De clericorum institutione

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Cernite quid voluit, fratres, sententia legis, Quae mandat rite noscere verba Dei. Aures quisquis habet, hic audiat, inquit, apertas, Quid dicat sanctus Spiritus Ecclesiis.

Cui Psalmista pari concordat grammate plebem In legem Domini cernere rite jubens. Sic quoque nos semper oculis atque auribus est fas Intentis. fratres. discere verba Dei.

Quid mandet dictis, quid factis indicet ipsis, Quae codex geminis continet ille suis. Quid celebrando piis signet charissima Christi Sponsa sacramentis, et studiis variis. Namque poposcistis haec vobis reddere scriptis, Exhibui parvis haec tribus ipse libris. Quid cultura venit, gradibus quid nuntiet almis, Quid prece, quid festis sancta Dei Ecclesia. Dogmata quae cunctis pia discere quaeve docere, Condecet ordinibus mystica dicta Dei.

Si licet haec tota non possum carpere scriptis, Plurima complexus hic tamen arte dedi. Haec ego peccator Rabanus dona tonantis, Vobiscum capiens nunc pia participo. Supplex vos posco, testans per sceptra Tonantis, Me ut commendetis vos precibus Domino. Quatenus ipse pius concedat dona salutis, Vobiscum mihimet regna beata poli. Christus dux vester, Christus rex, Christus amator. Semper vos salvet summus in arce Deus.

Domino reverendissimo ac religiosissimo HEISTULPHO archiepiscopo RABANUS, minimus servorum Dei, aeternam in Christo optat salutem.

Cum te, sancte Pater, pro merito summae pietatis plurimi venerentur, et omnibus fidelibus causa magnae fidei et sanae doctrinae honorabilis atque amabilis existas, congruum esse judicavi ut ego in quem plurimum tuorum beneficiorum contulisti, aliquod munusculum licet non condignum, tamen, ut credo, non ingratum tuae venerationi deferrem, nihil verens de pretio, quia animus in bonitate dives magis aestimat devotionem offerentis quam donum; et hac fiducia ausus sum partem laboris mei, quam in studio sacrae lectionis elaboravi, tibi, quem benignissimum atque aequissimum esse scio, vice muneris dirigere,

a te qualiscunque sit reciperetur, ac tuo sacro judicio probaretur, atque ad purum examinaretur. Quaestionibus ergo diversis fratrum nostrorum, et maxime eorum qui in sacris ordinibus pollebant, respondere compellebar, qui me de officio suo et variis observationibus quae in Ecclesia Dei decentissime observantur, saepissime et interrogabant, et aliquibus eorum dictis, aliquibus vero scriptis, prout opportunitas loci ac temporis erat, secundum auctoritatem et stylum majorum ad interrogata respondi, sed non in hoc satis eis facere potui, qui me instantissime postulabant, imo cogebant, ut omnia haec in unum volumen congererem, ut haberent quo aliquo modo inquisitionibus suis facerent satis, et in uno codice simul scriptum reperirent, quod antea

non simul, sed speciatim singuli prout interrogabant, in foliis scripta haberent. Quibus consensi, et quod rogabant feci quantum potui. Nam de hoc tres libros edidi. Quorum primus de ecclesiasticis ordinibus, et de veste sacerdotali continetur. Item de quatuor charismatibus Ecclesiae, id est, baptismo, et chrismate, corpore et sanguine Domini, et de officio missae secundum morem Romanae Ecclesiae. Secundus autem liber continet de officio canonicarum horarum, et de jejunio, et de confessione ac poenitentia, de legitimis quoque jejuniis, et festivitatibus variis, de lectionibus et cantico ecclesiastico, de fide catholica, et e contrario de variis haeresibus.

Tertius vero liber edocet quomodo omnia quae in divinis libris scripta sunt, investiganda sunt atque discenda, nec non et ea quae in gentilium studiis et artibus ecclesiastico viro scrutari utilia sunt. Novissime vero liber ipse exponit quomodo oportet eos qui docendi officium gerunt diversos auditores diversis allocutionibus admonere, et in doctrina ecclesiastica fideliter erudire. Et quia haec omnia quae diximus ad clericorum officium maxime pertinent, qui locum regiminis in Ecclesia tenent, et de universis legitimis Dei populum instruere debent, placuit ipsos libros de Institutione clericorum nuncupari, id est, cum qua se vel sibi subditos ad servitium divinum instruere debent. Proinde obsecro te, sancte Pater, ut oblatum tibi opus suscipias, ac pie

