertur et ad eum qui dat, et ad illum cui datur), et cum Spiritus sanctus det seipsum, utrum ad seipsum relative dicatur, cum dicitur dari vel donari. Cui quaestioni respondentes, dicimus Spiritum sanctum dici datum vel donatum relative, et ad dantem, et ad illum cui datur. Dans autem sive donator, est Pater cum Filio et Spiritu sancto. Nec tamen dicimus Spiritum sanctum referri ad se, sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem, quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo et alicui detur. Cum autem Spiritus sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur, et est appellatio relativa; et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.

DISTINCTIO XXXI. QUOMODO DICATUR FILIUS AEQUALIS PATRI: AN SECUNDUM SUBSTANTIAM, AN SECUNDUM RELATIONEM; ITA ET SIMILIS.

1.

Praeterea considerari oportet, cum tres personae coaequales sibi sint, utrum relative hoc dicatur, an secundum substantiam; et si relative, utrum secundum relationem, an secundum essentiam consideranda sit aequalitas; deinde, quid sit ipsa aequalitas: Ad quod dicimus quia sicut simile nihil sibi est (similitudo enim ut ait Hilarius, sibi ipsi non est), ita et aequale aliquid sibi non dicitur; ac per hoc sicut simile, ita et aequale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius aequalis Patri, et utrique Spiritus sanctus. Est tamen aequalis Patri Filius, et utrique Spiritus sanctus, propter summam simplicitatem essentiae et unitatem.

Aequalis est ergo Filius Patri secundum essentiam, non secundum relationem. Unde August., lib.

5 de Trin., cap. 6, ait: Quaeramus secundum quid aequalis sit Patri Filius; non secundum hoc quod ad Patrem dicitur Filius, aequalis est Patri; restat ergo ut secundum id aequalis sit quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur; restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis; eadem ergo est utriusque substantia. Item in lib. 6, cap. 4: Satis est videre nullo modo Filium aequalem esse Patri, si in aliquo, scilicet quod pertineat ad significandam ejus substantiam, inaequalis invenitur; in omnibus ergo aequalis est Patri Filius, et est ejusdem substantiae. Aequalis est etiam Spiritus sanctus Patri et Filio, et in omnibus aequalis propter summam simplicitatem illius substantiae. Ex his perspicuum fit quod secundum substantiam Filius est aequalis Patri, et utrique Spiritus sanctus, et appellatio tantum relativa est. Aequalitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed naturalis unitas et identitas.

2. Hic quaeritur quomodo dicatur similis, et quid sit similitudo.

Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Cum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur; sed similis est Patri propter unitatem essentiae. Est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero indifferens essentia. Unde quibusdam non indocte videtur nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri ut ea ratione dicatur Filius aequalis Patri, quia nec major est eo, nec minor, et hoc propter unitatem essentiae. Ita et similis dicitur, quia nec diversus, nec alienus, nec in aliquo dissimilis, et hoc propter essentiae simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, aequalis vel inaequalis est Patri, nec similis vel dissimilis; sed aequalis et similis secundum substantiam.

3. De sententia sancti Hilarii, qua in Trinitate personarum propria ostendit.

Non est igitur hic praetermittendum quod vir illustris Hilarius proprietates personarum assignans, dicit in Patre esse aeternitatem, speciem in imagine, usum in munere; quae tantae difficultatis sunt verba, ut in eorum intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Aug., ut ipse ostendit in lib. 6, de Trin., cap. 10, ita dicens: Quidam cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria: Aeternitas est, inquit, in Patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir extitit (haec enim Hilarius in libris suis de Synodis posuit non longe a principio), horum verborum, id est, patris, et imaginis, et muneris, aeternitatis, speciei, et usus, abditam scrutatus intelligentiam, quantum valet, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet patrem de quo sit, Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae; in qua imagine speciem nominavit, credo propter pulchritudinem, ubi tanta est congruentia et prima aequalitas, et prima similitudo nulla in re dissidens, et nullo modo inaequalis, et nulla ex parte dissimilis; sed ad identitatem respondens ei cujus imago est; ubi est prima et summa vita; cui non aliud vivere et aliud esse, sed idem et primus ac summus intellectus; cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem hoc unum tanquam verbum perfectum; cui non desit aliquid, et ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei plena omnium rationum viventium incommutabilium; et omnes unum in ea; sicut ipsa unum de uno cum quo unum; ibi novit omnia Deus quae fecit per ipsam.

4. Hic de Spiritu sancto quare usus dicatur.

Est autem ineffabilis quidam complexus Patris

et imaginis, qui non est sine perfruitione, sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo (si tamen aliqua humana voce digne dicitur) usus ab illo appellata est breviter, et in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum in aenigmate, gaudeat cognoscens Deum, et gratias agat. Qui vero non videt, tendat per pietatem fidei ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum; quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas. Ecce habes qualiter verba Hilarii praemissa accipienda sunt, licet tantae sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus; cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Aug. edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.

5. Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur ibi proprietates personarum tres.

Non enim secundum praemissam expositionem distinguuntur hic tres illae proprietates superius assignatae, sed ipsae hypostases distinctae ab invicem monstrantur; aeternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen ingenitus. Sed videamus quid sit quod ait. Imago si perfecte implet, cujus imago est, ipsa coaequatur ei, non illud suae imagini. Videtur enim dicere quod Filius qui est imago Patris, Patri coaequatur, non Pater Filio, cum et Filius dicatur aequalis Patri in Scriptura, et Pater Filio, sed Filius hoc habet a Patre ut sit ei aequalis, Pater autem non habet a Filio; et tamen Filius plene ac perfecte aequalis est Patri, id est, imago ei cujus est imago.

6. Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis praedictis, cum ibi non sint expressae proprietates.

Propria ergo personarum in praedictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet, imaginis et muneris; quae relative dicuntur de personis, et proprietates notant quibus distinguuntur personae. Ita enim dicitur Spiritus sanctus munus relative, sicut donum. Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, juxta praedictam Aug. expositionem; nisi solo nomine aeternitatis, quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem qua dicitur ingenitus.

7. Quod earumdem personarum distinctionem notat August. aliis verbis sine expressione trium proprietatum.

Illud etiam sciri oportet, quod earumdem trium personarum distinctionem Aug. ostendere volens sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum, in lib. de Doct. Christ. sic ait: In Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia. Et haec tria unum, omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. Itaque Pater et Filius, et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum Deus est, et simul omnes unus Deus; et singulus quisque horum plena substantia est, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est, nec Spiritus sanctus; et Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus; Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius: sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.

8. Quare Patri attribuatur unitas, et Filio aequalitas.

Sed plurimos movet quod Patri attribuit unitatem, Filio aequalitatem. Cum enim unitas dicitur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed etiam in Filio et Spiritu sancto; et aequalitas una est

Patris et Filii, et Spiritus sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas, et Filio aequalitas? Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Aug. qua supra eidem aeternitas secundum Hilarium, quia videlicet Pater ita est, ut ab alio non sit, et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus sanctus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud a quo sit. Non enim ab alio est, nec ab eo aliquis vel aliquid est ab aeterno, quod unum cum eo non sit: Filius enim et Spiritus sanctus unum sunt cum Patre. Unde Veritas ait, Joan. 10: Ego et Pater unum sumus.

9. Quare Pater et Filius dicantur esse unum vel unus Deus, sed non unus: quia res ejusdem naturae recte possunt dici unum simpliciter esse, et cum adjectione; res vero diversae naturae non possunt dici unum, nisi dicatur quid unum.

Hic dici oportet quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum et unus Deus, sed non unus. Res enim duae vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius essentiae, et earum una sit natura. Unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur quid unus vel una, quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversae substantiae. Unde Aug., in lib. 6, de Trin., c. 3, sic ait: Nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum: Unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura sunt ejusdem naturae et diversa sentiunt, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Cum ergo sic dicitur unum, ut non addatur quid unum, et plura unum dicuntur, eadem natura atque essentia, non dissidens neque dissentiens significatur. Unde Paulus et Apollo, 1 Cor. 3, qui et ambo homines erant et idem sentiebant, unum esse dicuntur cum dicitur: Et qui plantat et qui rigat unum sunt. Cum vero additur quid unum, potest significari aliquid ex pluribus unum factum, quamvis diversa natura; sicut anima et corpus non possunt utique dici unum (quid enim tam diversum?) nisi addatur vel sub intelligatur quid unum, scilicet unus homo. Unde Apostolus: Qui adhaeret, inquit, 1 Cor. 6, Domino, spiritus unus est, non dixit: Unus est vel unum sunt, sed addit Spiritus. Diversi sunt enim natura spiritus hominis et Spiritus Dei; sed inhaerendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo, quia particeps fit veritatis et beatitudinis illius. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt, recte dicitur quod sint unus spiritus, quanto magis qui unius substantiae sunt, recte dicuntur unus Deus esse? Pater ergo et Filius unum sunt utique secundum unitatem essentiae, et unus Deus, in quo et Ariana haeresis damnatur, quae Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ut ait Aug. in lib. de Haeresibus, non vult esse unius ejusdemque substantiae atque naturae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae Graece dicitur usia; sed Filium esse creaturam; necnon et Sabelliana, quae, ut ait Aug. in eodem libro, dicebat Christum eumdem ipsum et Patrem et Spiritum sanctum esse; ut esset Trinitas nominum sine substantia personarum. Utramque pestem, ut ait Aug. super Joannem, elidit Veritas dicens: Ego et Pater unum sumus. Utrumque audi et adverte, et unum, et sumus: et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario; quod dixit sumus, liberat a Sabellio. Si unum, ergo non diversum; si sumus, ergo Pater et Filius. Sumus enim non diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas; qui et dicti sunt Patripassiani, quia dicunt Patrem sui se passum. Ariani vero dicunt aliud Patrem esse, aliud Filium; non unam substantiam, sed duas: Patrem majorem, Filium minorem. Noli hoc dicere tu, catholice. In medio ergo naviga, utrumque periculosum latus devita: et dic: Pater Pater est, Filius Filius est; alius Pater, alius Filius, sed non aliud, imo hoc ipsum, quia unus Deus. Ecce ostensum est quare unitas in Patre esse dicatur, cum tres illi unum sint.

10. Quare dicatur esse aequalitas in Filio, cum sit una aequalitas trium.

Nunc videamus quare aequalitas dicatur esse in Filio, cum una et summa aequalitas sit trium. Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre aequalis gignenti, et dono quod ab utroque procedit; et ideo illa tria dicuntur esse aequalia propter Filium. Filius enim habet a Patre ut sit ei aequalis et Spiritui sancto; et Spiritus sanctus ab utroque habet ut sit aequalis utrique. Hoc autem sine assertionis supercilio et majoris intelligentiae praejudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire, quam aliquid aliis influere.

11. Quare in Spiritu sancto dicatur esse utriusque concordia vel connexio.

Quod autem in Spiritu sancto dicitur esse utriusque concordia, et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis praemissa ad mentem revocantibus. Supra enim secundum auctoritates sanctorum dictum est quod Spiritus sanctus amor est quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Recte ergo Spiritus sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa. Unde Aug. in lib. 5 de Trin., cap. 11: Communio quaedam consubstantialis Patris et Filii est amborum Spiritus sanctus. Idem in lib. 7 de Trin., cap 3: Spiritus sanctus est summa charitas utrumque conjungens, nosque subjungens.

DISTINCTIO XXXII. UTRUM PATER VEL FILIUS PER SPIRITUM SANCTUM DILIGAT, CUM DILIGERE IDEM DEO SIT QUOD ESSE.

1.

