Moralia in Iob
DE INVENTIONE LIBRORUM MORALIUM SANCTI GREGORII I MAGNI. Beatus Gregorius papa librum beati Job, petente sancto Leandro Hispalensi episcopo, exposuit, sicut in prologo Moralium patenter videri potest, et ei expositum
tradidit; illeque expositum eum in Hispaniam ad sedem Hispalensem detulit. Hispalensis autem civitas vulgari nomine Sibilia vocatur, et est metropolis Hispaniae. Decedente ergo beato Leandro, sanctus Isidorus germanus ejus, doctor praecipuus, loco ejus factus est archiepiscopus. Post cujus decessum, libri Moralium, quos beatus Leander attulerat, ita per negligentiam perditi sunt, ut in tota Hispania non invenirentur. Post aliquot ergo annos Cyndesindus rex Hispaniae concilium triginta episcoporum in urbe Toletana congregavit: ubi querimonia facta de amissione Moralium, unanimi consilio episcoporum, praefatus rex Tagionem Caesaraugustanum episcopum Romam misit cum epistolis ad papam, pro quaerendis eisdem libris. Erat enim Tagio episcopus divinae Scripturae amator ferventissimus. Venit ergo Romam, praesentatisque regalibus epistolis et muneribus, cum de die in diem videret petitionem suam a Papa differri, quasi prae multitudine aliorum librorum, illi quos quaerebat, non possent in archivo sedis apostolicae reperiri, ad ultimum postulavit ut saltem sibi licentia daretur, una nocte integra in ecclesia beati Petri vigilandi et orandi. Qua accepta, cum enixius obsecraret Deum, ut jamjamque sui itineris effectus prosperaretur, ecce circa mediam noctem in ipso orationis fervore persistens, vidit totam Ecclesiam immenso lumine repleri. Deinde prospicit magnam reverendorum virorum niveis vestibus indutorum multitudinem, januam ecclesiae ingredientem, et decenti ordine binos et binos ad altare sancti Petri tendentem. Cumque nimio terrore perterritus, de loco in quo stabat, se movere non auderet, ecce vidit duos ex eis de coetu eorum egressos ad se venientes. Ex quibus unus dulciter salutans eum, percontatur quis esset, unde et cur venisset, et cur ea hora ibi vigilaret. Episcopo vero ad singula respondente, totamque itineris sui et orationis causam referente, is qui advenerat, digitum protendens: in scrinio, inquit, illo quod cernis, continentur libri quos quaeris. Tunc vero episcopus fiducia assumpta, Obsecro,
inquit, mi domine, ut mihi servo tuo pandere digneris quaenam sit illa quam cerno, tam praeclara virorum processio. Protinus ille respondens, Duo, inquit, illi, quos praecedentes, seque invicem manu inserta vides complectentes, beati apostoli sunt Petrus et Paulus. Reliqui vero, quos post eos cernis stantes, ipsi sunt successores eorum, hujus apostolicae sedis pontifices. Et eodem ordine, quo eos in episcopatu sunt secuti, etiam nunc eos sequuntur. Et sicut hanc Ecclesiam in vita sua dilexerunt, ita et nunc post obitum diligunt, et frequenter eam invisere veniunt. Tunc episcopus, Oro, inquit, mi domine, ut dicas mihi quisnam tu ipse sis. Ille respondit: Ego sum Gregorius, pro cujus libris tanti itineris laborem sustinuisti. Ideoque nunc veni ut tuae satisfacerem petitioni. Tunc episcopus inquit, Obsecro, domine mi, si hic est, mihi dicas quisnam istorum est beatus Pater Augustinus, cujus libros non minus quam tuos dilexi. Respondit: Beatum Augustinum virum excellentissimum, de quo quaeris, altior a nobis continet locus. Haec dixit, statimque cum socio, qui secum venerat, ad coetum aliorum rediit. Postea, vidente episcopo, omnes simul ad altare beati Petri reverenter submissis capitibus inclinantes, eodem quo venerant ordine, januam Ecclesiae repetierunt, et cum lumine quod prius viderat recesserunt. Mane autem facto, praefatus episcopus domino Papae cuncta quae viderat retulit. Sicque acceptos et descriptos libros Moralium in Hispaniam reportavit. Hancque visionem eis deinceps praenotari et praescribi instituit.
SANCTI GREGORII I MAGNI, ROMANI PONTIFICIS, MORALIUM LIBRI, SIVE EXPOSITIO IN LIBRUM B. JOB.
PARS 1
CAPUT PRIMUM.
Opus subsequens quando inchoatum, qua occasione, quibus hortatoribus, quidve rogitantibus.
Reverendissimo et sanctissimo fratri Leandro coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae responsa constringerent, et te illuc injuncta pro causis fidei Visigothorum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui: quoniam diu longeque conversionis gratiam distuli, et postquam coelesti sum desiderio afflatus saeculari habitu contegi melius putavi. Aperiebatur enim mihi jam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo devinxerat, ne exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex ejusdem mundi cura succrescere, ut in eo jam non specie, sed, quod est gravius, mente retinerer. Quae tandem cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii, et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex hujus vitae naufragio nudus evasi. Quia enim plerumque navem incaute religatam, etiam de sinu tutissimi littoris unda excutit, cum tempestas excrescit, repente me, sub praetextu ecclesiastici ordinis, in causarum saecularium pelago reperi; et quietem monasterii, quia habendo non fortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognovi. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium, obedientiae virtus opponitur, hoc sub Ecclesiae colore susceptum est, quod si inulte liceat, iterum fugiendo deflectatur. Postque hoc nolenti mihi
atque renitenti, cum grave esset altaris ministerium, etiam pondus est curae pastoralis injunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto me ei imparem sentiens, in nulla fiduciae consolatione respiro. Quia enim mundi jam tempora, malis crebrescentibus, termino propinquante turbata sunt; ipsi nos, qui internis mysteriis deservire credimur, curis exterioribus implicamur: sicut eo quoque tempore, quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me, ignorante me, actum est, ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palatio licentius excubarem; ubi me scilicet multi ex monasterio fratres mei, germana vincti charitate, secuti sunt. Quod divina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchorae fune restringerer, cum causarum saecularium incessabili impulsu fluctuarem. Ad illorum quippe consortium, velut ad tutissimi portus sinum, terreni actus volumina fluctusque fugiebam; et licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis vita, mucrone suae occupationis exstinxerat; inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium, quotidianae me aspiratio compunctionis animabat. Tunc eisdem fratribus, etiam cogente te, placuit, sicut ipse meministi, ut librum beati Job exponere importuna me petitione compellerent; et prout veritas vires infunderet, eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum verba historiae per allegoriarum sensus excuterem, sed allegoriarum sensus protinus in exercitium moralitatis inclinarem; adhuc aliquid gravius adjungentes, ut intellecta quaeque testimoniis cingerem; et prolata testimonia, si implicita fortasse viderentur, interpositione superadditae expositionis enodarem. CAPUT II.
Qua animi demissione, qua in Deum fiducia. Idem opus qua ratione retractatum, absolutum ac divisum.
Quos rimetur sensus.---Mox vero, ut in obscuro hoc opere, atque ante nos hactenus indiscusso, ad tanta me pertrahi ac talia cognovi, solo auditus pondere victus, fateor, lassatusque succubui. Sed repente inter formidinem devotionemque deprehensus, cum in largitorem munerum oculos mentis attollerem, cunctatione postposita, illico certus attendi, quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis mihi cordibus charitas imperabat. Fore quippe idoneum me ad ista desperavi: sed ipsa mei desperatione robustior, ad illum spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum, qui linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21); qui immensos brutosque asinae ruditus, per sensatos humani colloquii distinxit modos. Quid igitur mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui veritatem suam, cum voluerit, etiam per ora jumentorum narrat (Num. XXII, 28)? Hujus ergo robore considerationis accinctus, ariditatem meam ad indagandum fontem tantae profunditatis excitavi. Et quamvis eorum, quibus exponere compellebar, longe me vita transcenderet, injuriosum tamen esse non credidi, si fluenta usibus hominum plumbi fistula ministraret. Unde mox eisdem coram positis fratribus, priora libri sub oculis dixi; et quia tempus paulo vacantius reperi, posteriora tractando dictavi. Cumque mihi spatia largiora suppeterent, multa augens, pauca subtrahens, atque ita ut inventa sunt, nonnulla derelinquens, ea quae me loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composui, quia et cum postrema dictarem, quo stylo prima dixeram, sollicite attendi. Egi ergo, ut et ea quae locutus sum, studiosa emendatione transcurrens, quasi ad similitudinem dictatus erigerem; et ea quae dictaveram, non longe a colloquentis sermone discreparent; quatenus dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili res non dissimilis formaretur; quamvis tertiam hujus operis partem ut colloquendo protuli, pene ita dereliqui, quia cum me fratres ad alia pertrahunt, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus
nimirum multa jubentibus, dum parere modo per expositionis ministerium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis instrumentum volui, opus hoc per triginta et quinque volumina extensum, in sex Codicibus explevi. Unde et in eo saepe quasi postponere ordinem expositionis invenior, et paulo diutius contemplationis latitudini ac moralitatis insudo. Sed tamen quisquis de Deo loquitur, curet necesse est ut quidquid audientium mores instruit, rimetur; et hunc rectum loquendi ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente sese in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet, ut cum de qualibet re disserit, si fortasse juxta positam occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad vicinam vallem linguae undas intorqueat; et cum subjunctae instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alveum recurrat.
CAPUT III
Quo ordine singulos sensus explicet. Allegorico interdum necessario inhaerendum.---Sciendum vero est, quod quaedam historica expositione transcurrimus, et per allegoriam quaedam typica investigatione perscrutamur; quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus; nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus; ad extremum quoque per moralitatis gratiam, quasi superducto aedificium colore vestimus. Vel certe quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta
credenda sunt? Quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum ori offerimus; ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus, qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando vero exponere aperta historiae verba negligimus, ne tardius ad obscura veniamus: aliquando autem intelligi juxta litteram nequeunt; quia superficie tenus accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Ecce etenim dicitur: Sub quo curvantur qui portant orbem (Job. IX, 13). Et de tanto viro quis nesciat quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequitur, ut mundi molem subvehi giganteo sudore suspicetur? Qui rursum pressus percussionibus dicit: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea (Job. VII, 15). Et quis rectum sapiens credat virum tanti praeconii, quem videlicet constat ab interno judice praemia pro patientiae virtute recipere, decrevisse inter verbera suspendio vitam finire? Aliquando etiam, ne fortasse intelligi juxta litteram debeant, ipsa se verba litterae impugnant. Ait namque: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo (Job. III, 2). Et paulo post subjicit: Occupet eam caligo, et involvatur amaritudine (Ibid., 5). Atque in ejusdem noctis maledictione subjungit: Sit nox illa solitaria (Ib., 7). Qui nimirum nativitatis dies, ipso impulsu temporis evolutus, stare non poterat. Quo igitur pacto hunc involvi caligine optabat? Elapsus quippe, jam non erat; et tamen si in rerum natura subsisteret, sentire amaritudinem nequaquam posset. Constat ergo quod nullo modo de die insensibili dicitur, qui sensu percuti amaritudinis optatur. Et si conceptionis nox reliquis noctibus conjuncta discesserat, quo pacto hanc fieri solitariam exoptat? Quae ut a lapsu temporis figi non potuit, ita etiam nec a reliquarum noctium conjunctione separari. Qui rursum dicit: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam (Job. VII, 19)? Et tamen paulo superius dixerat: Quae prius tangere nolebat anima mea,
nunc prae angustia cibi mei sunt (Job. VI, 7). Quis autem nesciat salivam facilius posse glutiri quam cibum? Qui itaque se sumere cibum denuntiat, incredibile est valde quo ordine glutire posse salivam negat. Atque iterum dicit: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Job. VII, 20)? vel certe: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae (Job. XIII, 26)? Et tamen alia responsione subjungit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job. XXVII, 6). Quo igitur pacto a corde suo minime in omni vita reprehenditur, qui peccasse se publica voce testatur? Neque enim simul unquam conveniunt culpa operis, et irreprehensibilitas cordis. Sed nimirum verba litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat intus inveniri.
CAPUT IV
Aliquando litterali sensui inhaerendum.---Aliquando autem qui verba accipere historiae juxta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Sanctus namque vir dicit: Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea; si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Job. XXXI, 16 et seq.). Quae videlicet si ad allegoriae sensum violenter inflectimus, cuncta ejus misericordiae facta vacuamus. Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde
mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet. Ut ergo uniuscujusque loci opportunitas postulat, ita se per studium expositionis ordo immutat; quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, quanto ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat.
CAPUT V
Gregorius aegritudine laborans opus sequens perfecit. Artem loquendi neglexit. Quibus utatur Scripturae versionibus.---Quam videlicet expositionem recensendam tuae beatitudini, non quia velut dignam debui, sed quia te petente memini promisisse, transmisi. In qua quidquid tua sanctitas tepidum incultumque repererit, tanto mihi celerrime indulgeat, quanto hoc me aegrum dicere non ignorat. Nam dum molestia corpus atteritur, affecta mente etiam dicendi studia languescunt. Multa quippe annorum jam curricula devolvuntur, quod crebris viscerum doloribus crucior, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassesco, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelo. Interque haec dum sollicitus penso quia, Scriptura teste, Omnis filius qui a Deo recipitur, flagellatur (Hebr. XII, 6), quo malis praesentibus durius deprimor, eo de aeterna certius praesumptione respiro. Et fortasse hoc divinae providentiae consilium fuit, ut percussum Job percussus exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem. Sed tamen recte considerantibus liquet, quia adversitate non modica laboris mei studiis in hoc molestia corporalis obsistit, quod carnis virtus cum locutionis ministerium exhibere vix sufficit, mens digne non potest intimare quod sentit. Quid namque est officium corporis, nisi organum cordis? Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non valet, nisi ad hanc sibi et ministeria exteriora concordent: quia nimirum canticum,
quod docta manus imperat, quassata organa proprie non resultant; nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistula stridet. Quanto itaque gravius expositionis meae qualitas premitur, in qua dicendi gratiam sic fractura organi dissipat, ut hanc peritiae ars nulla componat? Quaeso autem ut hujus operis dicta percurrens, in his verborum folia non requiras, quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur (Deut. XVI, 21). Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Unde et ipsam loquendi artem, quam magisteria disciplinae exterioris insinuant, servare despexi. Nam sicut hujus quoque epistolae tenor enuntiat, non metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque et praepositionum casus servare contemno, quia indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati. Neque enim haec ab uliis interpretibus, in Scripturae sacrae auctoritate servata sunt. Ex qua nimirum quia nostra expositio oritur, dignum profecto est ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. Novam vero translationem dissero; sed cum probationis causa exigit, nunc novam, nunc veterem per testimonia assumo; ut quia sedes apostolica, cui Deo auctore praesideo, utraque utitur, mei quoque labor studii ex utraque fulciatur.
Praefatio in qua quae toto opere edisserenda sunt paucis perstringit.
CAPUT PRIMUM 1. Quis scriptor libri Job.---Inter multos saepe quaeritur, quis libri beati Job scriptor habeatur. Et alii quidem Moysen, alii unum quemlibet ex prophetis scriptorem hujus operis fuisse suspicantur. Quia enim in libro Geneseos (Genes. XXXVI, 33.) Jobab de stirpe Esau
descendisse, et Bale filio Beor in regnum successisse describitur, hunc beatum Job longe ante Moysi tempora exstitisse crediderunt, morem profecto sacri eloquii nescientes, quia in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum studet ad alia subtilius enumeranda properare. Unde et illic Jobab, priusquam reges in Israel existerent, fuisse memoratur. Nequaquam ergo exstitisse ante legem cognoscitur, qui Israeliticorum judicum tempore fuisse signatur. Quod dum quidam minus caute considerant, Moysen gestorum illius quasi longe antepositi scriptorem putant; ut videlicet is qui potuit ad eruditionem nostram legis praecepta edere, ipse credatur etiam ex gentilis viri historia, virtutis ad nos exempla mandasse. Nonnulli vero, ut dictum est, scriptorem hujus operis unum quemlibet ex prophetis arbitrantur: asserentes quod nullus tam mystica Dei verba cognoscere potuit, nisi cujus mentem prophetiae spiritus ad superna sublevavit.
2. Auctor Spiritus sanctus.---Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator exstitit, et per scribentis vocem imitanda ad nos ejus facta transmisit. Si magni cujusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolarum auctorem scire sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint indagare. Cum ergo rem cognoscimus, ejusque rei Spiritum sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percontamur?
