Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 56)
ORAT. PRO ASPAR. AQUAE. (suite)
Omnipotens et misericors Deus, in cujus humana conditio potestate consistit, animam famuli tui illius, quaesumus, ab omnibus absolve peccatis, ut poenitentiae fructum, quem voluntas ejus optavit, praeventus mortalitatis non perdat. Per.
Secreta.
Satisfaciat tibi, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius sacrificii praesentis oblatio, et peccatorum veniam, quam quaesivit, inveniat; et quod officio linguae implere non potuit, desiderante poenitentiae compensatione, percipiat. Per Dominum.
Infra action.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offert famula tua illa pro anima famuli tui illius, cujus depositionis diem illum celebramus, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et ineffabili pietate concedas ut quod exequi praeventus conditione mortali, ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentiam sempiternam, quae in ejus mente non defuit poenitendi. Quam oblat.
Postcommun.
Deus, a quo speratur humani corporis omne quod bonum est, tribue per haec sancta, quaesumus, ut sicut animae famuli tui illius poenitentiae velle donasti, sic indulgentiam tribue miseratus optatam. Per.
XCIX. ORAT. PRO DEFUNCTIS LAICIS. Item unius defuncti. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam sine spe misericordiae supplicatur, propitiare animae famuli tui illius, ut qui de hac vita in tui nominis confessione decessit, sanctorum tuorum numero facias adgregari. Per.
Secreta.
Propitiare, quaesumus, Domine, animae famuli tui illius, pro qua tibi hostias placationis offerimus; et quia in hac luce fide mansit catholica, ei in futura vita ejus retributio condonetur.
Secreta.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie et anima famuli tui illius offerimus, quaesumus, Domine, placatus accipias, et tua pietate concede ut, mortalitatis nexibus absolutam, inter fideles tuos habere constituas portionem. Per.
Postcommun.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut animam famuli tui illius, ab angelis lucis susceptam, in praeparatis habitaculis deduci facias beatorum. Per.
C. IN AGENDA PLURIMORUM. Praesta, quaesumus, Domine, animabus famulorum famularumque tuarum misericordiam sempiternam, ut, mortalibus nexibus expeditas, lux eas aeterna possideat. Per.
Alia.
Deus, cui soli competit medicinam praestare post mortem, tribue, quaesumus, ut animae famulorum famularumque tuarum, ab omnibus exutae peccatis, in electorum tuorum societatibus adgregentur. Per
Secreta.
Hostias tibi, Domine, humili placatione deferimus, ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia perpetuam misericordiam consequantur. Per.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie et animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, quaesumus, Domine, propitius intuere, et concede ut et mortuis prosit ad veniam quod cunctis viventibus praeparare dignatus es ad medelam. Quam oblationem.
Postcommun.
Inveniant, quaesumus, Domine, animae famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium, qui, in hac luce positi, tuum consecuti sunt sacramentum. Per.
CI. ITEM ALIA MISSA. Fidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animarum famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. Per Dominum.
Majestatem tuam, Domine, supplices exoramus, ut animae famulorum famularumque tuarum, ab omnibus, quae per humanitatem commiserunt, exutae, in tuorum censeantur sorte justorum. Per.
Secreta.
Hostias, quaesumus, Domine, quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, propitiatus intende, et quibus fidei Christianae meritum contulisti, dones et praemium. Per Dom.
Infra action.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro commemoratione animarum in pace dormientium suppliciter immolamus, quaesumus, Domine, benignus accipias, et tua pietate concede ut et nobis proficiat hujus pietatis affectus, et illis impetret beatitudinem sempiternam. Per.
Postcommun.
Animabus, quaesumus, Domine, famulorum famularumque tuarum illi oratio proficiat supplicantium, ut eas et a peccatis exuas, et tuae redemptionis facias esse participes. Per.
CII. ITEM ALIA MISSA. Animabus, quaesumus, Domine, famulorum famularumque tuarum misericordiam concede perpetuam, ut eis proficiat in aeternum, quod in te speraverunt et crediderunt. Per.
Secreta.
His, quaesumus, Domine, placatus intende muneribus; et quod ad laudem tui nominis supplicantes offerimus, ad indulgentiam proficiat defunctorum. Per.
Infra action.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum venerantes deferimus, quaesumus, Domine, placatus intende; et tua dignatione concede ut, mortis vinculis absoluti, transitum mereantur ad vitam. Per.
Postcommun.
Supplices, quaesumus, Domine, pro animabus famulorum tuorum preces effundimus, sperantes ut quicquid conversatione contraxerunt humana, et clementer indulgeas, et in tuorum sede laetantium constituas redemptorum. Per.
CIII. ITEM ALIA MISSA In cymiteriis. Deus, cujus miseratione animae fidelium requiescunt famulis tuis illis, et illis, vel omnibus hic quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut, a cunctis reatibus absolutis, sine fine laetentur. Per.
Alia.
Omnipotens, sempiterne Deus, annue precibus nostris ea quae poscimus, et dona omnibus, quorum hic corpora requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem; et qui peccatorum suorum pondere praegravantur, eis supplicatio commendet Ecclesiae. Per.
Secreta.
Pro animabus famulorum tuorum et illorum, et hic omnium dormientium hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam; et hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae, vitam mereantur aeternam. Per.
Infra action.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, Domine, pro tuorum requie famulorum et famularum illi et illi, et omnium fidelium catholicorum orthodoxorum in hac basilica in Christo quiescentium, et qui in circuitu hujus ecclesiae tuae requiescunt, quaesumus, Domine, placatus accipias, ut per haec salutis humanae subsidia in tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur, diesque nostros. Per.
Postcommun.
Deus, fidelium lumen animarum, adesto supplicationibus nostris, et da omnibus quorum corpora hic quiescunt refrigerii sedem, quietem, beatitudinem, luminis claritatem. Per Dominum.
CIIII. ITEM ALIA MISSA. Adesto, quaesumus, Domine, pro animabus famulorum famularumque tuarum, et omnium hic quiescentium, ut si quae carnales maculae in eis de terrenis contagiis inhaeserunt, miserationis tuae venia deleantur. Per.
Inclina, quaesumus, Domine, aures tuas ad preces nostras, pro quibus misericordiam tuam supplices exoramus, ut animas famulorum famularumque tuarum in pacis ac lucis regione constituas, et sanctorum jubeas esse consortes. Per.
Secreta.
Munera, quaesumus, Domine, quae tibi pro requie et animabus famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium offerimus, ad earum redemptionem proficiant. Per.
Infra actionem.