Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 49)
ISTA IN VIGIL. S. JOHANNIS. (suite)
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et famulos tuos assidua protectione conserva, ut qui tibi jugiter famulantur, continua remuneratione ditentur. Per.
LII. INCIPIT ACTIO NUPTIALIS. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus adsiste, ut quod, te auctore, jungitur, te auxiliante servetur.
Quaesumus, omnipotens Deus, instituta providentiae tuae pio favore comitare; et quos legitima societate connectis, longaeva pace custodi. Per.
Secreta.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem famularum tuarum illarum, quam tibi offerunt pro famula tua illa, quam ad statum maturitatis et ad diem nuptiarum perducere dignatus es, placidus ac benignus adsume, ut quod tua dispositione expeditur, tua gratia compleatur. Per.
Qui foedera nuptiarum blando concordiae jugo et insolubili pacis vinculo nexuisti, ut multiplicandis adoptionum filiis sanctorum connubiorum foecunditas pudica serviret. Tua enim, Domine, providentia, tuaque gratia ineffabilibus modis utrumque dispensat, ut quod generatio ad mundi edidit ornatum, regeneratio ad Ecclesiae perducat augmentum.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem famularum tuarum illi et illas, quam tibi offerunt pro famula tua illa, quaesumus, Domine, placatus accipias: pro qua majestatem tuam supplices exoramus, ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem pervenire tribuisti, sic eam consortio maritali tuo munere copulatam desiderata sobole gaudere proficias, atque ad optatam seriem cum suo conjuge provehas benignus annorum, diesque nostros.
Infra actionem. Ad tre. vel annualem nupt.
Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum tuorum illi et illas, quam tibi offerunt ob diem trigesimum conjunctionis suae, vel annualem, quo die eos jugali vinculo sociare dignatus es, placatus suscipias deprecamur; ob hoc igitur reddunt tibi vota sua Deo vero et vivo, pro quibus tremendae pietati tuae supplices fundimus preces, ut pariter bene et pacifici senescant, et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem, et te benedicant omnibus diebus vitae suae. Per Christum Dominum nostrum. Quam oblationem tu, Deus.
Percompleis canonem plenariam et dicis orationem Dominicam, et sic eam benedicis his verbis:
Incipit oratio.
Deus, qui mundi crescentis exordio multiplicata prole benedicis, propitiare supplicationibus nostris, et super hanc famulam tuam opem tuae benedictionis infunde, ut in jugali consortio affectu compari, mente consimili, sanctitate mutua copulentur. Per.
Incipit benedictio.
Pater mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandae originis institutor, qui Adae comitem tuis manibus addidisti, cujus ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabili diversitate signarent, hinc ad totius multitudinis incrementum conjugalis thori jussa consortia, quo totum inter se saeculum conligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi, Domine, placitum, sic necessarium fuit: ut quia longe est et infirmius quod hominem similem quem quod tibi Deo feceras additus fortiore sexus infirmior, ut unum efficeris ex duobus; et pari pignore soboles mixta maneret tunc per ordinem flueret dejesta posteritas, et priores ventura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam brevi termino, quamvis essent caduca, proponerent. Ad haec igitur datae sint leges instituta venturae: quapropter hujus famulae tuae pat. rudimenta sanctifica, ut bono et prospero sociata consortio, legis aeternae jussa custodiat; memineritque, Domine, non tantum ad licentiam conjugalem, sed ad observantiam fidei sanctorum pignorum diligatam, fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat foeminarum. Sit amabilis, ut Rachel, viro suo; sapiens, ut Rebecca; longaeva et fidelis, ut Sarra. Nihil ex hac subsitivus ille auctor praevaricationis usurpet; nexa fidei mandatisque permaneat foeminarum, serviens Deo vero devota, muniat infirmitatem suam robore disciplinae; uni thoro juncta, contactus vitae illicitos fugiat. Sit verecunda, gravis, pudore venerabilis, doctrinis caelestibus erudita; sit foecunda in sobole, sit probata et innocens, et ad beatorum requiem usque ad caelestia regna perveniat. Per.
Post haec dicis: Pax vobiscum. Et sic eos communicas. Deinde postea quam communicaverint, dicis super eos Bened. his verbis:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, iteratis precibus, te supplices exoramus, pro quibus apud te supplicator est Christus, conjunctiones famulorum tuorum fovere digneris; benedictiones tuas excipere mereantur, et filiorum successibus foecundentur; nuptias eorum sicuti primi hominis confirmare dignare. Avertantur ab eis inimici omnes insidiae, ut sanctitatem Patrum etiam in ipso conjugio imitentur; qui providentia tua, Domine, conjugi meruerunt. Per.
Item post commun.
Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per.
LIII. ORATIO IN NATALE GENUINUM. Omnipotens sempiterne Deus totius conditor creaturae, preces nostras clementer exaudi, et annos famuli tui illius, quem de maternis visceribus in hac vita prodere jussisti, prosperos plurimosque largire, ut omnem tibi exigat placiturus aetatem. Per Dominum nostrum.
