Praefationes in libros Veteris et Novi Testamenti (Prologues de la Vulgate) (page 2)
Nonum. Confitebor tibi in toto corde meo, pro eo quod, gratias ago. Narrabo omnia mirabilia tua. Moyses non omnia erat possibilis narrare, sed ex parte ea mirabilia quae in Aegypto. Christus autem et quae super coelestia. In avertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus erat inimicus, qui humanum genus obtinebat. Increpasti gentes, periit impius. Diabolus. Quomodo annuntiem laudes tuas, in portis filiae Sion. Civitate Dei viventis, coelesti Jerusalem, filia Sion. Octogesimus nonus. Domine, refugium factus es nobis in generationem et generationem. Refugium secundum generationem fuit Enoch, inde Abraham, et reliqua. Terra, habens apud se absconditos montes, novissime sicut ea demonstravit aqua tum secundum tempora terram denudavit, et demonstrati sunt montes. Et dixisti, Convertimini, filii hominum. De gentium vocatione. Quia mille anni. Quae fecit Moysi: Mane sicut herba transeat. Quae secundum David, et Salomonem, Vespere decidat. De consummationibus desolationum Jerusalem, haec Moyses prophetavit Spiritu Dei Israel.
Principium psalmorum David secundum historiam quae in libro Regnorum continetur: CXLIII, adversus Goliath cum stetit; LVIII, cum misit Saul et custodivit domum ejus, ut interficeret eum; LVI, cum fugit a facie Saul in spelunca; XXXIII, cum venit ad Abimelech sacerdotem, et commutavit vultum suum coram Abimelech rege et dimisit eum, et abiit; CXLI, cum fugit de Geth, et venit in spelunca Modollam; LI, cum venit Doech Idumaeus et annuntiavit Saul, et dixit ei: Venit David in domum Achimelech; LXXII, cum esset in deserto Judaeae; LIII, eum venerunt Zephaei, et dixerunt Sauli: Nonne ecce David absconditus est penes nos; LV, quando tenuerunt eum allophyli in Geth; XXVI, post mortem Saul priusquam ungeretur in regem; XCV, cum domus aedificata est post captivitatem, et arca Domini reducta est; XXVIII, in consummatione Tabernaculi, in quo arca posita est; XXIX, in dedicatione domus David; LIX, cum Joab percussisset Mesopotamiam Syriae, et Syriam Soba, et vallem Salinarum, duodecim millia; L, cum venit ad eum Nathan propheta, et intravit ad Bethsabe; III, cum fugit a facie Absalon filii sui; VII, pro verbis Cusi filii Gemini; CXLII, cum eum persequeretur Abessalon filius suus; XVII, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
Sophronius Eusebius HieronymusPraefatio in libros Salomonis0Saeculo IV Sophronius Eusebius Hieronymus Praefatio in libros Salomonis
HieStr.PrInLiS 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Jungat epistola, quos jungit sacerdotium: immo charta non dividat, quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam. Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset prae valetudine. Mittitis solatia sumptuum: notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscentium: quasi aut aequum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare: aut in ratione dati et accepti, cuiquam, praeter vos, obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, MASLOTH ( ), quas Hebraei Parabolas, Vulgata autem editio Proverbia vocat: COELETH ( ), quem Graece Ecclesiasten, Latine Concionatorem possumus dicere: SIR ASSIRIM ( ), quod in nostra lingua vertitur Canticum Canticorum. Fertur et πανάρετος Jesu filii Sirach liber, et alius ψευδεπίγραφος qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem, Hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos; sed Parabolas praenotatum, cui juncti erant Ecclesiastes et Canticum Canticorum, ut similitudinem Salomonis non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequaret. Secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet: et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judaei Philonis affirmant. Sicut ergo Judith, et Tobi, et Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed inter canonicas Scripturas non recipit: sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim sic nova cudimus, ut vetera destruamus. Et tamen cum diligentissime legerit, sciat magis nostra intelligi, quae non in tertium vas transfusa coacuerint, sed statim de praelo purissimae commendata testae, suum saporem servaverint.
