Moralia in Iob (page 2)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

electorum adjutorium, iste ad probationem servit. Inter filios Dei adfuit, quia etsi ab illis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur, iste occultae ejus justitiae nesciendo serviens, ministerium exsequi reprobationis conatur. Unde bene in libris Regum per prophetam dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et exercitum coeli a dextris et sinistris ejus, et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaath? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus est unus, et dixit: Ego decipiam Achab. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit, dicens: Egrediar, et ero Spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus (III Reg. XXII, 19 seq.). Quid enim solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra, nec sinistra concluditur. Sed dextra Dei, angelorum pars electa; sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent; sed etiam mali, qui probent; non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Quorum caput enuntians, ait: Secundum principem potestatis aeris ejus (Ephes. II, 2). A dextra ergo Dei et sinistra angelorum exercitus stat: quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat; et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiliisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut

diceret: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari: quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam, occulta justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris Dei, exercitus coeli astitisse describitur, hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt angeli, quia nominantur filii Dei; ecce a sinistris stant angeli, quia adfuit inter eos etiam Satan.

39. Sed quia allegoriae mysteria indagare decrevimus, non inconvenienter accipimus quod in die Dominus Satan vidit, quia vias ejus in Sapientiae suae incarnatione corripuit; quasi eum non vidisse fuerit, tandiu pravitatem illius in humani generis perditione tolerasse. Unde et ei divina voce mox dicitur:

CAPUT XXI

VERS. 7. Unde venis?

40. Diaboli insidias Deus incarnatae sapientiae luce detexit.---In die Satan de viis suis requiritur, quia in luce manifestatae sapientiae occulti hostis insidiae deteguntur. Quia ergo incarnato Domino diabolus increpatur, et a sua pestifera effrenatione corripitur, recte subjungitur: Cui dixit Dominus: Unde venis? Tunc enim Satanae vias requirendo arguit, cum per Mediatoris adventum persuasionis ejus nequitias reprimens increpavit. Nec immerito in hoc die filii Dei coram Domino astitisse referuntur; quia videlicet ad aeternae patriae vocationem electi omnes, luce sapientiae se illustrante, collecti sunt. Quos quamvis incarnata Sapientia aggregare effectu operis venerat, divinitati tamen illius

jam per ejus praescientiam intrinsecus assistebant. Sed quia de viis suis antiquus hostis Redemptore veniente discutitur, quid dicat audiamus.

CAPUT XXII

IBID.---Circuivi terram, et perambulavi eam.

41. Diabolus terram circuivit, quia omnes homines circumvenit, et possedit.---Ab Adam quippe, ante adventum Domini, omnes post se gentium nationes traxit. Circuivit terram et perambulavit, quia per corda gentium iniquitatis suae vestigia impressit. Cadens enim a sublimibus humanas mentes jure possedit, quia in culpae suae vinculo volentes astrinxit; tantoque latius in mundo vagatus est, quanto a reatu quisque illius liber per omnia inventus non est. Cui quasi ex potestate mundum circuisse est, nullum hominem qui sibi plene resisteret invenisse. Sed jam Satan redeat, id est, ab effectu suae malitiae vis illum divina constringat, quia jam apparuit in carne qui in peccati contagione ex carnis nihil habebat infirmitate. Venit humilis, quem et superbus hostis admiretur; quatenus qui fortia divinitatis ejus despexerat, etiam humanitatis ejus infirma pertimescat. Unde et mox significatione mirifica, contra eum ipsa humanitatis infirmitas obstupescenda proponitur, ut dicatur:

CAPUT XXIII

VERS. 8.---Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra? 42. Donec veniret Christus de quo rursus explicantur dicta de Job. Assumpsit humilitatem carnis, sine injuria majestatis. Virtutibus suis diaboli superbiam repressit.--- Quod Job interpretetur dolens, paulo ante jam diximus. Dolens vero ipse veraciter per figuram dicitur, qui portare dolores nostros, Propheta attestante, perhibetur. Cui in

terra similis non est, quia omnis homo tantummodo homo est, ipse autem Deus et homo. In terra ei similis non est, quia etsi adoptivus quisque filius ad percipiendam divinitatem proficit, nequaquam tamen ut Deus naturaliter sit accipit. Qui bene etiam servus dictus est, quia formam servi suscipere dedignatus non est. Nec majestati injuriam intulit assumpta humilitas carnis; quia et ut servanda susciperet, nec tamen habita permutaret, nec divina humanitate minuit, nec humana divinitate consumpsit; quia etsi per Paulum dicitur: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6), ei semetipsum exinanisse, est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrasse, ut servi forma tegeret hoc quod incircumscripte omnia ex divinitate penetraret. Dei autem ad Satan per figuram dicere est: Nunquid considerasti servum meum Job? unigenitum filium contra eum in forma servi admirabilem demonstrare. Eo enim, quo illum tantae virtutis in carne innotuit, quasi superbienti adversario, quod dolens consideraret, indicavit. Sed quia bonum quod miraretur intulerat, restat ut ad reprimendam ejus superbiam virtutes illius adhuc enumerando subjungat. Sequitur.

CAPUT XXIV

IBID.---Homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

43. Qua ratione Christus simplex, rectus, etc. Diabolo divinitatem suam, ob ea quae passus est, dubiam fecit.--- Venit namque inter homines mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ad praebendum exemplum vitae hominibus, simplex; ad non parcendum malignis spiritibus, rectus; ad debellandam superbiam, timens Deum; ad detergendam vero in electis suis vitae

immunditiam, recedens a malo. De ipso enim per Isaiam principaliter dicitur: Et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 3). Et ipse a malo singulariter recessit: quia facta imitari noluit, quae in hominibus invenit, quoniam attestante Petro: Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II, 22). Sequitur: Respondens Satan ait: Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra. Antiquus hostis Redemptorem humani generis, debellatorem suum in mundum venisse cognovit: unde et per obsessum hominem in Evangelio dicitur: Quid nobis, et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 20). Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus divinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium venit. Nil quippe nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde et ad tentationum se argumenta convertit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Quia igitur passibilem vidit, non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Unde et nunc inferre perhibetur.

CAPUT XXV

VERS. 9, 10.---Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam ejus per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra.

44. Eum humilem videns superbus diabolus, Deum esse dubitavit.---Eum quippe ac domum ejus a Deo vallatam dicit; quia tentando ejus conscientiam penetrare non potuit. Substantiam ejus vallatam asserit, quia electos ejus invadere non praesumit. Operibus manuum ejus benedixisse Deum, et possessionem ejus excrevisse in terra queritur: quia scilicet tabescens videt, quod fides

ejus in notitiam hominum, praedicantibus apostolis, multiplicatur. Possessio quippe ejus crescere dicitur, dum laborantibus praedicatoribus, fidelium quotidie numerus augetur. Haec itaque Satan Deo dixisse est, talia invidendo sensisse. Haec Satan Deo dixisse est, de his tabescendo, doluisse. Sequitur:

CAPUT XXVI

VERS. 11.---Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

45. Ejus divinitatem tentationibus exploravit.---Quem enim tranquillitatis tempore, Dei gratia custoditum credidit, peccare posse per passionem putavit. Ac si aperte dicat: Interrogatus afflictionibus homo, et peccator agnoscitur, qui in miraculis Deus putatur, Dixit ergo Dominus ad Satan:

CAPUT XXVII

VERS. 12.---Ecce universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam.

46. Satanae manus, non potestas, sed tentatio debet intelligi.---Cum sacram historiam sub figurali intellectu discutimus, Satanae manus non potestas, sed tentatio debet intelligi. Universa itaque quae habet, in manum tentantis dantur, et in eum tentationis manus extendi prohibetur, quod tamen fieri substantia amissa conceditur: quia nimirum prius Judaea, quae possessio ejus fuerat, in infidelitate sublata est, et post ejus caro patibulo crucis affixa. Qui igitur prius Judaeam adversantem pertulit, et postmodum usque ad crucem venit, quasi prius habita amisit, et post in semetipso adversantis nequitiam pertulit.

CAPUT XXVIII

IBID.---Egressusque est Satan a facie Domini.

47. Diabolus voti compos factus a facie Domini exit.--- Sicut et superius dictum est, Satan a facie Domini exiit, quia ad desiderii sui vota pervenit. Quasi enim ante ipsum erat, dum propter ipsum quae male sitiebat implere non poterat.

CAPUT XXIX

VERS. 13.---Cum autem quadam die filii ejus et filiae comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti.

18. Filius Domini major Judaicus populus.---Beati Job filios ac filias, vel apostolorum ordinem, vel cunctorum fidelium multitudinem diximus designasse. Incarnatus autem Dominus prius ex Judaea ad fidem paucos elegit, et post sibi multitudinem populi gentilis aggregavit. Quis autem major Domini filius, nisi Judaicus accipi populus debet, qui ei dudum datae legis fuerat doctrina generatus: minor autem gentilis populus, qui et in mundi extremitate collectus est? Quia igitur cum Satan utilitati hominum nesciens deserviret, et corruptis persecutorum cordibus licentiam Dominicae passionis expeteret, sancti apostoli necdum aggregandam Deo gentilitatem noverant, et soli Judaeae fidei arcana praedicabant; cum Satan exiisse a Domino dicitur, filii et filiae in domo fratris primogeniti convivari referuntur. Dictum quippe eis fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5). Post mortem namque resurrectionemque Domini in gentium praedicationem conversi sunt. Unde et in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat loqui primum verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae

vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Hi itaque filii sponsi, de quibus et ejusdem voce sponsi dicitur: Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15), in domo fratris primogeniti convivantur, quia videlicet adhuc apostoli sacrae Scripturae deliciis in solius Judaici populi collectione vescebantur.

CAPUT XXX

VERS. 14, 15.---Nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

49. Simplices perfectioribus adhaerentes, eorum intellectu pascuntur.---Quid aliud per figuram boves, quam bene operantes; quid aliud asinas, quam quosdam simpliciter viventes accipimus? Quae bene juxta boves pasci referuntur; quia mentes simplicium etiam cum alta capere non possunt, eo magis vicinae sunt, quo et fraterna bona, sua per charitatem credunt; cumque invidere alienis sensibus nesciunt, quasi in pastu se minime dividunt. Simul ergo se asinae cum bobus reficiunt, quia prudentibus conjuncti tardiores, eorum intelligentia pascuntur. Sabaei autem captivantes interpretantur. Et qui alii captivantium nomine, nisi immundi spiritus designantur, qui cunctos quos sibi subjiciunt in infidelitatem captivos ducunt? Qui et pueros gladio feriunt, quia eos tentationis suae graviter jaculis vulnerant, quos necdum juvenilis constantia liberos vel robustos servat. Qui bene quidem bona incipiunt, sed in ipsa adhuc inchoationis suae teneritudine captivantibus immundis spiritibus substernuntur. Quos gladio hostis percutit, quia aeternitatis desperatione transfigit.

50. Prophetia, caeteris pereuntibus, in aeternum manet.---Quid est autem hoc quod nuntius venit, qui

diceret: Evasi ego solus? Quis est iste nuntius, qui, aliis pereuntibus, solus evadit, nisi propheticus sermo, qui, dum fiunt omnia mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum solus redit? Dum enim vera dixisse de perditorum casu cognoscitur, quasi inter mortuos vixisse monstratur. Hinc est, quod ad Rebeccam in Isaac conjugio deducendam puer mittitur (Genes. XXIV, 9), quia videlicet ad desponsandam Ecclesiam Domino, interposita prophetia famulatur. Sabaeis ergo irruentibus, solus puer qui nuntiaret evasit, quia malignis spiritibus infirmorum mentes in captivitatem ducentibus, sententia prophetiae convaluit; quae eamdem captivitatem praenuntians dicit: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam (Isai. V, 13). Prophetia ergo quasi salvatur, dum captivitas, quam praedixit, ostenditur. Sequitur:

CAPUT XXXI

VERS. 16.---Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves, puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

51. Ignis oves et pueros Job consumens, invidiam sacerdotum contra Christum significat. Malos ignis nunc cruciat per livorem, postea per vindictam.---Omnes qui praedicationis officium in synagoga tenuerunt, coelum recte vocati sunt, quia nimirum sapere superna credebantur. Unde et Moyses, cum sacerdotes ac populum ad verba suae admonitionis excitaret, dixit: Attende, coelum, et loquar; et audiat terra verba ex ore meo (Deut. XXXII, 1, sec. LXX); per coelum videlicet signans praepositorum ordinem, per terram vero subditam plebem. Hoc igitur loco coelum, sacerdotes, vel Pharisaeos, vel legis doctores non inconvenienter accipimus, qui ante oculos hominum dum coelestibus

officiis inservirent, quasi desuper lucere videbantur. Sed quia ipsi summopere in redemptoris nostri adversitate commoti sunt, quasi ignis de coelo cecidit, dum ad decipiendum imperitum populum, ab his etiam qui vera docere putabantur, flamma invidiae exarsit. Teste quippe Evangelio novimus quod doctrinae veritatis invidentes, opportunitatem Dominicae traditionis exquirebant; sed metuentes populum, quae moliebantur innotescere non audebant. Hinc etiam in eo scriptum est, quod dissuadendis populis dicunt: Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt (Joan. VII, 48). Quid autem in ovibus atque in pueris, nisi innocentes quosque, sed tamen adhuc infirmos, accipimus? qui dum adversitatem Pharisaeorum ac principum tolerare timuerunt, infidelitatis concrematione consumpti sunt. Dicatur ergo: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves, puerosque consumpsit, id est, a praepositorum cordibus flamma invidiae corruit, et quidquid boni in plebibus oriebatur, incendit; quia dum mali praepositi suum contra veritatem honorem exigunt, ab omni rectitudine corda sequentium subvertunt. Ubi et bene adjungitur: Et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi; quia dum impletur praedicta causa malitiae, fallaciae interitum evadit sermo prophetiae, qui ait: Et nunc ignis adversarios consumit (Isai. XXVI, 11). Ac si aperte dicat: Malos non solum ignis per vindictam post cruciat, sed nunc etiam per livorem cremat, quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos afficiunt invidiae tormento. Puer ergo solus fugiens remeat, et igne periisse oves puerosque denuntiat, dum prophetia Judaicum populum deserens, vera se dixisse manifestat, quae ait: Zelus apprehendit populum ineruditum. Ac si aperte dicat: Dum verba prophetarum plebs discutere noluit, sed credulitatem suam verbis invidentium dedit, zeli igne periit, quia in alienae invidiae se flamma concremavit. Sequitur:

CAPUT XXXII

VERS. 17.---Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

52. Chaldaei tres turmas facientes Pharisaei, Herodiani et Sadducaei. Cameli, Samaritani, aut Judaei merae legis litterae adhaerentes.---Quia Chaldaeos interpretari feroces novimus, qui alii Chaldaeorum nomine designantur, nisi persecutionis auctores usque ad apertos clamores malitiae prorumpentes, cum dicunt: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21; Marc. III, 6)? Qui de semetipsis tres turmas faciunt, cum se ad proponendas quaestiones Domino Pharisaei, Herodiam et Sadducaei diviserunt. Qui ore quidem Sapientiae victi sunt: sed quia stultos quosdam post se eos traxisse credendum est, factis turmis camelos tulerunt. Unusquisque namque eorum ordo in prava quae sapuit, insipientium corda corrupit; et dum persuadendo ad interitum pertraxit, quasi tortuosas mentes infirmantium ad captivitatem duxit. Praedicante quippe in Samaria Domino, multi ex Samaritanis fuerunt in possessionem ejusdem Redemptoris nostri asciti. Sed numquid ii qui pro septem viris unius mulieris mortuis, de resurrectionis desperatione Dominum tentant (Matth. XXII, 25), nequaquam conati sunt credentes Samaritanos a fide reducere, quos constat spem resurrectionis ignorare? Qui dum ex lege nonnulla recipiunt, nonnulla contemnunt, quasi camelorum more, velut mundum animal ruminant, sed ut immundum ungulam nequaquam findunt. Quamvis et eos cameli ruminantes, sed tamen ungulam non findentes, indicant qui in Judaea juxta litteram, historiam audierant, sed virtutem ejus discernere spiritaliter nesciebant. Quos tribus turmis Chaldaei rapiunt; dum

Pharisaei, Herodiani et Sadducaei ab omni sensus rectitudine iniqua persuasione pervertunt. Simulque pueros gladio feriunt, quia etsi qui in populo uti jam ratione poterant, eis ipsi non virtute rationis, sed potestatis auctoritate contraibant; dumque se quasi praepositos imitari a subditis volunt, etsi intelligere aliquid sequentes possunt, ex auctoritate tamen suscepti regiminis eos ad perniciem pertrahunt. A quibus bene solus puer qui nuntiet fugit: quia Pharisaeis, Herodianis, atque Sadducaeis iniqua patrantibus, eos nimirum deserens propheticus sermo convalescit, qui ait: Et tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8). Sequitur:

CAPUT XXXIII

VERS. 18, 19.--- Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus. Quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt.