3. Quo inspirante Job sua certamina descripsit.--- Arbitrari tamen verius possumus, quod idem beatus Job, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, etiam consummatae suae victoriae gesta narravit. Nec movere
debet quod in eodem libro dicitur, Dixit Job; vel, haec atque illa pertulit Job. Moris enim Scripturae sacrae est ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc est enim quod Moyses ait: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. XII, 3). Hinc Joannes dicit: Discipulus ille, quem diligebat Jesus (Joan. XIX, 26). Hinc Lucas ait: Quod ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas et alius (Luc. XXIV, 13); quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, seipsum fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium tanquam de aliis proferunt. Ergo sanctus Spiritus per Moysen locutus est de Moyse; sanctus Spiritus per Joannem locutus est de Joanne. Paulus quoque quia non ex se ipso loqueretur, insinuat dicens: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Hinc est quod angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus memoratur: angelus videlicet, propter hoc, quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur. Hinc David ait: Attendite popule meus legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei (Psal. LXXVII, 1). Non enim lex David, aut populus David, sed personam ejus, ex quo loquebatur, assumens, ipsius auctoritate loquitur, cujus inspiratione replebatur. Hoc quotidie fieri in Ecclesia cernimus, si vigilanter intuemur. Nam stans in medio populi lector clamat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Et quod ipse Deus sit, vere profecto non dicit; nec tamen per hoc quod dicit, veritatis regulam deserit; quia cui ministerium lectione exhibet, ejus dominium voce praetendit. Itaque scriptores sacri eloquii, quia repleti sancto Spiritu super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt; et sic de se sententias, quasi de aliis proferunt. Unde et beatus Job
sancto Spiritu afflatus, potuit sua gesta, quae erant videlicet supernae aspirationis dona, quasi non sua scribere: quia eo alterius erant quae loquebatur, quo homo loquebatur quae Dei sunt; et eo alter quae erant illius loquebatur, quo Spiritus sanctus loquebatur quae hominis sunt.
CAPUT II
4. Praecepta homini data.---Sed jam debemus ista postponere, et ad consideranda sacrae historiae gesta properare. Omnis homo eo ipso quo homo est, suum intelligere debet auctorem; cujus voluntati tanto magis serviat, quanto se quia de se ipso nihil sit pensat; ecce autem conditi Deum considerare negleximus. Adhibita sunt praecepta, praeceptis quoque obtemperare noluimus. Adjunguntur exempla, ipsa quoque imitari exempla declinamus, quae edidisse nobis positos sub lege conspicimus. Quia enim Deus aperte quibusdam sub lege positis locutus est, quasi alienos nos ab eisdem praeceptis aspicimus, quibus haec specialiter locutus non est. Unde ad confutandam impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur; ut quia obedire homo legi sub lege positus despicit, ejus saltem comparatione evigilet, qui sine lege legaliter vixit. Erranti igitur homini data est lex; erranti vero etiam sub lege adducitur testimonium eorum qui extra legem sunt, ut quia conditionis nostrae ordinem servare noluimus, praeceptis admoneremur; et quia praeceptis obedire contempsimus, exemplis confunderemur; nec, ut dictum est, eorum exemplis, quos lex astringeret, sed quos lex a peccato nulla cohiberet.
5. Praecepta contemnenti addita exempla Job hominis gentilis.---Circumscripsit nos divina providentia, circumvenit excusationem nostram; undique conclusus est aditus tergiversationis humanae. Homo gentilis, homo
sine lege, ad medium adducitur, ut eorum qui sub lege sunt pravitas confundatur. Quod bene per prophetam ac breviter dicendo ostenditur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4). In Sidone quippe figuratur stabilitas in lege positorum - in mari autem, vita gentilium. Erubesce ergo, Sidon, ait mare, quia ex vita gentilium redarguitur vita sub lege positorum, atque ex actione saecularium confunditur actio religiosorum: dum illi etiam promittendo non servant quae in praeceptis audiunt; et isti vivendo ea custodiunt, in quibus nequaquam mandatis legalibus astringuntur. Qua vero auctoritate liber iste sit praeditus, ipsa sacrarum paginarum soliditas attestatur, dum per Ezechielem prophetam dicitur (Ezech. XIV, 14), quod tres solummodo viri liberentur, Noe scilicet, Daniel et Job. Nec immerito inter Hebraeorum vitas, in auctoritatis reverentiam vita justi gentilis adducitur, quia Redemptor noster, sicut ad redemptionem Judaeorum et gentilium venit, ita se Judaeorum et gentilium prophetari vocibus voluit; ut per utrumque populum diceretur, qui pro utroque populo quandoque pateretur.
6. Ejus virtus, quo magis fragraret, flagellis attrita.--- Vir itaque iste summis viribus fultus, sibi notus erat et Deo: qui si non flagellaretur, a nobis nullatenus agnosceretur. Virtus quippe etiam per quietem se exercuit, sed virtutis opinio commota per flagella fragravit. Et qui quietus in se ipso quod erat continuit, commotus ad notitiam omnium odorem suae fortitudinis aspersit. Sicut enim unguenta latius redolere nesciunt nisi commota, et sicut aromata fragrantiam suam non nisi cum incenduntur expandunt; ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. Unde et recte in Evangelio dicitur: Si habueritis fidem tanquam granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc, et transibit (Matth. XVII, 19). Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam vis virtutis ejus agnoscitur. Nam non contritum lene est: si vero conteratur, inardescit, et quod
in se acerrimum latebat, ostendit. Sic unusquisque vir sanctus, cum non pulsatur, despicabilis ac lenis aspicitur: si qua vero illum tritura persecutionis opprimat, mox omne, quod calidum sapit, ostentat; atque in fervorem virtutis vertitur, quidquid in illo ante despicabile infirmumque videbatur; quodque in se per tranquillitatis tempora libens operuerat, exagitatus tribulationibus coactus innotescit. Unde bene per prophetam dicitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit (Ps. XLI, 9). Misericordia enim Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur; in nocte vero declaratur, quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur.
CAPUT III
7. Virtutes Job recensentur.---Sed subtilius perscrutandum est cur tot flagella pertulit, qui tantam virtutum custodiam sine reprehensione servavit. Humilitatem quippe habuit, quia et ipse testatur: Si contempsi judicium subire cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me (Job. XXXI, 13). Hospitalitatem exhibuit, sicut ipse perhibet, dicens: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job. XXXI, 32). Disciplinae vigorem tenuit, sicut ipse indicat dicens: Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo (Job. XXIX, 9). Mansuetudinem in vigore custodivit, sicut ipse fatetur, dicens: Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator (Ibid., 25). Eleemosynarum largitatem amplexus est, sicut ipse insinuat dicens: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea (Job. XXXI, 17). Cum igitur omnia virtutum mandata perficeret, unum ei deerat, ut etiam flagellatus agere gratias sciret. Notum erat quia servire Deo inter dona noverat: sed dignum fuerat ut districtio severitatis inquireret utrum devotus Deo et inter flagella
permaneret. Poena quippe interrogat, si quietus quis veraciter amat. Quem hostis quidem ut deficeret petiit, sed ut proficeret accepit. Fieri Dominus benigne permisit quod diabolus inique postulavit. Nam cum idcirco illum expetisset hostis ut consumeret, tentando egit ut ejus merita augeret. Scriptum quippe est: In omnibus his non peccavit Job labiis suis (Job. I, 22). Et quidem quaedam verba responsionum illius imperitis lectoribus aspera resonant, quia sanctorum dicta pie intelligere, sicut dicuntur, ignorant; et quia animum dolentis et justi in semetipsis assumere nesciunt, ideo doloris verba bene interpretari non possunt. Mentem quippe patientis bene pensare novit condescensio passionis.
8. Ab imperitorum criminationibus Dei judicio absolvitur.---Credunt ergo beatum Job in suis sermonibus deliquisse, minus caute intuentes, quia si beati Job responsa redarguunt, falsam etiam de eo Domini sententiam fuisse testantur. Diabolo namque a Domino dicitur: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram: vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo (Vers. 8)? Cui a diabolo mox respondetur: Nunquid gratis Job colit Deum? Nonne tu vallasti eum cunctamque familiam ejus? Sed mitte manum tuam, et tange eum, si non in faciem benedixerit tibi (Vers. 10). Hostis itaque in beato Job vires suas exercuit, sed tamen certamen contra Deum assumpsit. Inter Deum itaque et diabolum beatus Job in medio materia certaminis fuit. Quisquis ergo sanctum virum inter flagella positum, dictis suis peccasse asserit, quid aliud, quam Deum, qui pro illo proposuerat, perdidisse reprehendit? Ipse quippe in se tentati causam suscipere voluit, qui eum et ante flagella praetulit, et praeferens tentari per flagella permisit. Si ergo excessisse Job dicitur, laudator illius succubuisse perhibetur, quamvis eum nullatenus deliquisse etiam dona testantur. Quis enim nesciat quod culpis non praemia, sed poenae debeantur? Qui ergo
duplicia recipere quae amiserat meruit, ex remuneratione edocuit quia nequaquam vitium sed virtus fuit omne quod dixit. Assertioni quoque huic adhuc adjungitur, quod ipse pro amicis delinquentibus intercedit. In gravibus namque peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit. Mundus ergo ostenditur esse de se, qui emundationem potuit obtinere pro aliis. Si vero hoc quibusdam displicet, quod bona sua ipse narravit, sciendum est quia inter tot rerum damna, inter tot corporis vulnera, inter tot pignorum funera, amicis ad consolationem venientibus, et ad increpationem prorumpentibus, de vita sua desperare cogebatur; et quem tot detrimenta afflixerant, contumeliosa insuper increpantium verba feriebant. Hi namque, qui ad consolandum venerant, dum quasi ejus injustitiae exprobrabant, desperare eum de semetipso funditus compellebant. Quod ergo bona sua ad mentem revocat, non se per jactantiam elevat; sed quasi collapsum inter verba et vulnera ad spem animum reformat. Gravi enim desperationis telo mens percutitur, cum supernae irae tribulationibus premitur, et foris linguarum opprobriis urgetur. Beatus igitur Job tot dolorum jaculatione confossus, dum labefactari per opprobria timuit, ad statum se fiduciae ex anteacta vita confirmando revocavit. Nequaquam ergo in arrogantiae vitium cecidit, quia contra internum desperationis impulsum, per exteriora praeconiorum suorum verba pugnavit; ut dum bona quae fecerat diceret, nequaquam de bono quod quaesierat desperaret.
CAPUT IV 9. Omnia Satanae machinamenta contra Job erecta.- --Sed jam nunc ipsum ordinem tentationis ejus exsequamur. Inimicus saeviens, et sancti viri validissimum pectus debellare contendens, cunctas contra eum tentationum machinas erexit; abstulit substantiam, interfecit filios, percussit corpus, instigavit uxorem,
amicos ad consolationem adduxit; sed in asperitatem increpationis excitavit: alium quoque amicum durius increpantem, in extrema et acriori invectione servavit, ut saltem crebrius feriendo cor attingeret, quod novo vulnere semper iteraret. Quia enim in saeculo potentem vidit, damnis substantiae eum moveri credidit, quem non concussum ex filiorum morte pulsavit. Videns autem quia ad augmentum divinae laudis etiam ex vulnere crevit orbitatis, petiit feriendam salutem corporis. Intuens etiam quia per dolorem corporis pervenire nequiverit ad passionem mentis, instigavit uxorem. Civitatem quippe, quam expugnare appetiit, nimis munitam vidit; et idcirco exterius tot plagas inferens, quasi foras exercitum admovit; animum vero uxoris in verbis malae persuasionis accendens, quasi intus civium corda corrupit. Ex bellis enim exterioribus discimus quid de interioribus sentiamus. Inimicus namque saeviens, et urbem circumfusis exercitibus vallans, si ejus munimina invicta conspexerit, ad alia se pugnandi argumenta convertit, ut intus etiam quorumdam civium corda corrumpat; quatenus cum extrinsecus impugnatores admoverit, internos quoque habeat adjutores, atque increscente belli foras certamine, de quorum intus fide confiditur, eorum perfidia urbs destituta capiatur.
10. Foris bellum, virulenta intus consilia adhibuit.--- Itaque exterius quasi ariete constituto, murum civitatis istius tot ictibus perculit, quot vicibus adversa nuntiavit. Intus autem quasi civium corda corrupit, dum fortia urbis hujus munimina persuasione destruere conjugis studuit. Foras itaque admovit impetum belli, intus venena consilii: ut tanto citius urbem caperet, quanto eam exterius interiusque turbaret. Quia autem nonnunquam plus conturbant verba quam vulnera, amicorum, ut dictum est, se linguis armavit. Qui quidem quia seniores erant, de eorum verbis minus fortasse doleri poterat. Heliu junior subrogatur, ut sanctum pectus tanto acriori vulnere
percuteret, quanto contra illud ictus brachii vilioris excitaret. Ecce ad feriendum invictissimum robur inimicus saeviens, quot tentationum jacula invenit; ecce quot obsidionum machinamenta circumposuit; ecce quot percussionum tela transmisit: sed in his omnibus mansit mens imperterrita, stetit civitas inconcussa.
CAPUT V
11. Patientia Job in adversis.---Student hostes, cum contra faciem veniunt, alios ex occulto transmittere, qui eo licentius pugnantis latus feriant, quo is qui pugnat intentius venientes hostes contra faciem aspectat. Igitur Job, in hujus certaminis bello deprehensus, suscepit damna, quasi hostes contra faciem; sustinuit verba consolantium, quasi hostes ex latere: sed in his omnibus circumacto gravitatis suae clypeo, ubique munitus astitit, undique venientibus gladiis vigilanter obviavit: amissam substantiam tacite despicit, carnem in filiis mortuam aequanimiter dolet, carnem in se percussam patienter tolerat, carnem in conjuge male suadentem sapienter docet. Super haec amici in asperam correptionem prosiliunt; et pro sedando dolore venientes, vim doloris adjungunt. Omnia ergo machinamenta tentationum sancto viro vertuntur in augmenta virtutum. Per vulnera quippe probatur ejus patientia; per verba vero exercetur ejus sapientia. Ubique fortiter occurrit, quia et flagella robore, et verba ratione superavit. Amici vero ejus, qui ad consolationem quidem veniunt, sed usque ad verba increpationis excedunt, ignorantia magis credendi sunt, quam malitia deliquisse. Neque enim tantum virum amicos iniquos habuisse credendum est: sed dum discernere causam flagellorum nequeunt, in culpam dilabuntur.
12. Varia percussionum genera.---Percussionum quippe diversa sunt genera. Alia namque est percussio,
qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia, qua peccator percutitur, ut corrigatur; alia, qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia qua plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judaeae dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jer. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me, super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14). Verba enim salvantis indicant, quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur; quod aperte Paulus apostolus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Qui enim non ait, quia extulit, sed ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem quae evenit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro praeterita, nec pro futura iniquitate percutitur; sed ut sola divinae virtutis potentia, ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX, 2)? respondit Dominus dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut manifestentur opera Dei (Ibid. 3)? In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur; et cum nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generetur. Unde idem beatus Job praefertur prius voce judicis, et
post manui committitur tentatoris: quem post flagellum Deus dum remunerans familiarius alloquitur, aperte quantum de verbere creverit indicatur. Amici ergo beati Job, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt: et dum Deum justum in percussione sua conantur asserere, beatum Job compulsi sunt de injustitia reprobare; nescientes videlicet quod idcirco flagellatus fuerat, ut pro flagello ejus divinae gloriae laus cresceret, non autem ut per flagella peccata quae nequaquam commiserat emendaret. Unde et ad veniam citius redeunt, quia ignorantia potius quam malitia peccaverunt. Quorum superbiam divina justitia eo vehementer humiliat, quo nequaquam illos ad suam gratiam, nisi per eum quem despexerant, reformat. Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi super quem se extulit supponatur.
CAPUT VI
13. Sancti omnes quasi stellae, noctem vitae praesentis illuminant.---Sed libet inter haec mira divinae dispensationis opera cernere quomodo ad illuminandam noctem vitae praesentis astra quaeque suis vicibus in coeli faciem veniant, quousque in finem noctis Redemptor humani generis, quasi verus lucifer, surgat. Nocturnum namque spatium, dum decedentium succedentiumque stellarum cursibus illustratur, magno coeli decore peragitur. Ut ergo noctis nostrae tenebras suo tempore editus, vicissimque permutatus stellarum radius tangeret, ad ostendendam innocentiam, venit Abel; ad docendam actionis munditiam, venit Enoch; ad insinuandam longanimitatem spei et operis, venit Noe; ad manifestandam obedientiam, venit Abraham; ad demonstrandam conjugalis vitae castimoniam, venit Isaac; ad insinuandam laboris tolerantiam, venit Jacob; ad rependendam pro malo bonae retributionis gratiam, venit Joseph; ad ostendendam mansuetudinem, venit
Moyses; ad informandam contra adversa fiduciam, venit Josue; ad ostendendam inter flagella patientiam, venit Job. Ecce quam fulgentes stellas in coelo cernimus, ut inoffenso pede operis iter nostrae noctis ambulemus. Nam cognitioni hominum divina dispensatio quot justos exhibuit, quasi tot astra super peccantium tenebras coelum misit, quousque verus lucifer surgeret, qui aeternum nobis mane nuntians, stellis caeteris clarius ex divinitate radiaret.