Hic oritur quaestio ex praedictis deducta: dictum est enim supra, atque sanctorum auctoritatibus ostensum, quod Spiritus sanctus est communio Patris et Filii, et amor quo Pater et Filius se invicem diligunt. Ideo quaeritur utrum Pater vel Filius per Spiritum sanctum diligat. Quod utique videtur oportere dici secundum auctoritates supra positas, quibus ostenditur Spiritum sanctum esse, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat. Sed contra, si Pater vel Filius dicatur diligere per Spiritum sanctum, videtur esse per Spiritum sanctum, quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem; quia, ut ait Aug. in lib. 15 de Trin., cap. 5, quidquid secundum qualitates in illa simplici natura dici videtur, secundum essentiam est intelligendum, ut bonus, magnus, immortalis, sapiens, diligens, et hujusmodi. Ideoque si Pater vel Filius diligit per Spiritum sanctum, per ipsum Spiritum esse videtur; neque tantum essentia sua diligit, sed etiam dono.

2. Haec quaestio insolubilis est, humanum superans sensum, in qua auctoritates sibi occurrunt.

Huic quaestioni, cum altitudinem nimiae profunditatis contineat, id solum respondemus, quod Aug. significare videtur, scilicet quod Pater et Filius se diligant, et unitatem servent, non solum essentia sua, sed suo dono proprio; quod licet supra positum sit, iterare tamen non piget, quia sic expedit. Ait ergo Aug. in lib. 6 de Trin., cap. 5, ita: Manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur; quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicujus, sed suo proprio servantes unitatem pacis. Ecce hic dicit quod essentia sua et dono suo servant unitatem. Idem in lib. 5 de Trin., cap. 7, ait.: In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem nec se, nec Filium, nec Spiritum sanctum diligere, nisi per Spiritum sanctum? Hic aperte ostendit Patrem non tantum per Spiritum sanctum diligere; non autem simpliciter dicit Patrem non diligere per Spiritum sanctum.

3. Utrum Pater sit sapiens Sapientia quam genuit, sicut diligit amore qui ab ipso procedit.

Praeterea diligenter investigari oportet utrum Pater sapiens sit Sapientia quam genuit, quae tantum Filius est. Quod videtur a simili posse probari. Si enim

Pater diligit amore qui ab ipso procedit, cur non et Sapientia vel Intelligentia quam ipse genuit, sapit, vel intelligit? Hanc quaestionem urgere videtur, ut ait Aug. in lib. 6 de Trin., cap. 1, quod scripsit Apostolus dicens, 1 Cor. 1, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam. Ubi quaeritur utrum ita sit Pater Sapientiae et Virtutis suae, ut hac Sapientia sapiens sit quam genuit, et hac Virtute potens quam genuit. Sed absit ut ita sit, quia si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam Sapientiam quam genuit sapiens dicitur Pater; alioquin non ipsa ab illo, sed ille ab ipsa est. Si enim Sapientia quam genuit causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est; quod fieri non potest, nisi gignendo eum aut faciendo; sed nec genitricem, nec conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit Sapientiam; quid enim est insanius? Ergo Pater ipsa Sapientia est qua sapiens est. Filius vero dicitur Sapientia Patris et Virtus Patris; non quia Pater per eum sit sapiens vel potens, sed quia Filius Sapientia et Virtus est de Patre Sapientia et Virtute. Ex his ergo patet quod Pater non est sapiens Sapientia genita, sed seipso Sapientia ingenita.

4. Utrum Filius sit sapiens Sapientia genita vel ingenita.

Post haec quaeri solet a quibusdam, utrum Filius sit sapiens Sapientia genita, vel ingenita. Si enim non est sapiens Sapientia genita, nec seipso sapiens est; si vero Sapientia genita sapiens est, non videtur sapiens esse Sapientia ingenita, et ita non videtur esse sapiens a Patre, cum a Patre habeat omnia. Ad quod dicimus quod una est Sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una essentia, quia Sapientia in illius naturae simplicitate est essentia; et tamen Filius tantum est Sapientia genita, et Pater tantum est Sapientia ingenita; et Sapientia genita est de Sapientia ingenita, vel a Sapientia ingenita. Et cum idem sit ibi esse quod sapientem esse, relinquitur ut Sapientia genita sit sapiens de Sapientia ingenita. Non ergo Filius dicitur Sapientia Dei, tanquam ipse solus intelligens sit vel sapiens sibi et Patri et Spiritui sancto; quia, ut ait Aug., in lib. 15 de Trin., c. 7: Si solus ibi Filius intelligit et sibi et Patri et Spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de seipso, sed de Filio: nec Sapientia Sapientiam genuerit, sed ea Sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec Sapientia potest esse. Ideoque si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et ea illi est essentia quae Sapientia, non Filius a Patre, quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Est ergo Deus Pater sapiens ea, quae ipse est, sua Sapientia; et Filius, Sapientia Patris, est sapiens de Sapientia quae est Pater, de quo est genitus Filius. Ita et Pater est intelligens ea, quae ipse est, sua Intelligentia. Non enim esset sapiens, qui non esset intelligens. Filius autem, Intelligentia Patris, de Intelligentia genitus est, quae est Pater; de qua et intelligens est. Proinde Pater est Sapientia, et Filius Sapientia, et uterque una est Sapientia; et tamen solus Pater est ingenita Sapientia, et Filius solus genita Sapientia; nec tamen alia Sapientia Pater, alia Sapientia Filius, sed una eademque est; sicut Pater est Deus ingenitus, et Filius est Deus genitus; neque Deus genitus est Deus ingenitus; non ideo tamen alius Deus est Pater, alius Deus Filius, sed unus Deus uterque, non autem unus. Alius est enim genitus, alius ingenitus, sed non alius Deus; imo uterque unum, sive unus Deus. Ita non est Sapientia genita Sapientia ingenita, sed alia est Sapientia genita, alia ingenita; non tamen est alia Sapientia, sed una eademque.

5. An Filius sit sapiens seipso vel per seipsum.

Ex praedictis constat quod Filius non est sapiens a se neque de se, sed de Patre et a Patre. Quaeri autem solet utrum Filius sit sapiens seipso vel per seipsum? Quidam dicunt multiplicem hic fieri intelligentiam, et

ideo distinguendum fore; ita ut cum dicis Filium esse sapientem seipso vel per seipsum, si sui natura et essentia sapientem intelligas, verus sit intellectus; si vero a seipso vel de seipso sapientem esse intelligas, falsitati subjectam habeas intelligentiam. Alii vero simpliciter et absque determinatione concedunt hujusmodi locutiones: Filius est Sapientia per se, sed non a se vel de se, et: Filius est Deus per se, et est per se, sed non a se vel de se. Hoc confirmantes verbis Hilarii, qui Filium non a se, sed per se agere ait, in lib. 9 de Trin.: Naturae, inquit, cui contradicis, haeretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius ne a se agat, et ita non a se agat ut per se agat. Intellige Filium agentem, et per eum Patrem agentem. Non a se agit, cum Pater in eo manere monstratur. Per se agit, cum secundum nativitatem Filii agit ipse quae placita sunt. Infirmus sit non a se agendo, nisi a Deo ipse agit; non sit vero in unitate naturae, si quae agit et in quibus placet non per se agit. Sicut ergo, inquiunt, Filius per se agit, sed non a se; ita et Filius debet dici sapiens per se, sed non a se. Sic et ipse per se Deus est, vel esse dicendus est, ut aiunt, sed non a se vel de se.

6. An una tantum sit Sapientia Patris.

Post haec a quibusdam solet quaeri utrum una tantum sit Sapientia Patris. Quod non esse nituntur probare hoc modo: Filius, inquiunt, est Sapientia Patris genita, qua Pater sapiens non est. Est igitur aliqua Sapientia Patris, qua sapiens non est. Est autem et Sapientia Patris ingenita, et ea Pater sapiens est. Est ergo quaedam Sapientia Patris, qua sapiens est; et ipsa non est illa Sapientia Patris qua Pater sapiens non est, non est ergo una tantum Sapientia Patris. Item Sapientia ingenita est Sapientia Patris, et Sapientia genita est Sapientia Patris; non est autem Sapientia ingenita Sapientia genita; non est igitur una tantum Patris Sapientia. Haec et his similia, tanquam sophistica et a veritate longinqua, cunctisque in theologia peritis patentia abjicimus, responso indigna advertentes; id tamen adjicientes, quia una tantum Sapientia Patris, sed non uno modo dicitur. Nam Sapientia Patris dicitur illa quam genuit, et Sapientia Patris dicitur ea qua sapiens est. Diversa est ergo ratio dicti. Illa enim dicitur Patris, qui eam genuit; et ea dicitur Sapientia Patris, quia ea sapit. Una est tamen Sapientia Patris, quia Sapientia genita est eadem Sapientia, et ea qua sapiens est; sive ea qua sapiens est intelligatur persona Patris, sive essentia Patris, quia persona Patris quae intelligitur cum dicitur Sapientia ingenita, et persona Filii quae significatur cum dicitur Sapientia genita, una eademque Sapientia est; quae essentia divina intelligitur communis tribus personis.

7. Quod in Trinitate est dilectio quae est Trinitas, et tamen Spiritus sanctus est dilectio quae non est Trinitas; nec ideo duae sunt dilectiones; ita et de Sapientia.

Et sicut in Trinitate dilectio est, quae est Pater, Filius et Spiritus sanctus, quae est ipsa essentia deitatis, et tamen Spiritus sanctus dilectio est quae non est Pater vel Filius; nec ideo duae dilectiones sunt in Trinitate, quia dilectio quae proprie Spiritus sanctus est, dilectio est quae Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est, sicut Spiritus sanctus est essentia quae Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est; ita in Trinitate Sapientia est quae est Pater et Filius, et Spiritus sanctus, quae est essentia divina; et tamen Filius est Sapientia quae non est Pater vel Spiritus sanctus. Nec ideo duae Sapientiae ibi sunt, quia Sapientia quae proprie est Filius est Sapientia quae est Trinitas, ipsa tamen non est Trinitas, sicut Filius non essentia quae est Trinitas, ipse tamen non est Trinitas.

8. Qua ratione Pater non dicitur sapiens ea Sapientia quam genuit, eadem videtur debere dici quod non sit diligens Pater vel Filius dilectione, quae ab utroque procedit.

Praeterea diligenter notandum est quod ea ratione qua Pater non dicitur sapiens ea Sapientia quam genuit, videtur fore dicendum quod Pater non diligat

Filium, vel Filius Patrem ea dilectione quae ab utroque procedit, scilicet quae proprie Spiritus sanctus est. Sicut enim idem est Deo sapere quod esse, ita est ei idem diligere quod esse. Ideoque sicut negatur Pater esse sapiens sapientia quam genuit; qui si ea diceretur sapiens, non ipsa ab eo, sed ipse ab ea intelligeretur esse; ita videtur non debere concedi quod Pater vel Filius diligat dilectione quae tantum Spiritus sanctus est, quia si ea diligit Pater vel Filius, non Spiritus sanctus videtur esse a Patre et Filio, sed Pater et Filius a Spiritu sancto, quia idem est ibi diligere quod esse. At supra dictum est, atque auctoritate Aug. sancitum, quod in Trinitate tria sunt, unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio; et non est aliquis duorum quo genitus a gignente diligitur, et genitorem suum diligit. Quibus verbis aperte significatur Patrem Filium, et Filium Patrem diligere, ea scilicet dilectione quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus sanctus. Cum idem ergo sit ibi diligere quod esse, quomodo dicitur Pater vel Filius non esse ea dilectione qua alter alterum diligit, cum ideo Pater negetur sapere Sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur?

9. Quod et haec quaestio inexplicabilis est, quae excellit infirmitatem hominis.

Difficilem mihi fateor hanc quaestionem, praecipue cum ex praedictis oriatur quae similem videntur habere rationem; quod meae intelligentiae attendens infirmitas turbatur, cupiens magis ex dictis sanctorum referre, quam afferre. Optimus enim lector est, inquit Hilar. in medio lib. 1 de Trin., qui dictorum intelligentiam expectat ex dictis potius quam imponat; et retulerit magis quam attulerit; neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum ergo de rebus Dei sermo est, concedamus Deo sui cognitionem, dictisque ejus pia veneratione famulemur. Investiget ergo diligenter pius lector rationem dictorum, si forte dictorum aliquam valeat reperire causam; qua nota, ipsa praemissa quaestio aliquatenus explicari valeat. Ego autem hanc quaestionem non absolvens, sed errorem excludens, profiteor non esse dictum Patrem diligere Filium, vel Filium Patrem, ea dilectione quae ab utroque procedit; quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus sanctus; tanquam ea dilectione Pater sit vel Filius. Sed sic ea Pater diligit Filium et Filius Patrem, ut etiam Pater per se ea quae ipse est dilectione diligat, sic et Filius; non autem sic ut Pater per se non diligat, et Filius, sed per eam tantum. Quis haec in illa Trinitate, inquit Aug., opinari vel affirmare praesumat? Eam tamen quaestionem lectorum diligentiae plenius dijudicandam atque absolvendam relinquimus, ad hoc minus sufficientes.