53. Judaicus populus in primogenito Job figuratus.--- Paulo ante jam diximus quod filios et filias, praedicantes apostolos et plebes subditas sentiamus: qui in domo fratris primogeniti convivari referuntur, quia in habitatione adhuc Judaici populi sacrae praedicationis deliciis vescebantur. Repente autem vehemens ventus irruit a regione deserti. Regio deserti est cor infidelium, quod dum Creator deserit, nullus inhabitator colit. Ventus autem vehemens quid aliud, quam tentatio fortis accipitur? Ventus ergo vehemens a regione deserti irruit; quia in passione Redemptoris nostri contra fideles ejus, fortis tentatio a cordibus Judaeorum venit. Potest etiam deserti regio, derelicta immundorum spirituum multitudo non inconvenienter intelligi. A qua ventus venit, et domum

concutit, quia ab eis tentatio prodiit, et persecutorum corda commovit.

54. Ejus domus eversa, est synagoga, quatuor angulis, hoc est quatuor ordinibus concussis diruta. Unde et oppressi liberi.---Sed haec domus, in qua convivabantur filii, in quatuor angulis stabat. Tres enim regentium ordines in synagoga cognovimus, sacerdotum scilicet, scribarum atque seniorum populi. Quibus si et Pharisaeos jungimus, quatuor in hac domo angulos invenimus. A regione igitur deserti ventus venit, et quatuor domus angulos concutit, quia ab immundis spiritibus tentatio irruit, et mentes quatuor ordinum, in malitiam persecutionis excitavit. Quae domus corruens, oppressit liberos, quia dum Judaea in crudelitatem Dominicae persecutionis cecidit, apostolorum fidem desperationis formidine obruit. Teneri enim tantummodo magistrum viderunt, et jam negantes per diversa fugiebant. Et quamvis interna manus eorum spiritum in praescientia ad vitam tenuit, a vita tamen fidei eos interim carnalis timor exstinxit. Qui ergo auctorem suum, Judae saeviente, reliquerunt, quasi concussis angulis domo eversa necati sunt. Quid autem illo tempore de grege fidelium factum credimus, quo fugisse ipsos etiam arietes scimus? Sed inter haec unus qui nuntiet evadit, quia convaluisse se sermo propheticus, qui haec denuntiaverat, ostendit, dicens de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Jerem. XI, 15); dicens de bonis praedicatoribus, sed tamen in passione fugientibus: Proximi mei a longe steterunt (Psal. XXXVII, 12); dicens de cunctis valde formidantibus: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7; Matth. XXVI, 31). Sequitur:

CAPUT XXXIV

VERS. 20.---Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua.

55. Job surgens et vestem scindens Christum adumbrat.---Ruente domo exstinctis filiis, Job surrexit, quia Judaea in infidelitate perdita, praedicatoribus in pavoris morte cadentibus, Redemptor humani generis semetipsum a carnis suae morte suscitavit: quanto judicio persecutores suos deseruit, demonstravit. Surgere quippe ejus est qua districtione peccatores derelinquat ostendere, quasi enim jacere ejus est patienter mala tolerare. Surgit ergo, cum contra reprobos judicium justitiae exerit. Unde et recte vestimenta scidisse perhibetur. Quid enim vestimentum Domini nisi Synagoga exstitit, quae prophetis praedicantibus expectationi incarnationis illius adhaesit? Sicut enim his nunc vestitur, a quibus diligitur, Paulo attestante qui ait: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Quae enim maculam aut rugam non habere dicitur, profecto vestis rationalis et per actionem munda, et per spem tensa monstratur. Ita cum incarnandum eum Judaea credidit, adhaerendo nihilominus vestis fuit.

56. Synagoga ejus vestis scissa, aliis credentibus, aliis non credentibus.---Sed quia exspectatus venit, veniens nova docuit, docens mira exercuit, mira faciens prava toleravit; vestem quam indutus fuerat scidit, dum in Judaea alios ab infidelitate sustulit, alios in infidelitate dereliquit. Quid est igitur vestis scissa, nisi Judaea in contrariis sententiis divisa? Si enim vestis ejus scissa non esset, evangelista non diceret quod praedicante Domino contentio oriebatur in populo, Ut alii dicerent, Bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Quasi scissa vestis illius fuit quae divisa per sententias unitatem concordiae perdidit. Sequitur:

CAPUT XXXV

IBID.---Et tonso capite corruens in terram, adoravit.

57. Quasi tonso capite in terram ruit, dum Judaico sacerdotio rejecto, ad gentes descendit.---Quid per decisos capillos, nisi sacramentorum subtilitas; quid per caput, nisi summa sacerdotii designatur? Unde et ad Ezechielem prophetam dicitur: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. V, 1), ut videlicet prophetae facto judicium Redemptoris exprimatur, qui in carne apparens caput rasit, quia a Judaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit; barbam rasit, quia regnum Israeliticum deserens, decorem virtutis ejus amputavit. Quid vero hoc loco per terram, nisi homo peccator exprimitur? Primo quippe peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Terrae ergo nomine peccatrix gentilitas designatur. Nam cum justam Judaea se crederet, constat quam reproba de gentilitate sentiret, Paulo attestante, qui ait: Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores (Gal. II, 15). Mediator igitur noster quasi detonso capite in terram corruit, quia Judaeam deserens, dum sacramenta sua ab ejus sacerdotio abstulit, ad notitiam gentium venit. Capillos enim a capite rasit, quia sacramenta legis ab illo primo suo sacerdotio sustulit; et in terram corruit, quia salvandis se peccatoribus dedit; dumque eos qui sibi justi videbantur deseruit, hos qui se injustos et noverant, et fatebantur, assumpsit. Hinc et ipse in Evangelio dicit: Ego in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Hinc et columna nubis, quae in eremo populum praeibat (Exod. XIII. 21), splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, quia videlicet redemptor noster, suae conversationis exemplo, ducatum sequentibus praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero suorum tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Nec quod corruere Job dicitur, indignum mens hoc

significatione Redemptoris arbitretur. Scriptum namque est: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel (Isai. IX, 8). Jacob quippe supplantator, Israël vero videns Deum dicitur. Et quid per Jacob, nisi Judaicus populus; quid per Israël nisi gentilis populus designatur? Quia quem Jacob per carnis mortem supplantare studuit, hunc nimirum per oculos fidei gentilitas Deum vidit. Ad Jacob ergo missum verbum, in Israël cecidit, quia eum quem ad se venientem Judaicus respuit, hunc repente confitens populus gentilis invenit. De sancto quippe Spiritu scriptum est: Cecidit spiritus Domini super eos (Act. X, 44).

58. Cadere qui dicatur verbum Dei aut Spiritus sanctus.---Idcirco autem vel verbum Dei, vel Spiritus sanctus in sacra Scriptura cadere dicitur, ut inopinatus ejus adventus exprimatur. Quod enim ruit vel cadit, ad ima repente venit. Mediatori ergo in terram quasi corruisse est, nullis signis praecurrentibus inopinate ad gentes venisse. Bene autem dicitur quod corruens adoravit, quia dum ipse humilitatem carnis suscepit, in se credentibus vota humilitatis infudit. Fecit enim, quia fieri docuit; sicut et de ejus Spiritu dicitur: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Neque enim petit, qui aequalis est, sed postulare dicitur; quia nimirum quos repleverit, postulantes facit: quamvis hoc et in semetipso Redemptor noster ostendit, qui Patrem etiam, dum passioni propinquaret, exoravit. Quid enim mirum, si in forma servi exorando so Patri subdidit, in qua etiam manus peccantium usque ad mortis extrema toleravit? Sequitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 21.---Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc.

59. Christus ad Judaeos e quibus exivit, in fine mundi est reversurus.---Redemptoris mater juxta carnem Synagoga exstitit, ex qua ad nos per corpus visibilis processit. Sed hunc intra se tegmine litterae adopertum tenuit, dum ad spiritalem ejus intelligentiam mentis oculos aperire neglexit. Hunc quia in carne humani corporis latentem videre Deum noluit, quasi in divinitate nudum considerare contempsit. Sed nudus de utero matris exiit: quia a Synagogae carne prodiens conspicuus ad gentes venit. Quod bene Joseph relicto pallio fugiente signatum est (Genes. XXXIX, 12). Dum enim mulier adultera male illo uti voluisset, relicto pallio fugit foras, quia dum Synagoga Dominum purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litterae ejus oculis reliquit, et ad cognoscendam divinitatis suae potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dixit: Usque hodie, dum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (II Cor. III, 15), quia videlicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat, nudum amisit. Qui ergo a Synagoga veniens, fidei gentium conspicuus apparuit, ex utero matris nudus exivit. Sed nunquid hanc omnimodo deserit? Et ubi est quod per prophetam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israël quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22, Rom. IX, 27)? Ubi quod scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25)? Erit ergo quando conspicuus etiam Synagogae appareat. Erit in fine mundi procul dubio, quando gentis suae reliquiis semetipsum, sicut est Deus, innotescat. Unde et bene hic dicitur: Nudus revertar illuc. Nudus quippe ad uterum matris revertitur, cum in mundi hujus termino is, qui in saeculo factus homo despicitur, Synagogae suae oculis, Deus ante saecula declaratur. Sequitur:

CAPUT XXXVII

IBID.---Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.

60. Deus Christo Judaeam dedit et abstulit.--- Redemptor noster per hoc quod Deus est, cum Patre dat omnia; per hoc vero quod homo est, a Patre accipit inter omnia. Dicat igitur de Judaea, cum venturum incarnationis ejus mysterium crederet: Dominus dedit. Dicat de Judaea, cum exspectatam incarnationis ejus praesentiam contempsisset: Dominus abstulit. Data quippe est, cum per quosdam futura credidit; sed exigente merito suae caecitatis ablata est, cum credita per quosdam venerari contempsit.

61. Christus exemplo docuit Deo in flagellis benedicere.---In se autem credentes edoceat, ut in flagellis positi benedicere Domino sciant, cum subditur: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Unde et teste Evangelio (Matth. XXVI, 26), cum propinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit; ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias agit aequalis. Sequitur:

CAPUT XXXVIII

VERS. 22.---In omnibus his non peccavit Job neque stultum aliquid contra Deum locutus est.

62. Dolus apud homines prudentia, apud Deum stultitia est.---Quod nec peccasse, nec stultum aliquid contra Deum locutus asseritur; hoc de illo Petrus, sicut

jam praediximus, aperte testatur, dicens: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II, 22). Dolus quippe in ore, quanto apud homines prudentius callet, tanto apud Deum stultius desipit, Paulo attestante, qui ait: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Quia ergo dolus in ore ejus non fuit, stultum proculdubio nihil dixit. Hunc contra Deum sacerdotes et principes locutum stulte crediderunt, cum interrogatus passionis tempore, Dei se Filium testaretur. Unde et conquirentes dicunt: Quid adhuc egemus testibus? ecce ipsi audivimus blasphemiam (Matth. XXVI, 65). Sed contra Deum stulte nihil dixit: quia vera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit, quod paulo post redemptis omnibus resurgendo monstravit.

63. SENSUS MORALIS.---Satan Deo cum sanctis angelis assistit, cogitationes malas bonis interserendo.--- Haec in significationem nostri capitis breviter tractata transcurrimus: nunc in aedificationem ejus corporis, ea moraliter tractanda replicemus, ut quod actum foris narratur in opere, sciamus quomodo intus agatur in mente. Nam cum filii Dei assistunt coram Deo, inter eos quoque assistit et Satan, quia plerumque bonis nostris cogitationibus, quae in corde nostro, adventu sancti Spiritus operante, seminantur, antiquus ille callide se interserit et subjungit inimicus, ut bene cogitata perturbet, maleque perturbata dilaniet. Sed nequaquam nos in tentatione deserit, qui creavit. Nam hostem nostrum, qui se contra nos in insidiis contegit, illustratione sui luminis nobis deprehensibilem reddit; propter quod ei mox dicit: CAPUT XXXIX

VERS. 7.---Unde venis?

64. Cui dicendum unde venis?---Callidum namque hostem requirere, est ejus nobis insidias declarare, ut quo

eum subintrare cor cernimus, forti contra illum circumspectione vigilemus.

CAPUT XL

IBID.---Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

65. Qui insidias ejus Deus nobis detegat.---Satanae terram circuire, est carnalia corda perscrutari, et unde occasionem accusationis invenire possit, exquirere. Terram circuit, quia humana corda circumvenit, ut bona tollat, ut mala mentibus inserat, ut inserta cumulet, ut cumulata perficiat, ut perfectos in iniquitatibus ad poenam socios acquirat. Et notandum quod non transvolasse, sed perambulasse se asserit, quia nimirum nequaquam quem tentat velociter deserit; sed ubi molle cor invenit, ibi pedem miserae persuasionis figit, ut immorando actionis pravae vestigia imprimat, et ex suae iniquitatis similitudine, quos valet, reprobos reddat. Sed contra hunc beatus Job laudatur, et dicitur:

CAPUT LXI

VERS. 8.---Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, vir simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

66. Laudare Dei est bona dare, ac data custodire.--- Quem divina inspiratio contra hostem roborat, hunc quasi in Satanae auribus Deus laudat. Laudare quippe ejus est, et prius bona concedere, et post concessa custodire. Sed antiquus hostis eo contra bonos gravius saevit, quo vallari eos divinae protectionis munere conspicit. Unde et subjungens dicit:

CAPUT XLII

jVERS. 9.---Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra.

67. Suis viribus homo non stat.---Ac si aperte dicat: Cur laudas quem protegendo roboras? Despecto enim me, dignus tuis laudibus homo esset, si suis contra me viribus staret. Unde mox et malitiose de homine expetit, quod tamen protector hominis benigne concedit. Nam subditur:

CAPUT XLIII

VERS. 11. Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

68. Electi in tentatione proficiunt.---Plerumque enim, dum virtutum fructus fecunde reddimus, dum continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens erigitur, ut a semetipsa sibi existere bona quae habet, arbitretur. Quae nimirum bona antiquus hostis malitiose attrectare appetit; sed haec tentari Deus nonnisi benigne permittit, ut dum mens tentatione pulsante, in bonis de quibus gaudebat concutitur, imbecillitatis suae debilitate cognita, in spe divini adjutorii robustius solidetur. Fitque mira dispensatione pietatis, ut unde malignus hostis cor tentat, ut interimat, inde misericors conditor hoc erudiat, ut vivat. Unde et bene subjungitur: CAPUT XLIV

VERS. 12.---Ecce universa quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam.

69. Deo perseverantiam tribuente.---Ac si aperte dicat: Electi uniuscujusque bona sic tibi tentanda exterius tribuo, ut tamen ipse noveris, quia perseverantem mihi illum in mentis radice conservo. Ubi et bene subditur:

CAPUT XLV

IBID.---Egressusque est Satan a facie Domini:

70. Quo moderante, diabolus bonorum corda usque ad interitum non vulnerat.---Quia per hoc, quod usque ad defectum cordis praevalere nequaquam permittitur, exclusus ab intimis, exterius vagatur. Qui etiam si virtutes mentis plerumque turbat, eo ipso foris est, quo resistente Deo, usque ad interitum bonorum corda non vulnerat. Tantum quippe contra illa saevire permittitur, in quantum necesse est ut tentationibus erudita solidentur; ne ea quae agunt bona, suis viribus tribuant, ne in securitatis torpore se deserant, et a formidinis accinctione dissolvant: sed ad provectus sui custodiam tanto solertius invigilent, quanto se contra adversarium stare semper in acie tentationum vident.

CAPUT XLVI

VERS. 13, 14, 15.---Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

71. Fides virtutum omnium prima.---In electorum corde prior bonorum sequentium sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia, nostra fides est, propheta attestante, qui ait: Nisi credideritis non

intelligetis (Isai. VII, 9. sec. LXX). Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis quae conditor dicit, credulitatis nostrae fidem praebemus. In domo ergo fratris primogeniti convivantur filii, cum virtutes reliquae epulantur in fide. Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. In domo fratris primogeniti filii convivantur, dum virtutes nostrae in habitaculo fidei, sacri eloquii cibo satiantur. Scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Tunc ergo virtutes nostrae veras vitae epulas sumunt, cum nutriri fidei sacramentis incipiunt. In domo fratris primogeniti convivantur filii, quia nisi virtutes reliquae sapientiae epulis repletae, ea quae appetunt prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt.