14. Cuncti Christum praenuntiarunt, maxime Job.--- Quem electi omnes dum bene vivendo praeeunt, et rebus et vocibus prophetando promiserunt. Nullus etenim justus fuit, qui non ejus per figuram nuntius exstiterit. Dignum quippe erat ut in semetipsis bonum omnes ostenderent, de quo et omnes boni essent, et quod prodesse omnibus scirent. Unde et sine cessatione promitti debuit quod et sine aestimatione dabatur percipi, et sine fine retineri; ut simul omnia saecula dicerent quid in redemptione communi saeculorum finis exhiberet. Unde et necesse fuit ut etiam beatus Job, qui tanta incarnationis ejus mysteria protulit, eum quem voce diceret ex conversatione signaret; et per ea quae pertulit, quae passurus esset ostenderet; tantoque verius passionis illius sacramenta praediceret, quanto haec non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetaret. Sed quia Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit; de ipso enim dicitur, Qui est caput omnium nostrum (Ephes. IV, 15); et de Ecclesia ejus scriptum est: Corpus Christi, quod est Ecclesia (Colos. I, 24); quisquis eum in semetipso significat, modo hunc ex capite, modo ex corpore designat, ut non solum vocem capitis, sed etiam corporis teneat. Unde et Isaias propheta ejusdem Domini verba exprimens, ait: Quasi sponso posuit mihi mitram, et quasi sponsam ornavit me ornamento (Isaiae LXI, 10). Quia igitur ipse in capite sponsus, ipse est in corpore sponsa, necesse est ut cum nonnunquam aliquid
de capite dicitur, sensim ac subito etiam ad vocem corporis derivetur; et rursum cum de corpore aliquid dicitur, repente ad vocem capitis ascendatur. Beatus ergo Job venturi cum suo corpore typum Redemptoris insinuat; uxor vero ejus, quae eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis juxta sunt, eo per vitam durius premunt; quia dum quasi fideles vitari non possunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur.
15. Amici Job haereticos adumbrant.---Amici vero ejus, qui dum consulunt invehuntur, haereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Job quasi pro Domino loquuntur, sed tamen a Domino non approbantur; quia videlicet omnes haeretici Deum, dum defendere nituntur, offendunt. Unde eis aperte et ab eodem sancto viro dicitur: Disputare cum Deo cupio: prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum (Job XIII, 3 et 4). Constat ergo eos haereticorum typum errando gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. Omnis vero haereticus in eo quod Deum defendere cernitur, veritati illius adversatur, Psalmista attestante, qui ait: Ut destruas inimicum et defensorem (Psalm. VIII, 3). Inimicus quippe et defensor est, qui Deum quo praedicat impugnat.
CAPUT VII
16. Nominibus suis Job Christum, amici ejus haereticos significant.---Nam quia beatus Job venturi Redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Job quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore, vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae fatigatione cruciatur.
Amici quoque ejus ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Domini contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de Deo loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculae, vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. In tribus itaque amicorum Job nominibus, tres haereticarum mentium perditionis casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatis cor traherent, in novae vitae intelligentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent: sed in vetustate retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.
CAPUT VIII
17. In amicorum Job reconciliatione haereticorum conversio figuratur.---Quia vero nonnunquam haeretici divinae gratiae largitate perfusi ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur. Pro quibus tamen beatus Job exorare praecipitur, quia haereticorum sacrificia accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis universalis Ecclesiae manibus offerantur; ut ejus meritis remedium salutis inveniant, quam verborum jaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata;
quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in Joannis Apocalypsi per septem Ecclesiarum numerum universalis Ecclesia designatur (Apoc. I, 11). Hinc per Salomonem de Sapientia dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici, quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae non nisi redeundo junguntur.
18. Illorum mactanda superbia, ut Ecclesiae hoc sacrificio restituantur.---Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere; ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiae unitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Job, id est, revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant; qui ut universali Ecclesiae conjungantur, humilitate interveniente interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant.
CAPUT IX
19. Superbus, licet recte sentiens, increpandus. Qua ratione non indiget sacrificio.---Per Heliu autem, qui rectis quidem sensibus loquitur, sed ad stulta elationis verba derivatur, persona uniuscujusque arrogantis exprimitur. Multi namque intra sanctam Ecclesiam positi, recta quae sapiunt recte proferre contemnunt. Unde et divinae increpationis verbis arguitur, nec tamen pro illo sacrificium offertur; quia fidelis quidem est, sed tamen arrogans: per veritatem credulitatis intus est, sed per tumoris sui obstaculum acceptabilis non est. Hinc ergo
increpatio redarguit, sed sacrificium non reducit; quia in ea quidem fide est in qua esse debuit, sed superna hunc justitia increpans pro superfluis repellit. Unde et bene Heliu Latino sermone dicitur, Deus meus iste, vel Deus Dominus. Arrogantes enim viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis Deum elate vivendo refugiunt, eum tamen veraciter credendo confitentur. Quid est enim, Deus meus iste, nomine dicere, nisi eum, cui credidit, aperta professione monstrare? vel quid est, Deum Dominum dicere, nisi hunc et Deum per divinitatem credere, et Dominum ex incarnatione perhibere?
CAPUT X
20. Job duplicia recipiens quid praesignet. Sanctorum ante resurrectionem una beatitudo; post duplex.---Bene autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus vulnerum, post certamina pugnasque verborum, duplici remuneratione sublevatur; quia nimirum sancta Ecclesia, adhuc etiam in hac vita posita, pro laboribus quos sustinet, duplicia munera recipit; cum susceptis plene gentibus, in fine mundi Judaeorum etiam ad se corda convertit. Hinc enim scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Duplicia et postmodum recipiet: quia finito labore praesentis temporis, non solum ad animarum gaudium, sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7). Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Unde Joannes in Apocalypsi, quia ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas singulas aspexit, dicens: Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc.
VI, 11). Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur.
21. Afflictio hic certa; quantum duratura sit, incertum.---Recte autem afflictio quidem beati Job dicitur sed quantitas temporis in ejus afflictione reticetur; quia sanctae Ecclesiae in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit, ignoratur. Unde et ore Veritatis dicitur: Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Per hoc ergo, quod beati Job passio dicitur, docemur quod experiendo novimus. Per hoc vero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus.
In longum praefationis verba protraximus, ut quasi totum breviter perstringendo loqueremur. Sed quia ad loquendi initium, diu loquendo, pervenimus, debemus prius historiae radicem figere, ut valeamus mentem postmodum de allegoriarum fructu satiare.
Pars prima, LIBROS QUINQUE COMPLECTENS.
LIBER PRIMUS
Capitis primi libri Job priores versus primum historico, deinde allegorico, postremo morali sensu explanat.
CAPUT PRIMUM
VERS. 1. Vir erat in terra Hus, nomine Job.
HISTORICUS SENSUS.---1. Job inter malos bonus dicitur, quod summa laus est.---Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejus meritum virtutis exprimatur. Hus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem eo obligata vitiis exstitit, quo cognitionem sui conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc ejus laudibus proficiat, quod bonus inter malos fuit. Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris culpae est, inter bonos bonum non esse; ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos exstitisse. Hinc est quod isdem beatus Job sibimet attestatur, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Hinc Petrus magnis Loth laudibus extulit, quod bonum inter reprobos invenit, dicens: Et justum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Pet. II, 7, 8). Qui nimirum cruciari non posset, nisi prava propinquorum opera et audiret, et cerneret. Et tamen aspectu et auditu justus dicitur, quia iniquorum vita, non delectando justi aures atque oculos, sed feriendo tangebat. Hinc Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Hinc angelo Pergami ecclesiae dicitur: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13). Hinc sancta Ecclesia sponsi voce laudatur, cum ei in amoris Cantico dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Bene ergo beatus Job, memorata terra gentili, inter iniquos vixisse describitur; ut, juxta sponsi praeconium, inter spinas lilium crevisse monstretur. Unde recte mox subditur:
CAPUT II.
IBID.---Simplex, et rectus.
2. Job simplicitas et rectitudo. Utraque necessaria.--- Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt; quia dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). Hinc rursum dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Hinc per semetipsam Veritas discipulis praecipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth, X. 16). Utraque enim necessario in admonitione conjunxit; ut et simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit (Matth. III, 11, 16). Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur, et in igne ostenditur (Act. II, 3): quia quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. Sequitur:
CAPUT III
IBID.---Timens Deum, et recedens a malo.
3. Deum timere quid sit. Bona malis admista reprobantur.---Deum timere est nulla, quae facienda sunt bona praeterire. Unde per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Sed quia nonnulli sic bona quaedam faciunt, ut tamen a quibusdam malis minime suspendantur, bene postquam timens Deum
dicitur, recedens quoque a malo perhibetur. Scriptum quippe est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Neque enim bona Deo accepta sunt, quae ante ejus oculos malorum admistione maculantur. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18). Hinc Jacobus attestatur dicens: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Hinc Paulus ait: Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6). Beatus igitur Job, ut ostendatur quam mundus in bonis exstitit, solerter indicatur quam alienus a malis fuit.
4. Cur virtutes Job ab exordio describantur.---Mos vero esse narrantium solet, ut cum palaestrae certamen insinuant, prius luctantium membra describant quam latum validumque sit pectus, quam sanum, quam pleni tumeant lacerti, quam subterpositus venter nec mole gravet, nec extenuatione debilitet; ut cum prius aptos certamini artus ostenderint, tunc demum magnae fortitudinis ictus narrent. Quia ergo athleta noster contra diabolum fuerat certaturus, quasi ante arenae spectaculum, sacrae scriptor historiae in athleta hoc spiritales virtutes enumerans, mentis membra describit, dicens: Erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, ut, dum membrorum positio magna cognoscitur, ex hac ipsa jam forti positione subsequens etiam victoria praenoscatur. Sequitur:
CAPUT IV
VERS. 2.---Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
5. Filiorum multitudo eum ad avaritiam non pellexit.-- -Saepe ad avaritiam cor parentis illicit fecunditas prolis. Eo enim ad ambitum congregandae haereditatis accenditur, quo multis haeredibus fecundatur. Ut ergo beati Job quam sancta mens fuerit, ostendatur, et justus
dicitur, et multae prolis pater fuisse perhibetur. Qui in libri sui exordio devotus sacrificiis offerendis asseritur, promptus autem largitatibus etiam post a semetipso memoratur. Pensemus ergo quanta fortitudine praeditus exstitit, quem ad haereditatis tenaciam nec tot haeredum affectus inclinavit. Sequitur:
CAPUT V
VERS. 3.---Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum; quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis.
6. Opes sine amore possedit.---Scimus, quia ad majorem dolorem mentem commovent damna majora. Ut igitur ostendatur, quantae virtutis exstitit, multum fuisse dicitur, quod patienter amisit. Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Itaque dum substantia magna describitur, et tamen paulo post patienter amissa perhibetur; quam sine dolore perdidit, constat quia sine amore possedit. Notandum quoque est, quod prius cordis divitiae, et post, opes corporis describuntur. Solet enim rerum abundantia tanto magis a divino timore mentem solvere, quanto magis hanc exigit diversa cogitare. Nam dum per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur. Quod per semetipsam Veritas, cum parabolam seminantis exponeret, indicavit dicens: Qui seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur (Matth. XIII, 22; Luc. VIII, 7, 8; Marc. IV, 7). Ecce beatus Job et multa possidere dicitur, et paulo post divinis sacrificiis instanter deservire perhibetur.
7. Cuncta jam corde reliquerat.---Consideremus ergo cujus sanctitatis iste vir fuerit, qui ad tam sedula Dei obsequia, et sic occupatus vacavit. Necdum praecepti
virtus emicuerat, quae omnia relinqui praeciperet; sed tamen beatus Job ejusdem jam praeceptionis vim corde servabat; quia nimirum substantiam suam mente reliquerat, quam sine delectatione possidebat.
CAPUT VI
IBID.---Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
8. Quantis divitiis afflueret.---Orientales viros esse praedivites quis ignorat? Magnus ergo inter Orientales exstitit, ac si aperte diceretur: quia et divitibus ditior fuit.
CAPUT VII
VERS. 4.---Et ibant filii ejus, et faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo: et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
9. Substantia dividenda inter filios, eorum corda non divisit.---Solet inter fratres major substantia, discordiae fieri gravioris causa. O inaestimabilem paternae institutionis laudem! Et pater dives dicitur, et filii concordes asseruntur. Et dum dividenda inter eos substantia aderat, corda tamen omnium indivisa charitas replebat.
CAPUT VIII
VERS. 5.---Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos, surgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.
10. Nulla pene convivia sine culpa, propter voluptatem et loquacitatem.---Cum dicitur, mittebat et sanctificabat illos, aperte demonstratur quid districtionis
erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset. Sed hoc nobis est solerter intuendum quod, peractis diebus convivii, purgatio per singulos adhibetur holocausti. Vir quippe sanctus noverat quia celebrari convivia sine culpa vix possent. Noverat quia magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt epulae conviviorum; et quidquid in semetipsis filii convivantes inquinaverant, pater sacrificium immolando tergebat. Nonnulla quippe sunt vitia quae a conviviis aut separari vix possunt, aut certe nequaquam possunt. Pene semper enim epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Unde scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6).
11. Pene semper epulas loquacitas sequitur; cumque venter reficitur, lingua diffrenatur. Unde recte dives apud inferos aquam appetere describitur, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Prius epulatus quotidie splendide dicitur; et post aquam petere in lingua memoratur. Quia enim, ut diximus, inter epulas valde diffluere loquacitas solet, ex poena indicat culpam, cum eum, quem epulatum quotidie splendide Veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant, ut plerumque, cum una tangitur, longe alia ac multis interjacentibus posita chorda quatiatur: cumque ista sonitum reddit, illa, quae in eodem cantu temperata est, aliis impercussis, tremit. Sic ergo in Scriptura sacra plerumque de virtutibus, sic de vitiis agitur; ut dum loquendo aliud insinuat, tacendo aliud innotescat. Nihil enim contra divitem de loquacitate memoratur; sed dum poena in lingua dicitur, quae in convivio inter alias gravior fuerit culpa monstratur.
12. Job octavo die sacrificium offerens, mysterium resurrectionis colit.---Cum vero septem fratres per dies singulos convivia facere describuntur, et peractis diebus convivii, Job septem sacrificia offerre perhibetur; aperte historia indicat quod beatus Job octavo die sacrificium offerens mysterium resurrectionis colat. Dies namque qui nunc Dominicus dicitur, a morte Redemptoris est tertius, sed in ordine conditionis octavus, qui et primus in conditione est. Sed quia revolutus septimum sequitur, octavus recte numeratur. Quia ergo octavo die offerre septem sacrificia dicitur, plenus septiformis gratiae Spiritu pro spe resurrectionis Domino deservisse perhibetur. Unde et psalmus pro octava praescribitur, in quo gaudium de resurrectione nuntiatur. Sed quia beati Job filii tanta fuerant disciplina bonae institutionis accincti, ut neque per facta in conviviis, neque per verba delinquerent, aperte monstratur, cum subditur:
CAPUT IX
IBID.---Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis.
13. De alterius corde non est temere judicandum. In rectores fidelium qui eorum opera nesciunt.---Perfectos quippe esse in opere et sermone docuerat, pro quibus de sola pater cogitatione metuebat. Quia vero de alienis cordibus judicare temere non debeamus, in sancti hujus viri verbis agnoscimus, qui non ait: Quia benedixerunt in cordibus suis: sed, Ne forte benedixerint Deo in cordibus suis. Unde bene per Paulum dicitur: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Quisquis enim in cogitatione a rectitudine exorbitat, in tenebris peccat. Nos ergo tanto minus debemus aliena corda audacter reprehendere, quanto scimus, quia visu nostro non possumus alienae
cogitationis tenebras illustrare. Sed hac solerter intuendum est, quanta pater severitate potuit filiorum opera corrigere, qui tanta sollicitudine studuit corda mundare. Quid ad haec rectores fidelium dicunt, qui discipulorum suorum et aperta opera nesciunt? Quid in sua excusatione cogitant, qui in commissis sibi nec vulnera actionum curant? Ut vero hujus sancti operis etiam perseverantia demonstretur, recte subjungitur:
CAPUT X
IBID.---Sic faciebat Job cunctis diebus.
14. Job perseverantia.---Scriptum quippe est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Matth. X, 22; XXIV, 13.) In sacrificio igitur sancta actio, in cunctis autem diebus sacrificii, constantia sanctae actionis ostenditur. Haec breviter historiam sequendo transcurrimus; nunc ordo expositionis exigit ut exordium repetentes, allegoriarum jam secreta pandamus.
CAPUT XI
VERS. 1.---Vir erat in terra Hus, nomine Job.
15. SENSUS ALLEGOR.---Christus Job nomine designatus.---Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam jam qualiter sint impleta, videamus. Job namque, ut diximus, interpretatur dolens: Hus vero consiliator. Quem ergo alium beatus Job suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur dicens: dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4)? Qui Hus terram inhabitat, quia in corda populi consiliatoris regnat. Paulus quippe ait Christum Dei virtutum, et Dei sapientiam. (I Cor. I, 24). Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus (Proverb. VIII, 12). Hus ergo terram
inhabitat Job, quia Sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda vitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit.
CAPUT XII
IBID.---Et erat vir ille simplex et rectus.
