Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Gelasius ISacramenta Romanae ecclesiae0Saeculo V Gelasius I Sacramenta Romanae ecclesiae

Saeculo V

editio: Migne 1850 fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74

GelI.SaRoEc2 74 Gelasius I Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

SERENISS. CHRISTINAE ALEXANDRAE SUECORUM, GOTHORUM, ET VANDALORUM REGINAE, JOSEPH MARIA THOMASIUS CONGREG. CLER. REG. PRESBYTER. S. D.

Quos Codices abhinc complura saecula conscriptos munificentia tua mihi concessit edendos, hos nunc sui fecundos exemplis tibi restituo, regina serenissima. Qua in re utrumque gratulor, et sine prisci characteris molestia in hoc uno volumine eos lectitare te posse, et de re sacra optime meritam jure ex eisdem apud eruditos omnes haberi. Accipe ergo quod praeclaram decet sapientiam, religionemque tuam, atque in eo summae observantiae in te meae obsequium humaniter admitte.

Praefatio.

Perscrutanti mihi praestantissimas Urbis bibliothecas, ex multis variisque manuscriptis Codicibus, quibus abundant, venit in mentem aliquot seligere, publico bono communicandos, quatuor nimirum Sacramentorum Codices, quos et ab antiquitate et ab ecclesiasticorum rituum notitia commendabiles fore censebam. Hos modo sub hoc Sacramentorum titulo exhibemus; norunt quippe omnes apud vetustissimos Ecclesiae Patres sacramenta antonomastice appellari Christi corpus et sanguinem, cum in altari conficiuntur in missa. Hac praecipue ratione Missales libri, Sacramentorum libri sunt appellati, quamvis nec iis deficiantur quae ad reliquorum sacramentorum administrationem pertineant. De his Sacramentorum Codicibus, quos edimus, pauca praefari lectori pio aeque ac studioso ratio ipsa postulat, ut unde habiti, quando conscripti, et a quo conditi fuerint, prius agnoscat.

Distinxi Codicem sacramentorum Romanae Ecclesiae in tres libros, quorum primus est de anni circulo, secundus de sanctorum natalitiis, tertius de Dominicis diebus, variisque causis. Pertinet nunc ad instructissimam bibliothecam serenissimae reginae Sueciae, cujus benignitate publici juris fieri licuit. Ipsum viderunt ac saepius laudarunt eminentissimus card. Bona, lib. de Rebus liturgicis, et doctissimus Joan. Morinus, lib. de Poenitentia et sacris Ordinationibus, qui in appendice Manuscriptorum ad commentarium de Poenitentia editum anno 1651, in annotatione ad Sacramentarium Gelasianum, pagina 52: « Antiquissimus, inquit, omnium Codicum, quos nancisci nobis contigit, ille est quem in opere nostro Petavianum saepius vocavimus a possessore, viro amplissimo, domino Petavio parlamenti Parisiensis senatore integerrimo, qui perhumanae illum nobis dedit utendum. Illius character nongentis annis non videtur inferior; est enim scriptus litteris majoribus et quadratis, quas unciales aliqui vocant. Scriptor Latinitatis parum peritus erat; saepe enim ignorantia potius quam negligentia, aut praecipitatione, παραγράφει. Scriptus est in Francia, nam in canone commemorantur sancti Dionysius Rusticus et Eleutherius, Hilarius et Martinus. Deinde in officio feriae 6 ante Pascha, cum oratur pro imperio Romano, dicitur: Respice propitius ad Romanum, sive Francorum benignus imperium. Divisus est in tres libros, et uniuscujusque libri initium graphice admodum, et magnis litteris monocondiliis exaratum est. Pertinet nunc ille Codex ad celeberrimam illam et potentissimam Suecorum et Gothorum reginam Christinam, » etc. Haec ille de Codicis possessoribus et qualitatibus. Cujus vetustatem haec inter alia astruere possunt, 1o quia in Symbolo quod habetur in scrutinio ante Dominicam in Palmis deest additio illa, Filioque, quae sane in Germania Galliaque (ubi scriptus videtur Codex) VII, et Romae nonnisi IX Christi saeculo facta fuit; 2o quia non habet missas pro quinque feriis Quadragesimae, quas sanctus Gregorius II, initio VIII saeculi primus instituit, ut scribit Anastasius, sive alius, in Vitis Pontificum et praefatio sub nomine Grimoldi suo Sacramentorum libro praeposita, apud Pamelium, tom.

