Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 30)
ITEM ALIA EJUSDEM. (suite)
Sanctae nos martyris Euphimiae precatio tibi, Domine, grata comitetur, et tuam nobis indulgentiam poscere non desistat. Per.
XVI. IN NATAL. PHILIPPI ET JACOBI APOSTOLORUM. Kalend. Madias. Deus, qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hunc diem beatorum apostolorum Philippi et Jacobi martyrio consecrasti, da Ecclesiae tuae de natalitio tantae festivitatis laetari, et apud misericordiam tuam et exemplis eorum et meritis adjuvemur. Per.
Omnipotens Deus, ut sancti nos Jacobi laetificet ac Philippi festiva solemnitas, et quorum suffragiis nitimur natalitiis gloriemur. Per.
Secreta.
Respice, Domine, munera, quae in sanctorum apostolorum tuorum Philippi et Jacobi commemoratione deferimus, ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua. Per.
Praefatio.
Quia tui est operis, tuaeque virtutis, ut beatorum apostolorum Jacobi, et Philippi gloriosa confessio usque in finem saeculi nobis capiat regni caelestis augmentum. Per Christum.
Postcommun.
Beatorum apostolorum, Domine, quaesumus, intercessione nos adjuva, pro quorum solemnitate percipimus tua sancta laetantes. Per.
XVII. IN NATALE SANCTI JUVENALIS. V Nonas Madias. Beati nos, quaesumus, Domine, Juvenalis et confessio semper prosit et meritum. Per.
Annue, quaesumus, Domine, ut merita tibi placita sancti confessoris et episcopi tui Juvenalis pro gregibus, quos sincero mysterio gubernavit, pietatem tuam semper exorent. Per.
Secreta.
Hostias nostras, quaesumus, Domine, sanctus pontifex Juvenalis nomini tuo reddat acceptas, qui eas tibi digne complacuit offerendas. Per.
Postcommun.
Laeti, Domine, sumpsimus sacramenta caelestia, quae nobis, intercedente beato Juvenale confessore tuo atque pontifice, uberius confidimus profutura. Per.
XVIII. DE INVENT. SANCTAE CRUCIS. Item. V Non. Madias. Deus, qui in praeclara salutiferae crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti, concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. Per.
Deus, cui cunctae obediunt creaturae, et omnia in Verbo tuo fecisti in sapientia, supplices quaesumus ineffabilem clementiam tuam, ut quos per lignum sanctae crucis, Filii tui pio cruore, es dignatus redimere, tu qui es lignum vitae, Paradisi reparator, omnibus intercedentibus dira serpentis venena extingue, et per gratiam Spiritus poculum salutis semper infunde. Per.
Secreta.
Sacrificium, Domine, quod immolamus, placatus intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et per vexillum sanctae crucis Filii tui, ad conterendas potestatis adversariorum insidias, nos in tuae protectionis securitate constituat. Per.
Postcommun.
Repleti alimonia caelesti, et spiritali poculo recreati, quaesumus, omnipotens Deus, ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui, arma justitiae pro salute mundi, triumphare jussisti. Per.
XVIIII. IN NATAL. SANCTORUM NEREI ET ACHILEI FRATRUM, ET SANCTI PANCRATII. IIII Id. Madias. Semper nos, Domine, martyrum tuorum Nerei et Achillei foveat, quaesumus, beata solemnitas, et tuo dignos reddat obsequio. Per.
Secreta.
Sanctorum tuorum, Domine, Nerei, et Achillei tibi grata confessio, et munera nostra commendet, et tuam nobis indulgentiam semper imploret. Per.
Postcommun.
Quaesumus, Domine, ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Achillei deprecationibus sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. Per.
XX, IN NATAL. SANCTORUM PETRI, ET MARCELLINI IIII Non. Junias. Laetetur Ecclesia tua, Deus, martyrum tuorum Petri et Marcellini confisa suffragiis, atque eorum precibus gloriosis et devota permaneat, et secura consistat. Per.
Secreta.
Votiva, Domine, munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini Martyrum passione, et tuam magnificentiam veneramur, et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium. Per.
Postcommun.
Quaesumus, Domine, ut salutaribus repleti mysteriis, quorum solemnia celebramus, orationibus adjuvemur. Per Dominum nostrum.
Intercedentibus sanctis tuis, Domine, plebi tuae praesta subsidium, ut ab omnibus noxiis expedita, cuncta sibi profutura percipiat. Per.
XXI. ITEM IN SANCTORUM CYRINI, NABORIS ET NAZARI. Prid. Id. Junias. Sanctorum Cyrini, Naboris et Nazari, quaesumus, Domine, natalitia nobis vota resplendeant; et quod illis contulit excellentiam sempiternam fructibus nostrae devotionis crescat. Per Dom.
Secreta.
Pro sanctorum Cyrini, Naboris et Nazari sanguine venerando hostias tibi, Domine, solemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes per quam talis est perfecta victoria. Per.
Postcommun.
Semper, Domine, sanctorum martyrum Cyrini, Naboris et Nazari, solemnia celebramus et eorum patrocinia jugiter sentiamus. Per.
XXII. IN NATAL. SANCTI VITI. XVII Kal. Jul. Da Ecclesiae tuae, Domine, quaesumus, sancto Vito intercedente, superbe non sapere, sed tibi placita humilitate proficere, ut proterva despiciens, quaecumque matura sunt libera exerceat charitate. Per.
Secreta.
Sicut gloriae divinae potentiae munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum, Domine, tuae salvationis impendant. Per.
Postcommun.
Refecti, Domine, benedictione solemni, quaesumus, ut per intercessionem sancti Viti medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. Per.
XXIII. IN NATAL. SANCTORUM MARCI ET MARCELLIANI XIIII Kal. Julias. Sanctorum tuorum nos, Domine, Marci et Marcelliani natalitia tueantur, quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus, quanto frequentius martyrum benedictionibus confovemur. Per.
Secreta.
Suscipe, Domine munera tuorum populorum votiva, et sanctorum Marci et Marcelliani tibi precibus esse grata concede, pro quorum solemnitatibus offeruntur. Per.
Postcommun.
Libantes, Domine, mensae tuae beata mysteria quaesumus ut beatorum interventione sanctorum Marci et Marcelliani et temporalem nobis misericordiam conferant et aeternam. Per.