Octavius (page 2)
17 ut Mucium Heumann II sceuolam P I in rege Heumann
19 non dextram solum uri, sed totum corpus cremari Hewmann 20 dismitti P 21 cum Atilio Regulo Balduinus 23 inspiratas Pithoeus; at u. Lactant. D. I. V, 13, 12: uincuntur enim dolore (latrones), quia deest. illis inspirata patientia 25 possit r: posscP 26 afluant P: affluant edd.; cf. Cic. p. Sest. § 18. Lact. D. I. V, 21, 8 27 miseri! in hoc uulgo distinguitur 28 suplicium P
hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentes licentia potestatis libere nundinentur.
§ 8
absque enim notitia Dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam tenetur, elabitur. rex es?
§ 9
sed tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. diues es ? sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.
§ 10
fascibus et purpuris gloriaris? uanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? omnes tamen pari sorte nascimur, sola uirtute distinguimur.
§ 11
nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis uoluptatibus et pompis uestris et spectaculis. abstinemus, quorum et de sacris originem nouimus et noxia blandimenta damnamus. nam in ludis currulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam?
§ 12
in scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus uel exponit adulteria uel monstrat, nunc eneruis histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos uestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas uestras uanis gestibus et nutibus prouocat: sic homicidium in uero flagitatis, in mendacio fletis.
cap. 38
§ 1
Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. nam etsi omne quod nascitur ut inuiolabile Dei munus nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis nos existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nostrae religionis pudere.
§ 2
quis
2 perditae mentis licentiae Pr, em. Rigaltius (ut interitum eorum perditae mentes licentia potestatis 1. nnndinentor Io. Dan. ab Houen) 4 mors deleuit Gelenius, res Eeraldus, prorsus Vonck L. L. 60; at Minucius ignorantiam dei dicit mortem 5 es sed Rigaltim: esset Ppr. m., cs et P corr. m. 2, esse r 10 nobilitates P', sed s erasa 15 currulibus P : curnlibus edd. 1\\ inter se Heumann 17 furor et Mewrsius: furore P, furor r, furor est Heraldus 19 infigit anonymus Parisiensis recte, ut uidetur; cf. Lace. D. L VI, 20, 29: histrionum.. motus quid aliud nisi libidines docent et instigant ? j) inducendo Vonck (L. L. 60) et Heumann 23 contemnim' P, sed im' in ras. m. 2 26 nos addidit Heumann 27 cre- ' dere Meursim
autem ille qui dubitat, uernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam ueris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est ? his enim et sparsis utimur mollibus ac solutis et sertis colla conplectimur. sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisue solemus haurire.
§ 3
nec mortuos coronamus. ego uos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus.
§ 4
at enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, Dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam uiuimus.
§ 5
proinde Socrates scurra Atticus uiderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrro et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua uitia facundos.
§ 6
nos, qui non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed uiuimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiuerunt nec inuenire potuerunt. quid ingrati sumus, quid nobis inuidemus, si ueritas
1 carpamus Steicechius (ad Apul. Metam. X, p. 382): capiamns Pr 3 mobilibus ac solutis Vahlen coli. Tertull. Apol. c. 42 5 bonam scripst: bona P pr. m. boni P corr. m. 2 et r II capillis sue olemus P, em. in r 7 exanimi ant sentienti facem Vrsinus et Salmasius (ExeTec. Plin. p. 963' ed. Par.): exanimi aut non sentienti facem Pr, exanimi ut non sentienti f. Heraldus; (cxanimi, aut non sentienti ut sentienti coronam Meursius, exanimi aut non sentienti facem aut sentienti coronam Dauisius) cf. 11, 4. Si sentit mortuus, ait SalmasitlS, cur illi facem subjicitis? si non sentit, cur coronam illi tribuitis, cuius odorem non potest percipere ? 9 ad enim P )) adoramus r 11 quieti, modesti Rigaltius: qui et modesti P 12 securi in spem — animamur Dauisius 13 animamus Vahlen: animamur Pr; cf. TertuU. Apolog. c. 19 16 Arcesilas r: arcaesilaus P II Pyrrho r 18 comperendinet Sdbaeus: conpraehendi nec P 20 qui addidit Vrsinus ex Cypriani libro de bono patientiae c. 2 in. II raeferimusP, addita p 2 manu 22 sumam P 23 uobis Vrsinus- 'at hoc dicit: si ueritas nostro temporematuruit, quid nobis iniqui sumus, quominus fruamur bono nostro ? cf. Lactantii Diu. Inst. III, 30, 7.' Vahlen 11 inuidemur P
diuinitatis nostri temporis aetate maturuit? fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, uera religio reseruetur.