II Liturgicon ( Sub nomine Grimoldi, dixi, quia Micrologus, cap. 60, illam citat tanquam Albini magistri Caroli Magni. Vidimus et nos illam praefationem in antiquissimo Ms. sancti Gregorii Sacramentario bibliothecae reginae Sueciae, sed nullo nomine inscriptam); 3o quia multis missis caret, quas a saeculo VII usurpatas fuisse scimus, ut in festo Dedicationis sanctae Mariae ad Martyres, mense Maio, et Omnium Sanctorum, mense Novembri, quarum Bonifacius IV, qui, Sabiniano intermedio, successit Gregorio Magno, initio VII saeculi auctor fuit; 4o quod pauciora hic quam in aliis Sacramentorum libris sanctorum natalitia recenseantur. Quod indicium esse vetustatis recte Menardus observavit, cujusque rei germanam rationem ostendit J. Fronto in praenotatis ad Kalendarium Romanum, praesertim § 3, quia nimirum ea tantum sanctorum festa notabantur in libris Missalibus, in quibus populi conventus, sive publicae missae a pontifice una cum clero et populo peragebantur; 5o quod martyrum solummodo in hoc Codice propria natalitia celebrentur, quodque ex prisco Ecclesiae usu sancti Felix in Pincis, et Marcellus papa, quia sanguinem non fuderunt, haud martyres, sed tantum confessores appellentur. Sunt et alia complura antiquioris notae argumenta, quae in ipso Codice de se lector deprehendat. Unde illum jure merito Morinus, lib. VII de Poenitentia, cap. 1, num. 15, annum septingentesimum antecedere conjicit. Quod vero spectat ad Codicis conditorem, idem Morinus Gelasii esse censet, licet post sanctum Gregorium sit scriptus, « seu (ut ejus verbis utar, loco cit., num. 14) eum officiorum ordinem complecti, qualis ante sanctum Gregorium usurpabatur. » Nec dissensit card. Bona, l. II, cap. 5, de Rebus liturgicis. Ad ejus autem veritatis quam quaerimus assecutionem, lento veluti passu manuducendus est lector, ut prius, scilicet, repetat jam ab exordio nascentis Ecclesiae certas quasdam sacrificandi orandique formulas in usu fuisse. Id acta martyrum Patrumque tractatus nos docent, proferunt enim non raro stata quaedam ac solemnia verba in sacris conventibus recitari solita.