DISTINCTIO XXXIII. UTRUM PROPRIETATES PERSONARUM SINT IPSAE PERSONAE VEL DEUS, ID EST, DIVINA ESSENTIA.

1.

Post supra dicta interius considerari atque subtiliter inquiri oportet, utrum proprietates personarum quibus ipsae personae determinantur, sint ipsae personae, et sint Deus, id est, divina essentia; an ita sint in personis, ut non sint personae, ac per hoc nec divina essentia. Quod enim in personis sint proprietates, nemo inficiari audet, cum aperte clamet auctoritas quod in personis est proprietas, et in essentia unitas. Superius quoque multis sanctorum testimoniis astruximus personas per proprietates distingui atque determinari; ipsasque proprietates, tres scilicet, propriis expressimus vocabulis. Cum ergo proprietates ipsae ab aeterno fuerint, quibus ipsae personae determinantur et differunt, quomodo essent si in eis non essent? et quomodo in eis essent, et ipsae personae non essent, quin ibi esset multiplicitas? Quocirca sicut proprietates esse in personis, ita et eas personas esse confitemur, sicut supra auctoritate Hieronymi (ut non pigeat revocare ad mentem) protestati sumus, in expositione fidei ita dicentis: Sabellii haeresim declinantes, tres

personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est, subsistentias confitemur. Ecce aperte dicit personas proprietatibus distingui, et ipsas proprietates esse personas; cujus hic verba perstringimus, quia supra latius posuimus.

2. Quod proprietates sint divina essentia.

Cumque de simplicitate deitatis supra dissereremus, auctoritatibus sanctorum, scilicet Aug., Hil., Isidor. necnon et Boetii, evidenter monstravimus Deum hoc esse omnino quod in se habet, excepto quod Pater habet Filium, nec est Filius, et Filius habet Patrem, nec est Pater; et sic esse in natura trium, ut qui habet, hoc sit quod habet: et totum quod ibi est, unum esse, unam vitam esse, quae modo non iteramus, ne fastidium lectori ingeramus. Si ergo proprietates ibi sunt, singula earum est id in quo est, et unum eademque vita singulae sunt. Fateamur ergo et proprietates esse in tribus personis, et ipsas esse personas atque divinam essentiam.

3. Auctoritate astruit quod proprietas sit natura.

Quod enim proprietas etiam divina natura sit, ostendit Hilarius, dicens nativitatem Filii esse naturam. Unde in lib. 7 de Trin. ait: Utriusque natura non differt; unum sunt Pater et Filius. Habet ergo hoc sacramenti nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, quia nativitas non potest esse ea natura unde nascitur Filius. Idem, in 6: Nativitas proprietas est, veritas est. Idem, in 7, dicit quod naturae nativitas sit intelligenda esse in natura Dei. Supra enim dixit quod proprium Patris est quod semper Pater est, et proprium Filii est, quod semper Filius est; significans quod proprietas Patris est Pater, et proprietas Filii est Filius. His aliisque pluribus auctoritatibus aperte significari videtur quod proprietas Filii Filius sit, sic et Deus; ita et proprietas Patris, et proprietas Spiritus sancti.

4. Quidam negant, scilicet, proprietates esse personas et divinam naturam, et quare.

Hoc autem aliqui negant, dicentes quidem proprietates in personis esse, sed non esse personas ipsas, quia ita dicunt esse in personis vel in essentia divina, ut non sint interius, sicut ea sunt quae secundum substantiam dicuntur de Deo, ut bonitas, justitia, sed extrinsecus affixae sunt, atque ita esse rationibus probare contendunt. Si enim, inquiunt, proprietates sunt personae, non eis personae determinantur. Contra quod dicimus quia etiam seipsis personae differunt, sicut supra Hier., loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto, dicit: Substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Sed iterum addunt: Si proprietates ipsae divina essentia sunt, cum essentia non differant tres personae, nec proprietatibus differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio, eo quod divina essentia est, cum in essentia unum sunt?

5. Responsio ad praemissa auctoritate nitens.

Horum doctrinis novis et humanis commentis verbo Hil. respondeo: Immensum est quod exigitur et incomprehensibile; extra significantiam est sermonis, extra sensus intentionem; non enuntiatur, non attingitur, non tenetur; verborum significantiam rei ipsius natura consumit; sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat, intelligentiae capacitatem quod fine nullo continetur excedit. Mihi ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est; in sermone vero non jam infirmitatem, sed silentium confitebor; periculosum nimis est de rebus tantis ac tam reconditis aliquid ultra praescriptum coeleste proferre, ut ultra praefinitionem Dei sermo de Deo sit. Forma fidei certa est. Non ergo aliquid addendum est, sed modus constituendus audaciae, quidquid ultra quaeritur, non intelligitur.

6. Quomodo improbi haeretici insistant alia addentes.

Caeterum haereticorum improbitas instinctu diabolicae fraudulentiae excitata, nondum quiescit, sed in tanta rerum quaestione addit: Si paternitas et filiatio

in Deo sive in divina essentia sunt, eadem ergo res est sibi Pater et Filius. Nam in quo paternitas est, Pater est; et in quo filiatio est, Filius est. Si ergo una eademque res habet in se paternitatem et filiationem, ipsa generat et generatur: quod dicentes, in Sabellianam haeresim pertrahuntur, extendentes Patrem in Filium, cum ipsum sibi Filium proponant et Patrem. Si vero negaverint in una Dei essentia paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum? His atque aliis argumentorum aculeis utuntur in suae opinionis assertionem, ut veritatis formam dissecent.

7. Responsio contra hanc eorum oppositionem, ubi traditur proprietates non penitus ita esse in Dei essentia, sicut in hypostasibus dicuntur.

Quorum audaciae resistentes atque ignorantiae providentes, audebimus aliquid super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino in divina substantia dicuntur, sicut in ipsis hypostasibus; in quibus ita sunt, quod eas determinant, ut ait Joan. Damas., lib. 3 de orthodoxa Fide, c. 6. Characteristica idiomata sunt, id est, determinativae proprietates hypostaseos et non naturae; etenim hypostasim determinant et non naturam. Ideoque licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, cum eam non determinent, non ideo potest dici quod divina essentia et generet et generetur; vel quod eadem res sit sibi Pater et Filius. Ita enim proprietas determinat personam, ut hac proprietate hypostasis sit generans, et illa alia hypostasis sit genita; et ita non idem generat et generatur, sed alter alterum.

8. Quaeritur quomodo proprietates possunt esse in natura, ut tamen eam non determinent.

Sed forte quaeres, cum hae proprietates non possunt esse in personis quin eas determinent, quomodo in divina essentia esse possint, ita ut non eam determinent? Respondeo tibi et hic cum Hil., lib. 1 de Trin., non longe a principio: Ego nescio, non requiro, sed consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, angeli non audierunt, secula non tenent, propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor querelarum: non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posse consequi. Absolute tamen intelligendus est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Stat in hoc fine intelligentia verborum. Est Filius a Patre, qui est unigenitus ab ingenito, progenies a parente, unus ab uno; non natura deitatis alia et alia, quia ambo unum. Hoc credendo incipe, percurre, persiste; etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat, aliquando tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inseras in illud secretum et arcanum inopinabilis nativitatis, ne le immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens; sed intellige incomprehensibilia esse. His aliisque multis evidenter ostenditur nobis nullatenus licere majestatem perscrutari, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito.

9. Quibus auctoritatibus opinionem suam, scilicet, quod proprietas Patris vel Filii non sit Deus, muniant.

Verumtamen nondum desistunt impatientiae spiritu agitati, sed opinionem suam etiam sanctorum auctoritatibus munire conantur; quibus ostendere volunt proprietatem qua Pater est Pater, et proprietatem qua Filius est Filius, non esse Deum; ad hoc inducentes verba Aug., tom. 2, super illum locum psal. 68: Et non est substantia, ita dicentis: Deus enim quaedam substantia est. Unde etiam in fide catholica sic aedificamur, ut dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae; quid est unius substantiae? Quidquid est Pater quod Deus est, hoc est Filius, hoc est Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod vel quo est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur: ad se autem, Deus dicitur. Eo igitur quod vel quo Deus est, substantia est. Et quia ejusdem substantiae est Filius, procul dubio Filius est Deus. Atvero quod Pater est, quia non substantiae est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem

esse, sicut dicimus Filium Deum esse. Ex his verbis significari dicunt quod proprietas Patris vel proprietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Cum enim dicit, eo quod Deus est, substantia est, sed quod Pater est substantia non est, aperte inquiunt ostendi id esse substantiam, quo Deus est; id vero quo Pater est, non esse substantiam. Item cum ait: Pater non illud est quod est, ostendit eum non esse Patrem eo quod substantia est. Non enim simpliciter dixit: Pater non est illud quod est; sed ait: Cum Pater est, non est illud quod est, significans quo Pater est non esse illud quo est, id est, essentiam. Haec illi ita exponentes, sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt. Nos autem aliter fore ista intelligenda dicimus. Dicens enim: Eo quod Deus est, substantia est, sed quod Pater est, substantia non est, hoc intelligi voluit, quia essentia Deus est, et deitate substantia est. Eo enim substantia est, quo Deus est; et e converso, cujus ea est deitas quae est substantia, et substantia quae deitas; sed quod Pater est, non est substantia, id est, non quo Pater est, eo substantia est, quia proprietate generationis Pater est, qua substantia non est. Ipsam tamen proprietatem substantiam esse non negavit. Ita tamen illud intelligendum est quod ait: Cum Pater est, non illud est quod est; id est, non illo Pater est quod vel quo ipse est, id est, essentia, sed notione.

10. Aliis etiam verbis Aug. utuntur ut asserant quod dicunt, scilicet proprietates personarum non esse Dei substantiam.

Item illis verbis Aug. vehementer insistunt superius positis, scilicet quod Verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater: secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater. Si, inquiunt, Verbum non est hoc quod Pater, secundum hoc quod est Verbum; id ergo quo Verbum est non est illud quo Pater est; proprietas ergo qua Verbum est, non est quod Pater est, non est igitur divina essentia. Ad quod dicimus quia licet secundum quod Verbum, non sit hoc quod Pater est, ea tamen proprietas qua Verbum est, est id quod Pater est, id est, divina essentia, sed non hoc est hypostasis Patris.

DISTINCTIO XXXIV. OPINIO QUORUMDAM NON IDEM ESSE PERSONAM ET ESSENTIAM VEL NATURAM DICENTIUM, ET EAMDEM ESSENTIAM NON POSSE ESSE PATREM, ET FILIUM, ET SPIRITUM SANCTUM.

1.