72. Virtutibus nostris quam varie insidietur diabolus.-- -Sed ecce dum bona quae agimus, sapientiae epulis fideique pascuntur, hostis noster arantes boves et pascentes asinas subtrahit, et pueros gladio occidit. Quid arantes boves, nisi graviores nostras cogitationes accipimus? quae dum cor studiosa exercitatione conficiunt, uberes provectuum fructus reddunt. Quid pascentes intelligimus asinas, nisi simplices motus cordis? quos dum studiose a duplicitatis errore compescimus, quasi in campo liberae puritatis nutrimus. Sed plerumque hostis callidus, cum graves cogitationes in corde conspicit, eas sub introducta voluptatis delectatione corrumpit; et dum motus cordis simplices videt, subtilia inventionum acumina ostendit; ut dum laus de subtilitate quaeritur, puritatis simplicitas amittatur; et si usque ad opus pravum pertrahere non valet, tentando tamen bonorum cogitationibus subripiens nocet; ut dum turbare bona mentis agnoscitur, ea quasi funditus abstulisse videatur. Possunt etiam per arantes boves, cogitationes charitatis accipi; quibus prodesse aliis conamur, cum fraterni cordis duritiam praedicando scindere cupimus.

Potest etiam per asinas, quae nimirum sese onerantibus, nulla ferocitatis insania resistunt, patientiae mansuetudo signari. Et saepe hostis antiquus cum velle prodesse nos loquendo aliis conspicit, in quodam torpore otii mentem mergit; ut aliis prodesse non libeat, etiam cum a propriis vacat. Arantes ergo boves subtrahit, cum cogitationes mentis fraternae utilitatis fructibus deditas, per submissum negligentiae torporem frangit. Et quamvis electorum corda intra arcana suae cogitationis invigilant, et quid a tentatore sustineat, superantes pensant, eo tamen ipso malignus inimicus aliquid rapuisse se gaudet, quo cogitationibus bonorum vel ad momentum praevalet.

73. Ejus conatibus quanta vigilantia occurrendum. Discretionis munus in tentatione.---Saepe autem cum praeparatam mentem ad tolerantiam videt, quid ab ea maxime diligatur exquirit, et ibi scandali laqueos inserit, ut quo magis res quaeque diligitur, eo per eam facilius patientia turbetur. Et quidem electorum corda ad se semper sollicite redeunt, et semetipsa graviter vel pro levi motu excessionis affligunt; et dum mota discunt quomodo stare debuerint, aliquando melius concussa solidantur. Sed antiquus hostis, dum tolerantiae cogitationes vel ad momentum turbat, quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exsultat. In his autem quae agere disponimus, rationabili custodia quid quibus rebus congruat, sollicite pensamus. Sed plerumque hostis, dum subita ad nos perturbatione tentationis irruit, circumspectiones cordis inopinate praeveniens, quasi ipsos custodes pueros gladio occidit. Sed tamen unus fugit, qui alia periisse nuntiet, quia in eo quod mens ab hoste patitur, rationis discretio semper ad animum redit; et quasi solam se evasisse indicat, quae apud semetipsam fortiter quidquid pertulerit pensat. Aliis ergo pereuntibus unus ad domum redit, dum turbatis in tentatione motibus discretio ad conscientiam recurrit; ut

quod repentinis incursibus praeoccupata mens perdidisse se pensat, hoc compunctionis studio afflicta recipiat.

CAPUT XLVII

VERS. 16.---Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

74. Diabolus castas cogitationes corrumpere conatur. Sed discretio periculum avadit.---Quid per oves, nisi cogitationum innocentia, quid per oves, nisi bonorum cordium munditia designatur? Coelum vero aerium dici paulo ante jam diximus: unde et aves coeli nominamus. Et scimus quod immundi spiritus, qui e coelo aethereo lapsi sunt, in hoc coeli terraeque medio vagantur: qui tanto magis corda hominum ascendere ad coelestia invident, quanto se a coelestibus per elationis suae immunditiam projectos vident. Quia ergo ab aereis potestatibus contra cogitationum nostrarum munditiam flamma livoris irruit, de coelo ignis ad oves venit. Saepe enim mundas mentis nostrae cogitationes ardore libidinis accendunt; et quasi igne oves concremant, dum castos motus animi, luxuriae tentatione perturbant. Qui ignis Dei dicitur, quia etsi non faciente Deo, tamen permittente, generatur. Et quia impulsu subito ipsas nonnunquam circumspectiones mentis obruunt, quasi custodes pueros gladio occidunt. Sed tamen unus incolumis fugit, dum omne quod mens patitur, perseverans discretio subtiliter respicit, solaque mortis periculum evadit; quia etiam perturbatis cogitationibus, discretio non succumbit, ut damna sua animo renuntiet, et quasi dominum ad lamentum revocet. CAPUT XLVIII

VERS. 17.---Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt

camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

75. Quantis periculis terrenarum rerum dispensatio sit obnoxia.---Per camelos, qui mundum aliquid habent, dum ruminant, et immundum, dum nequaquam ungulam findunt, supra jam diximus bonas rerum temporalium dispensationes intelligi, in quibus quo est cura distensior, eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. Omnis enim, qui dispensandis terrenis rebus praesidet, occulti hostis jaculis latius patet. Nonnulla enim providens agere nititur, et saepe dum cautus futura subtiliter praevidet, incautus damna praesentia nequaquam videt; saepe dum praesentibus invigilat, ad instantia praevidenda dormitat; saepe dum aliqua torpens agit, quae vigilanter agenda sunt negligit; saepe dum plus justo vigilantem se in actione exhibet, ipsa actionis suae inquietudine rebus subditis pejus nocet. Aliquando autem linguae modum ponere nititur, sed onere dispensationis exigente, silere prohibetur. Aliquando dum nimia se censura restringit, tacet etiam quae loqui debuit. Aliquando ad inferenda necessaria dum se latius relaxat, dicit etiam quae loqui non debuit. Plerumque autem tantis cogitationum voluminibus implicatur, ut ipsa ferre vix valeat, quae intra se providus versat; et cum nil opere faciat, sub magno cordis sui pondere vehementer insudat. Quia enim dura sunt quae apud semetipsum intus patitur, quietus foris otiosusque lassatur. Plerumque enim quasi ventura animus conspicit, totamque contra haec intentionem proponit; magnusque ardor contentionis se inserit, sopor fugit, nox in diem vertitur; et cum quieta foris membra lectulus teneat, intus magnis clamoribus in cordis foro litigatur. Et fit plerumque ut nulla eveniant quae praevidentur: totaque illa cogitatio, quae diu se plena intentione paraverat, repente vacua quiescat. Tanto autem longius mens a necessariis cessat, quanto inania latius cogitat. Quia igitur dispensationis curas maligni

spiritus modo torpenti vel praecipitata actione feriunt, modo pigra vel immoderata locutione confundunt, pene autem semper nimiis cogitationum molibus premunt, tribus turmis Chaldaei camelos rapiunt. Quasi enim tres turmas contra camelos facere, est terrenarum dispensationum studia modo illicito opere, modo superflua locutione, modo inordinata cogitatione vastare; ut dum se ad administranda exterius mens efficaciter extendere nititur, a sui consideratione separetur; et eo damna quae de semetipsa patitur nesciat, quo erga aliena fortiori studio quam decet elaborat. Recta autem mens cum curas dispensationis suscipit, quid sibi, quid proximis debeat attendit; et nec per alienae sollicitudinis immoderationem sua studia negligit, nec per suae utilitatis vigilantiam aliena postponit. Sed tamen plerumque dum ad utraque mens solerter invigilat, dum magnis erga se, et ea quae sibi commissa sunt, circumspectionibus vacat, repentino turbata cujuslibet causae emergentis articulo, ita in praeceps rapitur, ut ab ea subito cunctae circumspectiones ejus obruantur. Unde et custodes camelorum pueros Chaldaei gladio feriunt. Sed tamen unus redit; quia inter haec discretionis ratio mentis nostrae oculis occurrit, et sollicita sibimet anima quid subito impulsu tentationis intrinsecus amittat, intelligit. Sequitur.

CAPUT XLIX

VERS. 18, 19.--- Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

76. Virtutibus quatuor innititur spiritale aedificium. Unde concutiatur.---Sicut supra jam diximus, regio deserti

est immundorum spirituum multitudo derelicta: quae dum conditoris sui beatitudinem deseruit, quasi manum cultoris amisit a qua ventus vehemens venit, et domum subruit; quia ab immundis spiritibus fortis tentatio subripit, et a tranquillitatis suae statu conscientiam evertit. In quatuor vero angulis domus ista consistit, quia nimirum solidum mentis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia sustinet. In quatuor angulis domus ista subsistit, quia in his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Unde et quatuor paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Sed nonnunquam dum menti ignavia subripit, prudentia frigescit; nam cum fessa torpet, ventura non providet. Nonnunquam dum nonnulla menti delectatio subripit, temperantia nostra marcescit; in quantum enim ad delectationem praesentium ducimur, in tantum minus ab illicitis temperamus. Nonnunquam se timor cordi insinuat, et vires nostrae fortitudinis turbat; et eo minores contra adversa existimus, quo quaedam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnunquam vero amor suus se menti ingerit, eamque latenti motu a rectitudine justitiae divertit; et quo se totam auctori reddere negligit, eo in se justitiae juri contradicit. Ventus ergo vehemens quatuor angulos domus concutit; dum fortis tentatio occultis motibus quatuor virtutes quatit; et quasi quassatis angulis domus eruitur, dum pulsatis virtutibus conscientia turbatur.

77. Inde virtutes caeterae quasi cordis soboles se invicem pascunt.---Intra hos autem quatuor domus angulos filii convivantur, quia intra arcana mentis, quae principaliter his quatuor virtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur, virtutes caeterae quasi quaedam cordis soboles se invicem pascunt. Donum quippe Spiritus, quod in subjecta mente ante alia prudentiam, temperantiam, fortitudinem, justitiam format, eamdem mentem ut contra

singula quaeque tentamenta erudiat, in septem mox virtutibus temperat, ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem, intellectum; contra praecipitationem, consilium; contra timorem, fortitudinem; contra ignorantiam, scientiam; contra duritiam, pietatem; contra superbiam det timorem.

78. His qui virtutibus praediti sunt, gratia aliquando utiliter se subtrahit.---Sed nonnunquam, dum mens nostra tanti muneris plenitudine atque ubertate fulcitur, si continua in his securitate perfruitur, a quo sibi haec sint obliviscitur; seque a se habere putat, quod nunquam sibi abesse considerat. Unde fit ut aliquando se haec eadem gratia utiliter subtrahat, et praesumenti menti, quantum in se infirmatur, ostendat. Tunc enim vere cognoscimus bona nostra unde sunt, quando haec quasi amittendo, sentimus quia a nobis servari non possunt. Ad hoc itaque intimandae humilitatis magisterium, fit plerumque ut irruente tentationis articulo, tanta stultitia sapientiam nostram feriat, ut turbata mens, qualiter malis imminentibus obviet, vel contra tentationem quomodo se praeparet, ignoret. Sed hac ipsa stultitia cor prudenter eruditur, quia unde ad momentum desipit, eo post verius, quo et humilius, sapit; et sapientia unde quasi amittitur, inde certius possidetur. Aliquando dum sublimia intelligendo in elatione se animus erigit, in rebus imis et vilibus gravi hebetudine pigrescit, ut repente sibi etiam ima clausa videat, qui pernix summa penetrabat. Sed haec ipsa hebetudo intellectum nobis, dum subtrahit, servat, quia dum ad momentum cor humiliat, verius ad sublimia intelligenda confirmat. Aliquando dum cuncta nos agere consilii gravitate gaudemus, pulsante causae emergentis articulo, praecipitatione subita rapimur; et qui nos semper disposite vixisse credidimus, repente intima confusione vastamur. Sed tamen ejusdem confusionis eruditione discimus, ne nostris viribus consilia nostra tribuamus; et tanto maturius ad gravitatem

restringimur, quanto ad hanc quasi amissam redimus. Aliquando dum mens fortiter adversa contemnit, subortis adversitatis eventibus, hanc metus vehemens percutit. Sed per hunc concussa discit cui tribuat quod in quibusdam fortiter stetit; et tanto post validius fortitudinem retinet, quanto hanc repente irruente formidine sibi jam quasi elapsam videt. Aliquando dum magna nos scire gaudemus, repentinae ignorantiae caecitate torpescimus. Sed quo ignorantia mentis oculus ad momentum clauditur, eo post ad scientiam verius aperitur, ut nimirum flagello suae caecitatis eruditus, et scire ipsum a quo habeat sciat. Aliquando dum religiose cuncta disponimus, dum pietatis viscera plene nos habere gratulamur, quadam mentis duritia irruente percutimur. Sed quasi obdurati cognoscimus, cui pietatis habitae bona tribuamus; et pietas verius velut exstincta recipitur, dum quasi amissa amplius amatur. Aliquando dum subjectum se divinae formidini animus gaudet, repente superbia tentante rigescit. Sed tamen valde mox timens quia non timet, ad humilitatem se iterum festinus inflectit; et tanto hanc solidius recipit, quanto ejus virtutis pondus quasi amittendo pensavit.

79. Tentationibus acquiruntur humilitas et vigilantia.-- -Eversa igitur domo, moriuntur filii quia turbata in tentatione conscientia, ad utilitatem propriae cognitionis raptim et in momento temporis obruuntur genitae in corde virtutes. Qui profecto filii intus per spiritum vivunt, dum exterius carne moriuntur, quia videlicet virtutes nostrae tentationis tempore etsi in momento turbatae ab status sui incolumitate deficiunt, per intentionis tamen perseverantiam integrae in mentis radice subsistunt. Cum quibus etiam tres sorores occumbunt, quia in corde nonnunquam per flagella turbatur charitas, per formidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Saepe enim quasi a conditoris amore torpescimus, dum ultra quam nobis congruere credimus, flagello

fatigamur. Saepe dum plus quam necesse est mens formidat, fiduciam sibimet spei debilitat. Saepe dum immensis quaestionibus animus tenditur, perturbata fides quasi defectura fatigatur. Sed tamen vivunt filiae, quae domo concussa moriuntur, quia etsi intra conscientiam, spem, fidem, charitatemque pene occumbere perturbatio ipsa renuntiat, has tamen ante Dei oculos vivas perseverantia rectae intentionis servat. Unde et puer qui haec nuntiet solus evadit, quia mentis discretio etiam inter tentamenta incolumis permanet. Agitque puer ut Job filios fiendo recipiat, dum, discretione nuntiante, dolens animus vires quas quasi amittere coeperat poenitendo conservat. Mira autem hoc nobiscum dispensatione agitur, ut mens nostra culpae nonnunquam pulsatione feriatur. Nam esse se magnarum virium homo crederet, si nullum unquam earumdem virium defectum intra mentis arcana sentiret. Sed dum tentatione irruente quatitur, et quasi ultra quam sufficit fatigatur, ei contra hostis sui insidias munimen humilitatis ostenditur, et unde se pertimescit enerviter cadere, inde accipit fortiter stare. Tentatus autem, non solum vires a quo accipiat discit, sed quanta eas vigilantia servet intelligit. Saepe enim quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem corruptori prostituit; at si eum ex dispensatione supernae pietatis tentatio non repente vehementer irruens, sed temperato accessu erudiens pulsat, nimirum ad insidias providendas evigilat, ut contra hostem se in certamine cautus accingat. Unde et bene subjungitur:

CAPUT L

VERS. 20.---Tunc surrexit Job.

80. Discretio tentationibus proficit.---Sedere enim, quiescentis est; assurgere, decertantis. Auditis ergo

adversis surgere, est expertis tentationibus mentem ad certamina robustius parare. Quibus nimirum tentationibus etiam discretio proficit, quia ut virtutes a vitiis subtilius distinguat, agnoscit. Unde et bene subjungitur:

CAPUT LI

IBID.---Scidit vestimenta sua.

81. Tentationibus pulsati ad luctum poenitentiae humilitatemque confugiant ut sanentur.---Vestimenta scindimus, cum discernendo nostra opera retractamus. Si enim apud Deum nos opera nostra quasi vestimenta non tegerent, nequaquam voce angelica diceretur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (Apoc. XVI, 15). Turpitudo enim nostra tunc cernitur, cum vita reprehensibilis ante justorum oculos in judicio, nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur. Sed quia cum culpa tentamur, ad lamenta accendimur; atque ipsis lamentis excitati, ad perspiciendam lucem justitiae subtilius oculos mentis aperimus, quasi in dolore vestimenta scindimus, quia ex fletu, discretione crescente, cuncta quae agimus, districtius irata manu judicamus. Tunc omnis nostra elatio corruit, tunc cuncta ab animo cogitationum superfluitas cadit. Unde et subditur:

CAPUT LII

IBID.---Et tonso capite corruens in terram adoravit.