cap. 39
§ 1
Cum Octauius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos uultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis euanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset, et quod maleuolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam ueritatem non tantummodo facilem sed et fauorabilem.
cap. 40
§ 1
Dum istaec igitur apud me tacitus euoluo, Caecilius erupit: Ego Octauio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. uicimus et ita: uel improbe usurpo uictoriam. nam ut ille mei uictor est, ita ego triumphator erroris.
§ 2
itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de prouidentia fateor et de Deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. etiam nunc tamen ' aliqua consubsidunt non obstrepentia ueritati sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui decliuis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.
§ 3
At ego, inquam, prolixius omnium nostrum uice gaudeo, quod etiam mihi Octauius uicerit, cum maxima iudicandi mihi inuidia detracta sit. nec tamen possum meritum eius uerborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum est: habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus orauit et obtinuit adiutus.
1 innotuerit Dauisius; at u. Wopkens p. 54 2 recte sentientibus obtemperemus Heumann 3 seruetjir Vrsinus, restauretur Heumann 4 aliquandiu P corr. et r 5 intenti r II est deleuit Lindner, ex Heumann
8 maleuolos P corr. ex maleaolis 9 retudisse P 10 faborabilem
P II istaecr: iste haec P 11 reuoluo, Caecilius sic erupit r II plur. quantum, sed et mihi Vrsinus: plur. quantum eadem tranquillitate qua uiuimus sed et mihi Pr; uerba aliena ex p. 54, 9 repetita sunt 13 ael improbe scripsi: utimprobe P, ut improbus r; sententia est: usurpo uictoriam, si uel impudens uidear 14 triumfator P II pertinet Vrsinus 15 de (ante deo) addidit Vrsinus, de Deo credo Wowerus, Deo credo Heumann. 16 subsidunt Heumann 19 congruentes Vaftien: congruen- tius Pr \\I ad ego P1 20 uicem Heumann coll. J.Fr. Gronou. adLiu. 1, 9 et 25 II Octauius mihi r 23 infirmium P, sed tertia i erasa 24 a quo inspiratus Lindner
§ 4
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octauius gaudere quod uicerit, ego et quod hic crediderit et hic uicerit.
2 gaadens OreNt; P. Daniel et FrMMM gaudere obelo notarunt II ego quod et Heumann.
CAPUT 30 Illum iam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri, ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere nisi qui possit audere, vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis visceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant. Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit. Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia im- molaretur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare. Non dissimiles et qui de harena feras devorant inlitas et infectas cruore vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre fas nec audire, tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.
CAPUT 31 Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis terrore infandae opinionis averteret. Sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed convicium ut orator adspersit: haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore coniunctos. Merito igitur incestum penes vos saepe deprehenditur, semper admittitur. Etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere: dum venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam nectitis, etiam cum conscientiam non habetis. At nos pudorem non facie,sed mente praestamus: unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus aut nullam. Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone; corpore castiore plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio. Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis. Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis; nam in pulcro genere vivendi et perseverat suus et adcrescit alienus. Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes, vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis.
