Metamorphoses (page 10)

Ovide · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — ovid/ovid.met1.shtml + ovid/ovid.met2.shtml + ovid/ovid.met3.shtml + ovid/ovid.met4.shtml + ovid/ovid.met5.shtml + ovid/ovid.met6.shtml + ovid/ovid.met7.shtml + ovid/ovid.met8.shtml + ovid/ovid.met9.shtml + ovid/ovid.met10.shtml + ovid/ovid.met11.shtml + ovid/ovid.met12.shtml + ovid/ovid.met13.shtml + ovid/ovid.met14.shtml + ovid/ovid.met15.shtml · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos

aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis

in species translata novas: sic tempora verti 420

cernimus atque illas adsumere robora gentes,

concidere has; sic magna fuit censuque virisque

perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,

nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas

et pro divitiis tumulos ostendit avorum. 425

clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,

nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces.

vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,

Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?

quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? 430

nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,

Appenninigenae quae proxima Thybridis undis

mole sub ingenti rerum fundamina ponit:

haec igitur formam crescendo mutat et olim

inmensi caput orbis erit! sic dicere vates 435

faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor,

Priamides Helenus flenti dubioque salutis 438

dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret: 437

"nate dea, si nota satis praesagia nostrae 439

mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!

flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una

Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique

externum patria contingat amicius arvum,

urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,

quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. 445

hanc alii proceres per saecula longa potentem,

sed dominam rerum de sanguine natus Iuli

efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur

aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi."

haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae 450

mente memor refero cognataque moenia laetor

crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe

exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,

inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. 455

nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,

verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas

possumus ire domos pecudumque in pectora condi,

corpora, quae possint animas habuisse parentum

aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis 460

aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus

neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!

quam male consuescit, quem se parat ille cruori

inpius humano, vituli qui guttura ferro

rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, 465

aut qui vagitus similes puerilibus haedum

edentem iugulare potest aut alite vesci,

cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis

ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?

bos aret aut mortem senioribus inputet annis, 470

horriferum contra borean ovis arma ministret,

ubera dent saturae manibus pressanda capellae!

retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas

tollite! nec volucrem viscata fallite virga

nec formidatis cervos includite pinnis 475

nec celate cibis uncos fallacibus hamos;

perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:

ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!'

Talibus atque aliis instructo pectore dictis

in patriam remeasse ferunt ultroque petitum 480

accepisse Numam populi Latialis habenas.

coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis

sacrificos docuit ritus gentemque feroci

adsuetam bello pacis traduxit ad artes.

qui postquam senior regnumque aevumque peregit, 485

exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque

deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta

vallis Aricinae densis latet abdita silvis

sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae

inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, 490

ne faceret, monuere et consolantia verba

dixerunt! quotiens flenti Theseius heros

'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda

sola tua est; similes aliorum respice casus:

mitius ista feres, utinamque exempla dolentem 495

non mea te possent relevare! sed et mea possunt.

'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures

credulitate patris, sceleratae fraude novercae

occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,

sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam 500

temptatum frustra patrium temerare cubile,

quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso

(indiciine metu magis offensane repulsae?)

damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe

hostilique caput prece detestatur euntis.

505

Pittheam profugo curru Troezena petebam

iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,

cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum

in montis speciem curvari et crescere visus

et dare mugitus summoque cacumine findi; 510

corniger hinc taurus ruptis expellitur undis

pectoribusque tenus molles erectus in auras

naribus et patulo partem maris evomit ore.

corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit

exiliis contenta suis, cum colla feroces 515

ad freta convertunt adrectisque auribus horrent

quadrupedes monstrique metu turbantur et altis

praecipitant currum scopulis; ego ducere vana

frena manu spumis albentibus oblita luctor

et retro lentas tendo resupinus habenas. 520

nec tamen has vires rabies superasset equorum,

ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,

stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.

excutior curru, lorisque tenentibus artus

viscera viva trahi, nervos in stipe teneri, 525

membra rapi partim partimque reprensa relinqui,

ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres

exhalari animam nullasque in corpore partes,

noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.

num potes aut audes cladi conponere nostrae, 530

nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna

et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,

nec nisi Apollineae valido medicamine prolis

reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis

atque ope Paeonia Dite indignante recepi, 535

tum mihi, ne praesens augerem muneris huius

invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,

utque forem tutus possemque inpune videri,

addidit aetatem nec cognoscenda reliquit

ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam 540

traderet an Delon: Delo Creteque relictis

hic posuit nomenque simul, quod possit equorum

admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti

Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!"

hoc nemus inde colo de disque minoribus unus 545

numine sub dominae lateo atque accenseor illi.'