Has preces temporis processu a pontificibus auctas et restitutas, vel etiam iterum contractas, Ecclesia semper retinuit, et ad posteros transmisit, quas in nostris adhuc Missalibus habemus, additis tamen aliis quae de novo instituuntur officiis. Sanctum Leonem Magnum inter alios sanctos antistites egregie huic operi manum admovisse, ipse ejus stylus, qui se homini vel tantillum in ejus scriptis versato illico prodit, aperte ostendit. Nec a vero aberrat laudatus Morinus, dum, lib. IX de Poenitentia, cap. 30, num. 2, scribit multa ex his Ritualibus precibus sanctis Silvestro Julioque pontificibus non esse posteriora, et ex phrasi styloque sapere omnino tempora quae imperatorem Constantinum praecesserunt. Sic ipse orationis illius eloquentissimae archidiaconi ad pontificem in reconciliatione poenitentium, quam supra reperies col. 914, auctorem facit saltem Constantino coaetaneum, licet una aut altera dictio Gelasianam forsan sapiat recensionem. Non me latet hunc ipsum sermonem Magno Leoni ascribi ab erudito Paschasio Quesnelio, tom. I Operum ejusdem sancti, cui non difficulter adhaereo, victus ipso Leonino calamo, quem inibi mihi videre videor vel primo scribentem, vel fere ex integro recensentem. Ex his liturgicarum precum conditoribus praecipue commendatur in Vitis pontificum sanctus Gelasius pontifex ab anno 492, de quo ibi: « Fecit etiam Sacramentorum praefationes et orationes cauto sermone. » Ab hujus sancti praesulis nova accessione totum illud opus Missalium precum Gelasianus Codex vocari coepit; unde ad finem VI saeculi sanctus Gregorius suum Sacramentorum librum veluti illius breviarium et summam adornavit, ut plane constat ex Joanne Diacono in Vita ipsius Gregorii, l. II, cap. 17. Sic enim de illo inquit: « Sed et Gelasianum Codicem de missarum solemniis multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla adjiciens pro exponendis evangelicis lectionibus, in unius libri volumine coarctavit. » Quibus verbis obiter docemur Gelasianum Codicem unum quidem, sed in plures libros fuisse distinctum; qualis est hic noster in tres libros divisus; id enim mihi videtur Joannes innuere, dum veluti ex antithesi Gregorium suum Sacramentarium in unum librum coarctasse dicit.

Post sanctum Gregorium omnes quotquot consecuti sunt pontifices illo Gregoriano quam maxime usi sunt opere, illudque aliis nationibus invexerunt, ut in Adriano patet, qui ipsum Carolo Magno dono dedit. Sed et Gelasianum Codicem prorsus rejectum non crediderim; nam multa illi conformia continet Antiphonarius ms. Bibliothecae Angelicae apud sanctum Augustinum hic in Urbe, scriptus ante medium XI saeculi ad usum Ecclesiae Romanae. Gregoriana Exemplaria passim exstant, tum mss. in bibliotheca Vaticana, ac reginae Sueciae, et alibi; tum edita Romae ab Angelo Roccha, Coloniae a Pamelio, ac Parisiis ab Hugone Menardo; quorum quisque suam Editionem ut germanum Gregorii fetum praedicat. Sed mirum est quam inter se dissideant, ut difficile sit litem decidere; nec ego tantorum virorum judex esse possum, aut volo; illud tamen pro veritatis amore silere non debeo, Pamelio prae reliquis me adhaerere, moveor enim ex antiquissimorum mss. Codicum consensu; moveor ex multorum festorum missarumque defectu in ejus editione (si tamen quae virgulis vel quae tanquam aliunde ascita Pamelius ipse adnotavit diligenter dempseris); moveor ex illius brevitate, quae Gregoriaram coarctationem, juxta Joannis Diaconi narrationem, magis redolere videtur; nec minoris momenti dixerim Grimoldi abbatis, sive Alcuini magistri Caroli Magni juxta Micrologum, testimonium in praelaudata praefatione, quam Gregoriano operi attexuit. Post hos autem authenticos Romanae Ecclesiae Sacramentorum libros, Gelasii nimirum et Gregorii, exstitit alia quidem sed privata Missalis libri confectio per Albinum ex utroque conflata; sic enim legitur in Centulensi Chronico, l. III, cap. 3, tom. IV Spic legii Dacheriani, in indice librorum anno 831 numeratorum: Missalis Gregorianus et Gelasianus modernis temporibus ab Albino ordinatus.