Sophronius Eusebius HieronymusPraefatio in Evangelia0Saeculo IV Sophronius Eusebius Hieronymus Praefatio in Evangelia
HieStr.PrInEv 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Novum opus facere me cogis ex veteri, ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa, quasi quidam arbiter sedeam: et quia inter se variant, quae sint illa quae cum Graeca consentiant veritate, decernam. Plus labor, sed periculosa praesumptio, judicare de caeteris, ipsum ab omnibus judicandum: senis mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium, me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere? Adversus quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu, qui summus Sacerdos es, fieri jubes: et verum non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim Latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant, quibus: tot enim sunt exemplaria pene quot codices. Sin autem veritas est quaerenda de pluribus: cur non ad Graecam originem revertentes, ea quae vel a vitiosis interpretibus male edita, vel a praesumptoribus imperitis emendata perversius, vel a librariis dormitantibus addita sunt, aut mutata, corrigimus? Neque vero ego de veteri disputo Testamento, quod a Septuaginta senioribus in Graecam linguam versum, tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quaero quid Aquila, quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat. Sit illa vera interpretatio, quam Apostoli probaverunt. De novo nunc loquor Testamento: quod Graecum esse non dubium est, excepto apostolo Matthaeo, qui primus in Judaea Evangelium Christi Hebraicis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat, et diversos rivulorum tramites ducit: uno de fonte quaerendum est. Praetermitto eos codices, quos a Luciano et Hesychio nuncupatos, paucorum hominum asserit perversa contentio: quibus utique nec in veteri Instrumento post Septuaginta Interpretes emendare quid licuit, nec in Novo profuit emendasse: cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata, doceat falsa esse quae addita sunt. Igitur haec praesens praefatiuncula pollicetur quatuor tantum Evangelia, quorum ordo est iste, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, codicum Graecorum emendata collatione, sed Veterum. Quae ne multum a lectionis Latinae consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus, ut his tantum quae sensum videbantur mutare, correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque, quos Eusebius Caesariensis episcopus Alexandrinum secutus Ammonium, in decem numeros ordinavit, sicut in Graeco habentur, expressimus. Quod si quis de curiosis voluerit nosse, quae in Evangeliis, vel eadem, vel vicina, vel sola sint, eorum distinctione cognoscat. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius Evangelista plus dixit, in alio quia minus putaverint, addiderunt. Vel dum eumdem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quatuor primum legerat, ad ejus exemplum caeteros quoque aestimaverit emendandos. Unde accidit, ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucae atque Matthaei: rursum in Matthaeo plura Joannis et Marci, et in caeteris reliquorum quae aliis propria sunt, inveniantur. Cum itaque Canones legeris, qui subjecti sunt, confusionis errore sublato, et similia omnium scies, et singulis sua quaeque restitues. In Canone primo concordant quatuor, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. In secundo tres, Matthaeus, Marcus, Lucas. In tertio tres, Matthaeus, Lucas, Joannes. In quarto tres, Matthaeus, Marcus, Joannes. In quinto duo, Matthaeus, Lucas. In sexto duo, Matthaeus, Marcus. In septimo duo, Matthaeus, Joannes. In octavo duo, Lucas, Marcus. In nono duo, Lucas, Joannes. In decimo propria unusquisque, quae non habentur in aliis, ediderunt. Singulis vero Evangeliis, ab uno incipiens usque ad finem librorum, dispar numerus increscit [ Al. accrescit]. Hic nigro colore praescriptus, sub se habet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens, indicat prior numerus, in quo sit Canone requirendus. Cum igitur aperto codice, verbi gratia, illud sive illud capitulum scire volueris, cujus Canonis sit, statim ex subjecto numero doceberis, et recurrens ad principia, in quibus Canonum est distincta congeries, eodemque statim Canone ex titulo frontis invento, illum quem quaerebas numerum ejusdem Evangelistae, qui et ipse ex inscriptione signatur, invenies: atque e vicino caeterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant, annotabis. Et cum scieris, recurres ad volumina singulorum, et sine mora repertis numeris, quos ante signaveras, reperies [ Al. reperias] et loca, in quibus vel eadem, vel vicina dixerunt. Opto, ut in Christo valeas, et mei memineris, Papa beatissime.
Sophronius Eusebius HieronymusPraefationes aliae0Saeculo IV Sophronius Eusebius Hieronymus Praefationes aliae
HieStr.PraAli 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO J. MARTIANAEI IN DUAS SEQUENTES PRAEFATIONES S. HIERONYMI.
Praeter volumina Jobi ac Davidis a nobis jam edita, periere caeteri libri sacri, quos Hieronymus de Graeco diligentissime emendatos, additis insuper obelis et asteriscis, linguae suae studiosis hominibus, id est, Latinis tribuerat. Supersunt tantum duae Praefatiunculae, quae libris Paralipomenon ac Salomonis erant affixae ad declarationem ejus, quod Hieronymus praestiterat in hujusmodi translationibus ex Graeco Latinis. Faxit Deus, ut aequalem habeant illi libri sortem cum Jobi volumine, quod excepta ejusdem praefatione ineditum ad nos usque jacebat in tenebris, nunc autem integrum ac immaculatum in lucem prodiisse gaudemus. Id ipsum equidem de Paralipomenis et operibus Salomonis sperare nobis liceret, si plures essent ac diligentes Scripturarum indagatores, qui labore improbo vetera sacrorum Bibliorum evolverent monumenta in antiquis Ecclesiarum archivis ac Bibliothecis. Hortamur itaque etiam atque etiam studiosos omnes, ut si qui sint penes ipsos manuscripti codices sacri, diligenter cum editis eos conferre non graventur. Ex hac enim contentione facile deprehenditur, supersint etiamnum, necne Hieronymi versiones Latinae juxta LXX, maxime si intra sacrum contextum signa obelorum et asteriscorum legentibus occurrerint. O felicem aetatem nostram, si post editum Canonem Hebraicae veritatis, translationes quoque universae ab Hieronymo concinnatae ad Graecos in integrum restituerentur! Quaeramus igitur quicumque utilitatis publicae curiosi sumus, aperiet forsan thesauros adhuc reconditos ille, qui dixit: Quaerite, et invenietis.
