De clericorum institutione (page 13)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

fecerunt, congregavit in unum, atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum inventi sunt, ut non solum intellectu, verum etiam et in sermonibus consonantes invenirentur. Haec fuit prima interpretatio vera ac divina. Hos libros meditari omnium gentium Ecclesiae primum coeperunt, eosdemque de Graeco in Latinum interpretantes, primi Ecclesiarum provisores tradiderunt. Post haec secundam editionem Aquila, tertiam et quartam Theodotion et Symmachus ediderunt, ambo Judaei proselyti; quintam vero et sextam editionem Origenes reperit, et cum caeteris supradictis editionibus comparavit. Hi sunt itaque tantum, qui Scripturas sacras de Hebraeo in Graecum sermonem verterunt, quinque etiam et numerantur. Nam Latinorum interpretum

qui de Graeco in nostrum eloquium transtulerunt, ut meminit sanctus Augustinus, infinitus numerus est. Si cui enim, inquit, primis fidei temporibus ad manus venit codex Graecus, atque aliquantulum esse sibi utriusque linguae peritiam sensit, ausus est statim interpretari, atque inde accidit tam innumerabiles apud Latinos exstitisse interpretes. De Hebraeo autem in Latinum eloquium, tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit: cujus editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veneratior sit in sententiis, et clarior in verbis. Librum Sapientiae Salomon scripsisse probatur, testimoniis illis quibus legitur: Tu me, inquit, elegisti regem populo tuo, et

dixisti aedificare templum nomini sancto tuo, in civitate sanctae habitationis tuae . Hoc opus Hebraei (ut quidam sapientum meminit), inter canonicas Scripturas recipiebant. Sed postquam comprehendentes Christum interfecerunt, memorantes in eodem libro tam evidentissima de Christo testimonia quibus dicitur: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus justum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat . Et infra: Si enim est vere Filius Dei, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Ac deinde: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus, morte turpissima condemnemus eum ; collatione facta, ne nostri eos pro tam aperto sacrilegio derogarent,

a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis prohibuerunt. Librum autem Ecclesiasticum composuit Jesus filius Sirach Hierosolymitanus, nepos Jesu sacerdotis, de quo meminit Zacharias. Qui liber apud Latinos, propter eloquii similitudinem, Salomonis titulo praenotatur. Praeterea Judith et Tobiae sive Machabaeorum libros, qui auctores scripserint, minime constat.

Novum autem Testamentum, quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulos scripserunt: quorum solus Matthaeus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco. Paulus apostolus suas scripsit Epistolas, ex quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis, Timotheo, Tito et Philemoni. Ad Hebraeos autem Epistola plerisque

Latinis ejus esse incerta est, propter dissonantiam sermonis, camdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. Petrus scripsit duas nomine suo Epistolas, quae Catholicae nominantur, quarum secunda a quibusdam ejus esse non creditur, propter styli sermonisque distantiam. Jacobus suam scripsit Epistolam, quae et ipsa a nonnullis ejus esse negatur, sed sub nomine ejus ab alio dictata existimatur. Joannes Epistolas tres edidit: quarum tantum prima a quibusdam ejus esse asseritur, reliquae duae Joannis cujusdam presbyteri existimantur, cujus, juxta Hieronymi sententiam, alterum sepulcrum apud Ephesum demonstratur. Judas suam edidit Epistolam. Actus apostolorum Lucas composuit, sicut audivit vel vidit. Apocalypsin Joannes

evangelista scripsit, eodem tempore quo ob Evangelii praedicationem in insulam Pathmos traditur relegatus. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, divina inspiratione loquentes, ad eruditionem nostram praecepta coelestia in Ecclesia dispensantes. Auctor autem earumdem Scripturarum Spiritus sanctus esse creditur. Ipse enim scripsit, qui per prophetas suos scribenda dictavit.

Benedictionem autem dari a sacerdotibus populo, antiqua per Moysen benedictio pandit et comprobat, qua benedicere populo suo, sub sacramento trinae invocationis jubetur. Ait enim ad Moysen Dominus:

Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos. Benedicat te Dominus et custodiat te ; illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui ; convertatque Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem . Hinc quoque usus Ecclesiae multiplices benedictiones in diversis rebus habet. Benedicitur oleum ex apostolica auctoritate, ad infirmorum medicamentum, Jacobo apostolo hoc ita praecipiente: Infirmatur, inquit, quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini nostri Jesu Christi . Benedicitur sal et aqua in diversos usus fidelium, ad homines infirmos, contra phantasiam inimici, ad pecorum sanitatem, ad morbos auferendos, etc., sicut legitur Alexander,

septimus post Petrum, Romanae urbis episcopus, et martyr, constituisse aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Nam nullum est aliud elementum quod in hoc mundo purget universa quam aqua, quodque vivificet cuncta: ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsum renascimur, ut purificati vivificemur; quod in tempore passionis una cum sanguine de latere Christi profluxit, ad ostendendum utique omnis sanctificationis et munditiae validum se inde habere sacramentum. Quod autem sal sanctificatum aquae immiscetur, ex divina auctoritate processit, quia illud per Elisaeum in fontem mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquarum Jericho. Ergo natura salis naturae aquae vicina et conjunctissima est, quia ejusdem clementiae ambo sunt,

et idem officium et significationem habent. Nam aqua a sordibus mundat, sal putredinem fugat; aqua nitorem praebet, sal sinceritatem adhibet; aqua potum sapientiae significat, et sal gustum prudentiae indicat, quod scilicet sacrorum librorum satis testatur auctoritas, et multiplicia eorum produnt testimonia. Fit enim hic mirabilis operationis divinae effectus, ut per sacerdotum ora Deus ipse benedicat, et per sensibile eorum ministerium virtus divina invisibiliter efficiat sacramentum. Deprecatur quidem pro salute hominum pia sacerdotis intentio, et praestat eam divinae pietatis devotio; sicque fit ut charitas quae exhibet in sacerdote depreciationem, ipsa praestet a Domino integram sanitatem.