Hac longiuscula, sed non prorsus inutili, narratione lector per se jam animadvertere potest cujus sit institutionis Codex quem edimus. Nam hujus Albini non esse constat, quod in ipso non habeantur eae orationes et missae quae tum temporis in Gregoriano Sacramentario passim exstabant. Cur enim Gregorianas missas praetermiserit, qui ex Gregorio primum suum ille Missale digessit? Nec ipse operis hujus titulus hanc privatam coordinationem patitur, quippe qui absolutam sibi vindicet Romanae Ecclesiae usum et auctoritatem. Gregorianum autem non esse facile sibi quispiam persuadebit, si illum cum hoc nostro contulerit, adeo discrepant; quin ex ipsa collatione argumentabitur hunc esse Gelasianum Codicem illum a Joanne Diacono memoratum. Inde enim constabit 1o multa esse in Gregoriano substracta; 2o pauca conversa; 3o nonnulla eidem adjecta quae in hoc non exstant. Ut summa dicam, hunc eum Romanae Ecclesiae Sacramentorum Codicem putaverim, qui Gelasii olim appellabatur ex illius sancti pontificis precum augmento. Appellabatur, dixi; nolim enim illum integrum ei ascribas, sed Leoni Magno magna ex parte, ejusque praedecessoribus Romanis episcopis. Nec immerito; coeperam enim Leoninas phrases sententiasque cum hoc Codice conferre, et inveni nedum stylum, sed ipsissima verba Leonis hic recitari; et hinc certior factus, paulo certius hoc asserere non dubito: hoc quod mihi prosequi otium non permisit, studiosus quisque suamet observatione praestare poterit. Id tamen libentius admitto huic Codici nonnulla esse apposita sequenti saeculo, quae praefatos conditores non sapiunt; non multa tamen sunt ea in tertio libro, pauciora enim deprehendens in secundo, paucissima in primo. Nec ideo recte dixeris respuendum, sicut nec omnino rejicitur tanquam fucatus sancti Gregorii Sacramentarius; etsi in illo legas missam in Dedicatione sanctae Mariae ad Martyres, quam instituit aliquot post eum annis Bonifacius IV. Constat enim hujusmodi sacros libros non ad meram eruditionem conscribi, sed ad usum potissimum Ecclesiarum, unde novas semper accessiones pati oportet, prout ipsa consuetudinis temporisque ratio tulerit.

Et hinc quam facillime refellitur quod opponi possit, in hoc Codice sanctum Gregorium in canone nominari, et illius in eo verba: Diesque nostros in tua pace disponas, et quod majus est, integrum capitulum ex ejus Registro inter sacras ordinationes recitari; nam ultro concedimus non exiguo post tempore fuisse conscriptum, et hinc aliqua additamenta passum. Rursus institutionem sancto Gregorio antiquiorem hunc Codicem continere non obscure elici posse videtur ex eo quod in ipso non exstet sancti Pauli Commemoratio, pridie Kal. Julii; quodque III Kalendas ejusdem, missa notetur propria pro natali sancti Petri, et ipsomet die alia item propria pro catali sancti Pauli. Auctorem enim hujusmodi Commemorationis sanctum Gregorium lacit Micrologus, consentientibus illius Sacramentariis. Antea enim eodem die utriusque apostoli, ut festum in duabus V is Triumphali et Ostiensi, ita et repetita missa in duabus basilicis, Vaticana sancti Petri, et sancti Pauli extra Portam Trigeminam a Romano antistite celebrabatur. Pulchre Prudentius, qui sub finem IV saeculi floruit, id expressit in hymno apostolorum his verbis: Aspice per bifidas plebs Romula funditus plateas: Lux in duobus fervet una festis. Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitate, Et his et illis perfruamur hymnis. Ibimus ulterius qua fert via Pontis Adriani; Laevam deinde fluminis petemus. Trans tiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos: Mox hic recurrit, DUPLICATQUE vota.