Caeterum in superstite praefatione ad Paralipomena, in primis notandum venit, Hieronymum non ex Graecis exemplaribus, sed ex Hebraeo emendasse hunc librum. Assumpto namque legis doctore apud Judaeos inclyto, totum volumen Paralipomenon cum eo contulit a vertice usque ad extremum unguem, quod liber ille Nominum in Graecis et Latinis codicibus ita scriptorum vitio fuisset depravatus, ut non tam Hebraea quam Barbara quaedam ac Sarmatica nomina haberet conjecta. Hinc necesse erat adhaesisse Hebraeorum fontibus, ubi nomina isthaec distinctis intervallis posita, suisque syllabis apposite descripta leguntur. Deinde etiam illud attendendum, quod cum Hieronymus undiqueversum ex suis praefatiunculis testimonia collegerit ad retundendam Rufini reprehensionem, qua S. Doctorem invidiae erga Septuaginta Interpretes calumniator insimulabat, nihil tamen hujus prologi replicat in suae Apologiae posteriori libro, ad cujus finem citatae reperiuntur omnes praefationes veteris Instrumenti. Cur hoc acciderit, necdum bene novimus: nisi conjectare utcumque liceat cum Erasmo, Hieronymum non ex sua sententia dixisse, Septuaginta Interpretes plenos fuisse Spiritu sancto, et in libris sacris multa addidisse ob auctoritatem Spiritus Sancti: sed id tribuisse animo Domnionis et Rogatiani familiarium suorum, apud quos tantum pondus habebant forte exemplaria LXX Interpretum. Quidquid sit de hac Erasmi conjectura, certum exstat, S. Hieronymum negare aliis sexcentis locis, Spiritu Sancto movente, editam fuisse Versionem Graecam Septuaginta, quia aliud est, inquit prologo in Genesim, vatem, aliud est esse interpretem. Ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia, ea, quae intelligit, transfert. Et iterum: Aut aliter de eisdem libris per Septuaginta Interpretes, aliter per apostolos Spiritus sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi scriptum esse mentiti sint. Haec adversus Rufinum afferens in suo Apologiae libro secundo, non potuit ibidem verba subsequentis praefationis in Paralipomena replicare ad suam defensionem; quin illico stultitiae argueretur in causa LXX Interpretum, de quibus tam contraria et invicem sibi pugnantia scripsisset. Prudenter itaque reticet quod olim animo ac salivae Domnionis tribuerat, apud quem summa forte ea fuit auctoritas editionis LXX, sed salvo semper honore Hebraei styli, ut et apud omnes alios hujus temporis ecclesiasticos viros, qui utramque auctoritatem, Hebraeorum scilicet, Graecorumque librorum, divinam esse fatebantur.
Jam quod spectat prologum in libros Salomonis, illud ante nos monuit Leander de S. Martino, eam praefationem impressam fuisse in omnibus editionibus Glossae ordinariae: ab Erasmo autem et a Reatino episcopo praetermissam in collectione operum S. Hieronymi: quamvis genuinus sit fetus ejusdem Sancti Doctoris, uti ex argumento praefatiunculae, sententiis, et modo scribendi prorsus Hieronymiano scire nobis licet. Verum pars ultima hujus prologi manifestissime supposititia viro erudito nimium imposuit, cum suis annotationibus eam illustrans S. Hieronymo ascribere conatur. Poterat utique fraudem agnoscere ex incongruo sensu, quem verba addititiae partis efficiunt in hoc prologo: neque enim Hieronymo scribenti ullatenus conveniunt, ut infra planum fit in scholiis nostris ad hunc locum praefationis jam dictae. Porro edendam in fine primae partis Divinae Bibliothecae praefatiunculam spopondimus in notis, sed mutato deinceps consilio, in calce hujus secundae partis ejusdem Bibliothecae Divinae eam collocare satius duximus.
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM PARALIPOMENON JUXTA LXX INTERPRETES.
Eusebius Hieronymus Domnioni et Rogatiano suis in Jesu salutem.