16. Simplicitatem et rectitudinem tenuit.---In rectitudine justitia, in simplicitate autem mansuetudo signatur. Plerumque nos cum rectitudinem justitiae exsequimur, mansuetudinem relinquimus; et cum mansuetudinem servare cupimus, justitiae rectitudinem declinamus. Incarnatus vero Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit: quia nec in mansuetudine districtionem justitiae, nec rursum in districtione justitiae virtutem mansuetudinis amisit. Unde cum quidam, deducta adultera, hunc tentare voluissent, ut in culpam aut immansuetudinis aut injustitiae laberetur, ad utraque respondit dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan., VIII, 7). Dat simplicitatem mansuetudinis qui sine peccato est vestrum; dat zelum justitiae, primus in illam lapidem mittat. Unde et ei propheta dicit: Intende, prospere procede, et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Psal. XLIV, 5). Veritatem quippe exsequens, mansuetudinem cum justitia conservavit; ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere amitteret, nec rursum pondus mansuetudinis zelo rectitudinis perturbaret. Sequitur:
CAPUT XIII
IBID.---Timens Deum, et recedens a malo.
17. Deum quomodo timuit.---Scriptum est de illo: Et replevit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 3). Incarnatus enim Dominus in semetipso omne quod nobis
inspiravit, ostendit; ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Juxta humanitatis ergo naturam Redemptor noster Deum timuit; quia ut superbum hominem redimeret mentem pro illo humilem sumpsit. Cujus bene per hoc, quod recedere a malo Job dicitur, et actio designatur. Ipse quippe recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit: quia vetustam, quam natus invenit, humanae conversationis vitam deseruit; et novam, quam secum detulit sequacium moribus impressit.
CAPUT XIV
Vers. 2.---Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.
18. Septenarius numerus perfectus.---Quid in septenario numero nisi summa perfectionis accipitur? Ut enim humanae rationis causas de septenario numero taceamus, quae asserunt, quod idcirco perfectus sit, quia ex primo pari constat, et primo impari; ex primo qui dividi potest, et primo qui dividi non potest; certissime scimus quod septenarium numerum Scriptura sacra pro perfectione ponere consuevit (Genes. II, 3). Unde et septimo die Dominum requievisse ab operibus asserit. Hinc est etiam quod septimus dies in requiem hominibus, id est, in sabbatum datus est. Hinc est quod jubileus annus, in quo plenaria requies exprimitur, septem hebdomadibus consummatur, qui monade addita nostrae adunationis impletur.
19. Filii Job apostolos signant.---Nati sunt ergo ei septem filii. Ad praedicandum scilicet viriliter incedentes apostoli. Qui dum perfectionis praecepta peragunt, quasi superioris sexus fortitudinem in conversatione tenuerunt. Hinc est enim, quod perfectione septiformis gratiae Spiritus implendi duodecim sunt electi. A septenario quippe numero in duodenarium surgitur. Nam septenarius suis in se partibus multiplicatus, ad duodenarium
tenditur. Sive enim quatuor per tria, sive per quatuor tria ducantur, septem in duodecim vertuntur. Unde sancti apostoli, quia sanctam Trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt electi; ut etiam numero perfectionem ostenderent, quam vita et voce praedicarent.
20. Filiae fidelium plebes. Fidelium tres ordines.--- Natae sunt et tres filiae. Quid in filiabus, nisi infirmiores fidelium plebes accipimus, quae etsi ad perfectionem operis nequaquam forti virtute permanent, fidem tamen Trinitatis cognitam constanter tenent? In septem ergo filiis ordo praedicantium, in tribus vero filiabus multitudo significatur auditorum. Possunt etiam per tres filias tres ordines fidelium designari. Post filios quippe filiae nominantur, quia post apostolorum conspectam fortitudinem, tres distinctiones fidelium in Ecclesiae conversatione secutae sunt: pastorum videlicet, et continentium, atque conjugatorum. Unde et Ezechiel propheta tres liberatos viros audisse se asserit, Noe scilicet, et Danielem, et Job (Ezechiel XIV). Quid enim per Noe, qui arcam in undis rexit, nisi praepositorum ordo signatur; qui dum ad formam vitae populis praesunt, sanctam Ecclesiam in tentationum fluctibus regunt? Quid per Danielem, cujus mira abstinentia scribitur, nisi continentium vita figuratur; qui dum cuncta, quae mundi sunt, deserunt, despectae Babyloniae alta mente dominantur? Quid per Job, nisi bonorum conjugum vita signatur; qui de rebus mundi, quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae viam ad coelestem patriam tendunt? Quia igitur post sanctos apostolos tres istae fidelium distinctiones secutae sunt, recte post filios, tres filiae natae memorantur. Sequitur:
CAPUT XV
VERS. 3.---Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum.
21. Ovibus innocentes, camelis vitiosi gentiles adumbrati et Samaritani.---Quia fideles auditores ex varia conversatione collecti sunt, quod prius universaliter, memoratis filiabus, dicitur, hoc distincte postmodum appellatione animalium subinfertur. Quid enim in septem millibus ovium, nisi perfectam quorumdam innocentiam exprimit, quae ad perfectionem gratiae, ex legis pascuis venit? Quid vero in tribus millibus camelorum, nisi ad plenitudinem fidei veniens, torta gentilium vitiositas designatur? In Scriptura autem sacra aliquando cameli nomine ipse Dominus, aliquando autem populus gentilis exprimitur. Cameli enim nomine Dominus designatur, sicut ab eodem Domino Judaeis adversantibus dicitur: Liquantes culicem, camelum glutientes (Matth. XXIII, 24). Culex enim susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum dimitti latronem petierunt; camelum vero glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt. Rursus cameli nomine gentilitas designatur. Unde et Rebecca ad Isaac veniens (Genes. XXIV, 61), dorso cameli deducitur; quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans, in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae, Isaac viso, descendit; quia Domino cognito, vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petiit. Quae et verecundata pallio velatur, quia coram illo ex anteacta vita confunditur. Unde et per Apostolum eisdem gentibus dicitur: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.) Quia igitur per oves, Hebraeos a pascuis legis ad fidem venientes accipimus, nihil obstat ut per camelos, tortos moribus, atque onustos idolorum cultibus, gentilium populos sentiamus. Quia enim ex semetipsis sibi
invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat, quod portarent.
22. Potest etiam per camelos, quia communia sunt animalia, Samaritanorum vita signari. Cameli namque ruminant, sed nequaquam ungulam findunt. Samaritani quoque quasi ruminant, quia ex parte legis verba recipiunt; et quasi ungulam non findunt, quia eam pro parte contemnunt. Qui et grave onus in dorso mentis tolerant, quia in omne, quod faciunt, sine spe aeternitatis elaborant. Fidem quippe resurrectionis nesciunt. Et quid esse gravius atque onustius potest, quam afflictionem saeculi praetereuntis perpeti, et nequaquam ad relevationem mentis gaudia remunerationis sperare? Sed quia in carne Dominus apparens, et Hebraeorum populos perfectionis gratia implevit, et Samaritanorum quosdam ad cognitionem fidei, mira opera ostendendo, perduxit; dicatur recte de umbra, quae veritatem exprimeret, quod et septem millia ovium, et camelorum tria millia possideret. Sequitur:
CAPUT XVI
IBID.---Quingenta juga boum, et quingentae asinae.
23. Boum nomine quid designetur. Quid nomine asinorum.---Jam superius dictum est, quod in quinquagenario numero, qui septem hebdomadibus ac monade addita impletur, requies designatur; denario autem numero summa perfectionis exprimitur. Quia vero fidelibus perfectio quietis promittitur, quasi quinquagenario decies ducto ad quingentesimum pervenitur. In Scriptura autem sacra boum nomine aliquando hebetudo fatuorum, aliquando bene operantium vita signatur. Quia enim bovis nomine stultorum vecordia figuratur, recte per Salomonem dicitur: Statimque eam sequitur quasi bos ductus ad
victimam (Proverb. VII, 22). Rursum quia boum nomine vita uniuscujusque operantis exprimitur, legis praecepta testantur, quae per Moysen praecepit, dicens: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4). Quod aperte rursum dicitur: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7). Asinorum quoque nomine aliquando stultorum pigritia, aliquando immoderata petulantium luxuria, aliquando gentilium simplicitas designatur. Stultorum pigritia asinorum appellatione figuratur, sicut per Moysen dicitur: Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII, 10). Ac si diceret: Fatuos sapientibus in praedicatione non socies, ne per eum qui implere rem non valet, illi qui praevalet obsistas. Immoderata quoque petulantium luxuria asinorum appellatione exprimitur, ut propheta testatur, qui ait: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). Asinorum rursus nomine, simplicitas gentilitatis ostenditur. Unde Jerusalem tendens Dominus, asellum sedisse perhibetur (Matth. XXI, 5). Quid est enim sedendo asinum Jerusalem venire, nisi gentilitatis simplicia corda possidendo, ea ad visionem pacis regendo et praesidendo perducere? Quod uno et facili testimonio ostenditur: quia et per boves Judaeae operarii, et per asinum gentiles populi designantur, cum per prophetam dicitur: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Quis enim bos, nisi Judaicus populus exstitit, cujus cervicem jugum legis attrivit? Et quis asinus, nisi gentilitas fuit, quam quilibet seductor reperit quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit? Bos ergo possessorem, et asinus Domini praesepe cognovit, quia et Hebraicus populus Deum, quem colebat, sed ignorabat, reperit; et gentilitas legis pabulum, quod non habebat, accepit. Quod igitur superius nominatis ovibus et camelis dicitur, hoc inferius in bobus et asinis replicatur.
24. Praedicatores Judaeorum boves jugo legis pressi.---Habuit vero et ante Redemptoris adventum
Judaea boves, quia ad praedicandum misit operarios, quibus voce Veritatis dicitur: Vae vobis, hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo, quam vos (Matth. XXIII, 15). Quos grave jugum legis presserat, quia exteriora litterae mandata tolerabant. Quibus voce Veritatis dicitur: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28, 29). Quod ergo in Evangelio bene laborantibus requies promittitur, hoc est quod hic juga boum quingenta memorantur: quia qui Redemptoris dominio colla subjiciunt quo, nisi ad requiem, tendunt? Unde et asinae quingentae perhibentur; quia vocatae plebes gentilium, dum ad requiem pervenire desiderant, cuncta mandatorum onera libenter portant. Unde bene, quod hanc requiem populus gentilis appeteret, Jacob filios alloquens, prophetica hoc studuit voce signare, dicens: Isachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum (Genes, 14, 15). Inter terminos namque accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed ultima desiderare. Fortisque asinus requiem ac terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Quae ad portandum humerum supponit; quia conspecta superna requie, praeceptis etiam gravibus in operatione se subjicit, et quidquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostendit. Quia ergo ad aeternam requiem pro electorum parte Judaea gentilitasque colligitur, recte quingenta juga boum, et quingentae asinae haberi perhibentur. Sequitur:
CAPUT XVIII
IBID.---Ac familia multa nimis.
25. Stulti mundi prius vocati quam sapientes.---Quid est, quod prius animalium multitudo describitur, et familia in extremo memoratur: nisi quod ad cognitionem fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post ejus etiam astuta vocarentur, Paulo attestante, qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes [I Cor. I, 27)? Ipsa namque sanctae Ecclesiae principia, litterarum perhibentur ignara, ut videlicet, cunctis in praedicatoribus suis Redemptor ostenderet quod ad vitam credentes populos non sermo, sed causa suaderet. Sequitur:
CAPUT XVIII
IBID.---Erat vir ille magnus inter omnes Orientales.
26. Christus humanitate caeteris similis, divinitate singularis.---Quod Redemptor noster Oriens dicitur, propheta testante perhibetur, qui ait: Et ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Omnes ergo, qui in hoc Oriente fide consistunt, recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines tantummodo homines sunt, ipse autem Oriens Deus et homo, recte dicitur, Erat magnus inter omnes Orientales. Ac si aperte diceretur: Omnes, qui in fide Deo nascuntur, superat; quia non ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat, qui etsi humanitate caeteris apparuit similis divinitate tamen mansit super omnia singularis.
CAPUT XIX
Vers. 4.---Et ibant filii ejus, et faciebant convivia per domos.
27. In filiis Job convivia celebrantibus praedicatores intelligendi.---Filii facturi convivia per domos ibant, cum praedicatores apostoli in diversis mundi regionibus, virtutum epulas audientibus, quasi edentibus ministrabant. Unde et eisdem filiis de esurientibus plebibus dicitur: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 17; XV, 32; Marc. VI, 37; Luc. IX, 13). Et rursum: Dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Id est, in praedicatione vestra verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo jejuni remanentes, in hujus vitae labore succumbant. Hinc rursum eisdem filiis dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). Quae convivia quomodo exhiberentur, adjungitur, cum protinus subinfertur:
CAPUT XX.
IBID.---Unusquisque in die suo.
28. Juxta mensuram intelligentiae pascendi auditores.---Si ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est, intellectus non immerito dies vocatur. Unde et per Paulum dicitur: Alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem (Rom. XIV, 5). Ac si aperte dicat: Alius quaedam nonnullis intermissis intelligit, alius vero omnia intellectu possibilia ita ut sunt videnda cognoscit. Unusquisque ergo filius in die suo convivium exhibet, quia sanctus quisque praedicator juxta mensuram illuminatae intelligentiae mentes audientium epulis veritatis pascit. In] die suo Paulus fecerat convivium, cum dicebat: Beatiores erunt si sic permanserint secundum meum consilium (I Cor. VII, 40). De die suo unumquemque admonebat cogitare, cum diceret: Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5). Sequitur:
CAPUT XXI
IBID.---Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
29. Hi per filias Job significantur. Scriptura sacra modo cibus, modo potus.---Sorores filii ad convivium vocant: quia infirmis auditoribus sancti apostoli refectionis supernae gaudia praedicant, eorumque mentes, quia a veritatis pabulo jejunas aspiciunt, divini eloquii epulis pascunt. Bene autem dicitur: Ut comederent et biberent cum eis. Scriptura enim sacra aliquando nobis est cibus, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur. Cibum vidit propheta Scripturam sacram, qui exponendo frangeretur, cum diceret: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4): id est, infirmi quique Scripturae sacrae valentiores sententias petierunt exponendo comminui; sed qui exponere debeat non valet inveniri. Potum vidit Scripturam sacram propheta, cum diceret: Omnes sitientes venite ad aquas (Isai. LV, 1). Si potus aperta mandata non essent, per semetipsam Veritas non clamaret: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII, 37). Quasi cibum et potum vidit propheta Judaeae defuisse, cum diceret: Nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit (Isai. V, 12). Paucorum quippe est fortia et occulta cognoscere; multorum vero, historiae aperta sentire. Et idcirco Judaeae nobiles non siti, sed fame interiisse asserit; quia hi qui praeesse videbantur, dum totos se exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis discutiendo manderent non habebant. Quia vero sublimioribus ab interno intellectu cadentibus, parvulorum intelligentia et in exterioribus exsiccatur, recte illic adjungitur: Multitudo ejus siti exaruit. Ac si aperte diceret: dum vulgus vitae suae studium deserit, jam nec fluenta historiae exquirit. Et occulta sacri eloquii mandata et aperta se intellexisse
testantur, qui reprobanti se judici conquerentes dicunt: Manducavimus et bibimus coram te (Luc. XIII, 26). Quod aperte exponendo subjungunt: Et in plateis nostris docuisti (Ibid.). Quia ergo sacra eloquia in locis obscurioribus exponendo franguntur, in locis vero apertioribus ita, ut inventa fuerint, potantur, dicatur recte: Mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Ac si aperte diceretur: infirmos quosque blanda ad se persuasione deducebant, quatenus eorum mentes, et magna per contemplationem disserentes pascerent, et parva per historiam tradentes nutrirent. Sequitur:
CAPUT XXII
VERS. 5.---Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Job, et sanctificabat eos: consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.
30. Christus praedicatorum suorum corda mundat.--- In orbem dies convivii transeunt, cum praedicationum ministeria peraguntur. Peractisque conviviis, holocaustum Job pro filiis obtulit; quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus, Patrem Redemptor exoravit. Bene autem mittendo sanctificare dicitur; quia dum sanctum Spiritum, qui a se procedit, discipulorum cordibus tribuit, quidquid culpae inesse potuit, emundavit. Recteque ad offerenda holocausta diluculo consurgere perhibetur; quia per hoc quod pro nobis intercessionis suae petitionem obtulit, discussa erroris nocte, humanae mentis tenebras illustravit; ne quo peccati contagio, ex ipsa praedicationis gratia, mens in occulto polluatur; ne sibi quae agit tribuat; ne sibi tribuendo quae agebat, amittat. Unde recte subjungitur:
CAPUT XXIII
IBID.---Dicebat enim, Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis.