Symbolum tali ratione institutum majores nostri tradunt, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum post adventum sancti Spiritus discipuli ejus inflammati, linguis omnium gentium loquerentur, ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbaris inaccessa vel invia videretur, praeceptum eis est a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire. Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in communi constituunt, ne velociter ab invicem discedentes, diversum aliquod vel dissonum praedicaretur his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes ergo in uno positi, et Spiritu sancto

repleti, breve sibi praedicationis indicium conferendo, in unum quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Symbolum autem hoc multis et justissimis causis appellare voluerunt. Symbolum enim, Graece σύμβολον et indicium dici potest et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. Id enim fecerunt apostoli, in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quod illo in tempore sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur: Multi simulabant se esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. Idcirco ergo istud indicium posuere, per quod cognosceretur is qui Christum verum secundum apostolicas

litteras praedicaret. Est autem Symbolum signum, per quod agnoscitur Deus; quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent; in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. De totis enim Scripturis, haec breviatim collata sunt ab apostolis: ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt, praeoccupatione saeculi, Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram.

Haec est autem post apostolicum Symbolum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt, ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, ejusdem potestatis et sempiternitatis, unum invisibilem, ita ut in singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi; Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre et Filio procedentem; Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci; ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine, sine peccato, hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum,

et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus; et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverat, quia nec geminavit utriusque substantiae integritas personam, nec confudit geminam unitas personae substantiam: altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unusquisque intemerato jure servavit. Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendat auctoritas, illa per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta; et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate

dissentiunt. Sed in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum, quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, nec ullam esse omnino visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona; et quod animae origo incerta sit; et quod angelorum natura, vel animae, non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata est. De pietate morum sine qua fides divini cultus otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus perficitur; et ut unusquisque Deum propter Deum, et proximum in Deo diligat, ut perficiendo

perveniat. Alterum quoque alterius non pollui posse peccato, ubi par voluntatis non tenetur consensio. Legitimas nuptias non credi damnandas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas; eisque jure fidelium virginum et continentium praeferenda doceatur integritas. Ne unum baptismum Trinitatis (quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque confiteri, sed ab eo singulari potestate donari, de quo dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei . Et ne poenitentiae remediis non egere putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine

quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum . Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subjungi, atque indiruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari. Nec humanae voluntatis arbitrio boni quiddam deputandam existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, ejusque dispensatione singulis quibusque vel tribui vel negari: quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus,

aut probandus. Certa vero aeternaque bona, solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias Spiritus, in futuro perfectionem; hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videri per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem. Quod donec perficiatur, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, fruendum, inde non oberimus et proximis. Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus, in eodem corpore in quo sumus vel vivimus, non naturam aut sexum

mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. Ipsum quoque Satanam cum angelis suis atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque, secundum quorumdam sacrilegam dispensationem, ad pristinam, id est angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum. Haec est catholicae traditionis fidei integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur.

Hoc ergo cavendum est omni animae timenti Deum, ut non a fide catholica decidens, et relinquens doctrinam veritatis, in errores haereticorum cadat, quia hoc certissimum mortis est genus. Sed ut hoc facilius possit praecavere, quascunque sectas de erroribus

haereticorum atque schismaticorum, denotatas a catholicis doctoribus invenimus, simul cum earum auctoribus, sive sectatoribus, in hoc libro determinamus.

Haeresis, αἴρεσις Graece, ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi, Peripatetici, Academici, Epicurei, et Stoici, vel sicut alii, qui perversum dogma cogitantes, arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. Inde ergo haereses sunt dictae Graeca voce ex interpretatione electionis, quas quisque arbitrio suo, ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet, ipse elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Dei habemus auctores: qui nec ipsi

quidquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Secta a sectando et tenendo nominata; nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta, circa disciplinam fideliter propositam, quae tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam caeteri. Schisma a scissura animorum nomen accepit; eodem enim cultu, eodemque ritu credit ut caeteri, solo congregationis delectatur dissidio. Fit autem schisma cum dicunt: Homines nos justi sumus, nos sanctificamus immundos, et caetera similia. Superstitio dicta, eo quod sit superflua aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites, per aetatem delirant et errant.

Apud Judaeos autem hae fuerunt haereses: Pharisaeorum, Sadducaeorum, Esnaeistarum, Marbonensium, Genistarum, Meristaeorum.

Pharisaei ergo et Sadducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum quas illi deuteras vocant justitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo quasi per justitiam.

Sadducaei interpretantur justi, vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Sed nec spiritus esse, nec angelos credunt. Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt.

Esnaeistae dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam.

Marbonaei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare.

Tous les livres