82. Elatio et cogitationum vanitas, quomodo resecentur.---Nam quid moraliter per capillos, nisi defluentes animi cogitationes accipimus? Unde et alias Ecclesiae dicitur: Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa, et eloquium tuum dulce (Cant. IV, 3). Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia

exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur; ne remissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant; sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit; quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Quid vero per caput, nisi ea, quae principale uniuscujusque actionis est, mens ipsa signatur? Unde et alias dicitur: Et oleum de capite tuo non deficiat (Eccles. IX, 8). Oleum quippe in capite, est charitas in mente; et a capite deficit oleum, cum charitas a mente discedit. Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter agnoscit.

83. Difficile magna agere, et de actis fiduciam non habere.---Difficile namque est magna agere, et apud semetipsum quempiam de magnis actibus cogitationum fiduciam non habere. Eo ipso enim quo contra vitia fortiter vivitur, cogitationum praesumptio in corde generatur; et cum mens foras culpas valenter conterit, plerumque apud semetipsam latenter intumescit; jamque se esse magni alicujus meriti aestimat, nec se peccare in cogitatione suae aestimationis putat. Ante districti autem judicis oculos tanto deterius delinquitur, quanto culpa quo occultius, eo pene incorrigibiliter perpetratur: et tanto ad vorandum latius patet fovea, quanto de semetipsa elatius gloriatur vita. Unde, ut saepe jam diximus, pia conditoris dispensatione agitur, ut de se confidens anima, dispensatoria tentatione pulsetur quatenus infirmata, quid sit inveniat, et praesumptionis propriae fastum deponat. Mox enim ut tentatio mentem pulsaverit, omnis cogitationum nostrarum praesumptio tumultusque conquiescit.

84. Mens elata in tyrannidem erumpit; satellites ejus tentatione fugantur.---Mens enim cum se in elatione erigit, quasi in tyrannidem erumpit. Habet autem tyrannidis suae satellites, faventes sibimet cogitationes suas. Sed si super tyrannum hostis irruat, favor mox satellitum cessat. Intrante namque adversario, satellites fugiunt, cumque territi declinant, quem in pace positi callida adulatione laudabant. Subductis vero satellitibus, ante hostem solus remanet, quia recedentibus elatis cogitationibus, perturbatus animus se solummodo et tentationem videt. Auditis ergo adversis caput detondetur, cum tentationibus vehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens nudatur. Quid est enim quod Nazaraei capillos nutriunt (Num. VI, 5), nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod, devotione completa, caput Nazaraeus radere capillosque in igne sacrificii ponere jubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nazaraei capillos devotionis perfectione consumat. Et notandum quod in terram corruens adoravit. Ille enim veram Deo adorationem exhibet qui semetipsum, quia pulvis sit, humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia conditoris agnoscit. Unde et competenter dicit:

CAPUT LIII VERS. 21.---Nudus egressus sum de utero matris meae: nudus revertar illuc.

85. Qui se a virtutibus nudum putat, ipsa melius humilitate vestitur.---Ac si tentatus animus et in infirmitatis suae inopia deprehensus dicat: Nudum me in

fide prima gratia genuit, nudum eadem gratia in assumptione salvabit. Est namque magnum animi turbati solatium, ut pulsatus vitiis, cum se quasi nudari virtutibus conspicit, ad solam misericordiae spem recurrat; et eo se nudari non sinat, quo se a virtutibus humiliter nudum putat: qui etsi fortasse aliqua virtute in tentatione detegitur, infirmitatem tamen propriam agnoscens, ipsa melius humilitate vestitur; et valde robustius quam steterat jacet, cum sibi sine divino adjutorio cessat tribuere quod habet. Unde et manum mox largitoris et judicis humiliter agnoscit, dicens:

CAPUT LIV

IBID.---Dominus dedit, Dominus abstulit.

86. Tentatione eruditi crescimus.---Ecce tentationibus eruditus crevit, qui et in virtute habita largitatem dantis, et in perturbatione fortitudinis, potestatem tollentis agnoscit. Quae tamen fortitudo non tollitur, sed perturbata fatigatur; quatenus concussa mens, dum se hanc jamjamque quasi amittere trepidat, semper facta humilis nunquam perdat.

CAPUT LV

IBID.---Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum.

87. Tentato quid agendum.---In hoc, quod interna perturbatione concutimur, dignum est ut ad conditoris judicium recurramus; ut inde cor nostrum adjutori suo majores laudes exhibeat, unde pulsatum verius imbecillitatem suae infirmitatis pensat. Bene autem dicitur:

CAPUT LVI

VERS. 22.---In omnibus his non peccavit Job nec stultum aliquid contra Deum locutus est.

88. De tentatione non murmuret.---Quia solerti cura custodire dolens animus debet, ne cum se intus tentatio stimulat, in verbis foras illicitae locutionis erumpat, ne de probatione murmuret, et ignis qui hunc velut aurum concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae favillam vertat.

89. Dona Dei aliquando utiliter subtrahuntur. Prophetiae Spiritus prophetis non adest semper.---Nihil vero obstat si hoc quod de virtutibus diximus, de his quae in ostensione virtutis dantur donis sancti Spiritus sentiamus. Alii namque prophetiae, alii genera linguarum, alii virtutes curationum dantur. Sed quia haec ipsa dona non semper in mente eodem modo sunt, liquido ostenditur quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquando utiliter subtrahuntur. Nam si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, nimirum Elisaeus propheta non diceret; Dimitte eam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me verbum (IV Reg. 4, 2). Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, inquisitus Amos propheta non diceret: Non sum propheta, ubi et subdidit: Neque filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros (Amos. VII, 14). Quomodo autem propheta non fuit, qui de futuris tot vera praedixit? Aut quomodo propheta fuit, si de se in praesenti vera denegavit? Sed quia eadem hora qua requisitus est prophetiae sibi spiritum deesse sensit, de semetipso testimonium veraciter intulit, dicens: Non sum propheta. Qui tamen secutus adjunxit: Et nunc audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris (Ibid. 16, 17). Quibus prophetae verbis aperte ostenditur quia dum

de se illa loqueretur, impletus est; et mox habere prophetandi spiritum meruit, quia se prophetam non esse humiliter agnovit. Et si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, David regi de templi se constructione consulenti, nequaquam Nathan propheta concederet quod post paululum negaret (II Reg. I, 3, 5).

90. Spiritum habere permanentem Christi est privilegium. Qui dicatur et in discipulis mansurus.---Unde bene et in Evangelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). In cunctis namque fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore singulariter permanet, quia ejus humanitatem numquam deseruit, ex cujus divinitate procedit. In illo igitur manet, qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles, qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper, ut volunt, non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem Spiritu Veritatis ore discipulis dicitur, Apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV, 18), quid est quod divina voce Mediatoris signum haec eadem sancti Spiritus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum? Si igitur juxta magistri vocem et in discipulis manet, quomodo jam singulare signum erit quod in Mediatore permanet? Quod tamen citius cognoscimus, si dona ejusdem Spiritus discernamus.

91. Mansurus est in donis quibus sanctitas confertur, non in iis quibus haec pro aliorum utilitate declaratur.--- Alia namque sunt dona illius, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur, alia quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona ejus sunt, sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt. Prophetiae autem, virtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum,

dona ejus sunt, sed quae virtutis ejus praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, sanctus Spiritus sive in praedicatoribus suis, sive in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam semper in praedicatoribus permanet, quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum praesidet, nec tamen per eos virtutum signa semper ostendit: sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes ejus habeantur, quo habitae teneri non possunt.

92. Longe aliter ab his manet in Christo.---Mediator autem Dei et hominum homo Christus Jesus, in cunctis eum et semper et continue habet praesentem, quia et ex illo isdem Spiritus per substantiam profertur. Recte ergo et cum in sanctis praedicatoribus maneat, in Mediatore singulariter manere perhibetur, quia in istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis usum simul omnium quinque sensuum possidet, ut videat, audiat, gustet, odoretur, et tangat; ita membra superni capitis in quibusdam virtutibus emicant, ipsum vero caput in cunctis virtutibus flagrat. Dissimiliter ergo Spiritus in illo manet, a quo per naturam nunquam recedit. Dona vero ejus quibus ad vitam tenditur, sine periculo amitti non possunt; dona autem quibus vitae sanctitas demonstratur, plerumque, ut dictum est, sine dispendio subtrahuntur. Illa ergo pro nostra eruditione tenenda sunt, haec pro alienis provectibus exquirenda. In illis nos terreat formido, ne pereant; in istis vero ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas, quia ad elationem mentem fortasse sublevant. Cum igitur concessa nobis virtutum signa subtrahuntur, dicamus recte: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen

Domini benedictum. Tunc enim vere ostendimus quia accepta recte tenuimus, cum profecto aequanimiter ad momentum sublata toleramus.

LIBER TERTIUS

Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat.

CAPUT PRIMUM

HISTORICUS SENSUS.---1. Beatus Job ad mortem petitus in tentatione, ad vitam crevit ex verbere; et antiquus hostis unde se bona ejus aestimavit exstinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat; quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem quae in prima ejus percussione praemissa sunt, iterum subnectuntur, cum dicitur:

VERS. 1, 2, 3.---Factum est cum quadam die venissent filii Dei et assisterent coram Domino, venissetque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.

Infirmitas superbiae diaboli increpatur.---Haec quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venis? nequaquam aestimo quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine in quo relaxatus

fuerat victus redit; et unde venit requiritur, qui unde veniat scitur; quid aliud quam infirmitas superbiae ejus increpatur? ac si ei aperte divina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Job bona, sicut prius diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adjungit:

CAPUT II

IBID.---Et adhuc retinens innocentiam suam.

2. Job innocentiam gloriosius servavit in verbere.---Ac si aperte dicat: Tu quidem exercuisti malitiam, sed ille innocentiam non amisit; et unde te aestimasti provectum ejus imminuere, inde compulsus es ejus provectui deservire, quia mentis innocentiam, quam gloriose tenuit in tranquillitate, gloriosius servavit in verbere. Sequitur:

CAPUT III

IBID.---Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.

3. Deus afflixit Job frustra, quia in eo non punivit peccatum; et non frustra, quia auxit ejus meritum.---Cum sit Deus justus et verax, valde quaerendum est quomodo beatum Job frustra afflixisse se indicat. Quia enim justus est, frustra affligere non potuit; sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Ut ergo justo et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et injusta non faciat; cognoscamus beatum Job et juxta aliquid frustra, et rursum juxta aliquid non frustra percussum. Quia enim justus et verax haec de semetipso asserit, ostendamus et verum exstitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis

innotesceret. Aperte namque aliis virtutis exempla non daret, si ipse sine tentatione remaneret. Actum ergo est ut et vires ejus cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus patientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remunerationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Job et non frustra percutitur, quia augetur meritum; et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur admissum. Frustra enim percussus est, cui culpa nulla reciditur; et non frustra percussus est, cui virtutis meritum cumulatur.

4. Commotus Deus qui intelligatur.---Sed quid est quod dicitur: Commovisti me adversus eum? Numquid Satanae verbis Veritas accenditur, ut in subditorum suorum cruciatibus instigetur? Quis haec de Deo senserit, quae recto etiam homine indigna perpendit? Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur; et ad nostra verba divina voce descenditur, ut ejus factum ab homine utcunque capiatur. Illa enim vis quae absque necessitate omnia creavit, et sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, etiam sine commotione corrigit, sicque humanas mentes ad ea quae voluerit flagellis format, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur:

CAPUT IV

VERS. 4, 5.---Respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua; alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

5. Deus sinit diabolum contra sanctos bellum redintegrare, ut saepius victus obmutescat.---Antiquus

hostis ex rebus exterioribus colligit, quod beato viro ad mentis crimen infligit. Pellem enim pro pelle dari asserit, quia saepe dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris opponimus, ut ab ictu oculos defendamus; et corpus vulneri objicimus, ne in corpore teneriori vulneremur. Satan ergo haec consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Ac si aperte dicat: Idcirco Job tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet, ne ipse feriatur. Cura ergo carnis est, quod damno affectuum carnalium motus non est, quia dum sibimetipsi metuit, minus suorum percussiones sentit. Unde et mox ejus carnem feriendam postulat, dicens: Mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi (Job II, 5). Superius dixerat: Tange cuncta quae possidet, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi (Job I, 11). Nunc quasi prioris propositionis oblitus, fractus de aliis alia postulat. Quod tamen recte divina dispensatione permittitur, quatenus altercator impudens vel saepe victus obmutescat. Sequitur:

CAPUT V

VERS. 6.---Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.

6. Manui adversarii Job sic traditur, ut in adjutoris manu semper retineatur.---Ecce iterum permissionem verberis comitatur custodia protectionis, et electum suum divina dispensatio custodiendo deserit, deserendo custodit, alia illius prodit, alia protegit. Si enim totum Job desereret in manu tanti adversarii, homo quid esset? In ipsa ergo justitia permissionis miscetur quaedam libra pietatis, quatenus in uno eodemque certamine et servus humilis ex oppressione proficiat, et hostis superbiens ex permissione succumbat. Manui itaque adversarii sanctus vir traditur, sed tamen in intimis adjutoris sui manu

retinetur. De illis quippe ovibus fuit, de quibus in Evangelio ipsa Veritas dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 28); et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est. Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu est diaboli. Nam dicens: In manu tua est; cum protinus adjungit: Verumtamen animam illius serva; patenter pius adjutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui jaculis ejiciens abscondit.

Satan id servare dicitur, in quod irrumpere non sinitur.---Quid est autem hoc, quod ad Satan dicitur: Animam illius serva? Quo enim pacto ille custodit, qui custodita semper irrumpere appetit? Sed servare Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut e contrario Patrem in oratione postulamus, dicentes: Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13). Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit: sed tamen in tentationem quasi ejus inducere est, a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit, cum tentari nos ultra quam possumus non permittit. Sicut ergo Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos ab adversario induci patiatur; ita adversarius servare animam dicitur cum hanc tentando superare prohibetur.

VERS. 7.---Egressus igitur Satan a facie Domini.

Quomodo Satan a facie Domini exeat, ea jam quae superius sunt dicta, manifestant. Sequitur: CAPUT VI

IBID.---Percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus.

8. In corpore Job nihil vacat a poena, ut in anima nihil vacet a gloria.---Duobus semper modis flagella

pensanda sunt, ut scilicet perpendantur, aut qualia sint, aut quanta. Nam saepe multa ex qualitate, saepe gravia ex quantitate levigantur: si videlicet cum multa sunt, non sint gravia; cum vero gravia, non sint multa. Ut igitur ostendatur quomodo per asperitatem flagelli adversarius contra sanctum virum non solum per nequitiam qualitatis, sed etiam per pondus quantitatis exarsit, ad demonstrandam qualitatem dicitur: Percussit eum ulcere pessimo; ad insinuandam vero quantitatem subjungitur: A planta pedis usque ad verticem, ut nimirum nihil in mente vacet a gloria, in cujus corpore nil vacat a poena. Sequitur:

CAPUT VII

VERS. 8.---Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.

9. Job testa saniem corporis radens, nos docet vas fictile quod gestamus cito conterendum.---Unde testa, nisi ex luto conficitur? Quid vero est sanies corporis, nisi lutum? Saniem ergo radere testa perhibetur, ac si aperte diceretur: Luto tergebat lutum. Pensabat quippe vir sanctus unde sumptum fuerat quod gestabat, et fragmento vasis fictilis confractum vas fictile radebat. Quo facto patenter ostenditur corpus suum quomodo sibi sanum subdidit, quod et percussum sic despiciens curavit; quam ille mollitiem sanae suae carni concessit, qui non vestem, non digitos, sed testam etiam vulneribus admovit. Testa ergo radebat saniem, ut semetipsum et in fragmento considerans, etiam de extersione vulneris sumeret curam mentis.

10. In sterquilinio jacens cogitat corpus brevi stercus futurum.---Quia vero saepe per ea quae circa corpus sunt, animus inflatur, et per hoc quod erga nos agitur fragilitas nostri corporis ab oculis cordis amovetur (sicut nonnulli

saeculares cum temporalibus dignitatibus fulciuntur, dum locis altioribus praesident, dum multorum obsequia sibi suppetere ad votum vident, fragilitatem suam intueri negligunt, et vas quod gestant fictile, quam sit velociter conterendum, obliviscentes omni modo non attendunt), beatus Job ut considerationem fragilitatis suae etiam ex circumstantibus traheret, et ante oculos suos vim suae despectionis augeret, non quolibet in terra, quae pene ubique munda reperitur, sed in sterquilinio sedisse describitur. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra sumpta quae esset carnis substantia, bene proficiens perpenderet animus. In sterquilinio ponebat corpus ut etiam ex loci fetore caperet, quod festine corpus ad fetorem rediret.