Praedictis autem adjiciendum est, quod quidam perversi sensus homines in tantam prosiluerunt insaniam, ut dicerent non idem esse naturam Dei et personam sive hypostasim; dicentes eamdem essentiam non posse esse Patrem et Filium sine personarum confusione. Si enim, inquiunt, ea essentia quae Pater est, est Filius, idem sibi Pater est et Filius. Si hanc rem dicis esse Patrem, aliam quaere quam dicas esse Filium. Si vero aliam non quaesieris, sed eamdem dixeris, idem genuit et genitus est. Propter haec et hujusmodi, inter naturam et personam dividunt, ita ut non recipiant unam deitatis naturam et simplicem esse tres personas. Idque testimonio Hilarii defendere nituntur, qui in lib. 8 de Trinit., quaerens utrum Apostolus Spiritum Dei nominans et Spiritum Christi, idem significaverit utroque verbo, inquit ita: Gentium praedicator volens naturae unitatem in Patre et Filio docere ait, Rom. 8: Spiritus Dei in vobis est; si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum, etc. Spirituales omnes sumus, si in nobis est Dei Spiritus, sed et hic Spiritus Dei, est et Spiritus Christi. Et cum Christi Spiritus in nobis est, ejus Spiritus in nobis est qui suscitavit Christum. Et cum ejus qui suscitavit Christum in nobis est Spiritus, et Spiritus in nobis est Christi, nec tamen non Dei est Spiritus, qui in nobis est. Discerne ergo, o haeretice, Spiritum Christi a Spiritu Dei; et excitati a mortuis Spiritum Christi a Spiritu Dei Christum a mortuis excitantis. Cum qui

habitat in nobis Spiritus Christi, Spiritus Dei sit; et Spiritus Christi a mortuis excitati Spiritus Dei tantum sit Christum a mortuis excitantis. Et quaero nunc, in Spiritu Dei utrum naturam, an rem naturae significatam existimes. Non est enim idem natura quod res naturae: sicut non idem est homo et quod hominis est, nec idem est ignis et quod ipsius ignis est; et secundum hoc non est idem Deus et quod Dei est. Hujus dicti occasione praefati haeretici dogmatizaverunt non idem esse personam et naturam Dei, asserentes naturam Dei non esse tres personas, intelligentes in his praemissis verbis Hilarii per rem naturae personam, et nomine naturae divinam naturam. Et ideo dicunt Hilarium interrogasse haereticum utrum per Spiritum Dei putaret significatam esse naturam, an rem naturae; ut sic ostenderet distinguendum esse inter naturam et rem naturae, id est, personam.

2. Hic docet quomodo eis obviat ipsius Scripturae circumstantia, et qualiter praedicta intelligi debeant; et quod Spiritus sanctus est res unius naturae Patris et Filii, et est ipsa natura.

Hoc quidam dicunt, non intelligentes pia diligentia Scripturae circumstantiam; qua considerata percipi potest quomodo praemissa dixerit Hilarius. Subsequenter enim in eadem serie ostendit in Spiritu Dei aliquando significari Patrem, ut cum dicitur: Spiritus Domini super me; aliquando significari Filium, ut cum dicitur: In Spiritu Dei ejicio daemonia, naturae suae potestate se daemones ejicere demonstrans; aliquando Spiritum sanctum; ut ibi: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Quod dicit consummatum fuisse, cum Apostoli Spiritu sancto misso omnibus linguis locuti sunt. Deinde quare hanc distinctionem fecerit, et quod in superioribus per verba Apostoli idem Spiritus sanctus significatus sit, et quod ipse sit res unius naturae Patris et Filii, aperte ostendit inquiens ita: Haec idcirco sunt demonstrata, ut quacumque parte haeretica falsitas se contulisset, finibus veritatis concluderetur. Habitat enim in nobis Christus, quo habitante habitat Deus; et cum habitat in nobis Spiritus Christi, non aliud habitat quam Spiritus Dei. Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis intelligitur esse, hunc tamen ita Spiritum Dei ut Spiritum Christi esse noscendum est; et cum per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, indifferens natura Filii creditur esse a Patre, cum Spiritus sanctus qui est Spiritus Christi et Spiritus Dei, res naturae demonstretur unius. Quaero nunc ergo quomodo non ex natura unum sunt? A Patre procedit Spiritus veritatis, a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia quae habet Pater, Filii sunt. Idcirco qui ab eo accipit, Dei Spiritus est, et idem Spiritus Christi est. Res naturae Filii est, sed et eadem res et naturae Patris est, et Dei excitantis Christum a mortuis Spiritus est; et idem Spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differt Christi et Dei natura, ne eadem sit, si praestari potest ut Spiritus qui Dei est, non sit etiam Christi. Est ergo in nobis Spiritus Dei, et est in nobis Spiritus Christi; et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est, et quod Christi est Dei est, non potest aliud diversum Christus esse quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus, secundum illud Joan. 10: Ego et Pater unum sumus, in quo docet Veritas unitatem esse naturae, non solitudinem unionis. Ecce si haec verba diligenter attendas, invenis Spiritum sanctum rem naturae dici Patris et Filii; et eumdem dici esse naturam Dei, ubi dicitur: Per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, si per Spiritum sanctum Christus est in nobis. Itaque in Trinitate non ita distinguendum est inter naturam et rem naturae, sicut in rebus creatis, quia, ut ait Hilarius, lib. 1 de Trinit., in medio, comparatio terrenorum ad Deum nulla est; et si qua comparationum exempla interdum afferuntur, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere. Non enim humano sensu de Deo loquendum est.

3. Quod propter res creatas illud dixerit: Non idem est natura et res naturae.

Ad naturam ergo rerum creatarum respiciens, inquit: Non idem est natura quod res naturae, subjiciens exempla de ipsis creaturis. Inde ostendens erroris esse sub mensura creaturarum metiri Creatorem, addit: Et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei est; ac si diceret: Si ad instar creaturarum de Creatore sentis, cogeris fateri quia non idem est Deus et quod Dei est; quod dicere impium est, cum Spiritus Dei Deus sit, et Dei Filius sit Deus.

4. Quod non aliud est Deus et quae sua sunt, ita ut insint; alia enim sunt quae insunt, alia quae non insunt.

Non ergo secundum corporales modos, ut in eadem subdit serie, accipienda sunt haec quae de Deo dicuntur; ubi evacuans opinionem eorum qui ita putant aliud Deum esse et aliud quod Dei est, aliudque naturam Dei et rem naturae, ut est in creaturis, aperte docet non aliud esse Deum, et aliud quod Dei est, aliudque naturam Dei et quae sua sunt, ita ut insint illi, sic dicens: Homo aut aliquid ei simile cum alicubi erit, alibi non erit, quia id quod est illic continetur ubi fuerit in forma ad id natura ejus; ut, ubique sit qui insistens alicubi sit. Deus autem immensae virtutis, vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, quae se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat; ut ubi sua insint, ipse esse per sua intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum per sua in omnibus esse non desinat. Non autem aliud sunt quam quod ipse est quae sua sunt. Et haec propter naturae intelligentiam dicta sunt. His verbis aperte significatur, si tamen intelligis, haeretice, quia divina natura non aliud est ab his quae sua sunt, ita ut insint; et per illa in omnibus suis est quae non insunt. Sua enim sunt etiam quae non insunt, id est, omnes creaturae; et sua sunt quae insunt, ut tres personae, quae sunt ejusdem naturae et eadem natura; sicut supra August. testimonio firmavimus, dicentis tres personas esse ejusdem essentiae vel eamdem essentiam, sed non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur essentia, aliud persona. Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore secundum intelligentiae rationem, cum dicitur hypostasis, et cum dicitur essentia; quia ibi significatur quod est commune tribus, hic vero non. Est tamen hypostasis essentia, et e converso. Fateamur ergo unum atque idem esse tres personas secundum essentiam, differentes autem proprietatibus. Unde Aug., tom. 8, super locum praetaxatum psalmi 68, ait: Quaeris quid sit Pater? Respondetur, Deus. Quaeris quid sit Filius? Respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et Filius? Respondetur, Deus, Deus. De singulis interrogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sic in hominibus. Tanta enim est ibi substantiae unitas, ut qualitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, cum dicis Filium Dei esse quod Pater est: Profecto Filius Pater est; responde: Secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim dicitur Deus, ad Patrem dicitur Filius, rursumque Pater ad se dicitur Deus, ad Filium Deus Pater dicitur; quod dicitur ad Filium Pater, non est Filius, quod dicitur filius ad patrem, non est pater; quod dicitur pater ad se, hoc est Pater et Filius, id est, Deus.

5. Utrum ita possit dici, unus Deus trium personarum vel tres personae unius Dei, ut dicitur una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae.

Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia, et ita dicatur unus Deus esse tres personae, sicut una essentia dicitur tres personae, utrum ita valeat sane dici, unus Deus trium personarum, et tres personae unius essentiae. In his locutionibus Scripturae usus nobis aemulandus videtur, ubi frequenter reperitur ita dictum: Una est essentia trium personarum, et tres sunt personae unius essentiae; nusquam autem

occurrit legisse, unum Deum trium personarum, vel tres personas unius Dei. Quod ideo puto sanctos doctores vitasse, ne ita forte acciperetur in divinis personis, ut accipitur cum de creaturis simile quid dicitur. Dicitur enim Abraham, Isaac et Jacob, et Deus omnis creaturae. Quod utique dicitur propter principium creationis, vel gratiae privilegium, et creaturae subjectionem vel servitutem. Cum ergo in Trinitate nihil sit creatum vel serviens vel subjectum, non admisit fides in Trinitate talem locutionis modum. Ita etiam e converso non dicitur de Dei essentia quod ipsa sit essentia Abraham, Isaac, et Jacob, vel alicujus creaturae; ne Creatoris et creaturae naturam confundere videamur.

6. Quod licet potentia, sapientia, bonitas de Deo secundum substantiam dicantur in Scriptura, tamen solent haec nomina distincte ad personas interdum referri.

Ex praedictis constat quod sicut essentia, ita potentia, sapientia, bonitas de Deo dicuntur secundum substantiam. Quae autem secundum substantiam de Deo dicuntur, tribus personis pariter conveniunt. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et hi tres eadem potentia eadem sapientia, eadem bonitas. Unde aperitur in Trinitate summa esse perfectio. Si enim ibi deesset potentia, vel sapientia, vel bonitas, non esset summum bonum. Sed quia ibi est perfecta potentia, infinita sapientia, incomprehensibilis bonitas, recte dicitur et creditur summum bonum. Cumque unum et idem penitus sit in Deo potentia, sapientia, bonitas, in sacra tamen Scriptura frequenter solent haec nomina distincte ad personas referri, ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas attribuatur, quod quare fiat, non est otiosum inquirere.

7. Quare id fiat, scilicet quod Patri potentia, Filio sapientia attribuatur.

Id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit, ne Dei immensitatem similitudine creaturae metiremur. Dixerat enim Scriptura sacra, quia Deus Pater est, et quod Deus Filius est; et audivit hoc homo qui hominem patrem viderat, Deum Patrem non viderat; cogitare coepit ita esse in Creatore ut viderat esse in creaturis, a quibus haec nomina translata sunt ad Creatorem, in quibus pater est prior filio, filius est posterior patre, et ex antiquitate in patre defectus, ex posteritate in filio imperfectio sensus solet notari. Ideo occurrit Scriptura dicens Patrem potentem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens; et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens.

8. Quare Spiritui sancto bonitas attribuatur.

Dictus est etiam Spiritus sanctus Deus, et dictus est habere Spiritum Deus; et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris. Unde humana conscientia ad Deum pro rigore et crudelitate accedere metuit. Ideoque Scriptura temperavit sermonem suum, Spiritum bonum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat; non quod Pater solus sit potens vel magis potens, et Filius solus sapiens vel magis sapiens, et Spiritus sanctus solus bonus vel magis bonus. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas trium, sicut una essentia. Ideoque sicut dicitur Filius homousios, id est, consubstantialis Patri, ita et coomnipotens.

9. De hoc nomine homousion, ubi in auctoritatem receptum sit et quid significet.

Hic non est praetermittendum quod Aug., in lib. 3 contra Maximinum, dicit de hoc nomine homousion, quo Latini tractatores frequenter utuntur. Pater, inquit, et Filius unius sunt ejusdemque substantiae. Hoc est illud homousion, quod in concilio Nicaeno adversus haereticos Arianos a catholicis Patribus Veritatis auctoritate firmatum est. Quod postea in concilio Ariminensi, propter novitatem verbi minus quam oportuit intellectum (quam tamen fides antiqua pepererat), multis paucorum fraude deceptis, haeretica impietas sub haeretico imperatore Constantino labefactare tentavit. Sed post non longum tempus

libertate fidei catholicae praevalente, postquam vis verbi sicut debuit intellecta est, homousion illud catholicae fidei sanitate longe lateque distensum est et diffusum. Quid enim est homousion, nisi unius ejusdemque substantiae? Quid est, inquam, homousion, nisi: Ego et Pater unum sumus Non ergo inter profanas vocum novitates hoc vitandum est.