relegens, diligenter illud examines, et ita quae in eo rationabiliter inveneris dictata, ei hoc tribuas a quo est ratio creata; si qua vero inconsiderate repereris prolata, tuo studio citius reddas illa emendata. Tuo enim magisterio semper me libens subdam, a quo recordor me accepisse dignitatem ecclesiasticam. Confido tamen omnipotentis Dei gratiae, quod fidem et sensum catholicum in omnibus tenuerim, nec per me quasi ex me ea protuli, sed auctoritati innitens majorum, per omnia illorum vestigia sum secutus. Cyprianum dico atque Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Joannem, Damasum, Cassiodorum, et caeteros nonnullos, quorum dicta alicubi in ipso opere ita ut ab eis scripta sunt per convenientiam posui, alicubi quoque eorum sensum

meis verbis propter brevitatem operis strictim enuntiavi. Interdum vero ubi necesse fuit, secundum exemplar eorum quaedam sensu meo protuli. In omnibus tamen, ni fallor, catholicam imitatus sum veritatem, a qua (si Dominus adjuverit) non patior ullo modo divelli, quam et te prae omnibus habere atque amare confido; et ideo tua suffragia supplex peto, ut ipsa Veritas omnium creatrix atque gubernatrix, licet non meis meritis, tamen propter tuam sacratissimam orationem me in se sine ullo devio erroris in aeternum conservare dignetur. Beatitudinem tuam opto semper bene valere in omnibus, sancte Pater, memorem nostri.

Ecclesia ergo Dei catholica, quae per totum orbem dilatata diffunditur, Christi nomine nobilitata glorificatur. Omnis enim homo qui rectae fidei existit particeps, et sacro baptismate regeneratur, a Christo Christianus vocatur, et Dei patris atque Ecclesiae matris noscitur esse filius. Ecclesia ἐκκλησία Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio sive conventus, eo quod omnes convocat ad se. Catholica καθολικὸς autem dicitur, id est, universalis, quia in toto mundo una est Ecclesia Christi, quae et sponsa Christi, et corpus ejus est.

Sunt tamen tres ordines in Ecclesia. Conversantium, id est laicorum, monachorum et clericorum. Quorum primus, id est laicus ordo, popularis interpretatur. Laos λαὸς enim Graece, populus Latine dicitur. Secundus est monachicus, id est singulariter conversans, hoc est, a saeculari conversatione remotus. Monas μονὰς enim Graece singularitas dicitur, et monachus μοναχὸς singularis vel solitarius. Tertius est ordo clericalis. Cleros κλῆρος quippe Graece, sors vel haereditas dicitur. Cleros autem vel clericos binc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est, quem primum ab apostolis legimus ordinatum , sic et eos quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant, sorte legebant.

Nam et haereditas Graece cleronomia κληρονομία appellatur, et haeres cleronomos. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Domini partem habent, sicut de eis scriptum est loquente Domino: Ego haereditas eorum . Unde oportet ut qui Deum haereditate possident, absque ullo impedimento saeculi, Deo servire studeant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae . Iste autem ordo praeponitur in Ecclesia, quia jure in sanctis deservit, et sacramenta populis dispensat. Sicut enim in Veteri Testamento tribus Levi prae caeteris tribubus peculialiter a Domino electa est ad serviendum illi per diversa officia in tabernaculo, quod est Ecclesia praesens, ut serviant ei die ac nocte in templo sancto

ejus, ut sint populo in his quae ad Deum pertinent, ut offerant Deo dona et sacrificia pro sua et populi ignorantia, ut judicent inter justum et injustum, et discernant inter sanctum et profanum, inter polutum et mundum, doceantque populum Dei omnia

Tonsura ecclesiastici usus a Nazaraeis (ni fallor) exorta est, qui, prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completa caput radebant, et capillos in ignem sacrificii ponere jubebant, scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Horum ergo exemplis usus ab apostolis introductus est, ut hi qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei crine praeciso innovantur. Hoc quippe Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput

tuum et barbam ; videlicet quia et ipse ex sacerdotali genere Deo in ministerio sanctificationis deserviebat. Hoc et Nazaraeos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primos fecisse legimus, Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt. Est autem in clericis tonsura signum quoddam quod in corpore figuratur, sed in animo agitur: scilicet ut hoc signo vitia in religione resecentur, et criminibus carnis nostrae quasi crinibus exuamur, atque inde innovatis sensibus ut comis rudibus enitescamus, exspoliantes nos, juxta apostolum, veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum qui renovatur in agnitionem Dei

capite demonstrare, ubi ipsa mens noscitur habitare. Quod vero detonso superius capite inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. Haec ex bysso confecta rotunda erat quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. Corona autem aurea latitudo est circuli, quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam corporis quadam similitudine quod scriptum est Petro apostolo dicente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium

. Quaeritur autem cur modo (sicut apud antiquos Nazaraeos) non ante coma nutritur, et sic tondetur? Sed qui haec exquirunt, advertant quid sit inter illud

propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen . Quid autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum filiorum Israel, hoc significabat illis temporibus

etiam coma sanctorum. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur, quia quod erat occultum in sacramento prophetiae, jam in Evangelio declaratum est. Sunt quoque quidam doctorum, qui asserunt diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum primum sumpsisse primitus, ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum pro redemptione nostra crucis patibulum subditurus, a nefanda Judaeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur. Deinde ut sacerdotes Veteris et Novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur. Postremo ut idem Apostolus suique successores et sequipedes ridiculosum gannaturae

ludibrium in populo Romano portarent, quia et horum barones hostes exercitus superatos sub corona vendere solebant. Sed de his quid suscipiatur, lectoris judicio derelinquimus. Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines clericorum, eorumque originem et gradus singulariter demonstremus.

Sunt autem gradus ecclesiastici octo, quorum nomina haec sunt: Ostiarius, psalmista, sive lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, atque episcopus. Initium quidem sacerdotii in Veteri Testamento Aaron fuit, quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac, et Jacob. Legitur et Noe altare aedificasse,

et super illud Domino holocaustum obtulisse. Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit jubente Domino ac loquente ad Moysen: Accipe, inquit, Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii, cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali, et rationali quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur: filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque

sacerdotes mei religione perpetua . Quo loco contemplari oportet Aaron sacerdotem summum fuisse, id est episcopum. Nam filios ejus presbyterorum figuram praemonstrasse, quibus merito astare debuissent Levitae sicut summo sacerdoti. Moyses vero hujus facti mediator, Christum significat. In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit. Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi. Sic enim loquitur ad eum Christus Dominus. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam, et dabo tibi claves regni coelorum

primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. Siquidem caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt, quibus decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui jam non genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscujusque merito, fide et doctrina, quae in eum gratia divina contulerit. Quod vero per manus impositionem a praedecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua est institutio. Isaac enim patriarcha sanctus, ponens manum suam super caput Jacob benedixit ei, et Jacob benedixit ei, et Jacob filiis suis. Sed et Moyses super caput Jesu Nave manum suam

imponens, dedit ei spiritum virtutis et ducatum in populo Israel, sic et impletor legis et prophetarum Dominus noster Jesus Christus, per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est: Et produxit illos foras in Bethaniam, et elevavit manus suas et benedixit eis. Factumque est cum benedixit illis discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Jerusalem cum gaudio magno . Et in Actibus apostolorum ex praecepto Spiritus sancti Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum . Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis provincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses agnoscitur institutum, ne aliquid contra fidem Ecclesiae, unius tyrannica auctoritas

moliretur. Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur ut non minus a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus, testimonio litterarum. Huic autem dum consecratur datur baculus, ut ejus indicio subditam plebem vel regat vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus, propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. Nam multa sunt quae ante carnalium minusque intelligentium sensus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo cadunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur.

Ordo autem episcoporum tripartitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, qui et metropolitani sunt,

et episcopis. Patriarcha πατριάρχος Graeca lingua pater principum sive summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum, retinet locum, et ideo quod summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut archiepiscopus, Antiochenus episcopus atque Alexandrinus antistes. Archiepiscopus ἀρχιεπίσκοπος Graeco vocabulo dicitur, quod sit summus vel princeps episcoporum, tenet enim vicem apostolicam, et praesidet episcopis caeteris. Singulis enim provinciis praeeminet, quorum auctoritate et doctrina caeteri sacerdotes subjecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet, nisi quod singulis in propria parochia commendatum est. Sollicitudo enim totius provinciae ipsi commissa est, et omnes superius

Tous les livres