Cui prisco mori optime respondet noster hic Codex, cum duas separatim missas uno eodemque apostolorum die praescribit, praeter tertiam de utroque apostolo communem, in aliis utique Urbis ecclesiis recitandam. Gelasianum autem hunc esse Codicem liquido (ni fallor) ostendit Tolosanus ille Codex allatus a Morino in appendice ad commentarium de Poenitentia, pag. 55, ita enim in eo scribitur in officio Sabbati sancti cum XII lectiones leguntur: « Sequuntur lectiones secundum Gelasium. Oratio antequam legatur prima lectio, illico post benedictionem » cerei, scilicet. Descriptis mox XII lectionibus secundum Gelasium, sequitur ibi Rubrica: « Item lectiones secundum Gregorium. Lectio prima in Genesi: In principio creavit Deus. Oratio. Deus, qui mirabiliter creasti hominem, et reliqua, ut supra, secundum Gelasium. » Hinc discimus in Gelasiano Codice cerei benedictionem contineri, primaeque lectioni Geneseos orationem praeire, atque XII in eo lectiones contineri, quae omnia ut in Gregorianis non habentur, ita in hoc nostro plenissime exhibentur, nisi quod hic X tantummodo lectiones habentur, duabus omissis librarii oscitantia, ut conjicio. Nec minus favet antiquissimum Missale ms. membranaceum bibliothecae Vallicellanae Oratorii signatum B. VIII, in quo Dominicis diebus post Pascha et Pentecosten duplex fere missa notatur, altera missa sic inscripta: Item alia missa. At Dominica 2 post Octavas Paschae haec secunda missa sic describitur.

« Alia missa sancti Gelasii.

Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis.

Super obl.

His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo terrena desideria mitigantes, discamus amare coelestia. Per.

Ad commun.

Sacramenta quae sumpsimus, quaesumus, Domine, et spiritualibus nos expient alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per. »

Hanc eamdem sancti Gelasii missam hic legimus eodem die; in hoc tantum est discrimen, quod hic duae, ibi una praescribitur oratio. At orationem alteram habet Missale illud in missa priori, quae est Gregoriana; ex duabus nimirum orationibus Gelasianis unam praetermisit, alteras Gregorius retinuit, qui, ut jam dictum est, ex Gelasiano multa subtraxit, pauca convertit, nonnulla de suo adjiciens. Lectorem tandem non praetereat quod in nostro hoc Codice saepius missae, orationes et preces inscribantur; qui titulus quam bene consonet Sacramentorum libro in Romana Ecclesia ante sanctum Gregorium usurpato, testem affero Vigilium, qui, quadraginta plus annis ante eum, hoc est anno 538, Ordinem PRECUM scripsit, in epist. ad Eutherium, cap. 5. « In celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum, sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare. Quoties vero paschalis, aut Ascensionis Domini, vel Pentecostes, et Epiphaniae, sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum facimus quorum natalitia celebramus, caetera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem (Deo propitio) ex apostolica traditione suscepimus. Et ut charitas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus apta connectes, paschalis diei PRECES similiter adjecimus. » Haec ille. Ubi etiam missales orationes capitula vocavit ex antiquo more, quem videre est in Breviario Mozarabo, in quo complures orationes capitula vocantur. Haec de primo Codice Sacramentorum Romanae Ecclesiae indicasse sufficiat.

Haec visa sunt studioso lectori compendio praelibanda. Caeterum fusioribus adnotationibus hos Sacramentorum libros illustrare coeperamus quidem; sed cum non vacaret, maluimus eruditorum desiderio cito potius satisfacere, quam diuturniore adhuc tempore iis elucidandis lucubrare. Pari item de causa id quod circa libri medium ad marginales oras aggressi fueramus, ut textus castigationes inibi ex aliis Codicibus apponeremus, longius prosequi non potuimus Codicum defectu, qui tum temporis ad manum non erant. Nostrarum nihilominus adnotationum loco, quod attinet ad libros Sacramentorum Romanae Ecclesiae, praesto esse possunt Vicecomitis, Pamelii, Rocchae, Menardi, Hallerii, Haberti, Morini, et cardinalis Bonae, clarissimorum virorum, eruditissimae commentationes, ut Ordinem Romanum, Alcuinum, Amalarium, caeterosque antiquiores omittam. Pro Gallicanis autem Missalibus Patres sunt potissime consulendi, Augustinus, Caesarius Arelatensis, Gregorius Turonensis, caeterique Galliae veteres Scriptores, a quibus haud exiguam lucem accipere posse animadvertimus. Quod autem prolixioribus notationibus conficere nequivimus, hoc vel qualitercunque ex parte praestare conati sumus. Quantum enim properatim fas fuit, conferri curavimus cum aliis sacris libris Codicem Sacramentorum Romanae Ecclesiae (Gallicanorum enim Missalium alia exempla non habuimus) ut in promptu essent castigationes mendorum quibus ille scatet. Quae vero ex ejusmodi libris facile emendari non potuerunt, lectori castiganda reliquimus. Quem admonitum volumus integra nos fide, ut par est, ipsa mss. Exemplaria exhibere, iis tantum sublatis erroribus, nec tamen omnibus, qui fastidium magis facerent quam fidem, cujusmodi sunt medillam, concide, antestes, etc., qui non tantum scriptoris, quantum linguae Latinae vitio, quae tum communis erat et vulgaris, sed jam Barbarorum commistione foedata, sunt ascribendi; reliquos vero barbarismos et soloecismos, maxime qui multifarie restitui possent, de industria retinuimus.