10. De nominibus quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur.

Praeterea sciendum est quod in assignatione distinctionis nominum, inter alia quae supra diligenter executi sumus, quaedam diximus translative et per similitudinem de Deo dici; ut speculum, splendor, character, figura, et hujusmodi; de quibus pio lectori breviter trado quod sentio, ut si ratione similitudinis considerata ex causis dicendi dictorum intelligentiam assumat, sed catholicam.

11. Nihil dignum excellentiae ineffabilis Trinitatis se tradidisse dicit, ad alia transiturus.

De sacramento unitatis atque Trinitatis summae et ineffabilis multa jam diximus. Nihil tamen ejus ineffabilitate dignum tradidisse profitemur, sed potius ex nobis mirificatam ejus scientiam, nec potuisse nos ad illam.

DISTINCTIO XXXV. DE QUIBUSDAM QUAE SECUNDUM SUBSTANTIAM DE DEO DICUNTUR, QUAE SPECIALEM EFFLAGITANT TRACTATUM, SCILICET DE SCIENTIA, ET DE PRAESCIENTIA, ET PROVIDENTIA, ET DISPOSITIONE, PRAEDESTINATIONE, VOLUNTATE ET POTENTIA.

1.

Cumque supra disseruerimus ac plura dixerimus de his quae communiter secundum substantiam de Deo dicuntur, eorum tamen quaedam specialem efflagitant tractatum: de quibus modo tractandum est, id est, de scientia, praescientia, providentia, dispositione, praedestinatione, voluntate et potentia. Sciendum est ergo quod sapientia vel scientia Dei, cum sit una et simplex, tamen propter varios rerum status et diversos effectus, plura ac diversa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum scientia, sed etiam praescientia vel providentia. Et est scientia sive providentia non de futuris tantum, sed de omnibus: de bonis scilicet et de malis; dispositio vero, de faciendis; praedestinatio, de omnibus salvandis, et de omnibus bonis, qui et hic liberantur, et in futuro coronabuntur. Praedestinavit enim Deus ab aeterno homines, ad bona eligendo; et praedestinavit, eis bona praeparando. Quod homines praedestinavit, Apostolus ostendit dicens, Rom. 8: Praedestinavit quos praescivit fieri conformes imagini Filii sui, et Ephes. 1: Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Quod autem bona eis praeparaverit, propheta Isaias, c. 46, ostendit dicens: Oculus non vidit, Deus, abs te, quae praeparasti diligentibus vel expectantibus te. Ergo ab aeterno praedestinavit quosdam futuros bonos et beatos, id est, elegit ut essent boni et beati; et bona eis praedestinavit, id est, praeparavit. Providentia autem est gubernandorum; quae utique eodem modo videtur accipi, quo dispositio. Interdum tamen providentia accipitur pro praescientia. Sapientia vero vel scientia de omnibus est, scilicet bonis et malis, et de praesentibus, praeteritis et futuris; et non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia, ut se ipsum nesciat, sed ipse solus seipsum perfecte novit; cujus scientiae comparatione omnis creaturae scientia imperfecta est.

2. Utrum scientia, vel praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura.

Hic considerari oportet utrum scientia, vel praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura. Cum enim praescientia sit futurorum, et dispositio faciendorum, et praedestinatio salvandorum, si nulla essent futura, si nihil esset facturus Deus, vel aliquos salvaturus, non videtur potuisse in Deo esse praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio, potuit autem Deus nulla praescire

futura, potuit non creare aliquid, ut non salvare aliquos, potuit ergo in Deo non esse praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio. Ad hoc autem ita a quibusdam opponitur. Si, inquiunt, potuit praescientia Dei non esse in Deo ab aeterno, et potuit non esse; si vero potuit non esse, cum praescientia Dei sit ejus scientia, et scientia sit ejus essentia; potuit ergo non esse ab aeterno id quod est ejus divina essentia. Ita et de dispositione et praedestinatione, quae est divina essentia, objiciunt. Addunt quoque et alia, ita loquentes: Si potuit Deus non praescire quod scire, et scire quod esse; potuit ergo non esse. Item, cum idem sit Deum praescium esse et Deum esse, si potuit non esse praescius, potuit non esse Deus. Potuit autem non esse praescius, si potuit nulla praescire: at potuit nulla praescire, quia potuit nulla facere.

3. Responsio, quod praescientia, et dispositio et praedestinatio quasi relative dicuntur ad futuras res vel ad faciendas.

Ad hoc juxta modulum nostrae intelligentiae ita dicimus. Praescientia vel dispositio vel praedestinatio ad aliquid dici videntur. Sicut enim Creator ad creaturam relative dicitur, ita praescientia vel praescius ad futura referri videtur, et dispositio ad facienda, ac praedestinatio ad salvanda. Verumtamen Creator ita relative dicitur, ut essentiam non significet. Praescientia vero vel praescius et in respectu futurorum dicitur, et essentiam designat; ita etiam dispositio, et praedestinatio. Ideoque cum dicitur: Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset Deus praescius, quia varia est ibi causa dicendi, distingui oportet rationem dicti. Cum ergo dicis: Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia vel non esset praescius; si in dicendo hanc causam attendis, scilicet, quia nulla essent subjecta ejus praescientiae, unde ipsa possit dici praescientia vel ipse praescius, quod utrumque dicitur propter futura, verus est intellectus; sin autem ea ratione id dicis, quod non sit in eo scientia qua praescit futura, vel quod ipse non sit Deus qui est futurorum praescius, falsa est intelligentia. Similiter et illae locutiones determinandae sunt. Potuit non esse praescientia Dei, vel potuit non esse praescius, et potuit Deus non praescire aliqua, id est, potuit esse quod nulla futura subjecta essent ejus scientiae, et ita non posset dici praescius vel praescire, vel scientia ejus vel praescientia; non tamen eo minus ipse esset, vel ejus scientia. Sed non posset dici praescius vel praescire vel praescientia, si ejus scientiae futura nulla forent subjecta. Similiter de dispositione et praedestinatione vel providentia. Haec enim, ut dictum est, ad temporalia referuntur, et de temporalibus tantum sunt.

4. Quod scientia Dei non tantum est de temporalibus, sed etiam de aeternis.

Scientia vero vel sapientia non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Ideoque etsi nulla fuissent futura, esset tamen in Deo scientia eadem quae modo est; nec minor esset quam modo, nec major est quam esset. Scivit ergo Deus ab aeterno aeternum, et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque non minus praeterita et futura quam praesentia, et sua aeterna sapientia et immutabili scit ipse omnia quae sciuntur. Omnis enim ratio supernae et aeternae sapientiae, ut ait Ambrosius, in eo est, quia omnem sapientiam et essentiam capit sua immensa scientia.

5. Quare omnia dicantur esse in Deo, et quod factum habet vitam in eo.

Propterea omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab aeterno. Unde Aug., tom. 3, lib. 5, super Gen., c. 18: Haec visibilia, inquit, antequam fierent, non erant, quomodo ergo nota Deo erant quae non erant? Et rursus: Quomodo ea faceret quae sibi nota non erant; non enim quidquam fecit ignorans. Nota fecit, non facta cognovit. Proinde antequam fierent, et erant, et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sui natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio

modo innotuisse cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret; apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ecce hic habes quod haec visibilia antequam fierent, in Dei scientia erant. Ex hoc ergo sensu omnia dicuntur esse in Deo, et omne quod factum est dicitur vita esse in ipso; non ideo quod creatura sit Creator, vel quia ista temporalia essentialiter sint in Deo, sed quia in ejus scientia semper sint quae vita est.

6. Quod eadem ratione dicuntur omnia ei praesentia.

Inde est etiam quod omnia dicuntur ei praesentia esse, non solum ea quae sunt, sed etiam ea quae praeterierunt, et ea quae futura sunt: secundum illud Rom. c. 4: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Quia, ut ait Ambr. in lib. de Trin., ita cognoscit ea quae non sunt, ut ea quae sunt. Et hac ratione omnia dicuntur esse in eo, vel apud eum, sive ei praesentia. Unde Aug., lib. 5, cap. 8, tom. 8, super illum locum psal. 49: Et pulchritudo agri mecum est: Ideo, inquit, mecum est, quia apud Deum nihil praeteriit, nihil futurum est. Cum illo sunt omnia futura, et ei non detrahuntur jam praeterita, cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientiae Dei. Ecce hic aperit August. ex qua intelligentia accipienda sunt hujusmodi verba: Omnia sunt Deo praesentia, in Deo sunt omnia vel cum Deo, vel apud Deum, vel in eo, vita; quia ineffabilis omnium cognitio in eo est.

DISTINCTIO XXXVI. UTRUM CONCEDENDUM SIT OMNIA ESSE IN DEI ESSENTIA, VEL IN EO PER ESSENTIAM, UT OMNIA DICUNTUR ESSE IN DEI COGNITIONE VEL PRAESCIENTIA.

1.

Solet hic quaeri, cum omnia dicuntur esse in Dei cognitione seu praescientia, vel in Deo per cognitionem, et ejus cognitio vel praescientia sit divina essentia, utrum concedendum sit omnia esse in divina essentia, vel in Deo per essentiam. Ad quod dicimus quia Dei cognitio ejus utique essentia est; et ejus praescientia, in qua sunt omnia, ipsius cognitio est; nec tamen omnia quae sunt in ejus praescientia vel cognitione, in ejus essentia esse dici debent. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse ejusdem cum Deo essentiae. In Deo enim dicitur esse per essentiam quod est divina essentia, quod est Deus. Habet ergo Deus apud se in praescientia sua quae non habet in sui natura. Unde Aug., tom. 10, serm. 11, de Verbis Apostoli, ita ait: Elegit nos ante mundi constitutionem. Quis sufficit hoc explicare? Eliguntur qui non sunt; nec erat qui elegit, nec vane elegit. Elegit tamen, et habet electos quos creaturus est eligendos, quos habuit apud semetipsum non in natura sua, sed in praescientia sua. Nondum erant quibus promittebatur; sed et ipsi promissi sunt, quibus promittebatur. Ecce hic aperte dicit Deum apud semetipsum habere electos ante mundi constitutionem, non in natura sua, sed in praescientia sua; cum tamen ejus praescientia non aliud sit quam ejus natura, quia ipsius praescientia ejus est notitia. Potest tamen ad electos referri cum ait in natura sua, id est, illorum. Illos quippe habuit ab aeterno apud se, non in natura sui, id est, illorum, qui nondum erant, sed in sua praescientia, quia eos ita novit ac si essent.

2. Utrum mala debeant dici esse in Deo, ubi sunt omnia bona, cum utraque sint in ejus cognitione et praescientia; omnia enim cognoscit.