11. Ex sanctorum flagellis intelligendum quae ipsis merces, quae iniquis poena reservetur.---Sed ecce cum beatus Job tot rerum damna sustinet, tot funeribus pignerum percussus dolet, tot vulnera tolerat; dum decurrentem saniem testa radit, dum per putredinem defluens in sterquilinio residet; intueri libet quid est, quod omnipotens Deus quos sibi tam charos in aeternum conspicit, tam vehementer quasi despiciens affligit. Ecce autem dum beati Job vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Joannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, atque, ut ita dixerim, priusquam nasceretur, renatus: ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum major nemo surrexit; ille sic propheta, ut plus etiam quam propheta (Matth., XI, 9), ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse, quod in ejus vita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et mel silvestre comedit? Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de

conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid illum loquacitatis reatus polluit, qui disjunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum vel silentii culpa attigit, qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? (Matth. III, 7; Luc. III, 7; Marc. I, 4.) Quid est ergo, quod Job Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Joannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulenti verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit: nisi hoc, quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in judicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur, qui ipso judice teste laudantur. Sequitur:

CAPUT VIII

VERS. 9.---Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.

12. Tentat diabolus stantes aut tribulationibus frangere, aut persuasionibus mollire. Quaerit mulierem quasi scalam, qua in cor Job ascendat: sed frustra.--- Antiquus hostis humanum genus duobus modis tentare consuevit; ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Job se vehementer exercuit. Nam prius patrifamilias intulit damna rerum, orbavit patrem morte filiorum, percussit incolumem putredine vulnerum. Sed quia putrescentem foras, sanum adhuc interius stare

conspexit; et quem exterius nudum reddidit, hunc interius ditiorem fieri per exhibitam laudem conditoris invidit; callide cogitans pensat quod contra se athleta Dei unde premitur, inde sublevatur, victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur. Nam antiquae artis insidias repetit; et quia scit quomodo Adam decipi soleat, ad Evam recurrit. Beatum enim Job inter tot rerum damna, inter tot percussionum vulnera, quasi in quadam virtutum arce stare invictum vidit. In alto quippe mentem fixerat; et idcirco hanc hostiles insidiae irrumpere non valebant. Quaeritur ergo ab adversario in hanc arcem munitissimam quibus gradibus ascendatur. Vicina est autem viro mulier atque subjuncta. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam, qua ad cor viri ascendere potuisset invenit. Occupavit animum conjugis, scalam mariti. Sed nihil hac arte praevaluit, quia sanctus vir subjectam sibi mulierem, et non praepositam attendit; et recta loquens docuit, quam serpens, ut perversa loqueretur, instigavit. Dignum quippe erat ut fluxam mentem virilis censura restringeret, cum profecto et de ipso primo lapsu humani generis nosset quod docere mulier recta nesciret. Unde bene et per Paulum dicitur: Docere autem mulieri non permitto (I Tim. II, 12); quia nimirum aliquando cum docuit, a sapientiae aeternitate separavit. Antiquus itaque hostis ab Adam in sterquilinio perdidit, qui Adam in paradiso superavit; atque adjutricem suam mulierem dum ad verba malae persuasionis accendit, ad doctrinam sanctae eruditionis misit; et quae excitata fuerat ut perderet, erudita est ne periret. Sic sic a nostris viris fortibus hostis percutitur, ut sua ei etiam tela rapiantur. Unde enim se exaggerare aestimat dolorem vulneris, inde eis contra semetipsum suggerit arma virtutis.

13. Ex verbis diabolus per eos qui nobis adhaerent, nos tentat.---Ex verbis autem male persuadentis conjugis vigilanter debemus aspicere quod antiquus adversarius

non solum per semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, statum satagit nostrae mentis inclinare. Cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc enim scriptum est: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII, 26). Hinc per prophetam dicitur: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam (Jer. IX, 4). Hinc rursum scriptum est: Inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 36). Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur; ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis ejus gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat. Post damna igitur rerum, post funera pignorum, post vulnera scissurasque membrorum, antiquus hostis linguam movit uxoris.

14. In serie tentationum Job quae artes inimici.---Et notandum quo tempore viri mentem studuit virulento sermone corrumpere. Verba enim post vulnera intulit, ut nimirum cum vis doloris ingravesceret, facile persuasionis suggestio perversa praevaleret. Sed si ipsum subtiliter tentationis ejus ordinem perpendimus, qua calliditate saeviat invenimus. Movit namque prius damna substantiae, quae et extra naturam profecto essent, et extra corpus. Subtraxit filios, quod jam quidem extra naturam non esset, sed tamen adhuc aliquatenus extra proprium corpus. Ad extremum percussit et corpus. Sed quia vulneribus carnis ad mentis vulnus pervenire non valuit, etiam conjunctae mulieris linguam quaesivit. Quia enim aperto certamine superari se doluit, de ore conjugis jaculum quasi de insidiis intorsit, quae profecto diceret: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Ecce tentando omnia abstulit, ecce tentando mulierem reliquit, et sancto viro callide cuncta diripuit; sed valde callidius adjutricem suam mulierem reservavit,

quae dicat: Adhuc permanes in simplicitate tua? Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere: Simplicitatem desere, nisi: Obedientiam, vetitum comedendo, contemne? Et quid est dicere: Benedic Deo, et morere, nisi: Transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus, vive? Sed Adam noster fortis in sterquilinio jacuit, qui in paradiso quondam debilis stetit. Nam illico ad male suadentis verba respondit, dicens:

CAPUT IX

VERS. 10.---Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona accipimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

15. Job externis rebus vacuus, intus Deo plenus. Mala quatenus vocentur flagella.---Ecce ubique hostis frangitur, ubique superatur, per cuncta tentationum argumenta succubuit, quia et illud suum familiare solatium etiam de muliere amisit. Inter haec igitur sanctum virum intueri libet, foras rebus vacuum, intrinsecus Deo plenum. Paulus cum in seipso divitias sapientiae internae conspiceret, seque ipsum exterius esse corruptibile corpus videret, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Ecce in beato Job vas fictile scissuras ulcerum exterius sensit; sed hic thesaurus interius integer mansit. Foras enim per vulnera crepuit, sed indeficienter interius nascens thesaurus sapientiae per verba sanctae eruditionis emanavit, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? bona scilicet, dona Dei vel temporalia vel aeterna; mala autem, flagella praesentia appellans, de quibus per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras; faciens pacem, et creans mala (Isai. XLV, 7). Neque enim mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino creantur; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male

agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint; et per naturam, qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus; et perversa mens dum dilectioni creaturae se subdidit, a creatoris societate disjunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, quae errans auctori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret; et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quae quaesivit. Unde et bene dicitur: Formans lucem, et creans tenebras, quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt, flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes exstitimus; dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus; ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur. Haec itaque flagella beatus Job mala nominat; quia salutis et tranquillitatis bonum, qua perturbatione feriant, pensat.

16. Flagelli poena memoria doni, laetitia metu flagelli temperanda. Sensus pravis, non sexus in vitio.--- Sed illud valde in ejus verbis intuendum est, contra persuasionem conjugis quanta considerationis arte se colligat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Magna quippe consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc, quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccli. XI, 27). Quisquis enim dona

percipit, sed donorum tempore nequaquam etiam flagella pertimescit, in elatione per laetitiam corruit. Quisquis autem flagellis atteritur, sed flagellorum tempore nequaquam se ex donis, quae eum contigit accepisse, consolatur, ab statu mentis omnimoda desperatione destruitur. Sic ergo utraque jungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur; quatenus et flagelli poenam memoria temperet doni, et doni laetitiam mordeat suspicio ac formido flagelli. Sanctus igitur vir, ut oppressam mentem inter vulnera mulceat, in flagellorum doloribus blandimenta donorum pensat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ubi et bene praemittit, Locuta es quasi una ex insipientibus mulieribus. Quia enim sensus pravae mulieris, non autem sexus in vitio est, nequaquam ait: Locuta es quasi una ex mulieribus, sed, ex ineptis mulieribus, ut videlicet ostendatur quia quod pravum sapit, accedentis stultitiae, non autem conditae sit naturae. Sequitur:

CAPUT X

IBID.---In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

17. Job non peccavit labiis, quia nec injusta dixit, nec justa reticuit.---Duobus modis labiis delinquimus, cum aut injusta dicimus, aut justa reticemus. Nam si aliquando et tacere culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi, quia tacui (Isai. VI, 5). Beatus igitur Job in cunctis quae egit, labiis suis minime peccavit, quia nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Nec loquens ergo, nec tacens deliquit, qui et flagellanti patri gratias reddidit, et male suadenti conjugi doctrinae sapientiam ministravit. Quia enim scivit quid deberet Deo, quid proximo, scilicet patientiam conditori, sapientiam conjugi, idcirco et hanc redarguendo docuit, et illum gratias agendo laudavit. Quis autem nostrum, si

unum quodlibet vulnus tantae hujus percussionis acciperet, non mox ab intimis prostratus jaceret? Ecce stratus foris vulneribus carnis, erectus intrinsecus munimine permanet mentis; et sub semetipso omne jaculum transvolare conspicit, quod in se exterius districta manu saeviens hostis figit, vigilanter deprehendit jacula, modo vulneribus contra se a facie, modo verbis quasi ex latere intorta. Et bellator noster circumvallantium certaminum fervore deprehensus, ubique patientiae suae clypeum opponit; undique venientibus spiculis obviat, et per cuncta virtutum latera circumspectam contra irruentia vulnera mentem rotat.

18. Tentatur per amicos.---Sed antiquus hostis quo valentius vincitur, eo adhuc ad insidias ardentius instigatur. Nam quia uxor increpata reticuit, protinus alios qui increpandi ad contumelias surgerent, excitavit. Sicut enim damna rerum studuit crebrius nuntiando percutere; ita nunc robustum pectus satagit verborum contumeliis saepius feriendo penetrare. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 11.---Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.

19. Amicorum Job recta intentio indiscretione fuscatur.---Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, et inter se et erga percussum quantae chariratis fuerint, demonstrantur. Quamvis et per hoc, quod Scriptura eos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii et rectae fuerint intentionis ostenditur; sed tamen haec ipsa illorum intentio, eis ad verba prorumpentibus,

ante districti judicis oculos, suborta indiscretione, fuscatur. Sequitur:

CAPUT XII

VERS. 12.---Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum; et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum.

20. Consolaturus afflictum debet moerere. At modum dolori ponat.---Quia percussi speciem plaga mutaverat, amici plorantes exclamant, vestes scindunt, capita pulvere aspergunt; ut cum mutatum eum, ad quem venerant, cernerent, ipsam etiam consolatorum speciem spontaneus dolor immutaret. Ordo quippe consolationis est, ut cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere, studeamus prius moerendo ejus luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat ejus dolori, quia eo ipso, quo a moerentis afflictione discrepat, minus ab illo recipitur, a quo mentis qualitate separatur. Emolliri itaque prius debet animus, ut afflicto congruat, congruens inhaereat, inhaerens trahat. Neque enim ferrum ferro conjungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur; et durum molli non adhaeret nisi prius duritia ejus temperata mollescat, ut quasi hoc ipsum fiat, quod curatur ut teneat. Sic nec jacentes erigimus, nisi a rigore nostri status inclinemur, quia dum rectitudo stantis a jacentis situ discrepat, eum, cui condescendere negligit, nequaquam levat. Amici igitur beati Job ut afflictum a dolore suspenderent, curaverunt necessario simul dolere; et cum vulneratum illius corpus viderent, studuerunt ipsi vestes scindere; et cum immutatum conspicerent, studuerunt pulvere capita foedare; quatenus afflictus vir tanto facilius eorum verba reciperet, quanto in eis suum aliquid de afflictione cognovisset.

21. Sed inter haec sciendum est quia is qui afflictum consolari desiderat, mensuram necesse est dolori quem suscipit ponat, ne non solum dolentem non mulceat, sed intemperate dolens, afflicti animum ad pondus desperationis premat. Sic enim dolor noster moerentium dolori jungendus est, ut per temperamentum sublevet, non autem per augmentum gravet. Unde fortasse colligendum est quod amici beati Job plusquam necesse fuerat, in consolatione doluerunt, qui dum percussionem cernunt, sed percussi mentem nesciunt, ita in immensum luctum versi sunt, ac si percussus vir tantae fortitudinis, in plaga corporis, etiam a corde cecidisset. Sequitur:

CAPUT XIII

VERS. 13.---Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem ejus esse vehementem.

22. Continuis ne, an intermissis septem diebus ac noctibus, amici cum Job sederint incertum.---Utrum continuis septem diebus et septem noctibus cum afflicto Job sederint, an certe diebus septem et noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Saepe enim rem quamlibet tot diebus agere dicimur, quamvis non eisdem diebus ad eam continue vacemus. Saepe vero Scriptura sacra sic totum pro parte, sicut pro toto partem ponere consuevit. Pro toto enim partem loquitur, sicut Jacob familiam describens dicit: Intravit Jacob in Aegyptum cum animabus septuaginta (Gen. XLVI, 27). Quae nimirum cum animas memorat, constat quia intrantium et corpora comprehendit. Rursum totum pro parte insinuat, sicut ad monumentum Maria queritur, dicens: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum (Joan. XX, 2). Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum

sepultum deplorat. An ergo et hoc in loco totum pro parte dicatur incertum est.

23. Nec sermo sit praeceps, nec post debitum silentium indiscretus.---Sed tamen hoc, quod diu tacuerunt, et quandoque loquendo reprobati sunt, neglecte praetereundum non est. Sunt namque nonnulli qui et loqui praecipitanter incipiunt, et effrenate coepta effrenatius exsequuntur. Et sunt nonnulli qui tarde quidem loqui inchoant, sed semel inchoantes, habere modum locutionis ignorant. Amici igitur beati Job dolorem videntes, diu tacuerunt; sed tarde inchoantes, indiscrete locuti sunt, quia parcere dolenti noluerunt. Tenuerunt linguam, ne praepropere inciperet; sed incipientem semel nequaquam moderati sunt, ne se ex consolatione usque ad contumelias effrenaret. Et bona quidem intentione ad consolandum venerant; sed hoc, quod pia mens mundum Deo obtulit, locutio praecipitata vitiavit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti (Genes. IV, 7, sec. LXX). Recte namque offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod die agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata enim recte dividere est quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat.

24. Providendum ut quod recto studio incipimus, recto fine peragamus.---Saepe ergo et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Quisquis autem amicorum beati Job facta considerat, quam pia ad eum intentione venerint non ignorat. Pensemus enim cujus charitatis fuerit, ad afflictum concorditer convenisse; quanta virtus longanimitatis exstiterit, septem diebus et noctibus cum afflicto tacuisse; quae humilitas, in terra tot diebus ac

noctibus sedisse; quae compassio, pulvere capita conspersisse. Sed tamen inchoantes loqui, unde se aestimaverunt praemium mercedis acquirere, inde eos contigit reatum reprehensionis invenire, quia incautis saepe ad peccati finem vertitur, etiam quod pro solo studio mercedis inchoatur. Ecce praecipiti locutione perdiderunt bonum, quod tanto labore mercati sunt. Et nisi divini gratia offerre eos sacrificium pro suo reatu praecepisset, inde a Domino juste puniri poterant, unde se placere Domino mirabiliter aestimabant. Inde judici displicent, unde sibi quasi pro defensione judicis per effrenationem placent. Idcirco vero haec dicimus, ut ad memoriam legentium revocemus, quatenus sollicite quisque consideret ea quae malo voto perpetrantur, quanta Dominus animadversione puniat, si inchoata bono studio, sed negligentiae indiscretionis admista, tanta invectione castigat. Quis non mercedis causam peregisse se crederet, si aut in defensione Dei quidquam contra proximum diceret, aut certe septem diebus ac noctibus pro proximi dolore tacuisset? Et tamen amici beati Job haec agentes, ad culpam laborando pervenerunt, quia consolationis quidem bonum quod agebant, noverant; sed cum quanta agendum esset discretionis libra, nesciebant. Unde necesse est ut non solum intueamur quid agimus, sed etiam cum quanta discretione peragamus. Primum quidem, ne mala quoquo modo, postmodum vero ne bona incaute faciamus. Ad quae nimirum bona sollicite peragenda propheta nos admonet, dicens: Maledictus homo, qui facit opus Domini negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Ad hoc vero ista proficiant, ut ante terribilis judicis subtile atque incomprehensibile examen non solum mala quae commisimus, sed ipsa etiam, si qua in nobis sunt bene gesta, timeamus, quia saepe in ejus judicio culpa esse deprehenditur, quod virtus ante judicium putatur; et unde exspectatur pia merces operis, inde supplicium justae sequitur ultionis.