31. Maculae a praedicatoribus contractae quomodo diluendae.---Deo quippe benedicere, id est maledicere, est de ejus munere sibi gloriam praebere. Unde recte sanctis apostolis post praedicationem Dominus pedes lavit (Joan XIII, 5); ut videlicet aperte monstraret quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur, et inde inquinantur vestigia loquentium, unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli dum exhortationis verba faciunt, quamlibet tenuiter, sese intrinsecus, quia per eos purgationis gratia derivatur, extollunt; cumque verbo aliena opera diluunt, quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lavare, nisi post praedicationis gloriam, cogitationum pulverem tergere, gressusque cordis ab interna elatione mundare? Nec obstat ab omnimoda Mediatoris scientia quod dicitur: Ne forte. Nam cuncta sciens, sed in locutione sua ignorantiam nostram suscipiens, atque dum suscipit docens, nonnunquam quasi ex nostra dubitatione loquitur, sicut dicit: Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem super terram? (Luc. XVIII, 3.) Expletis ergo conviviis, sacrificium Job pro filiis offerens dicebat: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis; quia Redemptor noster postquam praedicatores suos a malis impugnantibus diluit, etiam inter bona quae egerant a tentationibus defendit. Sequitur:
CAPUT XXIV
IBID.---Sic faciebat Job cunctis diebus.
32. Holocaustum a Christo pro nobis jugiter oblatum. Cunctis diebus Job sacrificium offerre non cessat; quia sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor immolat, qui sine cessatione Patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Ipsa quippe ejus incarnatio nostrae emundationis oblatio est; cumque se hominem ostendit, delicta hominis interveniens diluit. Et humanitatis suae mysterio perenne sacrificium immolat, quia et haec sunt aeterna quae mundat.
33. Quid hactenus de sensu histor. et allegor. quid deinceps de morali prosequendum.---Igitur quia in ipso expositionis exordio sic persona beati Job nuntiari Dominum diximus, ut designari per illum caput et corpus, id est, Christum et Ecclesiam diceremus; postquam caput nostrum quomodo designatum credatur, ostendimus, nunc corpus ejus, quod nos sumus, quomodo exprimatur, indicemus; ut quia audivimus ex historia quod miremur, cognovimus ex capite quod credamus; consideremus nunc ex corpore quod vivendo teneamus. In nobismetipsis namque debemus transformare quod legimus; ut cum per auditum se animus excitat, ad operandum quod audierit vita concurrat.
CAPUT XXV
VERS. 1.---Vir erat in terra Hus nomine Job.
34. SENSUS MORALIS.---Job electos significat. Quae eorum affectio circa terrena et aeterna.---Si Job dolens, et Hus consiliator dicitur, non immerito per utraque nomina electus quisque figuratur; quia nimirum consiliatorem animum inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat. Nam sunt nonnulli qui vitam suam negligunt; et dum transitoria appetunt, dum aeterna vel non intelligunt, vel intellecta contemnunt, nec dolorem sentiunt, nec habere consilium sciunt. Cumque superna, quae
amiserunt, non considerant, esse se, heu miseri! in bonis putant. Nequaquam enim ad veritatis lucem, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt; nequaquam ad contemplationem aeternae patriae desiderii aciem tendunt: sed semetipsos in his ad quae projecti sunt deserentes, vice patriae diligunt exsilium quod patiuntur, et in caecitate, quam tolerant, quasi in claritate luminis exsultant. At contra electorum mentes dum cuncta transitoria nulla esse conspiciunt, ad quae sint conditae exquirunt; cumque eorum satisfactioni nihil extra Deum sufficit, ipsa inquisitionis exercitatione fatigata illorum cogitatio, in conditoris sui spe et contemplatione requiescit, supernis interseri civibus appetit; et unusquisque eorum adhuc in mundo corpore positus, mente jam extra mundum surgit, aerumnam exsilii, quam tolerat, deplorat, et ad sublimem patriam incessantibus se amoris stimulis excitat. Cum ergo dolens videt, quam sit aeternum quod perdidit, invenit salubre consilium, temporale hoc despicere quod percurrit; et quo magis crescit consilii scientia, ut peritura deserat, eo augetur dolor, quod necdum ad mansura pertingat. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccles. I, 18). Qui enim scit jam summa quae adhuc non habet, magis de infimis in quibus retinetur dolet.
35. In terra Hus, id est, in consilio habitant.---Recte ergo in terra Hus habitare Job dicitur, quia in scientiae consilio electi uniuscujusque dolens animus tenetur. Intuendum quoque est quam nullus dolor mentis sit in actione praecipitationis. Qui enim sine consiliis vivunt, qui se ipsos rerum eventibus praecipites deserunt, nullo interim cogitationum dolore fatigantur. Nam qui solerter in vitae consilio figit mentem, caute sese in omni actione circumspiciendo considerat; et ne ex re quae agitur repentinus finis adversusque subripiat, hunc prius molliter posito pede cogitationis palpat; pensat ne ab his quae
agenda sunt formido praepediat; ne in his quae differenda sunt praecipitatio impellat; ne prava per concupiscentiam aperto bello superent; ne recta per inanem gloriam insidiando supplantent. Job ergo in terra Hus habitat, dum mens electi quo magis per consilium vivere nititur, eo angusti itineris dolore fatigatur. Sequitur:
CAPUT XXVI
IBID.---Simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.
36. Justi simplicitas et rectitudo.---Quisquis aeternam patriam appetit, simplex procul dubio et rectus vivit: simplex videlicet opere, rectus fide; simplex in bonis quae inferius peragit, rectus in summis quae in intimis sentit. Sunt namque nonnulli qui in bonis quae faciunt simplices non sunt, dum non in his retributionem interius, sed exterius favorem quaerunt. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14). Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitationem quaerit.
37. A timore inchoat, in charitate consummatur.--- Bene autem dicitur: Timens Deum, et recedens a malo; quia sancta electorum Ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis vias timore inchoat, sed charitate consummat. Cui tunc est funditus a malo recedere, cum ex amore Dei coeperit jam nolle peccare. Cum vero adhuc timore bona agit, a malo penitus non recessit; quia eo ipso peccat, quo peccare vellet, si inulte potuisset. Recte ergo cum timere Deum Job dicitur, recedere etiam a malo perhibetur; quia dum metum charitas sequitur, ea quae mente relinquitur, etiam per cogitationis propositum culpa calcatur. Et quia ex timore unumquodque vitium
premitur, ex charitate autem virtutes oriuntur, recte subjungitur:
CAPUT XXVII
VERS. 2.---Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
38. Septem filii Job totidem dona Spiritus sancti significant; tres filiae, spem, fidem et charitatem.--- Septem quippe nobis filii nascuntur, cum per conceptionem bonae cogitationis, sancti Spiritus septem in nobis virtutes oriuntur. Hanc namque internam prolem propheta dinumerat, cum Spiritus mentem fecundat, dicens: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2). Cum ergo per adventum Spiritus sancti, sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas ac timor Domini unicuique nostrum gignitur, quasi mansura posteritas in mente propagatur, quae supernae nostrae nobilitatis genus eo ad vitam longius servat, quo amori aeternitatis sociat. Sed habent in nobis septem filii tres procul dubio sorores suas, quia quidquid virile hi virtutum sensus faciunt, spei, fidei charitatique conjungunt. Neque enim ad denarii perfectionem septem filii perveniunt, nisi in fide, spe et charitate fuerit omne quod agunt. Quia vero hanc praeeuntium virtutum copiam multimoda bonorum operum cogitatio sequitur, recte subjungitur:
CAPUT XXVIII
VERS. 3.---Et fuit possessio ejus septem millia ovium et tria millia camelorum.
39. Oves possidet qui mentem innoxiam intus veritate pascit.---Servata quippe veritate historiae, imitari
spiritaliter possumus, quod carnaliter audimus. Ovium enim septem millia possidemus, cum cogitationes innocuas, perfecta cordis munditia, intra nosmetipsos inquisito veritatis pabulo pascimus.
40. Camelos possidet, qui quod in se altum ac tortuosum, aut fidei subdit, aut prae charitate flectit.--- Eruntque nobis in possessione etiam tria millia camelorum, si omne, quod in nobis altum ac tortuosum est, rationi fidei subditur, et sub cognitione Trinitatis, sponte in appetitu humilitatis inclinatur. Camelos quippe possidemus, si quod altum sapimus, humiliter deponamus. Camelos procul dubio possidemus, cum cogitationes nostras ad infirmitatis fraternae compassionem flectimus, ut vicissim onera nostra portantes, alienae infirmitati compati condescendendo noverimus. Possunt etiam per camelos, qui ungulam nequaquam findunt, sed tamen ruminant, terrenarum rerum bonae dispensationes intelligi: quae quia habent aliquid saeculi, et aliquid Dei, per commune eas necesse est animal designari. Neque enim terrena dispensatio, quamvis aeternae utilitati serviat, sine perturbatione mentis valet exhiberi. Quia igitur per hanc et ad praesens mens confunditur, et in perpetuum merces paratur, quasi commune animal, et aliquid de lege habet, et aliquid non habet. Ungulam namque non findit, quia non se penitus anima ab omni terreno opere disjungit; sed tamen ruminat, quia bene dispensando temporalia, per certitudinis fiduciam coelestia sperat. Terrenae igitur dispensationes, quasi camelorum more, capite legi concordant, pede discrepant; quia et coeli sunt illa quae juste viventes appetunt, et hujus mundi sunt ea in quibus opere versantur. Nos ergo cum easdem terrenas dispensationes cognitioni Trinitatis subdimus, quasi camelos fide possidemus. Sequitur:
CAPUT XXIX
Quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae.
41. Boum juga concordes virtutes. Asinae lascivientes, motus aut cogitationes simplices.---Juga boum in usum nostrae possessionis sunt, cum concordes virtutes exarant duritiam mentis. Quingentas quoque asinas possidemus, cum lascivientes motus restringimus; et quidquid in nobis carnale exsurgere appetit, spiritali cordis dominatu refrenamus. Vel certe asinas possidere, est cogitationes intra nos simplices regere: quae dum in subtiliori intellectu currere non valent quo quasi pigrius ambulant, eo fraterna onera mansuetius portant. Sunt namque nonnulli qui dum alta non intelligunt, ad exteriora conversationis opera se humilius premunt. Bene ergo per asinas, pigrum quidem animal, sed tamen portandis oneribus deditum, simplices cogitationes accipimus; quia dum nostram plerumque ignorantiam cognoscimus, levius onera aliena toleramus. Cumque nos quasi singularis sapientiae altitudo non elevat, ad perferendam alieni cordis inertiam, mens se nostra aequanimiter inclinat. Recte autem sive juga boum, sive asinae quingentae referuntur; quia vel in hoc, quod prudenter sapimus, vel in hoc, quod humiliter ignoramus, dum aeternae pacis requiem quaerimus, quasi intra jubilei numerum tenemur. Sequitur:
CAPUT XXX
IBID.---Ac familia multa nimis.
42. Multa familia est multitudo cogitationum cohibenda.---Multam nimis familiam possidemus, cum cogitationes innumeras sub mentis dominatione restringimus; ne ipsa sui multitudine animum superent, ne perverso ordine discretionis nostrae principatum calcent. Et bene cogitationum turba multae familiae appellatione
signatur. Nam scimus quod absente domina, ancillarum linguae perstrepunt, silentium deserunt, deputati operis officia negligunt, totumque sibimet ordinem vivendi confundunt. At si repente domina veniat, mox perstrepentes linguae reticent, officia uniuscujusque operis repetunt; sicque ad opus proprium, ac si non recesserint, revertuntur. Si igitur a domo mentis ad monumentum ratio discedat, quasi absente domina, cogitationum se clamor, velut garrula ancillarum turba multiplicat. Ut autem ratio ad mentem redierit, mox se confusio tumultuosa compescit; et quasi ancillae se ad injunctum opus tacite reprimunt, dum cogitationes protinus causis se propriis ad utilitatem subdunt. Possidemus ergo multam familiam, cum recto jure innumeris cogitationibus rationis discretione dominamur. Quod nimirum cum solerter agimus, jungi per eamdem discretionem angelis conamur. Unde et recte subjungitur:
CAPUT XXXI
IBID.---Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
43. Earum refrenatione magni efficimur.---Tunc namque magni inter omnes Orientales efficimur, cum eis spiritibus, qui orienti luci inhaerent, pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis nostrae radiis, in quantum possibilitas suppetit, sociamur. Unde et per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Quisquis temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit; quisquis vero superna desiderat, quia in Oriente habitet, demonstrat. Magnus ergo non inter Occidentales, sed inter Orientales efficitur, qui non inter malorum actiones ima et fugitiva quaerentium, sed inter choros proficere supernorum civium conatur. Sequitur:
CAPUT XXXII
VERS. 4. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo.
44. Virtutes singulae, in die suo convivium faciunt.--- Filii per domos convivium faciunt, dum virtutes singulae juxta modum proprium mentem pascunt. Et bene dicitur: Unusquisque in die suo. Dies enim uniuscujusque filii, est illuminatio uniuscujusque virtutis. Ut enim haec ipsa dona breviter septiformis gratiae replicem, alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Neque enim hoc est sapere, quod intelligere; quia multi aeterna quidem sapiunt, sed haec intelligere nequaquam possunt. Sapientia ergo in die suo convivium facit, quia mentem de aeternorum spe et certitudine reficit. Intellectus in die suo convivium parat; quia in eo quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras ejus illustrat. Consilium in die suo convivium exhibet; quia dum esse praecipitem prohibet, ratione animum replet. Fortitudo in die suo convivium facit; quia dum adversa non metuit, trepidanti menti cibos confidentiae apponit. Scientia in die suo convivium parat, quia in ventre mentis ignorantiae jejunium superat. Pietas in die suo convivium exhibet, quia cordis viscera misericordiae operibus replet. Timor in die suo convivium facit; quia dum premit mentem, ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat.
45. Si ab invicem separentur, deficiunt.---Sed illud in hoc filiorum convivio perscrutandum video, quod semetipsos invicem pascunt. Valde enim singula quaelibet virtus destituitur, si non una alii virtus virtuti suffragetur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat; et valde inutilis intellectus est, si ex sapientia non subsistat; quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robur fortitudinis deest; quia quod
tractando invenit, carens viribus, usque ad perfectionem operis non perducit: et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur; quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet; quia dum bona cognita exsequi negligit, sese ad judicium arctius stringit. Et valde inutilis est pietas, si scientiae discretione caret; quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur ignorat. Timor quoque ipse nisi has etiam virtutes habuerit, ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit; quia dum ad cuncta trepidat, ipsa sua formidine a bonis omnibus torpens vacat. Quia ergo alternato ministerio virtus a virtute reficitur, recte dicitur quod apud se filii vicissim convivantur. Cumque una aliam sublevando sublevat, quasi per dies suos numerosa soboles pascenda convivium parat. Sequitur:
CAPUT XXXIII
IBID.---Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
46. Ad convivium virtutum invitandae, spes, fides, charitas.---Cum virtutes nostrae in omne quod agunt, spem, fidem, et charitatem ciunt, quasi operatores filii, tres ad convivium sorores vocant, ut fides, spes et charitas in opus bonum gaudeant quod unaquaeque virtus administrat. Quae quasi ex cibo vires accipiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; et dum post cibum contemplationis rore infundi appetunt, quasi ex poculo ebriantur.
47. Ipsis bonis quae agimus, ad deterius propinquamus.---Sed quid est, quod in hac vita sine quavis tenuissimi contagii inquinatione peragatur? Nonnunquam namque ipsis bonis quae agimus ad deterius propinquamus; quia dum laetitiam menti pariunt,
quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torporem laxatur. Nonnunquam vero aliquantula elatione nos polluunt; et tanto dejectiores apud Deum faciunt, quanto apud nosmetipsos tumidiores reddunt. Unde bene subjungitur.
CAPUT XXXIV
VERS. 5. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Job, et sanctificabat eos.
47. In bonis operibus purganda intentio.---Peracto quippe orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque sanctificare, est post virtutum sensum, intentionem cordis dirigere, et omne quod agitur, districta retractationis discussione mundare; ne bona aestimentur quae mala sunt; ne saltem veraciter bona putentur sufficientia, cum perfecta non sunt. Sic enim mens plerumque decipitur, ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fallatur. Sed hos virtutum sensus melius preces quam discussiones inveniunt; nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur, omne, quod ei de se ipsa occurrerit, sub se ipsa dijudicando certius contemplatur. Unde et recte subjungitur:
CAPUT XXXV IBID.---Consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.
48. Holocaustum precis pro singulis virtutibus purgandis offerendum.---Diluculo namque consurgimus, cum compunctionis luce perfusi humanitatis nostrae noctem deserimus, et ad veri luminis radios, oculos mentis aperimus. Atque holocaustum per singulos filios offerimus, cum pro unaquaque virtute Domino hostiam
nostrae precis immolamus: ne sapientia elevet; ne intellectus, dum subtiliter currit, aberret; ne consilium, dum se multiplicat, confundat; ne fortitudo, dum fiduciam praebet, praecipitet; ne scientia, dum novit et non diligit, inflet; ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat; ne timor, dum plus justo trepidat, in desperationis foveam mergat. Cum ergo pro unaquaque virtute, ut pura esse debeat, preces Domino fundimus, quid aliud, quam juxta filiorum numerum holocaustum per singulos exhibemus? Holocaustum namque totum incensum dicitur. Holocaustum igitur dare, est totam mentem igne compunctionis incendere, ut in ara amoris cor ardeat, et quasi delicta propriae sobolis, inquinamenta cogitationis exurat.