Post praedicta quaeritur, cum omnia dicantur esse in Deo non per essentiam naturae, sed per cognitionem scientiae, et Deus sciat bona et mala, utrum concedendum sit simpliciter mala esse in Deo, sive esse in Deo per cognitionem. Scit enim Deus et scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, et praescivit ab aeterno ea futura. Ideoque cum omnia bona diximus esse in Deo propter praescientiam cognitionis, eadem ratione videtur dicendum omnia mala esse in eo, cum ea semper noverit, et per cognitionem ei praesentia fuerint. Praecognovit enim Deus ab aeterno quosdam futuros malos, et eorum malitiam ut ait

Aug., praescivit, sed non praeparavit. Cum ergo peccata omnium sciat, numquid intelligendum est ea includi in illa generalitate locutionis, qua dixit Apostolus, Rom. 11, omnia esse in Deo? Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Sed quis, nisi insanus, dixerit mala esse in Deo? Illa enim esse in Deo intelliguntur, quae ex ipso, et per ipsum sunt; ea vero per ipsum sunt et ex ipso quorum auctor est; sed non auctor nisi bonorum. Non ergo ex ipso, et per ipsum sunt nisi bona; ita ergo non in ipso sunt nisi bona, non ergo mala in Deo sunt; quia licet ea noscat, non tamen ita omnino noscit, ut bona. Mala ergo quasi de longe cognoscit, ut ait Propheta, ps. 137: Et alta a longe cognoscit; id est, superbiam. Et alibi, ad Deum loquens de malis, ait: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Quod exponens Aug.: Abscondita, inquit, peccata sunt, quae a lumine tuae veritatis absconduntur. Sed quomodo peccata a lumine veritatis divinae absconduntur, cum a Deo sciantur? Si enim non sciret, quomodo de illis judicaret, et pro illis malos damnaret? Alibi propheta: Quia neque ab Oriente neque ab Occidente deest. Quod exponens Cassiodorus, inquit: Neque a bonis, neque a malis deest Deus, sed omnibus praesens et cognitor est. Cognoscit ergo Deus et bona et mala per scientiam; sed bona cognoscit etiam per approbationem et per beneplacitum, mala vero non. Unde Cassiod., super psal. 16, dicit: Peccata abscondita Deo sunt, quia non novit, id est, approbat. Et ex eo sensu Aug. dixit ea abscondita a lumine Dei. Qui etiam in lib. ad Helvidium insinuat cognitionem Dei variis modis accipiendam, inquiens: Si ad scientiam referas, non ignorat Deus aliquos vel aliqua; qui tamen in judicio quibusdam dicet: Non novi vos, sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est. Ecce non cognoscere dicitur Deus quae non approbat, quae ei non placent. Apparet itaque verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cognoscit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodem modo noscit, quantum ad notitiam, sed bona, etiam approbatione et beneplacito cognoscit.

3. Hic aperit quare bona tantum dicantur esse in Deo, et non mala.

Et inde est quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala, et illa prope, haec longe; quia licet in Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis praesentiam, et Deus bona et mala cognoscat, mala tamen non cognoscit nisi per notitiam, bona vero non solum per scientiam, sed per approbationem et beneplacitum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit, ut etiam approbet et placeant, id est, ita scit, ut eorum sit auctor.

4. Quod idem est omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso.

Proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse, omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso. Unde Ambr., in lib. 2 de Spiritu sancto, c. 12: Haec tria, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt, Rom. 11, omnia unum esse supra diximus. Cum dicit per ipsum esse omnia, non negavit in ipso esse omnia. Eamdem vim habent omnia haec, scilicet cum ipso, et in ipso, et per ipsum; et unum in his atque consimile, non contrarium intelligitur. Ecce habes, quia ex eadem intelligentia Scriptura dicit esse omnia in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso. Cum ergo ex eadem ratione omnia dicantur esse ex Deo, vel per ipsum, non solum quia scit, sed etiam quia eorum auctor est, consequitur ut eadem ratione ea esse in Deo dicantur, scilicet quia scit, et eorum auctor esse dicitur, quia in illo vivimus, et movemur, et sumus. Cum ergo non sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur, sicut ex ipso, et per ipsum. Cum ergo in ejus cognitione vel praescientia sint omnia, scilicet bona et mala, in eo tamen non dicuntur esse, nisi bona, quorum auctor est. Unde Aug., in lib. de Natura boni: Cum audimus, inquit, ex Deo, et per ipsum, et in ipso esse omnia, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt.

Neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant, sed vitiant; quae ex voluntate peccantium nascuntur omnia. Hic aperte dicitur quod in illa generalitate locutionis bona tantum continentur.

5. Quod omnia ex Patre, et per Patrem et in Patre sunt; ita et ae Filio, et de Spiritu sancto est dicendum, licet propter personas fiat distinctio.

Praeterea sciendum est quod licet ibi indicetur distinctio personarum, cum dicitur, ex ipso, et per ipsum, et in ipso, omnia tamen ex Patre, et per Patrem, et in Patre sunt. Similiter de Filio et de Spiritu sancto accipiendum est. Unde Aug. in lib. 1 de Trin. c. 10: Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso. Ex ipso dicens, propter Patrem; per ipsum, propter Filium; in ipso, propter Spiritum sanctum. Vigilanter autem attende, ne quia Patrem volens intelligi dixit ex ipso, sic intelligas omnia esse a Patre, ut neges omnia esse ex Filio, vel ex Spiritu sancto, cum ex Patre, et per Patrem, et in Patre omnia esse sane dici possunt; similiter et de Filio et de Spiritu sancto dicendum est.

6. Quod non omnia quae ex Deo sunt, etiam de ipso sunt; sed e converso.

Illud etiam hic annectendum est, quod non omnia quae dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debeant. Quia, ut Aug. in lib. de Natura boni, cap. 27, non hoc significat penitus ex ipso, quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici esse ex ipso; sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse de ipso, quia non est de sua substantia. Et ex ipso enim sunt coelum et terra, quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si generat filium, et faciat domum, et ex ipso est filius, ex ipso est et domus; sed filius de ipso, domus vero de terra et ligno, non de ipso.

7. Quae dicta sunt summatim colligit.

Ex praemissis apertum est quod in Dei cognitione sive praescientia sunt, omnia scilicet bona et mala; sed non omni modo sunt ibi mala, quo bona; et quod in Deo bona tantum sunt, sicut ex ipso, et per ipsum, non mala. Et ex quo sensu haec accipienda sint assignatum est. Et quod de ipso non dicitur esse proprie, quod aliud est ab ipso. Ex ipso autem esse dicuntur omnia, quae eo auctore sunt.

DISTINCTIO XXXVII. QUIBUS MODIS DICATUR DEUS ESSE IN REBUS.

1.

Et quoniam demonstratum est ex parte quomodo omnia dicantur esse in Deo, addendum videtur hic quibus modis dicatur Deus esse in rebus; si tamen id humana mens vel ex parte digne valeat cogitare, vel lingua sufficiat eloqui. Sciendum ergo est quod Deus incommutabiliter semper in se existens, praesentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine mutabilitate. Et praeterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius, scilicet per gratiam inhabitans; et in homine Christo excellentissime; in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, ut ait Apostolus. In eo enim Deus habitavit, non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis. Ne autem ista (quia capacitatem humanae intelligentiae excedunt) falsitatis arguere aliqui praesumant, sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur. Beatus Gregorius super Cantica canticorum inquit: Licet Deus communi modo omnibus rebus insit praesentia, potentia, substantia, tamen familiariori modo per gratiam dicitur esse in illis qui mirificentiam operum Dei acutius et fidelius considerant. De hoc enim eodem Aug., ad Dardanum in lib. de Praesentia Dei, ait: Cum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, aeterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus; sed in quibus habitat, habent eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat. Hilarius quoque, in lib. 8 de Trin., apertissime

docet Deum ubique esse. Deus, inquit, immensae virtutis vivens potestas, quae nusquam non adsit, non desit usquam, se omnem per sua edocet, ut ubi sua sint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat. Ambr., in lib. de Spiritu sancto, Spiritum sanctum probat non esse creaturam, quia ubique est, quod est proprium divinitatis, ita dicens: Cum omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatam virtutem, quae et in omnibus, et ubique semper est; quod utique divinitatis et dominationis est proprium. Idem in eodem: Domini est omnia complere, qui dicit: Coelum et terram ego compleo. Si ergo Dominus est qui coelum complet et terram, quis ergo potest Spiritum sanctum judicare dominationis et divinae potestatis exortem, qui replevit orbem, et, quod plus est, replevit et Jesum, totius mundi Redemptorem? Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur quod Deus ubique in omni creatura essentialiter, praesentialiter, et potentialiter est.

2. Quod in sanctis non modo est, sed etiam habitat, qui non ubicumque est habitat.

In sanctis vero etiam habitat, in quibus est per gratiam; non enim ubicumque est, ibi habitat; ubi vero habitat, ibi est. In solis bonis habitat, qui sunt templum ejus, et sedes ejus. Unde per Isaiam 66, 2, Dominus ait: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, quia in electis qui sunt coelum, habitat Deus et regnat, qui ejus voluntati devoti obtemperant; malos vero qui sunt terra, judicii districtione calcat. Unde in lib. Sap. dicitur thronus sapientiae anima justi, quia in justis specialius est quam in aliis rebus; in quibus tamen omnibus totus est, quemadmodum anima, ait Aug., tom. 2, in epistola 28, ad Hieronymum, de Origine animae, per omnes particulas corporis tota adest simul, nec minor in minoribus, nec major in majoribus; sed tamen in aliis intensius, et in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter tota sit. Ita et Deus cum sit in omnibus essentialiter ac totus, in illis tamen plenius esse dicitur quos inhabitat, id est, in quibus ita est, ut faciat eos templum suum; et ibi tales cum eo sunt jam ex parte, sed in beatitudine perfecte. Mali vero, etsi ibi sint ubi ipse est, qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo. Unde Aug., tom. 9, tract. 111, super Joan. 17: Non satis fuit dicere: Ubi ego sum, et illi sint; sed addidit mecum, quia et ibi miseri possunt esse ubi et ille est, qui nusquam deest. Sed beati sunt cum illo, quia non sunt beati nisi ex eo quod cum illo sunt, qui fruuntur eo, et vident illum sicut est. Mali vero non sunt cum illo, et caeci in luce non sunt cum luce; nec boni ita nunc sunt cum eo ut videant per speciem, etsi sunt aliquo modo cum eo per fidem. Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt, cum de Spiritus sancti processione temporali ageretur; ubi, licet ex parte, exponitur ( ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus ) quomodo Spiritus sanctus, inhabitet in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.

3. Ubi erat vel habitabat Deus antequam esset creatura.

Si autem quaeritis ubi habitabat Deus antequam sancti essent, dicimus quia in se habitabat. Unde Aug., in lib. 3, cap. 21 contra Maximinum: In templo, inquit, suo habitat Deus, scilicet in sanctis qui sunt templum Dei, modo secundum fidem ambulantes, et templum Dei erunt aliquando secundum speciem, qualiter etiam nunc templum Dei sunt angeli. Sed, dicet aliquis: Antequam faceret Deus coelum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus; apud te habitat, et apud se est. Non ergo sancti sic sunt domus Dei, ut ea subtracta cadat Deus; imo sic habitat Deus in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant.

4. Multa hic breviter docet quae confirmant praedicta.

Sciendum est etiam quia, ut ait Aug., in lib. ad Dardanum, tom. 2, epist. 57, dici nisi stultissime nequit Spiritum sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum anima nostra impleverit. Stultius dicitur etiam angustis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus alicubi simul esse non possint. Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ibique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater et Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non habitet Pater et Filius? Fatendum est ergo ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem gratiae non dicimus: Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed: Qui es in coelis, Matth. 6, id est, in sanctis, in quibus est quodam excellentiori modo.

5. Quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium.

Illud quoque mirabile est, quia, ut ait Aug. in eodem, Deus est inhabitator quorumdam, nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi, et regenerati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Ergo quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi quibus est Deum habere, quod nosse. Hic aliquatenus aperit Aug. quomodo Deus habitet in aliquo, id est, habeatur, cum videlicet ita est in aliquo, ut ab eo cognoscatur et diligatur.

6. Quomodo Deus totus ubique sit per essentiam, non potest intelligi ab humano sensu.

Ex praedictis patet quod Deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis habitat per gratiam. Cumque superius, licet tenuiter, ostensum sit qua ratione dicatur habitare in quibusdam, nunc efflagitaret ordinis ratio id etiam assignari, quomodo ubique per essentiam et totus sit; nisi hujus considerationis sublimitas atque immensitas humanae mentis sensum omnino excederet, ut etiam ait Chrys. super Epistolam ad Hebr. Sicut multa de Deo intelligimus quae loqui penitus non valemus, ita multa loquimur quae intelligere non sumus idonei. Verbi gratia, quod ubique Deus est scimus et dicimus; quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item quod est incorporea quaedam virtus quae est omnium causa bonorum scimus, quomodo autem vel quae ista sit penitus ignoramus.