Non tamen Egeriae luctus aliena levare

damna valent; montisque iacens radicibus imis

liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis

mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem 550

fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus

haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator

fatalem glaebam mediis adspexit in arvis

sponte sua primum nulloque agitante moveri, 555

sumere mox hominis terraeque amittere formam

oraque venturis aperire recentia fatis:

indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam

edocuit gentem casus aperire futuros;

utve Palatinis haerentem collibus olim 560

cum subito vidit frondescere Romulus hastam,

quae radice nova, non ferro stabat adacto

et iam non telum, sed lenti viminis arbor

non exspectatas dabat admirantibus umbras;

aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda 565

cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens

esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,

quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans

restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,

ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens 570

'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto,

seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,

sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas

placat odoratis herbosas ignibus aras

vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, 575

quid sibi significent, trepidantia consulit exta;

quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,

magna quidem rerum molimina vidit in illis,

non manifesta tamen; cum vero sustulit acre

a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 580

'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque

hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.

tu modo rumpe moras portasque intrare patentes

adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus

rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' 585

rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis

avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit

'talia di pellant! multoque ego iustius aevum

exul agam, quam me videant Capitolia regem.'

dixit et extemplo populumque gravemque senatum 590

convocat, ante tamen pacali cornua lauro

velat et aggeribus factis a milite forti

insistit priscosque deos e more precatus

'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,

rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: 595

cornua fronte gerit!

quem vobis indicat augur,

si Romam intrarit, famularia iura daturum.

ille quidem potuit portas inrumpere apertas,

sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo

nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites, 600

vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis

aut finite metum fatalis morte tyranni!'

qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,

murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus

aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, 605

tale sonat populus; sed per confusa frementis

verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?'

et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.

rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis'

et dempta capiti populo prohibente corona 610

exhibuit gemino praesignia tempora cornu.

demisere oculos omnes gemitumque dedere

atque illud meritis clarum (quis credere possit?)

inviti videre caput: nec honore carere

ulterius passi festam inposuere coronam; 615

at proceres, quoniam muros intrare vetaris,

ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,

quantum depresso subiectis bobus aratro

conplecti posses ad finem lucis ab ortu.

cornuaque aeratis miram referentia formam 620

postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,

(scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)

unde Coroniden circumflua Thybridis alti

insula Romuleae sacris adiecerit urbis. 625

Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,

pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.

funeribus fessi postquam mortalia cernunt

temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,

auxilium caeleste petunt mediamque tenentes 630

orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,

utque salutifera miseris succurrere rebus

sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:

et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae

intremuere simul, cortinaque reddidit imo 635

hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit

'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,

et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,

qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.

ite bonis avibus prolemque accersite nostram.' 640

iussa dei prudens postquam accepere senatus,

quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,

quique petant ventis Epidauria litora, mittunt;

quae simul incurva missi tetigere carina,

concilium Graiosque patres adiere, darentque, 645

oravere, deum, qui praesens funera gentis

finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.

dissidet et variat sententia, parsque negandum

non putat auxilium, multi retinere suamque

non emittere opem nec numina tradere suadent: 650

dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem;

umbraque telluris tenebras induxerat orbi,

cum deus in somnis opifer consistere visus

ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede

esse solet, baculumque tenens agreste sinistra 655

caesariem longae dextra deducere barbae

et placido tales emittere pectore voces:

'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam.

hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,

perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis! 660

vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,

in quantum verti caelestia corpora debent.'

extemplo cum voce deus, cum voce deoque

somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.

postera sidereos aurora fugaverat ignes: 665

incerti, quid agant, proceres ad templa petiti

conveniunt operosa dei, quaque ipse morari

sede velit, signis caelestibus indicet, orant.

vix bene desierant, cum cristis aureus altis

in serpente deus praenuntia sibila misit 670

adventuque suo signumque arasque foresque

marmoreumque solum fastigiaque aurea movit

pectoribusque tenus media sublimis in aede

constitit atque oculos circumtulit igne micantes:

territa turba pavet, cognovit numina castos 675

evinctus vitta crines albente sacerdos

et 'deus en, deus est! animis linguisque favete,

quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus

utiliter populosque iuves tua sacra colentes!'

quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes 680

verba sacerdotis referunt geminata piumque

Aeneadae praestant et mente et voce favorem.

adnuit his motisque deus rata pignora cristis

ter repetita dedit vibrata sibila lingua;

tum gradibus nitidis delabitur oraque retro 685

flectit et antiquas abiturus respicit aras

adsuetasque domos habitataque templa salutat.

inde per iniectis adopertam floribus ingens

serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem

tendit ad incurvo munitos aggere portus. 690

restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis

officium placido visus dimittere vultu

corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa

sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;

Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro 695

torta coronatae solvunt retinacula navis.

inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte

inpositaque premens puppim cervice recurvam

caeruleas despectat aquas modicisque per aequor

Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu 700

Italiam tenuit praeterque Lacinia templo

nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;

linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis

saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte,

Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque 705

evincitque fretum Siculique angusta Pelori

Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla

Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.

inde legit Capreas promunturiumque Minervae

et Surrentino generosos palmite colles 710

Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam

Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.

hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur

Liternum multamque trahens sub gurgite harenam

Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis 715

Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus

Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude

et tellus Circaea et spissi litoris Antium.