25. ALLEGORICUS SENSUS.---Christi et Ecclesiae quanta sit conjunctio.---Haec juxta historiam breviter tractata percurrimus, nunc ad allegoriarum mysterium verba vertamus. Sed quia in exordio hujus operis dum de unitate capitis et corporis tractaremus, sollicita intentione praemisimus quanta in eis sit compago charitatis, quia nimirum et Dominus multa adhuc per corpus, quod nos sumus, patitur, et jam corpus ejus, id est Ecclesia, de suo capite, videlicet Domino, in coelo gloriatur; ita nunc passiones exprimi ejusdem capitis debent, ut ostendatur quam multa etiam in corpore suo sustinet. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 5.) Si cruciatus nostri ejus poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea (Col. I, 24). Et tamen resurrectione jam sui capitis exaltatus dicit: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant; sed poenarum suarum ponderibus pressus, ecce jam per gloriam capitis in coelo residebat. Quia ergo in omnibus unitum caput et corpus novimus, sic a percussione capitis incipimus, ut subsequenter tamen ad corporis flagella veniamus. Sed hoc, quod quadam die Satan coram Domino astitisse dicitur, quod unde veniat percontatur, quod beatus Job magnis conditoris praeconiis praefertur, quia jam saepe discussimus, replicare devitamus. Si enim diu mens rebus discussis involvitur, pervenire ad indiscussa praepeditur. Ibi ergo allegoriae nunc initium ponimus, ubi post verba saepe repetita, adjunctum novi aliquid scimus. Itaque ait:

CAPUT XIV

Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.

26. Christus pro se frustra, pro nobis non frustra afflictus.---Si beatus Job Redemptoris nostri in passione positi speciem tenet, quomodo ad Satan a Domino dicitur: Commovisti me adversus eum? Mediator quidem Dei et hominum, homo Christus Jesus, ut culpas nostrae transgressionis exstingueret, venit mortalitatis nostrae flagella tolerare; sed quia unius cum Patre ejusdemque naturae est, quomodo per Satan motum se adversus eum Pater asserit, cum constet quod Patris Filiique concordiam nulla potestatis inaequalitas, nulla voluntatis diversitas interrumpat? Sed tamen isdem, qui Patri aequalis est per divinitatem, venit propter nos ad flagella per carnem. Quae nimirum flagella non susciperet, nisi formam damnati hominis redimendo sumpsisset. Et nisi primus homo delinqueret, secundus ad passionis probra minime veniret. Cum ergo primus homo per Satan a Domino motus est, tunc est Dominus in homine secundo commotus. Satan itaque ad hujus afflictionem, Dominum tunc commovit, quando in paradiso primum hominem a justitiae culmine inobedientiae culpa prostravit. Nisi enim Adam primum per voluntarium vitium in animae mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis mortem voluntariam non veniret. Bene ergo ei etiam de Redemptore nostro dicitur: Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. Ac si apertius dicatur: Dum iste non sua, sed illius causa moritur, tunc me in hujus afflictionem commovisti, cum illum a me callida persuasione traxisti. De quo et bene additur, frustra. Frustra quippe afflictus est, qui et culpae ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non est. Frustra afflictus est, qui incarnatus, propria admissa non habuit, et tamen poenam carnalium sine culpa suscepit. Hinc est enim quod per Prophetam loquitur, dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Alius namque ad paradisum conditus, divinae potentiae similitudinem superbe rapere voluit, sed tamen culpam hujus superbiae

sine culpa Mediator exsolvit. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: Cum sis justus, juste omnia disponis, eum quoque qui non debet puniri condemnas (Sap. XII, 15).

27. Qui Deus Christum innocentem poenis affecit.--- Sed pensandum est quomodo justus sit, et omnia juste disponat, si eum, qui non debet puniri condemnat. Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullum culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum justus sit, justum puniens, omnia juste disponit; quia per hoc cuncta justificat, quod eum qui sine peccato est, pro peccatoribus damnat; ut eo electa omnia ad culmen justitiae surgerent; quo is qui est super omnia damna injustitiae nostrae sustineret. Quod ergo illic damnatus cum non debeat dicitur, hoc hic afflictus frustra memoratur. Qui tamen juxta semetipsum frustra afflictus est, juxta vero nostra acta non frustra. Rubigo quippe vitii purgari non potuit, nisi igne tormenti. Venit itaque sine vitio, qui se subjiceret sponte tormento; ut debita nostrae iniquitati supplicia eo reos suos juste amitterent, quo hunc a semetipsis liberum injuste tenuissent. Frustra ergo et non frustra afflictus est, qui in se quidem admissa non habuit, sed cruore proprio reatus nostri maculam tersit.

CAPUT XV

VERS. 4, 5.---Respondens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

28. Satan unde sciat Christum, unde de eo dubitet. In charitate ac patientia Christi aestimanda unde fallatur. Satanae loquela tum per se, tum per suos.---Malignus spiritus cum Redemptorem nostrum miraculis coruscare

conspicit, clamat: Scimus qui sis, Sanctus Dei (Luc. IV, 34). Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium pertimescit; sed tamen vim supernae pietatis ignorans, nonnumquam dum passibilem considerat, hominem purum putat. Multos autem sub sanctitatis specie in pastorali positos loco didicerat, qui a visceribus charitatis alieni valde, pro minimo aliena damna pensabant. Hunc ergo quasi ex aliis colligens, quia subtractis multis, superari non vidit, usque ad ejus carnem, per tactum passionis sic exarsit, ut diceret: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Ac si aperte dicat: Moveri ex his, quae extra se sunt, negligit; sed tunc veraciter qui sit agnoscitur, si in se ipso quod doleat, experiatur. Haec per se Satan cum fieri appetit, non verbis, sed desideriis dixit. Haec per membra sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe loquitur, cum juxta prophetae vocem ejus, sequaces dicunt: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium (Jerem. XI, 19). Lignum quippe in panem mittere, est configendo ejus corpori stipitem crucis adhibere; et vitam illius de terra viventium eradere se posse existimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte suspicantur.

CAPUT XVI.

VERS. 6.---Dixit autem Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.

29. Satanae membra, omnes male viventes. Satanae manus, potestas ejus. Illi se tradens Dominus, eum sibi servire cogit.---Conditorem omnium Satanae manui traditum quis vel disipiens credat? sed tamen edoctus veritate, quis nesciat quod ejusdem Satanae membra sunt omnes, qui ei perverse vivendo junguntur? Membrum quippe ejus Pilatus exstitit, qui, usque ad mortis extrema,

venientem in redemptionem nostram Dominum non cognovit. Corpus ejus sacerdotum principes exstiterunt, qui Redemptorem mundi a mundo repellere, usque ad crucem persequendo, conati sunt. Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam ejusdem Satanae manum in se saevire permisit; ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaret? Si igitur Satanae manus, ejus potestas accipitur, ejus manum juxta carnem pertulit, cujus potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem lanceamque toleravit. Unde et Pilato, ejus videlicet corpori, ad passionem veniens dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). Sed tamen hanc potestatem, quam contra se ei extrinsecus dederat, suis servire lucris intrinsecus compellebat. Pilatus enim vel Satan, qui ejusdem Pilati caput exstiterat, sub potestate illius, super quem potestatem acceperat, tenebatur; quia et superior ipse disposuerat hoc quod inferius accedens a persecutore tolerabat; ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter permittebat foris. Hinc est enim quod de illo in coena dicitur: Sciens Jesus, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua (Joan. XIII, 3). Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se noverat, constat quia et ipsos a quibus tenebatur tenebat; ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret. Dicatur ergo ei: Ecce in manu tua est; quia ad feriendam carnem saeviens licentiam accepit, sed potestati illius nesciens deservivit.

30. Diabolus animam Christi superare non posse convincitur.---Animam vero illius servare praecipitur, non

quod hanc tentare prohibetur, sed quod hanc superare non posse convincitur. Neque enim sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit (Matth. IV, 8; Luc. IV, 4), mentem tamen mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut ejus tamen mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur (Joan. XI, 33, 38), ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur, immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.

31. Anima Christi dici possunt electi. Hi a potestate diaboli eximuntur.---Quia vero cum recte diligimus, nihil in rebus conditis anima nostra charius amamus; et sicut animam nos eos diligere dicimus, quibus amoris nostri exprimere pondus conamur, potest per ejus animam electorum vita signari. Et cum Satan ad feriendam Redemptoris carnem permittitur, ab anima separatur; quia cum corpus ejus ad passionem accipit, electos ejus a jure suae potestatis amittit; cumque illius caro per crucem moritur, horum mens contra tentamenta solidatur. Dicatur ergo: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Ac si aperte audiat: Licentiam contra corpus ejus accipe, et ab electis illius, quos apud se ante saecula praesciens possidet, jus pravae dominationis perde.

CAPUT XVII

VERS. 7.---Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem.

32. Christus ab exordio mundi in suis percussus.--- Nullus in hanc vitam electorum venit, qui non hujus hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie vivunt, crudelia passi sunt. An non hujus membrum Abel se esse perhibuit, qui ejus mortem, de quo scriptum est, Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Isai. LIII, 7), non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavit? Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit, quia a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Bene autem dicitur:

CAPUT XVIII

VERS. 8.---Testa saniem radebat.

33. Testa, hoc est, carne sua e terra sumpta, saniem peccati rasit.---Quid enim aliud in manu Domini testa est, nisi caro ex nostrae substantiae luto sumpta? Etenim testa igne solidatur. Caro autem Domini eo ex passione sua robustior exstitit, quo per infirmitatem moriens, a morte sine infirmitate surrexit. Unde recte etiam per Prophetam dicitur: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Sicut testa enim ejus virtus exaruit, qui susceptae carnis infirmitatem passionis suae igne roboravit. Quid vero per saniem, nisi peccatum, debet intelligi? Per carnem quippe et sanguinem solent carnis peccata designari. Unde per Psalmistam dicitur: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). Sanies itaque putredo est sanguinis. Quid ergo accipimus saniem, nisi peccata

carnis ex longa vetustate pejora? Vulnus itaque in saniem vertitur, cum neglecta culpa usu deterius gravatur. Mediator itaque Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) corpus suum manibus persequentium tradens, saniem testa rasit, quia peccatum carne delevit. Venit enim, sicut scriptum est, in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII, 3). Dumque hosti objicit innocentiam carnis suae, extersit contagia carnis nostrae; et ex qua nos captivos inimicus tenuit, per illam nos liberos expiavit; quia quam nos instrumentum fecimus culpae, haec nobis per Mediatorem versa est in arma justitiae. Testa ergo sanies raditur, cum carne culpa superatur. Bene autem subditur:

CAPUT XIX

IBID.---Sedens in sterquilinio.

34. In sterquilinio sedit, quia infirma mundi elegit.--- Non in foro, in quo lex perstrepit; non in aedificio, quod se culmine in alta sustollit; sed in sterquilinio residet, quia videlicet Redemptor humani generis ad carnem veniens, attestante Paulo, Infirma mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). An non quasi ruentibus aedificiis in sterquilinio residet, qui relictis Judaeis superbientibus, in ea quam dudum abjecerat gentilitate requiescit? Extra habitaculum reperitur in vulnere, qui in eo quod Judaeam adversantem pertulit, passionis dolorem a gente propria despectus sensit; Joanne attestante, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Sed quomodo sedens in sterquilinio conquiescat, haec eadem de semetipsa Veritas dicat: Ait enim: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 10). Ecce dolens in sterquilinio sedet, qui post perpetratas culpas libenter corda poenitentium possidet. An non quasi quoddam

sterquilinium sunt corda poenitentium, qui dum mala sua flendo considerant, quasi ante se stercora, sese abjiciendo coacervant? Percussus ergo Job montem non petiit, sed in sterquilinio resedit, quia ad passionem Redemptor veniens, alta superborum corda deseruit, et in afflictorum humilitate requievit. Quod tamen de se et prius quam incarnaretur, indicavit, cum per Prophetam dixit: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos? (Isai. LVI, 2, sec. LXX.)

35. Christus in suis, et ab infidelibus, et a fidelibus carnalibus multa patitur.---Quis vero consideret, is qui tot pia hominibus intulit, quot ab hominibus perversa toleravit? Quis consideret, quanta nunc usque tolerat, etiam cum de coelo super corda fidelium regnat? Ipse quippe quotidie patitur omne quod a reprobis ejus electi lacerantur. Et quamvis caput hujus corporis, quod videlicet nos sumus, jam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet, corpus sentit. Sed quid ista de infidelibus dicimus, cum in ipsa quoque Ecclesia multos carnalium, pravis moribus contra Redemptoris vitam pugnare videamus? Sunt namque nonnulli qui hunc, quia gladiis non possunt, perversis actibus insequuntur; quia dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt; et non solum pravae semetipsos actioni inserunt, sed etiam justorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. Aeterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt; tantoque ab aeternis altius corruunt, quanto bona temporalia esse quasi sola suspicantur. His justorum simplicitas displicet, et cum occasionem perturbationis inveniunt, suam eos arripere duplicitatem suadent. Unde hoc quoque congruit apte quod subditur:

CAPUT XX

VERS. 9.---Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanens in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.

36. Uxor Job male suadens, figura est carnalium in Ecclesiae sinu positorum.---Cujus enim speciem male suadens mulier tenuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum, qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus pejus premunt. Nam minus fortasse nocuissent, si non eos sancta Ecclesia introrsus admittens usque ad fidei cubile reciperet, quos dum per professam fidem recipit, sibi procul dubio pene inevitabiles facit. Hinc est, quod premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit; unde et isdem Redemptor noster protinus dicit: Quis me tetigit? Cui cum discipuli responderent: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? illico adjunxit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 44, 45, 46).

37. Hi premunt Christum, non tangunt.---Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia carnales quique in Ecclesia eum premunt, a quo longe sunt; et soli tangunt qui huic veraciter humiles adjunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium quo intus admittitur, gravius toleratur. Premit, et non tangit, quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent; aliquando vero etsi non suadent, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos vel verbis vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt a quibus tentationum certamina sumimus, quae saltem in corde vincamus.

38. Prava interdum metu, aliquando audacia suadent.---Sciendum vero est, quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere

perversa contendunt; cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec justorum cordibus infundere quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adjunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22, 23); hic vero injurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixit Christo Domini? (II Reg. XIX, 21, 22.) Sed illi mox dicitur: Redi post me, Satana; et hic cum germano audivit protinus: Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficimini mihi hodie in Satan? Male itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes trahunt. Valde vero deteriores sunt, qui huic culpae non formidine, sed elatione succumbunt: quorum specialiter beati Job uxor figuram tenuit, quae marito suadere superba tentavit, dicens: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Simplicitatem in marito redarguit, quod transitura cuncta despiciens, puro corde sola aeterna concupiscit. Ac si dicat: Quid simpliciter aeterna appetis, et sub malis praesentibus aequanimiter ingemiscis? Excedens, aeterna despice, et mala praesentia vel moriens evade. Sed electi quique cum prava intus a carnalibus tolerant, quantae se formam rectitudinis ostendant, discamus ex verbis vulnerati et incolumis, sedentis et erecti, qui ait:

CAPUT XXI

VERS. 10.---Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

39. Sancti ferientibus opponunt scutum patientiae, male suadentibus jacula intorquent doctrinae.---Sancti viri

tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes, alios suadentes ferunt, illis opponunt scutum patientiae, istis intorquent jacula doctrinae; atque ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte se erigunt; quatenus et perversa intus sapienter doceant, et foras fortiter adversa contemnant; hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. Insurgentes namque hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt: illis resistunt, ne et alios subtrahant; istis metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant.

40. Id exemplo sancti Pauli comprobatur.---Videamus castrorum Dei militem contra utraque praeliantem. Ait: Foris pugnae, intus timores. Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus (II Cor. VII, 5; XI, 26). In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adjungat: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. (Ibidem.) Sed inter tot certamina deprehensus dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam protinus adjungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscipit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cujus laboris sit, uno eodemque tempore foris adversa tolerare, intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur; intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit, dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). Aliorum quippe casus in propria passione metuebat, ne dum ipsum discipuli

afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. O immensae charitatis viscera; despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera medetur cordis. Habent quippe hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae; et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes praevident, et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proferunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere cum nihil toleras; aut tolerare, cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent, ne proximorum interiora lacerentur. Sic sancti viri fortes in acie assistunt; et illinc jaculis adversantia pectora feriunt, hinc scuto postpositos debiles tuentur, atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant; quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant. Quia igitur sancti viri sic sciunt foris adversa tolerare, ut intus etiam noverint perversa corrigere, dicatur recte: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Quia enim electis dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psalm. XXX, 25), mentes carnalium, quae fluxa Deo intentione deserviunt, non immerito mulieres vocantur.