7. Quorumdam opinio, qui praesumunt ostendere quomodo Deus ubique sit per essentiam, potentiam, praesentiam.

Quidam tamen immensa ingenio suo metiri praesumentes, hoc ita fore intelligendum tradiderunt, quod Deus ubique per essentiam esse dicitur; non quod Dei essentia proprie sit in omni loco et in omni creatura, sed quia omnis natura atque omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eam habet esse; et omnis locus, in quo illud est. Iidem etiam dicunt ideo Deum ubique dictum esse per praesentiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei praesentia, et quae in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia per virtutem propriae substantiae suae facit ut etiam loca sint, et omnia quae in eis sunt. Sed licet haec vera sint quae asserunt in explanandis intelligentiis praedictorum, in illis tamen verbis quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus contineri credendum est, quod homo vivens capere non valet.

8. Quod Deus cum sit in omnibus rebus, non tamen sordibus rerum inquinatur.

Solet etiam ab eisdem quaeri quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus, et corporalium sordium inquinationibus non contingatur, quod tam frivolum est, ut nec responsione sit dignum, cum etiam

spiritus creatus sordibus corporeis etiam leprosi vel quantumcumque polluti inquinari non possit. Sol quoque radios suos sine sui pollutione effundit super loca et corpora non solum munda, sed etiam immunda ac sordibus foetentia; quorum contactu homines et aliae quaedam res inficiuntur; solis vero radii impolluti et incontaminati ea contingentes existunt. Non est ergo mirandum si essentia divina omnino simplex et incommutabilis omnia replet loca, et omnibus creaturis essentialiter inest, nec tamen cujusquam rei sordibus contaminatur vel contingitur. Unde August., in lib. de Natura boni: Cum in Deo, inquit, sint omnia quae indidit, non tamen inquinant eum illi qui peccant. De cujus etiam sapientia quae attingit a fine usque ad finem fortiter, dicitur: Attingit omnia, propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. Timent quidam, quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur, et tamen praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes feces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servari. Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt, et non inquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis veritas. Postremo respondeant quid potius de Deo respondendum existiment, vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi, ita quod non ubique? Sed quis audeat dicere quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique sit? Si enim ita est alicubi, quod non ubique, ergo localis est. Est ergo ubique tota quae continet totum, et penetrat totum; quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest. Unde August., libro de Doctrina christiana 1, cap. 10: Deus ubique est, cui non locis, sed actionibus propinquamus.

9. Quod Deus ubique sit, et in omni tempore, non tamen localis est, non circumscriptibilis, nec loco nec tempore movetur.

Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora, nec localis nec temporalis est. Localis non est, quia penitus non circumscribitur loco, quia nec ita est in uno loco, quod non sit in alio. Neque dimensionem habet, sicut corpus, cui secundum locum assignatur principium, medium et finis, et ante et retro, dextera et sinistra, sursum et deorsum; quod sui interpositione facit distantiam, circumstantiam. Duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale, sive circumscriptibile, et e converso, scilicet, vel quia dimensionem capiens longitudinis et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus; vel quia loco definitur ac determinatur, quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur; quod non solum corpori, sed etiam omni creato spiritui congruit. Omne ergo corpus omni modo locale est. Spiritus vero creatus quodammodo est localis, et quodammodo non est localis. Localis quidem dicitur, quia definitione loci terminatur, quoniam, cum alicubi praesens sit totus, alibi non invenitur. Non autem ita localis est, ut dimensionem capiens distantiam in loco faciat. Divina ergo sola essentia omnino illocalis et incircumscriptibilis est, quae nec locis movetur aliquo modo, scilicet vel determinatione finita, vel dimensione suscepta: nec temporibus, sed affectu et cognitione movetur. His enim duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio creaturae, quae longe est a Creatore. Unde August. super Genes.: Deus, inquit, omnipotens incommutabili aeternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit administret. Cum ergo tale aliquid agit, non debemus opinari ejus substantiam qua Deus est, temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia: et exterior omni re, quia ipse est super omnia; et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia; et novior omnibus,

quia ipse idem post omnia, scilicet post omnium initia. Ecce hic aperte ostenditur, quod nec locis nec temporibus mutatur vel movetur Deus. Spiritualis autem creatura per tempus movetur, corporalis vero etiam per tempus et locum.

10. Quid sit mutari secundum tempus.

Mutari autem per tempus est variari secundum qualitates interiores vel exteriores, quae sunt in ipsa re quae mutatur: ut quando suscipit vicissitudinem, gaudii, doloris, scientiae, oblivionis: vel variationem formae, sive alicujus qualitatis exterioris. Haec enim mutatio quae fit secundum tempus, variatio est qualitatum, quae fit in corporali vel spirituali creatura; et ideo vocatur tempus.

11. Opinio quorumdam, qui dicunt spiritus creatos moveri loco, nec esse locales.

De mutatione vero loci magna inter conquirentes disceptatio versatur; sunt enim qui dicunt nullum spiritum aliquo modo posse mutari loco, ab omni spiritu locum universaliter removere volentes; quoniam secundum dimensionem tantum et circumscriptionem locum constare asserunt, atque id solum esse locale vel in loco esse dicunt, quod dimensionem recipit, et distantiam in loco facit. Et hoc dicunt Aug. sensisse, mutationem temporis tantum spirituali creaturae tribuentem; loci vero et temporis corporeae.

12. Hic respondetur eis.

Sed, ut supra diximus, dupliciter dicitur esse res localis vel circumscriptibilis: scilicet vel quia dimensionem recipit et distantiam facit, vel quia loci termino definitur: quorum utrumque convenit corporeae creaturae, alterum vero tantum spirituali. Nam, ut supra diximus, corporalis creatura ita est localis vel circumscriptibilis, quod determinatur definitione loci, et quod dimensionem recipiens distantiam facit; spiritualis vero tantum definitione loci concluditur, cum ita sit alicubi, quod non alibi, sed nec dimensionem recipit, nec distantiam in loco facit, quia si multi essent spiritus hic, non eo coangustarent locum quominus de corporibus contineret. Ideoque Aug. attribuit mutationem loci corpori, non spiritui, quia licet spiritus transeat de loco ad locum, non tamen ita ut dimensionibus circumscriptus, interpositione sui faciat distantiam, sicut corpus.

13. Conclusio ex praedictis, quod spiritus creati sunt locales et circumscriptibiles quodammodo, spiritus vero Dei omnino incircumscriptibilis.

Sunt ergo spiritus creati in loco et transeunt de loco ad locum, et quodammodo locales et circumscriptibiles, sed non omni eo modo quo creaturae corporeae. Spiritus autem increatus qui Deus est, in loco quidem est, et in omni loco, sed omnino illocalis est et incircumscriptibilis. Unde Beda super Lucam ait: Cum ad nos angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant, quia etsi angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen Spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit angelus quocumque mittatur. Ecce hic dicitur quia spiritus angelicus circumscriptus est, Spiritus autem qui Deus est, incircumscriptus. Alibi etiam Ambrosius distantiam ostendens inter spiritum increatum, et spiritum creatum, lib. 1 de Spiritu sancto, c. 1, dicit seraphin de loco ad locum transire, inquiens ita in lib. de Trin.: Dixit Isaias, quia missus est ad me unus de seraphin. Et Spiritus quidem sanctus dicitur missus, sed seraphin ad unum, Spiritus vero ad omnes. Seraphin mittitur in ministerio, Spiritus operatur mysterium. Seraphin de loco ad locum transit; non enim complet omnia, sed ipse repletur a Spiritu. Hic aperte ostenditur quod angeli quodammodo locales sunt.

14. Cum repetitione superiorum confirmat auctoritatibus Deum esse ubique sine locali motu.

Fateamur itaque divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse, eamque solam omnino illocalem, et omnino incircumscriptibilem, nullo concludi loco. sed a fine usque ad finem attingere, non

tamen spatiosa magnitudine nec locali motu, sed immensitate atque immobilitate suae essentiae. Unde Aug., epist. 57, ad Dardanum, ait: Non quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut fumus aut lux ista diffunditur, sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, sed sapientior non est; una sapientia est, nec est in majore major, nec in minore minor, nec minor in uno quam in duobus Ita Deus sine labore regens et continens mundum, in coelo totus est, in terra totus, et in utroque totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. Idem quoque super illud Psalmistae: Velociter currit, etc.: Ad verbum Dei, inquit, pertinet non esse in parte, sed ubique esse per seipsum; haec enim est Sapientia Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali sed immobilitate sui; veluti si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen alterum non deserat alterum occupando; non ergo habet motum localem verbum illud, et sapientia illa solida est et ubique, et praedictis innotescit quod Deus est ita ubique per essentiam, quod nec spatiosa magnitudine diffunditur, nec uno deserto loco alium occupat, quia localem motum non habet. Ideoque August., volens praescindere a Dei puritate omnem localem motum et localem circumscriptionem, potius dicit omnia esse in illo quam ipsum esse alicubi, nec tamen ipsum esse locum, qui non est in loco; in lib. 83 Quaest., q. 20, ita inquiens: Deus non alicubi est; quod alicubi est continetur loco; quod continetur loco, corpus. Deus autem non est corpus; non ergo alicubi est, et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ille alicubi; nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est quod longitudine, et latitudine, et altitudine corporis occupatur: nec Deus tale aliquid est; et omnia ergo in ipso sunt, et locus non est, nec in loco est; locus tamen Dei, sed improprie, dicitur templum Dei, non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur. Ecce hic dicit Deum non esse in loco, sed intelligendum est eum non esse in loco localiter, scilicet quia nec circumscriptionem nec localem motum habet.

15. Oppositio qua videtur probari quod Deus mutetur loco.

Ad hoc autem solet opponi sic quotidie: Fiunt creaturae quae ante non erant, et in eis Deus est, cum ante non esset in eis; est ergo ubi non erat, ideoque mutabilis esse videtur. Sed licet quotidie incipiat esse in creaturis, in quibus ante non erat, quia illae non erant, hoc tamen fit sine sui mutatione, qualiter in mundo coepit esse quem fecit, tamen sine sui mutabilitate, et similiter desinit esse in quibus ante erat sine sui mutatione; nec tamen ipse deserit locum, sed locus desinit esse.

16. Epilogus ubi exponitur quare in praedictam venerit disceptationem.

Jam sufficienter demonstratum esse videtur quomodo omnia dicantur esse in Deo, et Deus in omnibus; quam disceptationem quasi incidenter suscepimus, quia id videbatur postulare res circa quam noster versabatur sermo. Disserebamus enim de scientia sive sapientia Dei; et cum diceremus Deum scire omnia, quaesitum est utrum propter cognitionem quam de omnibus habet, dicerentur omnia esse in Deo an alia ratione hoc diceret Scriptura. Hujus ergo quaestionis occasio in praemissam nos deduxit disputationem.

DISTINCTIO XXXVIII. HIC REDIT AD PROPOSITUM, REPETENS SUPERIUS DICTA UT ADDAT ALIA.

1.