Quomodo Graecorum historias magis intelligunt, qui Athenas viderint, et tertium Virgilii librum, qui a Troade per Leucaten, et Acroceraunia ad Siciliam, et inde ad ostia Tiberis navigarint: ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur, qui Judaeam oculis contemplatus est [ Al. sit], et antiquarum urbium memorias, locorumque vel eadem vocabula, vel mutata cognoverit [ Al. cognoverunt]. Unde et nobis curae fuit, cum eruditissimis Hebraeorum hunc laborem subire, ut circumiremus provinciam, quam universae Christi Ecclesiae sonant. Fateor enim, mi Domnion, et Rogatiane charissimi, numquam me in divinis voluminibus, propriis viribus credidisse, nec habuisse magistrum [ Al. tac. magistrum] opinionem meam, sed ea etiam de quibus scire me arbitrabar, interrogare me solitum: quanto magis de his super quibus anceps eram? Denique cum a me nuper litteris flagitassetis, ut vobis librum Paralipomenon Latino sermone transferrem, de Tiberiade Legis quondam doctorem, qui apud Hebraeos admirationi habebatur, assumpsi: et contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem: et sic confirmatus, ausus sum facere quod jubebatis. Libere enim vobis loquor, ita et in Graecis et Latinis codicibus hic nominum liber vitiosus est, ut non tam Hebraea quam Barbara quaedam, et Sarmatica nomina congesta [ Al. conjecta] arbitrandum sit. Nec hoc Septuaginta Interpretibus, qui Spiritu sancto pleni, ea quae vera fuerant, transtulerunt, sed scriptorum culpae ascribendum, dum de inemendatis [ Al. emendatis] inemendata scriptitant: et saepe tria nomina, subtractis e medio syllabis, in unum vocabulum cogunt, vel e regione unum nomen, propter latitudinem suam, in duo, vel tria vocabula dividunt. Sed et ipsae appellationes, non homines, ut plerique aestimant [ Al. existimant], sed urbes, et regiones, et saltus, et provincias sonant, et oblique sub interpretatione et figura eorum, quaedam narrantur historiae: de quibus in Regnorum libro dicitur, Nonne ecce haec scripta sunt in libro Verborum Dierum regum Juda? Quae utique in nostris codicibus non habentur. Hoc primum sciendum, quod apud Hebraeos, Paralipomenon liber unus sit: et apud illos, vocetur [ Al. vocatus] DABRE JAMIM, id est, Verba Dierum: qui propter magnitudinem, apud nos divisus est, quod nonnulli etiam in Bruto, Ciceronis dialogo, faciunt, ut eum in tres partes secent, cum unus a suo auctore sit editus. Deinde etiam illud attendendum, quod frequenter nomina, non vocabula hominum, sed rerum, ut dixi, significantias sonent [ Al. sonant]. Ad extremum, quod omnis eruditio Scripturarum in hoc libro [ Al. tac. libro] continetur: et historiae vel quae [ Al. quae vel] praetermissae sunt in suis locis, vel perstrictae leviter, hic per quaedam verborum compendia explicentur. Orationum itaque vestrarum adjutus auxilio, misi librum benevolis placiturum: tamen invidis displiciturum esse non ambigo. Optima enim quaeque, ut ait Plinius, malunt contemnere et invidere plerique, quam discere. Si quis in hac interpretatione voluerit aliquid reprehendere, interroget Hebraeos, suam conscientiam recolat, videat ordinem textumque sermonis, et tunc nostro labori, si potuerit, detrahat. Ubicumque ergo asteriscos, id est, stellas + radiare in hoc volumine videritis, ibi sciatis de Hebraeo additum quod in Latinis codicibus non habetur. Ubi vero obelus, transversa scilicet virga ÷, praeposita est, illic signatur quid Septuaginta Interpretes addiderint, vel ob decoris gratiam, vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet in Hebraeis voluminibus non legatur.
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBROS SALOMONIS JUXTA LXX INTERPRETES.
Tres libros Salomonis, id est, Proverbia, Ecclesiasten, Canticum Canticorum, veteri Septuaginta Interpretum auctoritati reddidi, vel antepositis lineis, ÷ superflua quaeque designans, vel stellis + titulo praenotatis, ea quae minus habebantur, interserens: quo plenius, o Paula et Eustochium, cognoscatis quid in libris nostris minus sit, quid redundet. Nec non etiam illa, quae imperiti Translatores male in linguam nostram de Graeco sermone verterant, oblitterans et antiquans, curiosissima veritate correxi. Et ubi praepostero ordine atque perverso, sententiarum fuerat lumen ereptum, suis locis restituens, feci intelligi quod latebat. Porro in eo libro, qui a plerisque Sapientia Salomonis inscribitur, et in Ecclesiastico, quem esse Jesu filii Sirach, nullus ignorat, calamo temperavi: tantummodo Canonicas Scripturas vobis emendare desiderans, et studium meum certis, magis quam dubiis commendare.