Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 47)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ISTA IN VIGIL. S. JOHANNIS. (suite)

Exaudi, Domine, preces nostras, et ne velis cum servis tuis adire judicium, quia sicut in nobis nulla justitia reperitur, de qua praesumere valeamus, ita te fontem pietatis agnoscimus, a quo et a peccatis nostris nos ablui, et a necessitatibus liberari confidimus. Per.

Secreta.

Per haec, quaesumus, veniat, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria cuncta perducat. Per.

Postcommun.

Hujus operatio nos, Domine, sacramenti, quaesumus, purificet semper et muniat. Per.

XL. ITEM ALIA MISSA. Deus, cujus misericordia caelestium quoque virtutum indigent potestates, et in cujus conspectu nullus est hominum absque sorde et poena peccati, delicta populi tui, quaesumus, averte propitiatus, ut quos propriae conscientiae reatus accusat, bonitatis tuae patientia faciat veniam promoveri. Per Dominum nostrum.

Deus, cujus tanta est excellentia pietatis, ut, uno peccatore converso, maximum gaudium facias in caelis habere, respice in exigua populi portione, ut, omni vexatione depulsa, haereditas tua in numero augeatur, et devotione perficiat. Per.

Secreta.

Protegat nos, Domine, quaesumus, hostia salutaris; et quae ad honorem tui nominis immolatur, nobis prosit ad veniam. Per.

Postcommun.

Sancta tua nos, Domine, sumpta vivificent, et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per Dominum nostrum.

XLI. ITEM ALIA MISSA. Exaudi, Domine, quaesumus, populum tuum de tua misericordia malorum suorum veniam supplicantem; et quia potens es peccata dimittere, supplicia, quae nostris meremur operibus, potentia tuae pietatis averte. Per.

Iram tuam, quaesumus, Domine, a populo tuo miseratus averte, quam nostris quidem meremur operibus, sed humana fragilitate sustinere non possumus: illa nos itaque contine pietate, quam praestare soles indignis. Per.

Secreta.

Concede nobis, Domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per.

Postcommun.

Plebem nomini tuo subditam, Domine, propitius intuere, eique tuas consolationes jugiter per caelestem gratiam dignanter operare. Per.

XLII. ORAT. PRO MORTALITATE ANIMALIUM. Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis ani malibus solatia subrogasti, supplices te rogamus, ut sine quibus non alitur humana conditio, nostris facias usibus non perire. Per Dominum.

Deus, qui humanae fragilitati necessaria providisti, misericors, adminicula jumentorum, quaesumus eadem, miseris consulendo, non subtrahas; et quorum nostris meritis saevit interitus, tua, nobis parcendo clementia cessare jubeas vastitatem. Per.

Secreta.

Sacrificiis, Domine, placatus oblatis, opem tuam nostris temporibus clementer impende. Per.

Postcommun.

Benedictionem tuam, Domine, populus fidelis accipiat, qua corpore salvatus ac mente, et congruam tibi semper exhibeat servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per.

Averte, Domine, quaesumus, a fidelibus tuis cunctis miseratus errores, et saevientium morborum depelle perniciem, ut quos merito flagellas devios, foveas tua miseratione correctos. Per.

XLIII. ORAT. DE STERILITATE. Sempiternae pietatis tuae abundantiam, Domine, supplices imploramus, ut nos beneficiis, quibus non meremur, anticipans, benefacere cognoscaris indignis. Per.

Da nobis, quaesumus, Domine, piae supplicationis effectum, et pestilentiam famemque propitiatus averte, ut mortalium corda cognoscant et te indignante talia flagella producere, et te miserante cessare. Per.

Secreta.

Deus, qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas, et renovas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. Per.

Postcommun.

Guberna, quaesumus, Domine, temporalibus adjumentis, quos dignaris aeternis informare mysteriis. Per Dominum nostr.

XLIIII. ORAT. AD PLUVIAM POSTULANDAM. Deus, in quo vivimus, movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut, praesentibus subsidiis sufficienter adjuti, sempiterna fiducialius appetamus. Per.

Terram tuam, Domine, quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem, caelestibus aquis infunde, atque iniiga beneficiis gratiae sempiternae. Per.

Delicta, Domine, quaesumus, miseratus absolve, et aquarum subsidia praebe caelestium, quibus terrena conditio vegetata subsistat. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Oblatis, Domine, placare muneribus, et opportunum tribue nobis pluviae sufficientis auxilium. Per.

Postcommun.

Tuere nos, Domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omnibus propitius absolve peccatis. Per.

XLV. ITEM ALIA MISSA. Omnipotens sempiterne Deus, cujus munere elementa omnia recreantur, reminiscere miserationum tuarum, et salutiferos imbres humano generi concede propitius, quatenus foecunditatis tuae alimoniis omnis terra laetetur. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, petimus divinam clementiam tuam, ut faciem totius terrae largioribus imbribus inrigare digneris, aurasque salubres tribuas, atque aegris restituas pristinam sanitatem, et animae, quae promissiones tuas sitiunt, de tua semper charitate abundantia repleantur. Per.

Deus, qui ad mutandam aeris qualitatem operis caelum nubibus, et paras terrae pluviam, aperi fontem benignitatis tuae, et terram squalidam et ariditatem pulveream laeto imbre foecunda, ut recipisse nos veniam peccatorum, cessante jam correptione, laetemur. Per.

Secreta.

Placare, Domine, muneribus semper acceptis, et diuturna tempora diffusis nubibus siccitatem. Per.

Postcommun.

Precibus populi tui, Domine, quaesumus, placatus adspira, ut veniam tribuas humanis excessibus, et opem miseris benignus impende. Per Dominum nostrum.

Tous les livres