Nunc ergo ad propositum revertentes coepto insistamus. Supra dictum est quod praesentia Dei futurorum tantum est, sed omnium, tam bonorum quam malorum. Scientia vero vel sapientia non modo de futuris, sed etiam de praesentibus et futuris; nec tamen de temporalibus, sed etiam de aeternis, quia seipsum novit Deus. Hic oritur quaestio non dissimulanda,

utrum scilicet scientia vel praescientia sit causa rerum, an res sint causa scientiae vel praescientiae Dei. Videtur enim praescientia Dei causa esse eorum quae ei subsunt, ac necessitatem eveniendi eis facere, quia nec aliqua futura fuissent nisi Deus ea praescisset, nec possunt non evenire, cum Deus ea praesciverit. Si autem impossibile est ea non evenire quia praescita sunt, videtur ergo ipsa praescientia qua praescita sunt, eis esse causa eveniendi. Impossibile est autem ea non evenire, cum praescita sint, quia si non eveniret cum praescita sint, falleretur Dei praescientia. At Dei praescientia falli non potest. Impossibile est ergo ea non evenire, cum praescita sint. Sic ergo praescientia causa eorum esse videtur quae praescita sunt. Hoc idem et de scientia dicitur, scilicet quod quia Deus aliqua noverit, ideo sint. Cui sententiae Aug. attestare videtur in lib. 5 de Trin., c. 13, dicens: Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, sed futura omnia temporalia; atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas et spirituales et corporales, non quia sunt ideo novit, sed ideo sunt quia novit; non enim nescivit quae fuerat creaturus; quia ergo scivit, creavit; non quia creavit, scivit, nec aliter scivit creata quam creanda; non enim ejus sapientiae aliquid accessit ex eis; sed illis existentibus sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde in Eccl.: Antequam crearentur, omnia nota sunt illi; sic et postquam consummata sunt. Ecce his verbis videtur Aug. innuere scientiam vel praescientiam Dei causam esse eorum quae fiunt; cum dicit ideo ea esse, quia Deus novit. Idem quoque in lib. 6 dicere videtur. Cum, inquit eod. cap., decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei, in qua novit omnia quae fecit per ipsam. Non enim haec quae creata sunt ideo sciuntur a Deo quia facta sunt, sed potius ideo facta sunt quia immutabiliter ab eo sciuntur. Et hic etiam significare videtur Dei scientiam causam eorum esse quae fiunt, dicens, c. 10: Non ideo Deum ea novisse quia facta sunt, sed ideo facta, quia novit ea Deus. Ideoque videtur Dei scientia vel praescientia causa esse eorum quae novit.

2. Inconvenientia ostendit quae sequerentur, si diceretur scientia vel praescientia causa omnium rerum quae ei subsunt.

Quod si ita est, est ergo causa omnium malorum, cum omnia mala sciantur et praesciantur a Deo; quod longe est a veritate. Si enim Dei scientia vel praescientia causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum, quod penitus falsum est; non ergo scientia et praescientia Dei causa est omnium quae ei subsunt.

3. Quod res futurae non sunt causa scientiae vel praescientiae Dei.

Neque etiam res futurae causa sunt Dei praescientiae; licet enim non essent futurae nisi praescirentur a Deo, non tamen ideo praesciuntur quia futurae sunt. Si enim hoc esset, tunc ejus quod aeternum est aliquid existeret causa, ab eo alienum, ab eo diversum, et ex creaturis dependeret scientia Creatoris, et creatum causa esset increati. Origenes tamen, in tom. 4, lib. 7, super Epistolam ad Rom., c. 8, ait: Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum; sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat. Hoc videtur praemissis verbis August. obviare. Hic enim significari videtur quod res futurae causa sint praescientiae; ibi vero quod praescientia causa sit rerum futurarum.

4. Quid ex praedictis tenendum sit, cum determinatione auctoritatum.

Hanc igitur quae videtur repugnantiam de medio tollere cupientes, dicimus res futuras nullatenus causam esse praescientiae vel scientiae Dei, nec ideo praesciri vel sciri quia futurae vel factae sunt; ita exponentes quod ait Origenes: Quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat, id est: Quod futurum est scitur a Deo antequam fiat, neque sciretur nisi futurum esset; ut non notetur ibi causa, nisi sine qua non fieret. Ita

etiam dicimus scientiam vel praescientiam Dei non esse causam eorum quae fiunt, nisi talem sine qua non fiunt, si tamen scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur etiam beneplacitum atque dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quae Deus facit. His enim duobus modis, ut superius praetaxatum est, lib. 15, c. 13, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet pro notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito. Hoc modo forte accepit Aug. dicens, homil. 51, tom. 9: Ideo sunt quia novit, id est, quia scienti placuit, et quia sciens disposuit. Hic sensus ex eo adjuvatur, quia de bonis ibi tantum agit August., scilicet de creaturis et de his quae Deus facit; quae omnia novit non solum scientia, sed etiam beneplacito ac dispositione. Sic ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo notitiam, sed etiam beneplacitum Dei significet. Mala vero scit Deus et praescit antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito; praescit enim Deus et praedicit etiam quae non est ipse facturus, sicut praescivit et praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit; nec ideo quia praescivit ad peccatum infidelitatis eos coegit, nec praescisset vel praedixisset eorum mala nisi essent ea habituri. Unde Aug., super Joan.: Deus, inquit, futurorum praescius per prophetam praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit; neque praescisset mala eorum, nisi ea haberent. Non enim ideo quemdam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata praenovit; illorum enim praescivit peccata, non sua. Ideoque si ea quae ille praescivit ipsorum non sunt, non vera ille praescivit; sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio, non alius, sed ipsi peccant quos Deus peccatores esse praescivit, et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non malum facturi praeviderentur ab eo, qui novit quid sit quisque facturus. His verbis aperte ostenditur, si diligenter attendamus, praescientiam Dei non esse causam malorum quae praescit; quia non ea praescit tanquam facturum, nec tanquam sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri; praescivit ergo illa sola notitia, sed non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi quod Deus, e converso, praescit bona tanquam sua, tanquam ea quae facturus est, ut illa praesciendo simul fuerit ipsius notitia, et auctoritatis beneplacitum.

5. Contra hoc dictum est, praescientiam Dei non posse falli, oppositio.

Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam ita opponi: Deus praescivit hunc lecturum vel aliquid hujusmodi: sed potest esse ut iste non legat; ergo potest aliter esse quam Deus praescivit: ergo potest falli Dei praescientia, quod omnino falsum est. Potest equidem non fieri aliquid, et illud tamen praescitum est fieri, non ideo tamen potest falli Dei praescientia; quia si illud non fieret, nec a Deo praescitum esset fieri. Sed adhuc urgent quaestionem dicentes: Aut aliter potest fieri quam Deus praescivit, aut non aliter: si non aliter; ergo necessario cuncta eveniunt; si vero aliter, potest ergo Dei praescientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest aliter fieri quam fiat, ita autem fit ut praescitum est; aliter ergo potest fieri quam praescitum est. Ad quod dicimus illam locutionem multiplicem facere intelligentiam, scilicet; Aliter potest fieri quam Deus praescivit, et hujusmodi; ut: Potest non esse quod Deus praescivit; et: Impossibile est non esse quod Deus praescivit; et: Impossibile est non esse praescita omnia quae fiunt et hujusmodi. Possunt enim haec conjunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disjunctim. Si enim ita intelligas: Non potest aliter fieri quam Deus praescivit, id est: Non potest utrumque simul esse, scilicet, quod Deus ita praesciverit fieri et aliter fiat, verum intelligis; si autem per disjunctionem intelligas, ut dicas hoc aliter non posse evenire quam evenit, et quomodo futurum Deus praescivit, falsum est. Hoc enim aliter potest evenire quam evenit, et tamen Deus hoc modo futurum praescivit. Similiter et alia determinatio, scilicet:

Impossibile est illud non evenire quod Deus praescivit vel dum Deus praescierit, si conjunctim intelligas, verum dicis; si disjunctim, falsum. Ita etiam et illud: Impossibile est non esse praescitum omne quod fit, id est: Non potest esse utrumque, scilicet, ut fiat et non sit praescitum, hic sensus verus est. Si vero dicis Deum non potuisse non praescire omne quod fit, falsum est. Potuit enim facere ut non fieret, et ita non esse praescitum.

DISTINCTIO XXXIX. UTRUM SCIENTIA DEI POSSIT AUGERI VEL MINUI, VEL ALIQUO MODO MUTARI; UTRUMQUE ENIM VIDETUR POSSE PROBARI.

1.

Praeterea quaeri solet utrum scientia Dei possit augeri vel minui, utrumque enim videtur posse probari. Quod enim divina scientia possit augeri vel mutari, hoc modo probatur: quia potest Deus scire quod nunquam scit. Est enim aliquis qui non est lecturus hodie, et tamen potest esse ut legat hodie: potest enim hodie legere. Nihil autem potest fieri, quod non possit a Deo sciri. Potest ergo Deus scire hunc lecturum hodie; potest ergo aliquid scire quod non scit, ergo potest ejus scientia augeri vel mutari, eademque videtur posse minui; est enim aliquis hodie lecturus quem Deus scit lecturum. At potest esse ut non legat; ergo potest Deus non scire hunc lecturum; potest ergo non scire aliquid quod scit; ergo potest minui ejus scientia vel mutari. Ad quod dicimus quia Dei scientia omnino immutabilis est, nec augeri potest vel minui. Nam, ut ait August. in lib. 15 de Trin., c. 13, 14, scientia Dei est ipsa Sapientia, et Sapientia est ipsa essentia sive substantia Dei, quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, et aliud esse, sed quod est sapere, hoc est et esse. Ideoque novit omnia Verbum, quae novit Pater; sed ei nosse de Patre est, sicut esse; nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio, ita nec nosse. Proinde tanquam seipsum dicens Pater genuit Verbum sibi coaequale per omnia. Non enim seipsum integre perfecteque dixisset, si aliud minus aut amplius esset in ejus Verbo quam in seipso. Hoc est ergo omnino Verbum quod Pater, non tamen est Pater, quia iste Filius, ille Pater. Sciunt ergo invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut sigillatim velut alternante conspectu hinc illinc, et inde huc, et rursum inde vel inde aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit, nisi non videns alia; sed omnia simul videt, quorum nullum est quod non semper videat et sciat. Ejus itaque scientia inamissibilis et invariabilis est. Nostra vero scientia, et amissibilis, et variabilis, et receptibilis est, quia non hoc est nobis esse, quod sapere vel scire. Propter hoc sicut nostra scientia illi scientiae Dei dissimilis est, sic nostrum verbum quod nascitur de scientia nostra, dissimile est illi Verbo quod natum est de Patre scientia. Ex hac auctoritate clare ostenditur scientiam Dei omnino invariabilem esse, sicut ipsa essentia Dei omnino invariabilis est; et quod Pater et Filius cum Spiritu sancto simul omnia sciunt et vident. Sicut ergo non potest augeri vel minui divina essentia, ita nec divina scientia; et tamen conceditur posse scire quod non scit, et posse non scire quod scit; quia posset aliquid esse subjectum ejus scientiae, quod non est, et posset non esse subjectum aliquid quod est, sine permutatione ipsius scientiae.

2. Oppositio, an Deus possit noviter vel ex tempore scire vel praescire aliquid.

Hic opponitur a quibusdam ita: Si Deus potest aliquid scire vel praescire quod nunquam scivit vel praescivit, potest ergo ex tempore aliquid scire vel praescire. Ad quod dicimus: Potest quidem Deus scire vel praescire omne quod potest facere, et potest facere quod nunquam fiet. Potest ergo scire vel praescire quod nunquam fiet, nec est, nec fuit; nec illud scit vel scivit, neque praescit vel praescivit, quia scientia ejus non est nisi de his

quae sunt vel fuerunt vel erunt, praescientia non est nisi de futuris. Et licet possit scire vel praescire quod nunquam est vel erit, non tamen potest aliquid scire vel praescire ex tempore. Potest utique scire vel praescire quod nunquam est nec erit, nec illud scitum vel praescitum est ab aeterno; nec tamen potest incipere scire vel praescire illud, sed ita potest modo scire vel praescire, sicut potest scisse vel praescisse ab aeterno. Si enim dicatur eum modo posse scire vel praescire quod ab aeterno non scivit vel praescivit, ita quod ab aeterno non sciverit vel praesciverit, quasi utrumque simul esse possit, falsum est. Si vero dicas eum posse modo scire vel praescire quod ab aeterno non scivit vel praescivit, id est, habere potentiam sciendi vel praesciendi ab aeterno et modo aliquid, nec tamen illud praescitum est vel futurum, verum est. Non potest ergo noviter vel ex tempore scire vel praescire aliquid; sicut non potest noviter vel ex tempore velle aliquid, et tamen potest velle quod nunquam voluit.

Tous les livres