Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 9)
IN DEDICATIONE. (suite)
Celebratis, Domine, quae pro apostolorum tuorum beata passione peregimus, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione salutaria, in quorum Natalitiis sunt exsultanter impleta. Per, etc.
Audi, Domine, populum tuum tibi corde subjectum, et tuitionem mentis et corporis eidem, rogantibus sanctis apostolis tuis, praesta continuam.
IX. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem beatorum, etc. Suscipe, Domine, munera plebis tuae pro beatorum apostolorum triumphis oblata; et quia nostris meritis non est digna fiducia, placentium tibi precibus fiat grata devotio. Per, etc.
Vere dignum. Quia tui est operis tuaeque 39 virtutis, ut beatorum apostolorum Petri et Pauli gloriosa confessio nec capiatur umquam falsis, nec perturbetur adversis; sed coelestis eruditio, sicut per eos ab ipsa veritate suscepta posterisque mandata est, ita iisdem suffragantibus intemerata perduret. Per, etc.
X. Item alia. --Offerimus tibi, Domine, preces et munera, etc. Vere dignum. Qui ineffabili sacramento jus apostolici principatus in Romani nominis arce posuisti, unde se evangelica veritas per tota mundi regna diffunderet, ut quod in orbem terrarum eorum praedicatione manasset, Christianae devotionis sequeretur universitas; salubrique compendio et hi qui ab illorum tramite deviassent haberentur externi, et tantummodo filii veritatis existerent, qui a principali nullatenus traditione discederent. Per, etc.
Post infirmitatem.
XI. Item alia. --Vere dignum. Qui nos ideo temporalibus salubriter flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non vis subire dispendium; et quoniam facilis est in securitate prolapsus, malis potius praesentibus castigatos ad divina proficere, quam mundana prosperitate permittis a sempiternae beatitudinis itinere deviare; per quae providentiae tuae beneficia, cognoscentes apostolicis nos institutionibus erudiri, diem gloriosae passionis eorum subdito corde veneramur. Per, etc. F C SP
XII. Item alia. --Quaesumus, Domine, Deus noster, quae in hoc altari proposita oculis tuae majestatis offerimus, beatorum apostolorum tuorum supplicationibus propitiatus assume. Per, etc. Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate, etc.
Peractis solemniter, Domine, quae pro apostolorum tuorum beata celebravimus passione, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione 40 salutaria, in quorum Natalitiis sunt exsultanter impensa. Per, etc.
Audi, Domine, populum tuum, tota tibi mente subjectum, et apostolicam tuitionem supplici decerne propitiatus: ut corpore et corde protectus, quod pie credit appetat, quod juste sperat obtineat. Per, etc.
XIII. --Munera quae deferimus, Domine, benignus assume, et quia nostris impediuntur offensis, apostolorum tuorum precibus adjuventur. Per, etc. Post infirmitatem.
Vere dignum. Nos enim temporalibus flagellas incommodis, quia aeternarum rerum non vis subire dispendium; meliusque est malis praesentibus castigatos ad divina proficere, quam prosperitate mundana a beatitudinis sempiternae tramite deviare. Inter quae praeceptis nos apostolicis, pariterque cognoscimus praesidiis erudiri; et idcirco horum solemnia celebrantes, hostias tibi laudis offerimus. Per, etc.
Coelestibus refecti sacramentis et gaudiis, supplices, Domine, te rogamus, ut quorum gloriamur triumphis, protegamur auxiliis. Per, etc.
Gregem tuum, Pater bone, placatus intende; et per beatos apostolos perpetua protectione custodi, quos totius Ecclesiae praestitisti ( Al. Filii tui vicarios) esse pastores. Per, etc.
XIV. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum natalem diem plena devotione venerari; ut quorum doctrinis ad confessionem Deitatis unius institutus est mundus, eorum suffragantibus meritis divinae serviat unitati. Per, etc. Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces et hostias apostolica commendet oratio, ut quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. Per, etc.