49. Illud non offert qui internos motus non frenat.--- Sed haec agere nesciunt, nisi hi qui priusquam cogitationes ad opus prodeant, internos suos motus sollicite circumspicientes frenant; haec agere nesciunt, nisi qui virili custodia munire mentem noverunt. Unde recte inopinata morte exstinctus Isboseth dicitur, quem et Scriptura sacra non in domo ostiarium, sed ostiariam habuisse testatur, dicens: Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Banaa, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici, latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine. (II Reg. IV, 5.) Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit; quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis delectatione carnis perforare. Nequaquam
vero Isboseth iste hac morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque virilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est; quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Virtutes ergo quasamus, dignum est ut summopere ab intentionis origine pensemus, ne ex malo ortu prodeant, etiam si recta sunt quae ostentant. Unde hic quoque recte subjungitur:
CAPUT XXXVI
IBID.---Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis.
50. Variae hostis insidiae; ut bona opera vitiet, in operis initio, in progressu, in fine.---Filii in cordibus maledicunt, cum recta nostra opera a non rectis cogitationibus prodeunt; cum bona in aperto exerunt, sed in occulto noxia moliuntur. Deo quippe maledicunt, cum mentes nostrae se de se aestimant habere quod sunt. Deo maledicunt, cum se et ab illo accepisse vires intelligunt, sed tamen de ejus muneribus propriam laudem quaerunt. Sciendum vero est, quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur, in interni judicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne, quod in actione sequitur, eo purum
mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando vero intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione se quasi in itinere opponit; ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur, subjuncto latenter vitio, quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat; quantoque vel a domo cordis, vel ab itinere operis longius recessisse se simulat, tanto ad decipiendum bonae actionis terminum astutius exspectat; et quo incautum quemque quasi recedendo reddiderit, eo illum repentino nonnunquam vulnere durius insanabiliusque transfigit.
51. Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit; ut in his, quae recta faciunt, ad appetenda ima, fortitudine intentionis inclinentur. Unde recte sub Judaeae specie, de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta, per prophetam dicitur: Facti sunt hostes ejus in capite. Ac si aperte (Threnn. I, 5) diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur; tantoque eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent.
52. Cum vero intentionem vitiare non praevalent, in via positos laqueos tegunt, ut in eo quod bene agitur cor exaltans se ex latere ad vitium derivetur; quatenus quod inchoans aliter proposuerat, in actione longe aliter quam coeperat percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat: quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cujus delectatione cum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentionis intimae vigore dissipatur. Saepe se bene inchoatae nostrae justitiae, ex latere ira subjungit; et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe
gravitatem cordis, quasi ex latere subjuncta tristitia sequitur; atque omne opus quod mens bona intentione inchoat, haec velamine moeroris obumbrat. Quae et nonnunquam tanto tardius repellitur, quanto et pressae menti quasi serior famulatur. Saepe se bono operi laetitia immoderata subjungit; cumque plus mentem quam decet, hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus gravitatis repellit. Quia enim bene etiam inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Quod bene ac subtiliter Jeremias insinuat, qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosmetipsos gererentur indicavit, dicens: Venerunt octoginta viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, rasi barba, et scissis vestibus, squalentes; munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Aicham. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos (Jerem. XLI, 5). Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt, qui sibimetipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt; qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute circumspicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit; quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, Satanae videlicet exemplo, in superbiae errore generatus, se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: Incedens et plorans ibat; quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat; et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc, quod intus de virtute latet, occidit. Qui plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde et dixisse perhibetur,
Venite ad Godoliam filium Aicham; atque dum majora promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit; quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, hoste subripiente, dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam. De cujus hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Unde illic apte subjungitur: Decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei, et olei, et mellis; et non occidit eos (Jer. XLI, 8). Thesaurus quippe in agro est spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere, servati sunt; quia qui post incautelae suae vitium, ad lamentum poenitentiae redeunt, nec capti moriuntur.
53. Cum vero antiquus hostis neque in exordio intentionis ferit, neque in itinere actionis intercipit, duriores in fine laqueos tendit. Quem tanto nequius obsidet, quanto solum sibi remansisse ad decipiendum videt. Hos namque fini suo appositos laqueos Propheta conspexerat, cum dicebat: Ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV, 7). Quia enim in calcaneo finis est corporis, quid per hunc nisi terminus signatur actionis? Sive ergo maligni spiritus, sive pravi quique homines, illorum superbiae sequaces, calcaneum observant, cum actionis bonae finem vitiare desiderant. Unde et eidem serpenti dicitur: Ipsa tuum observabit caput, et tu calcaneum ejus (Genes. III, 15, sec. LXX). Caput quippe serpentis observare, est initia suggestionis ejus aspicere, et manu sollicitae considerationis a cordis aditu funditus exstirpare. Qui tamen cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneum molitur, quia etsi suggestione prima intentionem non percutit, decipere in fine tendit. Si autem
semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas, et terminus ab hoste callido secure possidetur; quoniam totam sibi arborum fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. Quia ergo summa cura vigilandum est, ne vel bonis operibus serviens mens, reproba intentione polluatur, recte dicitur: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Ac si aperte diceretur: Nullum est bonum, quod foris agitur, si non pro eo intus ante Dei oculos innocentiae victima in ara cordis immolatur. [Vet. XXXIX]. Tota itaque virtute perspiciendus est fluvius operis, si purus emanat ex fonte cogitationis. Omni cura servandus est a malitiae pulvere oculus cordis; ne hoc, quod in actione rectum hominibus ostentat, apud semetipsum per vitium pravae intentionis intorqueat.
54. Ideo curandum, ne bona opera nostra pauca sint, aut indiscussa.---Curandum itaque est ne bona nostra pauca sint; curandum ne indiscussa; ne aut pauca agentes, inveniamur steriles; aut indiscussa relinquentes, vecordes. Neque enim unaquaeque vere virtus est, si mista aliis virtutibus non est. Unde recte ad Moysen dicitur: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia, faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter et purum (Exod. XXX, 34). Thymiama quippe ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis, virtutum multiplicitate redolemus. Quod mistum et purum fit; quia quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum boni operis sincerius exhibetur. Unde et bene subjungitur: Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram testimonii tabernaculo (Ibid., 36). In tenuissimum pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra quasi in pilo cordis, occulta discussione tundimus; et si veraciter bona sint, subtiliter retractamus. Aromata ergo in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere, et
usque ad subtilitatem occulti examinis revocare. Et notandum, quod de eodem pulvere dicitur: Pones ex eo coram testimonii tabernaculo; quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu judicis placent, cum haec mens subtilius recogitando conterit, et quasi de aromatibus pulverem reddit; ne grossum durumque sit bonum quod agitur; ne si hoc arcta retractationis manus non comminuat, odorem de se subtilius non aspergat. Hinc est enim quod sponsae virtus, sponsi voce laudatur, cum dicitur: Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III, 6)? Sancta quippe Ecclesia sicut fumi virgula ex aromatibus ascendit; quia ex vitae suae virtutibus in interni quotidie incensi rectitudinem proficit, nec sparsa per cogitationes defluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris virga constringit. Quae ea quae agit, dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere, sed pulverem in cogitatione. Hinc est, quod de oblatoribus hostiae ad Moysen iterum dicitur: Detracta pelle hostiae, artus in frusta concidant (Levit. I, 6). Pellem namque hostiae subtrahimus, cum a mentis nostrae oculis superficiem virtutis amovemus. Cujus artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter ejus intima, membratimque cogitamus. Curandum ergo est, ne cum mala vincimus, bonis lascivientibus supplantemur; ne fortasse fluxa prodeant, ne incircumspecta capiantur, ne per errorem, viam deserant, ne per lassitudinem fracta, anteacti laboris meritum perdant. In cunctis enim vigilanter debet se mens circumspicere, atque in ipsa circumspectionis suae providentia perseverare. Unde et recte subjungitur:
CAPUT XXXVII
IBID.---Sic faciebat Job cunctis diebus.
55. Perseverantia necessaria.---Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum vitae deseratur; quia et frustra velociter currit, qui prius quam ad metas veniat deficit. Hinc est enim quod de reprobis dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Hinc electis suis Veritas dicit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28). Hinc Joseph, qui inter fratres usque ad finem justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibitur (Genes. XXXVII, 24, sec. LXX). Nam quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Hinc est quod per Moysen caudam hostiae in altari offerre praecipitur (Exod. XXIX, 22; Levit. III, 9); ut videlicet omne bonum quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Bene igitur coepta cunctis diebus agenda sunt; ut cum malum pugnando repellitur, ipsa boni victoria constantiae manu teneatur.
56. Haec itaque sub intellectu triplici diximus, ut fastidienti animae varia alimenta proponentes, aliquid, quod eligendo sumat, offeramus. Hoc tamen magnopere petimus, ut qui ad spiritalem intelligentiam mentem sublevat, a veneratione historiae non recedat.
LIBER SECUNDUS Capitis primi a versu sexto ad finem usque, secundum triplicem sensum prosequitur enarrationem.
CAPUT PRIMUM
1. S. scriptura Speculum est.---Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur (Vid. August. in Psal. CIII, ser. 1, n. 4), ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda, ibi pulchra nostra
cognoscimus. Ibi sentimus, quantum proficimus, ibi a provectu quam longe distamus. Narrat autem gesta sanctorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum. Dumque illorum victricia facta commemorat, contra vitiorum praelia, debilia nostra confirmat; fitque verbis illius, ut eo mens minus inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt. Nonnunquam vero non solum nobis eorum virtutes asserit, sed etiam casus innotescit; ut et in victoria fortium quod imitando arripere, et rursum videamus in lapsibus quod debeamus timere. Ecce enim Job describitur tentatione auctus, sed David tentatione prostratus; ut et majorum virtus spem nostram foveat, et majorum casus ad cautelam nos humilitatis accingat; quatenus dum illa gaudentes sublevant, ista metuentes premant; et audientis animus illinc spei fiducia, hinc humilitate timoris eruditus, nec temeritate superbiat, quia formidine premitur, nec pressus timore desperet, quia ad spei fiduciam virtutis exemplo roboratur.
CAPUT II
VERS. 6.---Quadam die cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan.
2. HISTORICUS SENSUS. Quam accurate S. Scriptura facta describat.---Intueri libet quomodo sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimant, terminosque causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis signant, quid de ventura actione subjiciant. A positione quippe locorum divina Scriptura exprimit subsequentium merita finesque causarum, sicut de Israel dicit quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit: subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in
infimis neglecte vivendo laxavit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in apostolorum Actibus Stephanus Jesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat (Act. VII, 55, 56). Stare quippe adjuvantis est. Et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut evangelista, cum praedicante Domino, nullos tunc ex Judaea credituros diceret, praemisit dicens: Hiems autem erat (Joan. X, 22). Scriptum namque est: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Idcirco ergo hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod de negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se (Joan. XVIII, 18). Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Judas exiisse perhibetur, cum egrediente illo, ab evangelista dicitur: Erat autem nox (Joan. XIII, 30). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetent animam tuam abs te (Luc. XII, 20). Anima quippe, quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur (III Reg. III, 11). Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt; punituri autem Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur (Gen. XVIII, 1, 2; XIX, 1). Quia igitur beati Job tentatio ad victoriam deducitur, a die coepta perhibetur, cum dicitur:
CAPUT III
IBID.---Quadam die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan.
3. Quomodo Angeli Deo adsunt, etiam in ministerium missi. Quantae subtilitatis sint angeli.---Qui autem Dei filii, nisi electi angeli vocantur? De quibus cum constet, quod obtutibus majestatis inserviant, valde quaerendum est unde veniant, ut coram Domino assistant. De his quippe voce Veritatis dicitur: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). De his propheta ait: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Daniel. VII, 10). Si igitur semper vident, et semper assistunt, vigilanti cura quaerendum est unde veniunt, qui nunquam recedunt. Sed cum de illis per Paulum dicitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I, 14)? Per hoc, quod missos cognoscimus, unde veniant invenimus. Sed ecce quaestioni quaestionem jungimus, et quasi dum ansam solvere nitimur, nodum ligamus. Quomodo enim aut semper assistere, aut videre semper faciem Patris possunt, si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur; quia si conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent; fontemque lucis, quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur: angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo distenti sunt, quia ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed tamen comparatione divinae scientiae angusta: sicut et
ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum, spiritus sunt, sed comparatione summi et incircumscripti spiritus, corpus. Et mittuntur igitur, et assistunt: quia et per hoc, quod circumscripti sunt, exeunt; et per hoc, quod intus quoque praesentes sunt nunquam recedunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt; quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se, unde recesserant, per internam contemplationem servant. Dicatur ergo: Venerunt filii Dei, ut assisterent coram Domino, quia illuc spiritus conversione redeunt, unde nulla mentis aversione discedunt.
CAPUT IV.
IBID.---Affuit inter eos etiam Satan.
4. Satan inter angelos, quia naturam non amisit.--- Valde quaerendum est quomodo inter electos angelos Satan adesse potuerit, qui ab eorum sorte, exigente superbia, dudum damnatus exivit. Sed recte inter eos adfuisse describitur, quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit; et si meritis praegravatur, conditione naturae subtilis attollitur. Inter Dei ergo filios coram Domino adfuisse dicitur; quia eo intuitu, quo omnipotens Deus cuncta spiritalia conspicit, etiam Satan in ordine naturae subtilioris videt, attestante Scriptura, quae dicit: Oculi Domini contemplantur malos et bonos (Prov. XV, 3). Sed hoc, quod adfuisse Satan coram Domino dicitur, in gravi nobis quaestione versatur. Scriptum quippe est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Satan vero, qui mundo corde esse non potest, quomodo ad videndum Dominum adfuisse potest.
5. Deo adest, quia ab eo videtur.---Sed intuendum est quia adfuisse coram Domino, non autem Dominum vidisse
perhibetur. Venit quippe, ut videretur, non ut videret. Ipse in conspectu Domini, non autem in conspectu ejus Dominus fuit: sicut caecus cum in sole consistit, ipse quidem radiis solis perfunditur, sed tamen lumen non videt quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu Domini Satan adfuit; quia vis divina, quae intuendo penetrat omnia, non se videntem immundum spiritum vidit. Quia enim et ipsa, quae Deum fugiunt, latere non possunt, dum cuncta nuda sunt superno conspectui, Satan adfuit absens praesenti. Sequitur:
CAPUT V
VERS. 7.---Cui dixit Dominus, Unde venis?
6. Nescire Dei est reprobare.---Quid est, quod venientibus angelis electis nequaquam dicitur, Unde venitis? Satan vero unde veniat percontatur? non enim requirimus, nisi utique quae nescimus. Nescire autem Dei, reprobare est. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur; non quo si mentiri velit, nesciat, sed quo falsa loqui veritatis amore contemnat. Quid est ergo ad Satan dicere, Unde venis, nisi vias illius quasi incognitas reprobare? Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat; et Satanae itinera, quia judicans damnat, dignum est ut quasi nesciens requirat. Hinc est quod Adae peccanti conditoris voce dicitur, Adam ubi es? (Genes. III, 9.) Neque enim divina potentia nesciebat, post culpam servus ad quae latibula fugerat; sed quia vidit in culpa lapsum, jam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat; eumque et vocat, et requirit, dicens, Adam ubi
es? Per hoc quod vocat, signum dat quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat, quia peccatores jure damnandos ignorat. Satan ergo Dominus non vocat, sed tamen requirit, dicens: Unde venis? quia nimirum Deus apostatam spiritum ad poenitentiam nequaquam revocat; sed vias superbiae ejus nesciens, damnat. Igitur dum Satan de itinere suo discutitur, electi angeli requirendi unde veniant non sunt: quia eorum viae tanto Deo notae sunt, quanto et ipso auctore peraguntur; dumque soli ejus voluntati inserviunt, eo esse incognitae nequeunt, quo per approbationis oculum ex ipso semper ante ipsum fiunt. Sequitur:
CAPUT VI
IBID.---Respondens Satan, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
7. Satanae circuitus, ejus anxietatis argumentum.--- Solet per gyrum circuitus, laboris anxietas designari. Satan ergo laborans terram circuivit, quia quietus in coeli culmine stare contempsit. Cumque se non volasse, sed perambulasse insinuat, quanto peccati pondere in imis prematur, demonstrat. Perambulans ergo terram circuivit; quia ab illo spiritalis potentiae volatu corruens, malitiae suae pressus gravedine, foras ad gyrum laboris venit. Hinc est enim quod et de ejus membris per Psalmistam dicitur: In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9); quia dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur. Sequitur:
CAPUT VII
VERS. 8.---Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
8. Variae Dei spirituumque locutiones.---Hoc quod divina voce beatus Job simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo dicitur, quia subtiliter membratimque supra exposuimus, replicare quae diximus devitamus; ne dum discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Hoc ergo nobis est solerter intuendum, quid sit, quod vel ad Satan loqui Dominus dicitur, vel quod Satan Domino respondere perhibetur. Discutienda quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim vel a Domino, qui summus atque incircumscriptus est spiritus, vel a Satan, qui nulla est carnea natura vestitus, humano modo aereus flatus folle ventris attrahitur, ut per organum gutturis, vocis expressione reddatur. Sed dum naturae invisibili natura incomprehensibilis loquitur, dignum est ut mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Nos namque ut ea quae sentimus intrinsecus extrinsecus exprimamus, haec per organum gutturis, per sonum vocis ejicimus. Alienis quippe oculis intra secretum mentis, quasi post parietem corporis stamus; sed cum manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae januam egredimur, ut quales sumus intrinsecus ostendamus. Spiritalis autem natura non ita est, quae ex mente et corpore composita dupliciter non est. Sed rursus sciendum est quia ipsa etiam natura incorporea cum loqui dicitur, ejus locutio nequaquam una atque eadem qualitate formatur. Aliter enim loquitur Deus ad angelos, aliter angeli ad Deum; aliter Deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae ad Deum; aliter Deus ad diabolum, aliter diabolus ad Deum.