huc ubi veliferam nautae advertere carinam,

(asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes 720

perque sinus crebros et magna volumina labens

templa parentis init flavum tangentia litus.

aequore placato patrias Epidaurius aras

linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus

litoream tractu squamae crepitantis harenam 725

sulcat et innixus moderamine navis in alta

puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque

Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.

huc omnis populi passim matrumque patrumque

obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, 730

Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.

quaque per adversas navis cita ducitur undas,

tura super ripas aris ex ordine factis

parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,

ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. 735

iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:

erigitur serpens summoque acclinia malo

colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.

scinditur in geminas partes circumfluus amnis

(Insula nomen habet) laterumque a parte duorum 740

porrigit aequales media tellure lacertos:

huc se de Latia pinu Phoebeius anguis

contulit et finem specie caeleste resumpta

luctibus inposuit venitque salutifer urbi.

Hic tamen accessit delubris advena nostris: 745

Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque

praecipuum non bella magis finita triumphis

resque domi gestae properataque gloria rerum

in sidus vertere novum stellamque comantem,

quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis 750

ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:

scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos

perque papyriferi septemflua flumina Nili

victrices egisse rates Numidasque rebelles

Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem 755

nominibus Pontum populo adiecisse Quirini

et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum

humano generi, superi, favistis abunde!

ne foret hic igitur mortali semine cretus, 760

ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit

Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari

pontifici letum et coniurata arma moveri,

palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis

'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur 765

insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,

quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.

solane semper ero iustis exercita curis,

quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,

nunc male defensae confundant moenia Troiae, 770

quae videam natum longis erroribus actum

iactarique freto sedesque intrare silentum

bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

cum Iunone magis?

quid nunc antiqua recordor

damna mei generis? timor hic meminisse priorum 775

non sinit; en acui sceleratos cernitis enses.

quos prohibete, precor, facinusque repellite neve

caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!'

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam 780

ferrea non possunt veterum decreta sororum,

signa tamen luctus dant haut incerta futuri;

arma ferunt inter nigras crepitantia nubes

terribilesque tubas auditaque cornua caelo

praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago 785

lurida sollicitis praebebat lumina terris;

saepe faces visae mediis ardere sub astris,

saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;

caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra

sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; 790

tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,

mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur

auditi sanctis et verba minantia lucis.

victima nulla litat, magnosque instare tumultus

fibra monet, caesumque caput reperitur in extis, 795

inque foro circumque domos et templa deorum

nocturnos ululasse canes umbrasque silentum

erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.

non tamen insidias venturaque vincere fata

praemonitus potuere deum, strictique feruntur 800

in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe

ad facinus diramque placet nisi curia caedem.

tum vero Cytherea manu percussit utraque

pectus et Aeneaden molitur condere nube,

qua prius infesto Paris est ereptus Atridae, 805

et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum,

nata, movere paras? intres licet ipsa sororum

tecta trium: cernes illic molimine vasto

ex aere et solido rerum tabularia ferro, 810

quae neque concursum caeli neque fulminis iram

nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas;

invenies illic incisa adamante perenni

fata tui generis: legi ipse animoque notavi

et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. 815

hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,

tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.

ut deus accedat caelo templisque colatur,

tu facies natusque suus, qui nominis heres

inpositum feret unus onus caesique parentis 820

nos in bella suos fortissimus ultor habebit.

illius auspiciis obsessae moenia pacem

victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,

Emathiique iterum madefient caede Philippi,

et magnum Siculis nomen superabitur undis, 825

Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,

servitura suo Capitolia nostra Canopo.

quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes

oceano numerem? quodcunque habitabile tellus 830

sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

'Pace data terris animum ad civilia vertet

iura suum legesque feret iustissimus auctor

exemploque suo mores reget inque futuri

temporis aetatem venturorumque nepotum 835

prospiciens prolem sancta de coniuge natam

ferre simul nomenque suum curasque iubebit,

nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,

aetherias sedes cognataque sidera tanget.

hanc animam interea caeso de corpore raptam 840

fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque

divus ab excelsa prospectet Iulius aede!'

Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus

constitit alma Venus nulli cernenda suique

Caesaris eripuit membris nec in aera solvi 845

passa recentem animam caelestibus intulit astris

dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit

emisitque sinu: luna volat altius illa

flammiferumque trahens spatioso limite crinem

stella micat natique videns bene facta fatetur 850

esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.

hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,

libera fama tamen nullisque obnoxia iussis

invitum praefert unaque in parte repugnat:

sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, 855

Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;

denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces

temperat aetherias et mundi regna triformis,

terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. 860

di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis

cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine

urbis et invicti genitor Gradive Quirini

Vestaque Caesareos inter sacrata penates,

et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, 865

quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,

quosque alios vati fas appellare piumque est:

tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto

accedat caelo faveatque precantibus absens! 870

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:

parte tamen meliore mei super alta perennis 875

astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

quaque patet domitis Romana potentia terris,

ore legar populi, perque omnia saecula fama,

siquid habent veri vatum praesagia, vivam.

Ovid The Latin Library The Classics Page

Tous les livres