Α + Ω IN NOMINE DNI JESU XPI SALVATORIS INCIPIT LIBER SACRAMENTORUM ROMANAE ECCLESIAE. ORDINIS ANNI CIRCULI. I ORAT. ET PRECES IN VIGILIIS NATALIS DOMINI. Ad nonam.

Da nobis, omnipotens Deus, ut sicut adoranda Filii tui Natalitia praevenimus, sic et ejus munera capiamus sempiterna gaudentes. Per Dominum nostrum.

Praesta, misericors Deus, ut ad suscipiendum Filii tui singulare Nativitatis mysterium, et mentes credentium praeparentur, et non credentium corda subdantur. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Tanto nos, Domine, quaesumus, promptiore servitio hujus sacrificia praecurrere concede solemnia, quanto in hoc constare principium nostrae redemptionis ostendis. Per.

Postcommun.

Hujus nos, Domine, sacramenti semper natalis instauret, cujus nobilitas singularis humanam repulit vetustatem. Per Dominum.

II. ITEM DE VIGILIA DOMINI. In nocte.

Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti inlustratione clarescere, da, quaesumus, ut cujus lucis mysterium in terra cognovimus, ejus quoque gaudiis in coelo perfruamur. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet. Per.

Secreta.

Munera nostra, Domine, quaesumus, Nativitatis hodiernae mysteriis apta perveniant. Ut sicut homo genitus, idem praefulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. Per. et justum est, aequum et salutare. Cujus divinae Nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo. Quem semper Filium et ante tempora aeterna generatum, quia tibi pleno atque perfecto aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus, verum etiam honore, majestate, atque virtute aequalem tibi cum sancto Spiritu confitemur, dum trino vocabulo unicam credimus majestatem. Quem laudant angeli.

Postcommun.

Laeti, Domine, frequentamus salutis humanae principia, quia trina celebratio beatae competit mysterio Trinitatis. Per Dominum nostrum.

III. ITEM IN VIGILIA DOMINI Mane prima.

Deus, qui per beatae Mariae sacrae virginis partum sine humana concupiscentia percreatum, in Filii tui membra venientes, paternis fecisti praejudiciis non teneri, praesta, quaesumus, ut, hujus creaturae novitate suscepta, vetustatis antiquae contagiis exuamur. Per eundem Dominum.

Respice nos, omnipotens et misericors Deus, et mentibus clementer humanis, nascente Christo, summae veritatis lumen infunde. Per.

Secreta.

Da nobis, Domine, ut Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi solemnia, quae praesentibus sacrificiis praevenimus, sic nova sint nobis, ut continuata permaneant, sic perpetua perseverunt, ut suo miraculo nova semper existant. Per eumdem.

Item alia.

Cuncta, Domine, quaesumus, his muneribus a nobis semper diabolica figmenta seclude, ut nostri Redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus. Per.

Tous les livres