CAPUT 32 Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit? Et cum homo latius maneam, intra unam aediculam vim tantae maiestatis includam? Nonne melius in nostra dedicandus est mente? in nostro intimo consecrandus est pectore? Hostias et victimas deo offeram, quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? Ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sententia. Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat; qui iustitiam, deo libat; qui fraudibus abstinet, propitiat deum; qui hominem periculo subripit, optimam victimam caedit. Haec nostra sacrificia, haec dei sacra sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior. At enim quem colimus deum, nec ostendimus nec videmus. Immo ex hoc deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat. Nec mireris, si deum non vides: vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non venit ventus et flatus. In solem adeo, qui videndi omnibus causa est, videre non possumus: radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias,omnis visus extinguitur. Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere? Sed enim deus actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris: unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt, deo plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. In solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est; pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo violatur. Quanto magis deus auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, vivimus.
CAPUT 33 Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: deo una domus est mundus hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt, deo indiciis opus non est: non solum in oculis eius, sed in sinu vivimus. Sed Iudaeis nihil profuit,quod unum et ipsi deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt] — quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege, vel, ut transeamus veteres, Flavi Iosephi, vel, si Romanis magis gaudes, Antoni Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum deo suo captos, sed a deo ut disciplinae transfugas deditos.
CAPUT 34 Ceterum de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut deficere umorem non credere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt interire, caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepisse, desinere. Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet. Et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exstructa est, destruatur. Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint. Sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere et in alia nova corpora saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, beluas hominum animas redire. Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digni ista sententia est. Sed ad propositum satis est, etiam in hoc sapientes vestros in aliquem modum nobiscum consonare. Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem a deo, ut primum potuisse fingi ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? Porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahatur? Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno: occultant virorem ariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hieme revivescat et redeat? Expectandum nobis etiam corporis ver est. Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est.
CAPUT 35 Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram voraginem iurat religiose: destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. Sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuvi montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur. Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam inperitia dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprchendemur. Vos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de vestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.
CAPUT 36 Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum deus fatus est? Qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis, vel si pauca, pro tempore, disputaturi alias et liberius et plenius. Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu solvitur, ita frugalitate Armatur. Et tamen quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo dives est? Magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. Aves sine patrimonio vivunt et in diem pecua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si utiles putaremus, a deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum cuius est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos. Et quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est; vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt. Omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt. Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.
CAPUT 37 Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam dixit, insultat! Vicit enim qui, quod contendit, obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet? Nemo enim praemium percipit ante experimentum. Et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare vitam, potest honestare militiam. At enim dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. Sic Christianus miser videri potest, non potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis ad caelum, ut Mucium Scaevolam, qui cum errasset in regem, perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset. Et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate! viros cum Mucio vel cum Aquilio aut Regulo comparo? Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt. Nec intellegitis, o miseri, neminem esse qui aut sine ratione velit poenam subire aut tormenta sine deo possit sustinere. Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. Miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur. Absque enim notitia dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? Somnio similis, antequam tenetur, elabitur. Rex es? Set tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. Dives es? Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. Nobilitate generosus es? Parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur, sola virtute distinguimur. Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus. Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam? In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit adulteria vel monstrat, nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos vestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas vestras vanis gestibus et nutibus provocat: sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio fletis.
CAPUT 38 Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed verae libertatis adsertio. Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis pudere. Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est? His enim et sparsis utimur ac solutis et sertis mollibus colla conplectimur. Sane quod :CAPUT non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire. Nec mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua vivimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a deo aeternis floribus vividam sustinemus: quieti, modesti, dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. Sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam vivimus. Proinde Socrates scurra Atticus viderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrrho et omnis Academicorum multitudo deliberet. Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos. Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed vivimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt nec invenire potuerunt. Quid ingrati sumus, quid nobis invidemus, si veritas divinitatis nostri temporis aetate maturuit? Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur.
CAPUT 39 Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
CAPUT 40 Dum istaec igitur apud me tacitus evolvo, Caecilius erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam, vicimus et ita: ut improbe, usurpo victoriam. Nam ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris. Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus. At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen possum meritum eius verborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius in- firmum est: habet dei munuseximium, a quo et inspiratus oravit et obtinuit adiutus. Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octavius quod vicerit, ego et quod hic. crediderit et hic vicerit.