41. Ad aeterna bona tendens, non aegre fert mala temporalia.---Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ac si dicat: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum si temporalia mala sufferamus? Haec autem bona sollicite Paulus inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

IBID.---In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

Nec in Deum, nec in adversarios est contumeliosus.--- Sancti viri cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei injuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba jaculantur. Quod dux bonorum recte Petrus admonet, dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus (I Pet. IV, 15). Maledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui salutem injuria persecutoris effrenatur. Sed quia Redemptoris corpus, sancta nimirum Ecclesia, ita pondus dolorum portat, ut humilitatis modum per verba non transeat, recte de hoc dolente dicitur:

CAPUT XXII

IBID. ET VERS. 11.---In omnibus his non peccavit Job labiis suis; neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Igitur audientes tres amici Job omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites.

42. In amicis Job adumbrati haeretici.---In praefatione hujus operis diximus, quia amici beati Job, etsi bona ad eum intentione conveniunt, haereticorum tamen idcirco speciem tenent, quia ad culpam indiscrete loquendo dilabuntur. Unde et illis ab eodem beato Job dicitur: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Sancta itaque Ecclesia omni hoc tempore peregrinationis suae in afflictione constituta, cum vulnera sustinet, cum membrorum suorum lapsus dolet, insuper alios sub Christi nomine tolerat hostes Christi. Ad augmentum namque doloris ejus, etiam haeretici in contentione conveniunt, eamque quasi quibusdam jaculis, irrationabilibus verbis transfigunt.

43. Locus unde venerunt superbia.---Bene autem dicitur: Venerunt de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa superbia est; quia nisi prius in corde intumescerent, ad pravae assertionis certamina non venirent. Ita namque malorum locus superbia, sicut est e contra humilitas locus bonorum. De quo per Salomonem dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Ephes. X, 4). Ac si aperte dicat: Si tentatoris spiritum contra te in aliquo praevalere consideras, humilitatem poenitentiae non relinquas. Qui quia locum nostrum humilitatem poenitentiae dixerit, verbis sequentibus ostendit, dicens: Quia curatio cessare faciet peccata maxima (Ibid.). Quid est enim aliud humilitas lamenti, nisi medicina peccati? Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur.

44. Amicorum Job nomina actionem signant haereticorum.---Quorum perversa quoque actio ex ipsa suorum nominum interpretatione colligitur. Dicuntur enim, Eliphaz, Baldad, Sophar; et, sicut superius diximus, Eliphaz interpretatus dicitur, Dei contemptus. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de eo perversa sentirent. Baldad autem interpretatur, vetustas sola. Dum enim vere vinci refugiunt, et perverso studio esse victores quaerunt, novae vitae conversationem negligunt; et ex sola vetustate est quod intendunt, Sophar vero speculam dissipans. Hi etenim, qui in sancta Ecclesia siti sunt, Redemptoris sui mysteria fide vera humiliter contemplantur; sed dum haeretici cum falsis allegationibus veniunt, speculam dissipant, quia eorum mentes, quos ad se attrahunt, ab intentione rectae contemplationis inclinant.

45. Haereticorum curiositas, loquacitas, hypocrisis locis amicorum Job designata.---Bene autem loca de quibus veniunt congrua haereticorum actibus

describuntur. Dicitur etenim Themanites, Suhites, Naamathites. Thema namque interpretatur Auster; Suhi, loquens; Naama, decor. Austrum autem ventum calidum esse quis nesciat? Haeretici igitur, quia ardentius appetunt sapere, quasi plusquam necesse est, student calere. Desidia quippe torpori frigoris et rursum inquietudo immoderatae curiositatis, intemperato concordat calori. Quia ergo amplius quam debent, calorem sapientiae percipere appetunt, ab Austro venire referuntur. Ab hoc calore immoderatae sapientiae mentes fidelium, Paulus temperare curaverat, cum dicebat: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc est quod David valles salinarum percutit (II Reg. VIII, 13), quia videlicet Redemptor noster suae districtionis examine in his qui de illo prava sentiunt stultitiam immoderati saporis exstinguit. Suhi autem dicitur loquens. Calorem quippe non ut bene vivant, sed ut elate loquantur, habere desiderant. A Thema igitur et Suhi, id est, a calore et loquacitate venire referuntur, quia per hoc quod Scripturarum se studiosos exhibent, solius verbis loquacitatis, non autem visceribus charitatis carent. Naama vero interpretatur decor. Quia enim docti non esse, sed videri appetunt, ex eruditionis verbis speciem bene viventium sumunt; et per calorem loquacitatis in se imaginem ostendunt decoris, ut eo per decorem linguae perversa facile persuadeant, quo foeditatem vitae sensus callide occultant. Sed neque ipsa locorum nomina inordinata sunt narratione distincta. Prius enim Thema, postmodum Suhi, ac deinde Naama ponitur; qua prius illos inordinatus calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et tunc demum decoros hominibus hypocrisis ostendit.

CAPUT XXIII

IBID.---Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.---46. Haeretici contra Ecclesiam concordant. Amici possunt vocari. Condicunt sibi haeretici, quando prava quaedam contra Ecclesiam concorditer sentiunt; et in quibus a veritate discrepant, sibi in falsitate concordant. Omnes autem qui nos de aeternitate erudiunt, quid aliud faciunt, nisi in peregrinationis nostrae nos afflictione consolantur? Haeretici autem, quia sanctam Ecclesiam sua docere desiderant, ad eam quasi consolantes appropinquant. Nec mirum quod qui adversantium formam exprimunt, amici nominantur, cum ipsi quoque traditori dicitur: Amice, ad quid venisti (Matth. XXVI, 50)? et dives, qui in inferni igne exuritur, ab Abraham filius vocatur (Luc. XVI, 25); quia etsi per nos mali corrigi negligunt, dignum tamen est ut a nobis non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate amici nominentur.

CAPUT XXIV

VERS. 12.---Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum.

47. Non cognoscunt Ecclesiam. Cur.---Haeretici quique cum sanctae Ecclesiae facta considerant, oculos levant, quia videlicet ipsi in imo positi sunt, et cum ejus opera respiciunt, in alto sunt sita quae cernunt; sed tamen hanc in dolore positam non cognoscunt. Ipsa quippe appetit hic mala recipere, ut possit ad aeternae remunerationis praemium purgata pervenire. Plerumque prospera metuit, et disciplina eruditionis hilarescit. Haeretici igitur, quia pro magno praesentia appetunt, eam in vulneribus positam non cognoscunt. Hoc namque quod in illa cernunt, in suorum cordium cognitione non relegunt. Cum ergo haec et adversitatibus proficit, ipsi suo stupori inhaerent: quia per experimentum ignorant quae vident.

CAPUT XXV

IBID.---Scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in coelum.

48. Multas in partes scinduntur.---Sicut vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus; unde et per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris; ita haereticorum vestes sunt omnes, qui eis concorditer inhaerentes, illorum erroribus involvuntur. Habent vero haeretici hoc proprium, quod in eo gradu in quo de Ecclesia exeunt, diu stare non possunt; sed ad deteriora quotidie ruunt, et sentiendo pejora, in multis se partibus scindunt, atque a semetipsis plerumque longius confusionis suae altercatione dividuntur. Quia ergo hos quos suae perfidiae adjungunt, adhuc in multa divisione dilaniant, dicatur recte quod amici qui veniunt vestes rumpant. Ruptis autem vestibus corpus ostenditur, quia saepe scissis sequacibus, malitia eorum cogitationis aperitur; ut discordia dolos patefaciat, quos gravis prius concordiae culpa claudebat.

49. Terrena de verbis coelestibus sapiunt.---Pulverem vero in coelum super capita spargunt. Quid per pulverem, nisi terrena intelligentia? quid per caput, nisi hoc, quod principale nostrum est, mens videlicet, designatur? Quid per coelum, nisi praeceptum supernae locutionis exprimitur? Pulverem ergo super caput in coelum spargere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Divina autem verba plus discutiunt plerumque, quam capiunt. Super capita igitur pulvorem spargunt, quia in praeceptis Dei per terrenam intelligentiam ultra suarum mentium vires enituntur.

CAPUT XXVI

Vers. 13.---Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.

50. Per fictam humilitatem persuadere tentant superba.---In die quae videmus agnoscimus; in nocte autem, aut caecitate nil cernimus, aut dubietate caligamus. Per diem itaque intelligentia, per noctem vero ignorantia designatur. Septenario autem numero summa universitatis exprimitur. Unde et non amplius, quam diebus septem, omne hoc tempus transitorium consummatur. Quid est ergo, quod amici beati Job consedere ei septem diebus et septem noctibus referuntur, nisi quod haeretici, vel in his in quibus verum lumen intelligunt, vel in his in quibus ignorantiae tenebras patiuntur, quasi infirmanti sanctae Ecclesiae se condescendere simulant, eique sub blandimentorum specie, dolos deceptionis parant? Et quamvis vel in his quae intelligunt, vel in his quae intelligere non possunt, elationis typo turgidi, magnos se apud semetipsos existimant, nonnunquam tamen sanctae Ecclesiae specie tenus inclinant; et dum verba molliunt, virus infundunt. In terra ergo consedere, est aliquid de imagine humilitatis ostendere; ut dum humilia exhibent, persuadeant superba quae docent.

51. Nobiscum in terra sedent cum de incarnatione nobiscum consentiunt.---Potest vero per terram ipsa etiam Mediatoris incarnatio designari. Unde et ad Israel dicitur: Altare de terra facietis mihi (Exod. XX, 24). Altare enim de terra Deo facere, est in incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo munus nostrum accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Sed sunt nonnulli haeretici qui factam Mediatoris

incarnationem non denegant, sed aut de divinitate quam est aliter aestimant, aut in ipsa a nobis incarnationis qualitate discordant. Qui ergo veram nobiscum incarnationem Redemptoris perhibent, quasi cum Job in terra pariter sedent. Septem vero diebus et septem noctibus in terra consedere describuntur, quia vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris excaecantur, incarnationis mysterium negare non possunt. Cum beato ergo Job in terra sedere, est veram Redemptoris carnem cum sancta Ecclesia credere.

52. Mutis amici, contradicentibus fiunt adversarii.--- Aliquando vero haeretici contra nos etiam suppliciis saeviunt, aliquando nos solis verbis insequuntur, aliquando quietos lacessunt, aliquando autem, si nos tacentes videant, quiescunt; et mutis amici sunt, loquentibus adversantur. Unde quia beatus Job necdum ad illos aliquid disserens dixerat, recte subjungitur: Et nemo loquebatur ei verbum. Tacentes enim adversarios habemus, si verae fidei filios praedicando generare negligimus. Si autem recta loqui incipimus, graves mox contumelias ex eorum responsione sentimus; protinus in adversitatem prosiliunt, et contra nos in vocem doloris erumpunt, quia videlicet metuunt ne corda, quae in infimis pondus stultitiae aggravat, ad altum vox recta loquentis trahat. Quia ergo, ut diximus, mutos nos adversarii diligunt, loquentes oderunt, recte apud tacentem Job dicitur:

CAPUT XXVII

IBID. Nemo loquebatur ei verbum.

53. Quandoque silere coguntur haeretici.--- Nonnunquam tamen cum per torporem inertia fidelium corda considerant, erroris semina spargere loquendo non

cessant. Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, ad patriam reditum quaerere, de aerumna hujus exsilii strenue dolere, circumspectione sollicita linguam frenant, quia vident quod contra corda dolentium incassum loquentes citius obmutescant. Unde et recte cum diceretur: Nemo loquebatur ei verbum, mox causa silentii subinfertur, cum dicitur:

CAPUT XXVIII

IBID.---Videbant enim dolorem esse vehementem.

54. Cum ex amore Dei cor dolet, prava loqui adversarius metuit.---Cum enim amoris Dei dolor vehemens corda nostra transfigit, passim prava loqui adversarius metuit, quia videt quod intentam mentem lacessens, non solum ad perversitatem trahere non valet, sed per excitatam forsitan et quos tenuerat, perdet.

55. In scriptura bene gesta interdum significant male gerenda; ac vice versa.---Fortasse aliquos movet nos haec ita dixisse, quod quae bene ab amicis gesta sunt, male ab haereticis gerenda significent. Sed sic plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta, in facto causa damnationis est; in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum citius ostendemus, si unum sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non omni modo detestetur quod David, in solario deambulans, Bersabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet pedes lavare. Qui protinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam (II Reg. XI, 11)? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum

tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6)? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populo conjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur, lux mea Dei. Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique conjunxit: quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc, quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit; sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat; ut spiritaliter mandata legis intelligat, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat; quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui isdem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus

populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? quid Uria mundius dici potest? Sed rursus, per mysterium, quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur, quando et ille, per vitae culpam, in prophetia signat innocentiam; et iste, per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis Job gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur, dum virtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.

SENSUS MORALIS.---56. Cur diabolus aliquando a tentatione quiescat.---Igitur quia allegoriae mysteria membratim enodantes explevimus, nunc moralitatis intelligentiam raptim tangentes exsequamur. Ad obscuriora quippe disserenda mens properat; et si apertis diu involvitur, clausa, ut dignum est, pulsare praepeditur. Saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit; non ut malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Hinc est quod ad tentandum beatum virum iterum redit, ejusque cruciatus expetit, quem tamen ei superna pietas retinendo concedit, dicens:

CAPUT XXIX

VERS. 6.---Ecce in manu tua est, tantum animam illius serva.

57. Quandoque Deus nos deserit ut custodiat. Tentatio fit salva anima, ubi negatur consensus.

Delectationis tamen vulnus poenitentia curandum.---Sic quippe ille nos deserit, ut custodiat; sic custodit, ut tamen permisso tentationis articulo statum nobis nostrae infirmitatis ostendat. Qui mox a facie Domini exiit, atque a planta pedis usque ad verticem acceptum feriendo vulneravit, quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, atque usque ad majora perveniens, quasi omne corpus mentis illatis tentationibus lacerando transfigit. Sed tamen ad animam feriendo non pervenit, quia cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit, arcani propositi intentio resistit; ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberationem tamen sanctae rectitudinis usque ad consensus mollitiem non inflectat. Debemus tamen per asperitatem poenitentiae ipsa delectationum vulnera tergere, et censura districtionis rigidae, si quid fluxum emanat in cogitatione, mundare. Unde bene mox subditur,

CAPUT XXX

VERS. 8.---Quia testa saniem radebat.

58. Quia testa saniem radere est se judicando fragilitatemque suam contemplando peccatum purgare.--- Quid enim per testam, nisi vigor districtionis; quid per saniem, nisi fluxus illicitae cogitationis accipitur? Percussi ergo testa saniem radimus, cum post pollutiones cogitationis illicitae, nosmetipsos aspere dijudicando mundamus. Potest etiam testa fragilitas mortalitatis intelligi. Testa ergo saniem mundare, est mortalitatis cursum fragilitatemque pensare, et putredinem miserae delectationis abstergere. Nam dum quisque considerat, quam citius caro ad pulverem redeat, festine superat hoc, quod se de carne intus turpiter impugnat. Cum ergo ex tentatione prava mentem cogitatio influit, quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur, si in

consideratione nostra fragilitas quasi in manu testa teneatur.

59. Cogitationes pravae non sunt spernendae.--- Neque enim parvi pendenda sunt quae, quamvis usque ad effectum non pertrahunt, tamen illicite in mente versantur. Hinc est quod quasi a vulneribus Redemptor noster saniem radere venerat, cum dicebat: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quod si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27). Sanies itaque tergitur, cum culpa non solum ab opere, sed etiam a cogitatione resecatur. Hinc est, quod Jerobaal cum a paleis frumenta excuteret, angelum vidit, ad cujus imperium protinus haedum coxit, quem super petram posuit, et jus carnium desuper effudit; quae angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra consumpsit (Jud. VI, 11, 12, 19). Quid est enim frumentum virga caedere, nisi rectitudine judicii, a vitiorum paleis virtutum grana separare? Sed haec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant. Qui occidi haedum praecipit, id est, omnem appetitum nostrae carnis immolari, carnesque super petram poni, et jus carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum, de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Carnes ergo super petram ponimus, cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas a se etiam carnales cogitationes exinanit. Quasi enim jus ex carne liquida in petram funditur, quando mens et a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quae tamen mox angelus virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit. De petra autem ignis exit, et jus carnesque consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus, tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum

et operis et cogitationis exurat. Quod ergo illic est jus in petram fundere, hoc est hic saniem testa mundare. Perfecta enim mens solerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur tergat. Sed saepe de ipsa victoria bellum oritur, ut cum immunda cogitatio vincitur, victoris animus elatione pulsetur. Sic ergo mentem necesse est per munditiam erigi, ut tamen sollicite debeat in humilitate substerni. Unde et cum de sancto viro diceretur, Testa saniem radebat, protinus apte subjungitur,

CAPUT XXXI

IBID.---Sedens in sterquilinio.

