Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 10)
IN DEDICATIONE. (suite)
Protege, Domine, populum tuum, et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. Per, etc.
XIX. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum Petri et Pauli Natalem, etc. Vere dignum. Quia tui operis tuaeque virtutis est ut beatorum apostolorum Petri et Pauli gloriosa confessio, cujus annua vota celebramus, nec capiatur umquam falsis, nec perturbetur adversis; sed ut potius tui corporis ubique devota compago, te dispensante, suscipiat, quod sedes illa censuerit, quam tenere voluisti totius Ecclesiae principatum. Per, etc.
Concede, quaesumus, Domine, beatos apostolos tuos intervenire pro nobis: ita enim nos salvari posse confidimus, si eorum precibus Ecclesia gubernetur, quibus utitur, te constituente, principibus. Per, etc.
Perceptis, Domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus ut intercedentibus beatis apostolis tuis nobis proficiant ad medelam, quae pro illorum gesta sunt passione. Per, etc.
XX. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui nos eorum multiplici facis celebritate gaudere, quorum nostrae fragilitati patrocinia contulisti: da, quaesumus, ut illorum saepius iterata solemnitas nostrae sit tuitionis augmentum. Per, etc. Hostias populi tui, Domine, propitius intuere: ut quod nostra fiducia non meretur, 44 per eos quos nobis constituisti praesules, incessabiliter largiaris. Per, etc.
Vere dignum. Qui ut hanc sedem regimen Ecclesiae totius efficeres, et quod haec praedicasset ostenderes ubique servandum, simul in ea et apostolicae principem dignitatis, et magistrum gentium collocasti. Per, etc.
Repleti benedictione coelesti, suppliciter imploramus ut quae fragili celebramus officio, per beatos apostolos tuos nobis prodesse sentiamus auxilio. Per, etc.
Protector in te sperantium, Deus, respice populum supplicantem, et apostolico interveniente suffragio, perfice miseratus pia desideria singulorum. Per, etc.
XXI. Item alia. --Placatus, quaesumus, Domine, quidquid pro peccatis meremur averte; nec apud te delicta nostra praevaleant, sed misericordia tua semper exorta praevincat. Per, etc. Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus ut celerem tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. Per, etc.
In Jejunio.
Munera, Domine, tuae glorificationis offerimus, quae tibi pro nostris grata jejuniis, eorum, quaesumus, deprecatio, quorum solemnia celebramus, efficiat. Per, etc.
Vere dignum. Qui in montibus sanctis coelestis Hierusalem fundamenta posuisti, quae duodecim solidata lapidibus apostolorum, chorum Ecclesiae tuae spiritali constructione declarat; ostendens nobis, et in Trinitate quadriformis Evangelii constare mysterium, et in unoquoque Evangeliorum Trinitatis plenitudinem contineri; simulque fragilitati nostrae, per tuam gratiam, fuisse provisos hujus dispensationis magistros, suffragatores, et praesules; ut sacri muneris venerabile sacramentum nihil amplius, nihil minus, nossemus esse quaerendum. Per, etc.
Sanctificati, Domine, salutari mysterio, 45 quaesumus, ut pro nobis eorum non desit oratio, quorum nos donasti patrocinio gubernari. Per, etc.
Praesta populo tuo, Domine, quaesumus, consolationis auxilium; et diuturnis calamitatibus laborantem respirare concede. Da veniam peccatis, et cor ejus ab iniquitate custodi; ut quia humana fragilitas incessabiliter meretur offensam, intervenientibus sanctis tuis, indulgentia lapsis continuata subveniat. Per, etc.
XXII. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti: da Ecclesiam tuam, toto terarum orbe diffusam, eorum sequi pia devotione doctrinam, per quos sumpsit religionis exordium. Per, etc. Praesta, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, de tantis digne gaudere principibus, et illam perseveranter regulam custodire, qua iidem, inter verum falsumque dissidentes, dilectos ( Forte delectos) tibi greges sacris mysteriis imbuerunt. Per, etc.
P SP F E
XXIII. Item alia. --Apostolorum, Domine, beatorum Petri et Pauli desiderata solemnia recensemus. Praesta, quaesumus, ut eorum supplicatione muniamur, quorum regimur principatu. Per, etc. Munera tibi, Domine, laetantes offerimus, quae beatorum apostolorum Petri et Pauli Natalitiis nobis intercessionibus, confidimus profutura. Per, etc.
Vere dignum. Qui praevidens quantis nostra civitas laboratura esset incommodis, apostolici roboris in eadem praecipua membra posuisti. Sed, o felix, si tuos praesules, Roma, cognosceres, et tantos digne studeres celebrare rectores! Nulli te hostes impeterent, nulla prorsus arma terrerent, si eorum famulata doctrinis veraciter atque (veraci fidelique proposito) fideliter eos proposito Christianae sinceritatis ambires; cum tibi sufficienter appareat quae benemeritis 46 dona conferrent, qui tuentur etiam peccatores. Per, etc.
Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nostris fatigamur offensis, sacris mysteriis expiemur; et qui merito nostrae iniquitatis affligimur, apostolicis satisfactionibus protegamur. Per, etc.
Esto, Domine, plebi tuae sanctificator et custos, ut apostolicis (gubernata) munita praesidiis, et conversatione tibi placeat, et secura deserviat. Per, etc.
XXIV. Item alia. -- Largiente te, Domine, beati Petri et Pauli Natalitium nobis lumen effulsit. Concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis perpetuum munimen operetur. Per, etc. Oblatio tibi, Domine, votiva defertur. Precamur ut pariter ad laudem tui nominis, et apostolicae reverentiam dignitatis, et ad nostrum proveniat sanctificata praesidium. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam beatus Petrus et Paulus apostoli tui, quod in lacrymis seminarunt, in gaudio metere nunc probantur. Et qui euntes ibant et flebant, non morte perterriti, sed ut beatae perciperent plenitudinem passionis, gloriosi sanguinis semina pretiosa mittendo, venientes ecce nunc veniunt in exsultatione totius Ecclesiae, fructum victoriae sempiternae, et praesentibus referentes praemiis et futuris. Per, etc.
XXV. Item alia. --Apostolorum tuorum precibus, Domine, plebis tuae dona sanctifica, etc. P F E SP
Hostias, Domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, apostolica prosequatur oratio, per quam nos expiari tribuis et defendi. Per, etc.
Vere dignum. Tui enim muneris tuaeque virtutis est ut Ecclesia tua in apostolica soliditate fundata, infernarum non vincatur terrore portarum, et in tua veritate 47 consistens, nulla recipiat consortia perfidorum. Per, etc.
Beatorum apostolorum, Domine, quaesumus, intercessione, etc.
Adesto, Domine, fidelibus tuis, etc.
XXVI. Item ad sanctum Paulum. --Apostolico, Domine, quaesumus, beatorum Petri et Pauli patrocinio nos tuere, et eosdem quorum tribuisti solemnia celebrare, securos fac nostros semper esse custodes. Per, etc. Munera supplices, Domine, tuis altaribus adhibemus, quantum de nostro merito formidantes, tantum beati Petri et Pauli, pro quorum solemnibus offeruntur, intercessione confisi. Per, etc.
Vere dignum. Cujus providentia donisque concessum est ut festivitatem nobis annuam beatorum Petri et Pauli triumpho praestet insignem, par mundo venerabile, apostolatus ordine primus et minimus, sed gratia et passione particeps: hic princeps fidei confitendae, ille intelligendae clarus assertor; hic Christum, Filium Dei vivi, pronuntiavit divinitus inspiratus: ille hunc eumdem, Verbum, Sapientiam Dei atque Virtutem, vas factus electionis astruxit; hic Israeliticae delibationis instituens Ecclesiam primitivam, ille magister et doctor gentium vocandarum; sic, dispensatione diversa unam Christi familiam congregantes, tempore licet discreto, recurrens una dies, in aeternum et una corona sociavit. Per, etc.
XXVII. Item alia. --Intende, precamur, Altissime, vota quae reddimus: et tibi placita fieri, eorum precibus pro quorum deferuntur honore concede. Per, etc. Vere dignum. Suppliciter exorantes ut gregem tuum, Pastor aeterne, non deseras, et per beatos apostolos continua protectione custodias, ut iisdem rectoribus dirigatur quos operis tui vicarios contulisti praeesse pastores. Per, etc. 48
XXVIII. Item alia. -- Solemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes, clementiam tuam deprecamur, omnipotens Deus, ut tribuas jugiter nos eorum confessione benedici et patrociniis confoveri. Per, etc. Praesta, quaesumus, Domine Deus noster, et apostolorum Natalitia nos tuorum continua devotione venerari, et in suis crebrius honorare principiis. Per, etc.
Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle; ut semper et tibi placitus, et tuo munimine sit securus. Per, etc.
XVII. MENSE JULIO. VI IDUUM JULIARUM. Natale sanctorum martyrum Felicis, Philippi, in coemeterio Priscillae. Vitalis, et Martialis, et Alexandri, in coemeterio Jordanorum. Et Silani, in coemeterio Maximi, via Salaria. Et Januarii, in coemeterio Praetextati, via Appia. Exaudi, Domine, preces nostras, et intervenientibus sanctis tuis, preces nostras placatus admitte. Per, etc.
Suscipe, Domine, propitius oblationes nostras, et tuorum deprecatione sanctorum, pietati tuae perfice benignus acceptas. Per, etc.