Deus, qui saeculorum omnium cursum ac momenta temporum regis, exaudi nos propitius, et concede, ut famuli tui illius, cujus natalem divinae celebramus consecratione mysterii, longaevam ei largiaris aetatem; quatenus fidei ejus augmento multisque annorum curriculis haec solemnitatis devotio perseveret. Per.
Secreta.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem famuli tui illius, quam tibi offert ob diem natalis sui genuinum, quo die cum de maternis visceribus in hunc mundum nasci jussisti, placidus ac benignus adsume. Per.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem, Domine, famuli tui illius, quam tibi offert ob diem natalis sui celebrans genuinum, quo die cum de maternis visceribus in hunc mundum nasci jussisti ad te cognoscendum Deum verum et vivum, placatus suscipias deprecamur; ob hoc igitur reddit tibi vota sua Deo vivo et vero: pro quo Majestati tuae supplices fundimus preces, ut adjicias ei annos et tempora vitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi haec sua vota persolvat, atque ad optatam perveniat senectutem; et te benedicat omnibus diebus vitae suae. Per.
Postcommun.
Deus vita fidelium, timentium te salvator et custos, qui famulum tuum illum ad hanc diem natalis sui genuini, exempto anno, perducere dignatus es, gratiam in eo vitae protectoris augmenta, et dies ejus annorum numerositate multiplica, ut, te annuente, per felicem provectus aetatem, ad principatum caelestium gaudiorum pervenire mereatur. Per.
LIIII ORATIONES AD MISS. Pro sterilitate mulierum. Deus, qui emortuam vulvam Sarrae ita per Abrahae semen foecunditate dignatus es, ut ei etiam contra spem soboles nasceretur, preces famulae tuae illius pro sua sterilitate deprecantis propitius respice, et ei juxta tenorem praecedentium Patrum et foecunditatem tribuas, et filium quem donaveris benedicas. Per.
Deus, qui famulum tuum Isaac pro sterilitate conjugii sui te deprecantem exaudire et conceptum Rebeccae donare dignatus es, preces famulae tuae illius pro percipienda prole benignus exaudi, ut firmamentum spei, quod in tua misericordia posuit, ea ex percepto munere quod postulat confirmetur. Per.
Deus, qui opprobrium sterilitatis a Rachel auferens, dum anxietate prolem quaereret, meruit foecundari, concede propitius, ut famula tua illa in earum foeminarum quae tibi placuerunt sortem foecunditatis accipiat, et quod fideliter a tua pietate deposcit obtineat. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, qui continuum etiam post futuram ad te precem gemitum Annae, dum eam foecundares, in gaudium convertisti, desiderium famulae tuae illius, ut foecundetur, propitius perfice, et ad laudem gloriae ab ea opprobrium sterilitatis benignus averte. Per.
Deus, cujus occulto consilio ideo Helisabeth sterilis uterus extitit, ut quandoque angelica potius voce foecundaretur, concede propitius ut sicut illa in Judaico populo praecursorem Domini, ita famula tua illa in filio, qui ad credulitatem tibi hujus populi pure deserviat, foecundetur. Per.
Deus, qui anxietate sterilium pie respiciens, in eis foecunditatem etiam in sua desperatione mirabiliter operaris, concede propitius ut famula tua illa de percipienda sobole, quod per se non valet, servi tui Gregorii mereatur precibus obtinere. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, qui maternum affectum nec in ipsa sacra semper virgine Maria, quae Redemptorem nostrum genuit, denegasti, concede propitius ut ejusdem Dei Genitricis precibus famula tua illa esse genitrix mereatur. Per.
Secreta.
Suscipe, Domine, preces nostras cum muneribus hostiarum, quas pro famula tua illa clementiae tuae supplici mente deferimus, ut quia affectum filiorum maxime in matrum visceribus indidisti, maerorem infoecunditatis ab ea submoveas, et ad concipiendam sobolem misericorditer benedicas. Per Dominum.
Infra action.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, Domine, ut placatus suscipias: pro qua Majestati tuae supplices fundimus preces, ut orationem ejus exaudias, et ejus uterum vinculum sterilitatis absolvens, et prolem, in qua nomen tuum benedicatur, concedas; diesque nostros.
Postcommun.
Caelestis vitae munus accipientes, quaesumus, omnipotens Deus, quod pro famula tua illa deprecati sumus, clementer a tua pietate exaudiri mereatur. Per.
LV. BENEDICT. VIDUAE, Quae fuerit castitatem professa. Consolare, Domine, hanc famulam tuam viduitatis languoribus constrictam, sicut consolare dignatus es Sarapthenam viduam per Heliam prophetam, concede ei pudicitiae fructum, ut antiquarum non memineat voluptatum; nesciat etiam incentiva desideria, ut soli tibi subdat propria colla, quo possit pro laboribus tantis sexagesimum gradum percipere munus delectabile sanctitatis. Per.
LVI. ORAT. PRO PACE. Deus, a quo sancta desideria, et recta sunt consilia, et justa sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem, ut et corda mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per.