60. Tentationis victor humilitatem servet. Elatio parva agentium, et magna de se sentientium. Elatio iniquorum, ubi alii peccant in quibus ipsi non peccent.---In sterquilinio quippe sedere, est vilia de se quempiam et abjecta sentire. In sterquilinio nobis sedere, est ad ea quae illicite gessimus mentis oculos poenitendo reducere; ut cum ante nos peccatorum stercora cernimus, omne quod in animo de elatione surgit inclinemus. In sterquilinio sedet, qui infirmitatem suam sollicitus respicit, et sese de bonis, quae per gratiam perceperit, non extollit. An non apud se in sterquilinio Abraham sederat, qui dicebat: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27)? Aperte enim cernimus, in quo se apud se loco posuerat, qui pulverem se ac cinerem, etiam dum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est qua poena illi feriendi sunt qui et ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur. Nam sunt nonnulli, qui cum parva agunt, de semetipsis magna sentiunt: in altum mentem sublevant, et praeire se

caeteros virtutum meritis putant. Hi nimirum apud se introrsus humilitatis sterquilinium deserunt, et elationis fastigia ascendunt; illum videlicet imitantes, qui primus se apud se extulit, sed elevando prostravit; illum imitantes, qui accepta conditionis dignitate contentus non fuit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum (Isai. XIV, 13). Unde et ei male conjuncta Babylonia, id est, confusa multitudo peccantium, dicit: Sedeo regina, et vidua non sum (Isai. XLVII, 8, sec. LXX.) Quisquis ergo introrsus intumescit, in altum se apud semetipsum posuit. Sed eo se gravius in infimis deprimit, quo de se infima veraciter sentire contemnit. Sunt vero nonnulli qui nihil quidem virtutis agere student, sed tamen cum alios peccare conspiciunt, justos se in eorum comparatione suspicantur. Neque enim corda omnium una vel similis culpa transfigit. Hunc namque superbia illaqueat, illum forsitan ira supplantat, hunc autem avaritia cruciat, illum vero luxuria inflammat. Et plerumque contingit ut is quem superbia deprimit, alium respiciat qualiter ira succendat; et quia se ira non citius instigat, meliorem iracundo jam reputat, atque apud semetipsum quasi de justitia extollitur, quia pensare negligit vitium quo gravius tenetur. Plerumque contingit ut is quem avaritia sauciat, alium in luxuriae voragine mersum cernat; et quia se a pollutione carnali alienum respicit, quibus ipse sordibus spiritalis vitii intrinsecus polluitur, non attendit; dumque in alio pensat malum quod ipse non habet, in se negligit considerare quod habet: sicque fit, ut dum ad aliena dijudicanda mens ducitur, proprii judicii lumine privetur; et eo durius contra aliena superbiat, quo sua negligentius ignorat.

61. Humilitatem qui non perdat perfectus, intuitu culpae alienae. Tentatio interdum foris et intus pulsat.--- At contra hi, qui ad alta virtutum surgere veraciter appetunt, cum alienas culpas audiunt, mox cor ad proprias reducunt; et tanto rectius illas dijudicant, quanto

verius istas deplorant. Quia igitur electus quisque in infirmitatis suae consideratione se comprimit, dicatur recte, quod vir sanctus in sterquilinio dolens sedet. Qui enim vere se humiliat, continuae considerationis oculo, quibus circumseptus sit delictorum sordibus proficiens pensat. Sciendam vero est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur; sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnalis suggestio inundet. Unde et bene post tot beati Job vulnera, adhuc subjuncta sunt etiam male suadentis uxoris verba, quae ait:

CAPUT XXXII

VERS. 9.---Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.

62. Uxor Job male suadens, est carnalis cogitatio.--- Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Jeremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est (Thren. I, 20). Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domï mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos (Psal. XXXIV, 5). Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit?

63. Tentationem aliter electi, aliter reprobi excipiunt.---Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut

consentiant. Istorum vero, tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Illorum mens delectabiliter capitur; et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. Isti vero sic tentationum jacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur; et si quando usque ad delectationem tentata mens rapitur, ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se exsurgere carnale deprehendunt. Unde et bene mox subjungitur:

CAPUT XXXIII

VERS. 10.---Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

64. Contra aspera aut blanda quomodo resistendum.- --Dignum quippe est ut sancta mens spiritali correptione comprimat, quidquid apud se carnale insolenter immurmurat; ne caro aut loquens aspera, ad impatientiam illam pertrahat, aut loquens blanda, ad libidinis fluxa dissolvat. Censura igitur virilis, illicitae cogitationis suggestionem redarguens, dissolutam turpitudinis mollitiem reprimat, dicens: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Et rursum consideratio munerum cogitationis asperae impatientiam refrenet, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Quisquis autem subigere vitia appetit, et ad aeterna internae retributionis culmina, verae intentionis gressibus tendit, quo magis vallari se vitiorum bello undique conspicit, eo se virtutum armis robustius accingit; et tanto minus jacula metuit, quanto contra haec venientia fortiter pectus munit.

65. Vitia se sub virtutum specie tegunt.---Sed plerumque dum contra hoc tentationum bellum fulciri

magnis virtutibus nitimur, quaedam se nobis vitia sub specie virtutum tegunt, et quasi blanda ad nos facie veniunt; sed cujus adversitatis sint, discussa sentiuntur. Unde et amici beati Job quasi pro consolatione conveniunt, sed in contumelias erumpunt; quia insidiantia vitia virtutum faciem sumunt, sed hostili invectione nos feriunt. Nam saepe immoderata ira, justitia; et saepe dissoluta remissio, misericordia vult videri. Saepe incautus timor humilitas; saepe effrenata superbia appetit libertas apparere. Ad consolandum ergo amici veniunt, sed ad increpationis verba dilabuntur; quia nimirum vitia virtutum specie palliata, blanda quidem superficie inchoant, sed aspera nos contrarietate perturbant. Bene autem dicitur:

CAPUT XXXIV

VERS. 11.---Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum.

66. Foedus adversum nos ineunt.---Vitia quippe sibi sub virtutum praetextu condicunt, quia sunt quaedam quae adversum nos inter se quadam convenientia conjunguntur, sicut superbia et ira, remissio et timor. Vicina namque est ira superbiae, remissio timori. Condicendo ergo veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis cognatione sociantur. Sed si aerumnam nostrae captivitatis agnoscimus, si ex amore aeternae patriae in intimis dolemus, vitia, quae male laetis surrepunt, bene tristibus praevalere non possunt. Unde et bene subditur:

CAPUT XXXV

VERS. 12.---Cumque elevassent procul oculos suos, non agnoverunt eum.

67. Afflictio fugat vitia.---Afflictos enim nos vitia minime cognoscunt, quia triste cor mox ut pulsaverint, reprobata resiliunt; et quae nos laetos quasi noverant, quia penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigore franguntur. Sed antiquus hostis, quo in eis fortiter deprehendi se conspicit, eo illa sub virtutum imagine altius abscondit. Unde et subditur:

CAPUT XXXVI

IBID.---Et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum, et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.

68. Nisi sub virtutum specie illudant.---Signatur enim pietas per ploratum, discretio per scissionem vestium, affectus operum per pulverem capitum, humilitas per sessionem. Aliquando enim pium quid hostis insidians simulat, ut ad crudelitatis terminum deducat; sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus quae hic non reprimitur, gehennae igne feriatur. Aliquando discretionis imaginem oculis objicit, et ad indiscretionis laqueos perducit; sicut est cum impulsu ejus pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando affectum simulat bonorum operum, sed per hunc inquietudinem irrogat laborum; sicut est cum quis quiescere non valet, et quasi de otio judicari timet. Aliquando imaginem humilitatis ostentat, ut affectum utilitatis subtrahat; sicut est cum quosdam, plusquam sunt infirmos atque inutiles sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res in quibus prodesse proximis poterant, ministrare pertimescant.

69. Compunctio contra vitia munit.---Sed haec vitia quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat. Qui enim veraciter intus dolet, quae agenda foras, quae non agenda sint, fortiter praevidet. Si enim nos virtus compunctionis in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis obmutescit. Unde et sequitur:

CAPUT XXXVII

VERS. 13.---Et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.

70. Qui vitia ad virtutis usum possunt famulari.---Si enim cor veraciter dolet, linguam contra nos vitia non habent. Nam cum plene vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis obturatur. Saepe autem si forti nos studio contra vitiorum incentiva stringimus, ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos namque ira possidet: sed hanc, dum rationi subjiciunt, in sancti zeli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit; sed dum divinae formidini animum inclinant, hanc ad defensionem justitiae in vocem liberae auctoritatis immutant. Nonnullos fortitudo carnis illecebrat; sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene isdem beatus Job post multa certamina hostiam pro amicis immolat. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium cives reddit; quia dum vitiosas quasque cogitationes subigendo in virtutes vertimus, tentationum adversa studia per intentionis hostiam, quasi ad amica corda permutamus. Haec nos in tribus voluminibus tripliciter disseruisse sufficiat. In ipso namque operis hujus exordio velut in molem nasciturae arboris, linguae radicem fiximus, ut expositionis ramos postmodum, prout singula expetunt loca, producamus.

>>Sequitur Pars 2>>

>>Pars 2>>

SANCTI GREGORII MAGNI ROMANI PONTIFICIS MORALIUM LIBRI, SIVE EXPOSITIO IN LIBRUM B. JOB

LIBER QUARTUS

In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit.

CAPUT PRIMUM

PRAEFATIO

Scripturae littera aliquando sibi contradicit. Scripturae sensus ab humilibus assiduitate legendi penetratur.---Qui textum considerat, et sensum sacrae locutionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit, quia nonnunquam sibi litterae verba contradicunt; sed dum a semetipsis per cotrarietatem dissident, lectorem ad intelligentiam veritatis mittunt. Quid enim est quod Salomon ait: Melius est comedere et bibere (Eccle. II, 24); et non longe post subjicit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3)? Cur luctum convivio praetulit, qui prius esum potumque laudavit? Si enim per electionem bonum est comedere et bibere, procul dubio esse melius debet ad domum gaudii, quam ad domum lamenti properare. Hinc est quod iterum dicit: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Et paulo post subjicit:

Adolescentia enim et voluptas vana sunt (Ibid., 10). Quid est hoc quod vel prius reprehendenda praecipit, vel post praecepta reprehendit, nisi quod ipsis litterae verbis innuit, ut qui difficultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret, quam sequatur? quae nimirum veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur, legendi assiduitate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus, et corda nescimus, sed si familiari eis locutione conjungimur, usu colloquii eorum etiam cogitationes indagamus; ita cum in sacro eloquio sola historia aspicitur, nihil aliud quam facies videtur; sed si huic assiduo usu conjungimur, ejus nimirum mentem quasi ex collocutionis familiaritate penetramus. Dum enim alia ex aliis colligimus, facile in ejus verbis agnoscimus, aliud esse quod intimant, aliud quod sonant. Tanto autem quisque notitiae illius extraneus redditur, quanto in sola ejus superficie ligatur.

CAPUT II

Imprecationes Job intelligi ad litteram sine absurditate nequeunt.---Ecce enim quod beatus Job diei suo maledixisse describitur dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo, si superficie tenus attenditur, quid his verbis reprehensibilius invenitur? Quis autem nesciat, diem in quo natus est nequaquam tunc stare potuisse? Modus quippe est temporis, ut statum non habeat mansionis. Quia enim per ventura tendit ad esse, semper ex praeteritis festinat non esse. Cur ergo vir tantus malediceret rei, quam nequaquam subsistere non ignoraret? Sed fortasse aliquis dicat, quod ex eo pondus virtutis ejus aspicitur, quia tribulatione commotus, illi rei maledictum irrogat quae constat quod minime subsistat. Sed hoc citius perspecta ratio destruit, quia si subsistebat res cui malediceret, perniciosum maledictum intulit: si autem non subsistebat, otiosum. Quisquis vero ejus spiritu plenus est, qui ait: Omne verbum otiosum, quod locuti

fuerint homines, rationem reddent de eo in die judicii (Matth. XII, 36), ita otiosa admittere, sicut etiam perniciosa formidat. Cui adhuc sententiae adjungitur: Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non sit in recordatione, et non illustret lumine: obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, sit nox illa solitaria, nec laude digna; exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Dies qui elapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras dicitur? Et cum constaret quia non subsisteret, cur optatur ut eum umbra mortis obscuret; vel quae caligo occupat, quae implicatio amaritudinis involvit; aut quis noctem tenebrosus turbo possidet, quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur fieri solitaria, quae transeundo jam fuerat nulla? Aut lucem quomodo exspectat, quae et sensu caret, et in proprio statu non permanet? Quibus adhuc verbis subjicit:

CAPUT III

Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.

Argumenti propositi confirmatio. Qui liberarentur homines ab originali peccato, ante institutum baptismum.---Nunquid si egressus ex utero statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione conciperet? Numquid aeterna requie abortivi perfruuntur? Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur, dicens:

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7). Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III, 5). Quid est ergo quod in vulva se mortuum fuisse desiderat, et potuisse se quiescere ejusdem mortis beneficiis sperat, dum constet quod nequaquam eum requies vitae susciperet, si a reatu illum originalis culpae nequaquam divinae cognitionis sacramenta liberassent? Qui adhuc cum quibus quiescere potuisset, adjungit dicens: Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines. Quis ignoret quod reges terrae ac consules eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuneis constipantur? Vel quam difficile hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus astringuntur? Scriptura attestante, quae ait: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). Qui adhuc quos in eadem requie socios habuisset, insinuat dicens: Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento. Rarum valde est ut qui aurum possident, ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quod tamen, ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Apud homines, inquit, hoc impossibile est, apud Deum autem possibilia omnia sunt. Quia igitur verba haec in superficie a ratione discordant, ipsa jam littera indicat, quod in eis sanctus vir juxta litteram nihil dicat.

CAPUT IV

Nec David nec Jeremiae imprecationes ad litteram accipiendae.---Sed si prius in sacro eloquio alia maledicta

discutimus, hoc quod beati Job ore prolatum est, subtilius indagamus. Quid est enim, quod David, qui retribuentibus sibi mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo (II Reg. I, 21)? Quid est quod Jeremias, cum praedicationem suam cerneret audientium difficultate praepediri, maledicit dicens: Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus (Jerem. XX, 15)? Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: Ut agri primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipiet; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isaiae X, 22, sec. LXX; Rom. IX, 27). Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent. Sed quid est quod a Propheta maledictionis sententiam vir ille suscepit, qui nativitatem illius patri nuntiavit? Hoc nimirum tanto intrinsecus majori mysterio plenum est,

quanto extrinsecus humana ratione vacuum. Nam si quid exterius rationabile fortasse sonuisset, nequaquam nos ad studium interioris intellectus accenderet. Eo ergo nobis plenius aliquid intus innuit, quo foris rationabile nihil ostendit. Si enim ex matris suae utero hoc in mundo propheta affligendus prodiit, nativitatis ejus nuntius quid deliquit? Sed quid persona prophetae fluctuantis, nisi per poenae meritum veniens humani generis mutabilitas designatur? Et quid per patrem illius, nisi iste de quo nascimur mundus exprimitur? Et quis est ille vir qui nativitatem nostram patri annuntiat, nisi antiquus hostis, qui cum nos in cogitationibus fluctuare considerat, malorum mentes, qui ex auctoritate hujus mundi praeeminent, ad persuasionem nostrae deceptionis instigat; cumque nos agere infirma conspexerit, ea quasi fortia favoribus extollit, et quasi natos masculos loquitur, cum corruptores veritatis per mendacium nos exstitisse gratulatur? Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum, quem persuaserit, factum innocentiae corruptorem demonstrat. Nam cum cuilibet peccanti ac superbienti dicitur, Fecisti sicut vir, quid aliud quam natus masculus in mundo perhibetur? Jure itaque vir, qui masculum natum nuntiat, maledicitur, quia ipso ejus nuntio reprobum gaudium nostri corruptoris indicatur. His ergo Scripturae sacrae maledictionibus discimus quid apud beatum Job in voce maledictionis inquiramus, ne quem Deus post vulnera et verba remunerat, lector verba ejus redarguere non intelligens praesumat. Quia igitur utcunque haec quae in praefatione fuerant exquirenda distinximus, verba jam historiae disserentes exsequamur.

CAPUT PRIMUM

CAP. III. VERS. 1-3.---Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, dicens: Pereat dies in qua natus sum.

Tous les livres