9. Aliter Deus loquitur ad angelos.---Nam quia spiritali naturae ex corporea oppositione nihil obstat, loquitur Deus ad angelos sanctos eo ipso, quo eorum cordibus occulta sua invisibilia ostentat: ut quidquid agere debeant, in ipsa contemplatione veritatis legant, et velut quaedam praecepta vocis sint ipsa gaudia
contemplationis. Quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur. Unde cum eorum cordibus, Deus contra humanam superbiam, animadversionem ultionis infunderet, dixit: Venite descendamus, et confundamus ibi linguam eorum (Genes. II, 7). Dicitur eis qui adhaerent, Venite; quia nimirum hoc ipsum nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione semper accrescere est; et nunquam corde recedere, quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicit: Descendamus et confundamus linguam eorum. Ascendunt angeli, in eo quod creatorem conspiciunt. Descendunt angeli, in eo quod creaturam sese in illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo Dei est: Descendamus et confundamus linguam eorum, in seipso eis hoc, quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis, eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.
10. Aliter angeli ad Deum.---Aliter loquuntur angeli ad Deum, sicut et per Joannis Apocalypsim dicunt: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam (Apoc. V, 12). Vox namque angelorum est in laude conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis. Virtutis divinae miracula obstupuisse, dixisse est, quia excitatus cum reverentia motus cordis, magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis. Quae vox se quasi per distincta verba explicat, dum sese per innumeros modos admirationis format. Deus ergo angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima videnda manifestatur. Angeli autem loquuntur Domino, cum per hoc, quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt.
Aliter Deus ad sanctorum animas, et illae ad Deum.--- Aliter Deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae loquuntur ad Deum. Unde et in Joannis Apocalypsi rursum dicitur: Vidi subter altare animas
interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant; et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Ubi illico adjungitur, Datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Quid est enim animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii, et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Magnus quippe earum clamor, magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Animarum igitur verba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Sed cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliterque quae petitur, et sanctorum animae ita in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhaerendo requiescant; quomodo dicuntur petere, quas ab interna voluntate constat nullatenus discrepare? quomodo dicuntur petere, quas et voluntatem Dei certum est, et ea quae futura sunt, non ignorare? Sed in ipso positae, ab ipso aliquid petere dicuntur, non quo quidquam desiderent, quod ab ejus voluntate, quem cernunt, discordat: sed quo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum facere velle noverunt. De ipso ergo bibunt, quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili, in hoc, quod petendo esuriunt, praesciendo satiantur. Discordarent ergo a voluntate conditoris, si quae eum vident velle, non peterent; eique minus inhaererent, si volentem dare, desiderio pigriori pulsarent. Quibus responsum divinitus dicitur: Requiescite tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum et fratrum vestrorum. Desiderantibus animabus, Requiescite tempus adhuc
modicum, dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare; ut et animarum vox sit hoc, quod amantes desiderant; et respondentis Dei sermo sit hoc, quod eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo ejus est, ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus libenter exspectandi moras infundere; ut cum carnis resurrectionem appetunt, etiam ex colligendorum fratrum augmento gratulentur.
12. Aliter Deus ad diabolum, et ille ad Deum. Aliter Deus loquitur ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. Loqui enim Dei est ad diabolum, vias ejus ac negotia animadversione occultae districtionis increpare, sicut hic dicitur: Unde venis? Diaboli autem ei respondere, est omnipotenti majestati ejus nihil posse celare. Unde hic ait, Circuivi terram, et perambulavi eam. Quasi enim dicere ejus est quid egerit, scire quod actus suos illius oculis occultare non possit. Sciendum vero est, quia sicut hoc loco discimus, quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; tribus modis diabolus ad Deum. Quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; quia et injustas vias ejus arguit, et electorum suorum contra illum justitiam proponit, et tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, et aliquando eum, ne tentare audeat, prohibet. Injustas enim vias ejus redarguit, sicut jam dictum est: Unde venis? Electorum suorum contra illum justitiam proponit, sicut ait: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? Tentandam eorum innocentiam concedendo permittit, sicut dicit: Ecce universa quae habet in manu tua sunt. Rursumque eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad Deum, cum vel vias suas insinuat, vel electorum innocentiam fictis criminibus accusat, vel tentandam eamdem innocentiam postulat. Vias quippe suas insinuat, qui ait: Circuivi terram, et perambulavi
eam. Electorum innocentiam accusat, qui dicit: (Vers. 9, 10) Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Tentandam eamdem innocentiam postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Sed dicere Dei est, Unde venis? sicut et supra insinuavimus, vi suae justitiae itinera malitiae ejus increpare. Dicere Dei est, Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? tales electos suos justificando facere, qualibus nimirum apostata angelus possit invidere. Dicere Dei est, Ecce universa quae habet in manu tua sunt, ad probationem fidelium, contra eos occulta vi incursum illum suae malitiae relaxare. Dicere Dei est, Tantum in eum ne extendas manum tuam, ab immoderatae tentationis impetu eum etiam permittendo restringere. Dicere autem diaboli est, Circuivi terram, et perambulavi eam, sagacitatem suae malitiae invisibilibus ejus oculis occultare non posse. Dicere diaboli est, Nunquid frustra Job timet Deum? contra bonos intra cogitationum suarum latibula conqueri; eorumque provectibus invidere, atque invidendo reprobationis rimas exquirere. Dicere diaboli est, Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet (Vers. 11), ad afflictionem bonorum, malitiae aestibus anhelare. Quo enim eorum tentationem invidens appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit. Quia igitur internarum locutionum modos succincte diximus, ad intermissum paululum expositionis ordinem revertamur
CAPUT VIII
VERS. 8.---Considerasti servum meum Job, quod non sit similis ei super terram, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
13. Dei diabolique pugna, cujus materia Job fuit.--- Praecedenti jam sermone tractatum est, quia diabolus non contra Job, sed contra Deum certamen proposuit; materia vero certaminis beatus Job in medio fuit. Et si in sermonibus suis dicimus Job inter flagella deliquisse, quod sentire nefas est, Deum dicimus in sua propositione perdidisse. Nam ecce et in hoc loco intuendum est, quia non prius diabolus beatum Job a Domino petiit, sed eum Dominus in diaboli despectum laudavit. Et nisi in sua justitia permansurum nosset, non utique pro illo proponeret. Nec periturum in tentatione concederet, de quo ante tentationem, ex Dei laudibus, in tentatoris mente invidiae fuerant faces excitatae.
14. Quam astute quaerat diabolus unde nos accuset.- --Sed antiquus adversarius cum quae accuset mala, non invenit, ipsa ad malum inflectere bona quaerit. Cumque de operibus vincitur, ad accusandum verba nostra perscrutatur. Cum nec in verbis accusationem reperit, intentionem cordis fuscare contendit; tanquam bona facta bono animo non fiant, et idcirco perpendi a judice bona non debeant. Quia enim fructus arboris esse et in aestu virides conspicit, quasi vermem ponere ad radicem quaerit. Nam dicit:
CAPUT IX
VERS. 9, 10.---Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra.
15. Ex prosperis et ex adversis tentat.---Ac si aperte dicat: Qui tot bona in terra recepit, quid mirum est, si pro eis se innocenter gerit? Innocens vere esset, si bonus inter adversa persisteret. Cur autem magnus dicitur, quem merces sui uniuscujusque operis tanta rerum
multiplicitate comitatur? Astutus quippe adversarius, cum sanctum virum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud judicem per adversa festinat. Unde recte in Apocalypsi voce angelica dicitur: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apoc. XII, 10). Scriptura autem sacra saepe diem pro prosperis, noctem autem pro adversis ponere consuevit. In die ergo et nocte accusare non desinit, quia modo nos in prosperis, modo in adversis accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti insinuat. In nocte accusat, cum in adversis nos non habere patientiam demonstrat. Beatum ergo Job quia necdum flagella attigerant, quasi adhuc unde in nocte accusare posset, omnino non habebat. Quia vero in prosperis magna sanctitate viguerat, pro eisdem prosperis bona illum egisse simulabat: versuta assertione mentiens quod non ad usum Domini substantiam possideret, sed ad usum substantiae Dominum coleret. Sunt enim nonnulli qui ut fruantur Deo, dispensatorie utuntur hoc saeculo. Et sunt nonnulli qui ut fruantur hoc saeculo, transitorie uti volunt Deo. Cum igitur bona divini muneris narrat, putat quod facta fortis operarii leviget; ut cujus vitam reprehendere de operibus non valet, ejus mentem quasi ex cogitationibus addicat; mentiens quod non amori Domini, sed temporalis prosperitatis appetitioni servierit omne, quod innocue exterius vixit. Vires ergo beati Job nesciens, sed tamen unumquemque adversis probari verius sciens, tentandum hunc expetit; ut qui per diem prosperitatis inoffenso gressu incesserat, saltem in nocte adversitatis impingeret, et ante laudatoris sui oculos offensione impatientiae prostratus jaceret. Unde subjungit:
CAPUT. X
VERS. 11.---Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
16. Diabolus nihil nisi Deo permittente potest.---Cum sanctum virum Satan tentare appetit, et tamen Domino, ut manum suam extendere debeat, dicit; valde notandum est quia feriendi vires nec ipse sibi tribuit, qui contra auctorem omnium singulariter superbit. Scit namque diabolus, quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit, quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus existit. Hinc est quod in Evangelio expellenda de homine legio dicebat: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Qui enim per semetipsum ire in porcos non poterat, quid mirum si sine auctoris manu, sancti viri domum contingere non valebat?
17. Diaboli voluntas mala, sed potestas justa.--- Sciendum vero est quia Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas injusta: quia a semetipso voluntatem habet, sed a Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc Deus fieri nonnisi juste permittit. Unde bene in libris Regum dicitur: Spiritus Domini malus irruebat in Saul (I Reg. XVIII, 10). Ecce unus idemque spiritus, et Domini appellatur, et malus: Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. Formidari ergo non debet, qui nihil nisi permissus valet. Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit, ei ad usum justi judicii, et injusta illius voluntas servit. Paululum vero manum postulat extendi; quia exteriora sunt quae expetit conteri. Neque enim Satan facere se aliquid multum putat, nisi cum in anima sauciat, ut ab illa patria feriens revocet, a qua ipse longe, telo suae superbiae prostratus jacet.
18. Facies Dei respectus gratiae.---Sed quid est quod ait: Nisi in faciem benedixerit tibi? Nos nempe quod amamus respicimus; quod vero aversari volumus, ab eo faciem declinamus. Quid itaque Dei facies, nisi respectus ejus gratiae praebetur intelligi? Ait ergo: Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Ac si aperte dicat: Ea quae dedisti subtrahe; nam si accepta perdiderit, respectum tuae gratiae, ablatis rebus temporalibus, non requiret. Si enim ea in quibus delectatur non habuerit, favorem tuum etiam maledicendo contemnet. Cujus petitione callida nequaquam provocata Veritas vincitur, sed ad deceptionem suam hosti conceditur, quod fideli famulo ad augmentum muneris suffragetur. Unde mox subditur:
CAPUT XI
VERS. 12.--- Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam.
19. Deus tentatori alia permittit, alia negat.--- Consideranda est in verbis Domini dispensatio sanctae pietatis, quomodo hostem nostrum permittit, et retinet; relaxat, et refrenat. Alia ad tentandum dat, sed ab aliis religat. Universa quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendus manum tuam. Substantiam prodit, sed tamen corpus ejus protegit, quod quidem postmodum tentatori traditurus est; sed tamen non simul ad omnia relaxat hostem, ne undique feriens frangat civem. Mala enim cum multa electis eveniunt, mira conditoris gratia ex tempore dispensantur; ut quae coacervata perimerent, possint divisa tolerari. Hinc Paulus ait: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Hinc David ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Ac si aperte dicat: Prius vires inspice, et tunc ut ferre valeo, tentari permitte. Hoc tamen quod
dicitur: Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam, intelligi et aliter potest, quia fortem quidem pugnatorem suum Dominus noverat, sed tamen dividere ei certamina contra hostem volebat; ut quamvis robusto bellatori victoria in cunctis suppeteret, prius tamen de uno certamine hostis ad Dominum victus rediret: tuncque ei aliud iterum vincendo concederet, quatenus fidelis famulus eo mirabilius victor existeret, quo victus hostis se contra illum iterum ad nova bella repararet. Sequitur:
CAPUT XII
IBID.---Egressusque est Satan a facie Domini.
20. Deus est intra et extra omnia, supra et infra omnia.---Quid est quod Satan a facie Domini egressus dicitur? Quo enim exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Hinc est, quod Sapientia illius dicit: Gyrum coeli circuivi sola (Eccli. XXIV, 8). Hinc de ejus Spiritu scriptum est: Spiritus Domini implevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Hinc est quod Dominus iterum dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Rursumque de eo scriptum est: Coelum metitur palmo et omnem terram pugillo concludit (Isa. XL, 12). Sedi quippe, cui praesidet, interior et exterior manet. Coelum palmo metiens, et terram pugillo concludens ostenditur, quod ipse sit circumquaque cunctis rebus, quas creavit, exterior. Id namque quod interius concluditur, a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui praesidet, intelligitur esse interius supraque; per pugillum, quo continet, esse exterius subterque signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia; et superior est per potentiam, et inferior per sustentationem; exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem: sursum
regens, deorsum continens; extra circumdans, interius penetrans; nec alia ex parte superior, alia inferior, aut alia ex parte exterior, atque ex alia manet interior: sed unus idemque totus ubique praesidendo sustinens, sustinendo praesidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans; unde superius praesidens, inde inferius sustinens; et unde exterius ambiens, inde interius replens: sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior et superior sine loco; est amplior sine latitudine, est subtilior sine extenuatione.
21. A facie Domini exit Satan, cum ad desiderii sui effectum venit.---Quo igitur exitur ab eo, qui dum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? Sed quamdiu Satan pressus majestatis potentia, appetitum suae malitiae exercere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit. A facie autem Domini exiit; quia relaxatus divinitus ab internae retentionis angustia, ad sui desiderii effectum venit. A facie Domini exiit, quia diu vinculis disciplinae religata quandoque voluntas noxia ad opus processit. Cum enim, sicut dictum est, id quod voluit implere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit; quia illum ab effectu malitiae superna dispensatio coactavit. Sed a facie ejus exiit, quia potestatem tentationis accipiens, ad malitiae suae vota pervenit. Sequitur:
CAPUT XIII VERS. 13, 14, 15.---Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent, et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
22. Diabolus tentandi tempora eligit.---Notandum quae tempora tentationibus congruant. Tunc quippe diabolus tentandi tempus elegit, quando beati Job filios in convivio invenit. Neque enim solummodo intuetur hostis quid faciat, sed etiam quando faciat. Nam quamvis potestatem acceperit, aptum tamen ad subversionem tempus exquisivit; ut videlicet nobis Deo dispensante proderetur, quia praenuntia tribulationis est laetitia satietatis. Intuendum vero est, quam callide ipsa damna, quae illata sunt, nuntiantur. Non enim dicitur, boves a Sabaeis ablati sunt: sed qui ablati sunt, boves arabant; ut videlicet memorato fructu operis, causa crescat doloris. Unde et apud Graecos non solum asinae, sed fetae asinae raptae referuntur; ut dum minima animalia audientis animum minus ex sui qualitate percuterent, amplius ex fecunditate vulnerarent. Et quia eo magis adversa animum feriunt, quo cum multa sunt, etiam subita nuntiantur, aucta est mensura gemituum, etiam per articula nuntiorum. Nam sequitur:
CAPUT XIV
VERS. 16.---48 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alius, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puorosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
23. Casibus repentinis constantiam Job evertere conatur.---Ne rebus perditis minorem audienti dolorem moveat, ejus animum ad excedendum etiam ipsis nuntiorum verbis instigat. Intuendum quippe est, quam callide dicitur: Ignis Dei, ac si diceretur: Illius animadversionem sustines, quem tot hostiis placare voluisti; illius iram toleras, cui quotidie serviens insudabas. Dum enim Deum, cui servierat, adversa intulisse indicat, laesum commemorat, in quo excedat; quatenus anteacta obsequia ad mentem reduceret, et
frustra se servisse aestimans, in auctoris injuriam superbiret. Pia etenim mens, cum se adversa ab hominibus perpeti conspicit, in divinae gratiae consolatione requiescit; cumque tentationum procellas increscere extrinsecus viderit, secessum spei Dominicae appetens, intra conscientiae portum fugit. Ut vero versutus hostis uno eodemque tempore sancti viri robustissimum pectus et humanis adversitatibus, et divina desperatione concuteret, et prius Sabaeos irruisse intulit, et mox ignem Dei de coelo cecidisse nuntiavit; ut quasi omnem aditum consolationis excluderet, dum et ipsum adversantem ostenderet, qui consolari animum inter adversa potuisset: quatenus dum se tentatus undique destitui atque undique premi considerat, in contumeliam tanto audacius, quanto et desperatius erumpat. Sequitur:
CAPUT XV
VERS. 17.---Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
24. Vulnera ingeminat.---Ecce iterum, ne quid minus de humana adversitate doluisset, Chaldaeorum turmas irruisse denuntiat; et ne illum minus desuper veniens adversitas feriat, iteratam iram in aere demonstrat. Nam sequitur:
CAPUT XVI
VERS. 18, 19.---Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
25. Ad odium Dei provocare conatur.---Qui uno vulnere non prosternitur, idcirco bis, terque percutitur, ut usque ad intima quandoque feriatur. Nuntiata itaque fuerat adversitas de Sabaeis, nuntiata divina animadversio per ignem de coelo, nuntiatur ab hominibus iterum camelorum raptus, caedesque puerorum, et divinae indignationis ira repetitur, dum ventus irruens concussisse domus angulos, atque exstinxisse liberos indicatur. Quia enim notum est, quod absque superno nutu moveri elementa non possint, latenter infertur quod ipse contra illum elementa moverit, qui moveri permisit; quamvis Satan semel accepta a Domino potestate ad usum suae nequitiae etiam elementa concutere praevalet. Nec movere debet, si spiritus de summis projectus turbare in ventos aerem potuit; cum nimirum constet quia et damnatis in metallum, ad usum aqua et ignis servit. Quaesitum est igitur ut nuntiarentur mala, quaesitum ut multa, quaesitum ut subita. Sed cum prius adversa nuntiavit, tranquillo adhuc pectori quasi sanis membris vulnus inflixit; cum vero percussum cor feriendo repetiit, ut ad impatientiae verba compelleret, super vulnera vulnus irrogavit.
26. Plagae Job subitae et multiplices.---Intuendum vero est quam callide curavit hostis antiquus, non tam jactura rerum sancti viri patientiam rumpere, quam ipso ordine nuntiorum. Qui studens prius parva, et post nuntiare majora, in extremo filiorum mortem intulit, ne vilia pater rei familiaris damna duceret, si illa jam orbatus audiret; et minus percuteret rerum amissio, praecognita morte filiorum, quia videlicet nulla esset haereditas, si illos prius subtraheret qui servabantur haeredes. Sed a minimis incipiens, in ultimum graviora nuntiavit; ut dum gradatim deteriora cognosceret, in ejus corde doloris locum omne vulnus inveniret. Notandum quam callide tot malorum pondera, et divisa, et subita
nuntiantur, ut et repente, et particulatim crescens, in audientis corde sese dolor ipse non caperet; et tanto ardentius in blasphemiam accenderet, quanto subitis ac multiplicibus nuntiis in se angustius aestuaret.
27. Praepositis voluptati servientibus, subditis frena laxantur. In conviviis etiam moderatis locum diabolus invenit. Sed neque hoc neglecte praetereundum puto, quod filii in majoris fratris domo convivabantur, cum pereunt. Dictum namque est superius, quod convivia peragi sine culpa vix possunt. Ut ergo nostra, non illorum loquamur, sciendum nobis est quia quod a minoribus voluptuose agitur, majorum disciplina cohibetur; cum vero majores ipsi voluptati deserviunt, nimirum minoribus lasciviae frena laxantur. Quis enim sub disciplinae se constrictione retineat, quando et ipsi, qui jus constrictionis accipiunt, sese voluptatibus relaxant? Dum ergo in majoris fratris domo convivantur, pereunt, quia tunc contra nos hostis vehementius vires accipit, quando et ipsos qui pro custodia disciplinae praelati sunt laetitiae servire cognoscit. Tanto enim licentius ad feriendum occupat, quanto et hi qui intercedere pro culpis poterant voluptati vacant. Absit autem ne tanti viri filios per conviviorum studia ingurgitando ventri vacasse suspicemur; sed tamen veraciter novimus quia etsi per disciplinae quisque custodiam necessitatis metas edendo non transit, accensa tamen mentis intentio inter convivia torpescit; et minus in quanto sit tentationum bello considerat, quae se per securitatem relaxat. In die ergo primi fratris filios obruit, quia antiquus hostis in minorum morte subversionis aditum per negligentiam majorum quaerit. Sed quia quantis nuntiorum jaculis sit percussus, agnovimus; vir fortis noster, qualis inter vulnera consistat, audiamus. Sequitur:
CAPUT XVI
VERS. 20.---Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram adoravit.
28. Flagella Dei aut non sentire, aut nimis, vitium est.---Nonnulli magnae constantiae philosophiam putant, si disciplinae asperitate correpti, ictus verberum doloresque non sentiant. Nonnulli vero tam nimis percussionum flagella sentiunt, ut immoderato dolore commoti, etiam in excessum linguae dilabantur. Sed quisquis veram tenere philosophiam nititur, necesse est ut inter utraque gradiatur. Non est enim pondus verae virtutis, insensibilitas cordis: quia et valde insana per stuporem membra sunt, quae et incisa dolore nequaquam possunt. Rursus virtutis custodiam deserit, qui dolorem verberum ultra quam necesse est sentit; quia dum nimia afflictione cor tangitur, usque ad impatientiae contumelias excitatur, et qui per flagella corrigere malefacta debuerat, agit ut nequitia per flagellum crescat. Contra insensibilitatem quippe percussorum per prophetam dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). Contra pusillanimitatem percussorum per Psalmistam dicitur: In miseriis non subsistent (Psal. CXXXIX 11). In miseriis namque subsisterent, si aequanimiter adversa tolerarent. At postquam mente inter flagella corruunt, quasi inter illatas miserias subsistendi constantiam perdunt.
29. Job utrumque cavit. Mos nutriendi vel abscidendi capillos tempore afflictionis.---Beatus itaque Job, quia verae philosophiae regulam tenuit, contra utraque mira se aequitatis arte servavit; ut nec dolorem non sentiens, flagella sperneret; nec rursum ultra modum dolorem sentiens, contra judicium flagellantis insaniret. Cunctis enim rebus perditis, cunctis liberis amissis, surrexit, scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit. Quod vestimenta scidit, quod tonso capite in
terram corruit, monstrat nimirum quia flagelli dolorem sensit. Quod vero adjicitur, adoravit, aperte ostenditur, quia et in dolore positus contra flagellantis judicium non excessit. Nec omnino ergo non motus est, ne Deum ipsa insensibilitate contemneret; nec rursum omnino motus est, ne nimis dolendo peccaret. Sed quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi; ut dilectionem proximi exsolveret, impendit filiis luctum; ne dilectionem Dei desereret, explevit inter gemitus orationem. Solent nonnulli in prosperis Deum diligere, in adversis autem positi flagellantem minus amare. Beatus autem Job per hoc, quod motus exterius exhibuit, ostendit quia flagella patris agnovit; per hoc autem, quod adorando humilis mansit, ostendit quia amorem patris nec in dolore deseruit. Ne igitur superbus esset non sentiens, in percussione corruit; ne autem se ferienti extraneum faceret, ad hoc corruit ut adoraret. Mos autem veterum fuit, ut quisquis speciem sui corporis capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictionis abscideret; et rursum qui tranquillitatis tempore capillos abscideret, eos in ostensione afflictionis enutriret. Beatus itaque Job tranquillitatis tempore capillos servasse ostenditur, cum ad doloris usum caput totondisse memoratur; quatenus cum in cunctis eum rebus manus superna percuteret, etiam sponte illum poenitentiae species diversa fuscaret. Sed iste exutus rebus, filiis orbatus, qui vestimenta scidit, qui caput totondit, qui in terram corruit, quid dicat, audiamus.
CAPUT XVII
VERS. 21.---Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc.
30. Temporalia parvi facienda, quod ea aliquando non habuerimus, nec habituri simus.---O quam altae sedi interni consilii praesidet iste, qui scissis vestibus in terra prostratus jacet! Quia enim judicante Domino, cuncta amiserat, pro servanda patientia illud tempus ad memoriam reduxit, quo necdum ista quae perdidit habebat; ut dum intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit. Magna enim consolatio est in rerum amissione, illa tempora ad mentem reducere, quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse. Quia vero omnes nos terra genuit, hanc non immerito matrem vocamus. Unde scriptum est: Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Beatus igitur Job, ut patienter lugeat quod hic amisit, vigilanter attendit qualis huc venerit. Ad augmentum autem servandae patientiae, adhuc solertius inspicit hinc qualis recedit, et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Ac si dicat: Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Qui ergo accepta, sed relinquenda perdidi, quid proprium amisi? Quia vero consolatio non solum ex consideratione conditionis adhibenda est, sed etiam ex justitia conditoris, recte subjungit:
IBID.---Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est.
31. Deus bonis nos spolians, non nostra aufert, sed sua.---Sanctus vir, tentante adversario, cuncta perdiderat; sed tamen sciens, quia contra se Satan tentandi vires, nisi permittente Domino, non habebat, non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit; sed: Dominus dedit, Dominus abstulit; fortasse enim fuerat dolendum, si quod conditor dederat hostis abstulisset: at postquam non abstulit nisi ipse qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Si enim ab illo accipimus, quibus in hac vita utimur, cur doleat quod ipso
judicante exigimur, quo largiente feneramur? Nec aliquando injustus est creditor, qui dum praefixo reddendi tempore non constrigitur; quando vult, exigit quod feneratur. Ubi et bene subjungitur: Sicut Domino placuit, ita factum est. Cum enim in hac vita ea quae nolumus, patimur, necesse est ut ad eum qui injustum velle nil potest, studia nostrae voluntatis inclinemus. Magna quippe est consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante erga nos agitur, cui nonnisi justum placet. Si igitur justa placere Domino scimus, pati autem nulla, nisi quae Domino placuerint, possumus; justa sunt cuncta quae patimur, et valde injustum est, si de justa passione murmuramus.
32. Diabolus nos aggrediens, humilitate ac patientia nostra confoditur.---Sed quia orator fortis quomodo assertionem partis suae contra adversarium allegavit, audivimus; nunc quomodo in orationis suae termino judicem benedicendo laudet audiamus. Sequitur: Sit nomen Domini benedictum. Ecce omne quod rectum sensit, Domini benedictione conclusit; ut hinc adversarius inspiciat, et ad poenam suam victus erubescat, quia ipse Domino contumax etiam in beatitudine conditus exstitit, cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit. Intuendum vero est, quia hostis noster tot nos jaculis percutit, quot tentationibus affligit. Quotidie namque in acie stamus, quotidie tentationum ejus tela excipimus. Sed et nos contra illum jacula mittimus, si confossi tribulationibus, humilia respondemus. Beatus igitur Job percussus damno rerum, percussus morte filiorum, quia vim doloris vertit in laudem conditoris, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum; superbum hostem humilitate perculit, crudelem patientia stravit. Nec credamus, quod bellator noster accepit vulnera, et non inflixit. Quot enim voces patientiae in Dei laudem percussus reddidit, quasi tot in adversarii pectore jacula
intorsit, et acriora valde quam sustinuit infixit. Afflictus enim terrena perdidit, sed afflictionem humiliter sustinens coelestia multiplicavit. Sequitur:
CAPUT XIX
VERS. 22.---In omnibus his non peccavit Job: neque stultum aliquid contra Deum locutus est.
33. Job a murmuratione oris et cordis abstinuit.--- Quia tentationum tribulationibus deprehensi, etiam tacito cogitationum motu possumus non loquendo peccare, beato Job et oris testimonium perhibetur, et cordis. Prius enim dicitur: Non peccavit; et tunc demum subditur: Neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Qui enim stultum locutus non est, culpam a lingua compescuit; sed cum praemittitur, Non peccavit, constat quod murmurationis vitium etiam a cogitatione restrinxit. Nec peccavit ergo, nec stulte locutus est, quia nec per conscientiam tacitus tumuit, nec linguam in contumaciam relaxavit. Stulte enim contra Deum loquitur, qui inter divinae animadversionis flagella positus, justificare semetipsum conatur. Si enim innocentem se asserere superbe audeat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat? Hucusque nos verba historiae transcurrisse sufficiat: jam nunc ad indaganda allegoriae mysteria expositionis se sermo convertat. Sed in hoc quod scriptum est:
CAPUT XX
VERS. 6.---Quadam die cum venissent filii Dei coram Domino; adfuit inter eos etiam Satan:
34. Deus tempora sine tempore disponit.--- Discutiendum prius est, cur quadam die factum aliquid coram Domino dicitur, cum apud illum nequaquam cursus
temporis, mutatione diei noctisque varietur. Neque enim in ea luce, quae sine accessu ea quae eligit illustrat, et sine recessu ea quae respuit deserit, defectus mutabilitatis venit; quia in semetipsa manendo immutabilis, mutabilia cuncta disponit; sicque in se transeuntia condidit, ut apud se transire nequaquam possint; nec tempus intus in conspectu ejus defluit, quod apud nos foras decurrit. Unde fit ut in aeternitate ejus fixa maneant ea quae non fixa exterius saeculorum volumina emanant. Cur ergo apud eum dicitur, Quadam die, cui nimirum dies una est aeternitas sua? quam videlicet nec fine claudi, nec initio vidit aperiri Psalmista, cum dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11).
35. Assuetos temporalibus sensim ad aeterna deducit.---Sed cum Scriptura sacra temporaliter editis loquitur, dignum est ut verbis temporalibus utatur, quatenus condescendendo levet; et dum de aeternitate aliquid temporaliter narrat, assuetos temporalibus sensim ad aeterna trajiciat; seque bene nostris mentibus aeternitas incognita, dum verbis cognitis blanditur, infundat. Quid autem mirum, si in sacro eloquio incommutabilitatem suam Deus praepropere humanae menti non aperit; quando et resurrectionis suae solemnitate celebrata, quibusdam provectionum accessibus innotuit, incorruptionem corporis, quod resumpsit? Luca quippe attestante (Luc. XXIV, 4) didicimus quod quibusdam se in monumento quaerentibus prius angelos misit; et rursum discipulis de se in via loquentibus ipse quidem, sed non cognoscendus apparuit (Ibid., 15), qui post exhortationis moras, cognoscendum se in panis fractione monstravit; ad extremum vero repente ingrediens, non solum se cognoscibilem, sed etiam palpabilem praebuit. Quia enim infirma adhuc gestabant corda discipuli, in cognitione tanti mysterii ista fuerant dispensatione nutriendi, ut paulisper aliquid
quaerentes invenirent; invenientes crescerent, et crescentes cognita robustius tenerent. Quia igitur non repente, sed causarum verborumque incrementis, quasi quibusdam ad aeternitatem passibus ducimur, intus apud eum quadam die aliquid factum dicitur, qui ipsa quoque tempora sine tempore contuetur.
36. In luce tenebras videt.---An quia etiam Satan adfuit, dum quadam die hoc factum dicitur, indicare sacra Scriptura studuit quia in luce Deus tenebras vidit? Nos quippe uno eodemque contuitu lucem et tenebras intueri non possumus: quia cum in tenebras oculus figitur, lux fugatur; et cum ad lucis se coruscationem verterit, tenebrarum umbra discedit. Illa autem vis, quae cuncta mutabilia immutabiliter videt, quasi in die ei Satan adfuit, quia apostatae angeli tenebras sine obscuritate comprehendit. Nos, ut dictum est, uno eodemque intuitu contemplari non possumus, et quae approbando eligimus, et quae reprobando damnamus: quia cum ad hanc animus vertitur, ab illa cogitatione separatur; cum vero ad illam reducitur, ab hac cui inhaesit removetur.
37. Diversa ordinans non est diversus.---Deus vero, quia sine mutabilitate simul cuncta respicit, sine distentione comprehendit, videlicet et bona quae juvat, et mala quae judicat, et quae adjuta remunerat, et quae judicans damnat, in his quae diverso disponit ordine, diversus non est. In die ergo ei Satan adfuisse describitur, quia lumen aeternitatis ejus nulla mutabilitatis fuscatione tangitur; et in hoc, quod ei tenebrae praesentes fiunt, adfuisse inter filios Dei dicitur: quia ea vi justitiae immundus spiritus penetratur, qua videlicet mundorum spirituum corda complentur; eoque radio luminis iste transfigitur, quo illi ut luceant perfunduntur.
38. Deo serviunt angeli boni ad adjutorium, mali ad probationem.---Inter filios Dei adfuit, quia etsi illi Deo ad