Vere dignum. Qui secundum promissionis tuae inviolabile constitutum, apostolicae confessioni, etc., ut supra in praefatione Missae I, usque dissonant; ipsaque sit sacri corporis ubique vera compago, quae, te dispensante, devota obsequitur, quidquid sedes 41 illa censuerit, quam tenere voluisti totius Ecclesiae principatum. Per, etc.
Perceptis, Domine, sacramentis, supplices te rogamus ut, intercedentibus beatis apostolis, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per, etc.
Familiam tuam, Domine, propitius intuere, et apostolicis defende praesidiis; ut eorum precibus gubernetur, quibus nititur, te constituente, principibus. Per, etc.
XV. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui fragilitati nostrae consulens, assidua nos sanctorum celebritate solaris: da nobis, sub patronis talibus constitutis, et continua securitate muniri, et salutari gaudere profectu. Per, etc. Grata tibi munera nostra sint, Domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis, et sanctorum festivitas gloriosa commendat. Per, etc.
Vere dignum. Qui inter errorum caligines mundanorum luminaria multiplicis beatique martyrii coruscare tribuisti, ut in conspectu generis humani mirabilis appareret in eorum agone mutatio, qua praevalendo deficiunt persequentes, et deficiendo praevalent interempti; quo illorum saevientium memoria ac potestas evanuit, horum obeuntium mors ubique pretiosa fulget et nomen; illorum nulla supersunt regiae potestatis insignia, istorum virtutem monstrat effectus; et quid de utrisque geratur, non solum fide cernitur, sed etiam visibiliter approbatur. Per, etc.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut intervenientibus sanctis tuis, sacrosancta mysteria quae frequentamus actu, subsequamur et sensu. Per, etc.
Adesto, Domine, populo tuo, cum sanctorum tuorum patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragantium meritis consequatur. Per, etc.
XVI. Item alia. --Deus, qui Ecclesiae tuae in sanctis montibus fundamenta posuisti: da ut nullis errorum subruatur incursibus, nulla mundi perturbatione quatiatur; sed apostolica semper et institutione sit firma, et interventione secura. Per, etc. 42 Offerimus sacrificium, Domine, quod pro reverentia beatorum apostolorum Petri et Pauli majestati tuae jugiter et reddimus et debemus. Per, etc.
Vere dignum. Apud quem, cum beatorum apostolorum Petri et Pauli continuata festivitas, aeterna celebritas, et triumphi coelestis perpetuus sit natalis; nos tamen beatae confessionis initia recolentes frequenti tribuis devotione venerari, ut crebrior honor, impensus sacratissimae passioni, majorem nobis prosit ad gratiam. Per, etc.
Beatorum apostolorum, Domine, quaesumus, intercessione nos adjuva, pro quorum solemnitate percepimus tua sancta laetantes. Per, etc.
Adesto, Domine, fidelibus tuis, nec eos ullis mentis et corporis patiaris subjacere periculis, quos beatorum apostolorum Petri et Pauli munit gloriosa confessio. Per, etc.
F E SP
XVII. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernarum eruis terrore portarum, praesta ut in tua veritate persistens, nulla recipiat consortia perfidorum. Per, etc. Quae in hoc altari proposita, Domine, oculis tuae majestatis offerimus, etc.
Post infirmitatem.
Vere dignum. Qui nos ideo temporalibus salubriter flagellas incommodis, etc.
Aeternae pignus vitae capientes, humiliter imploramus, ut apostolicis fulti patrociniis, quod in imagine gerimus sacramenti manifesta perceptione sumamus. Per, etc.
Tuere, Domine, plebem tuam, et beatorum apostolorum defende subsidiis. Tui famuli famulaeque sunt, Domine, tibique subjecti. Benedictiones tuas jugiter assequantur, quas suppliciter et indesinenter exspectant. Per, etc.
F E SP
XVIII. Item alia. -- Exaudi nos, Deus salutaris noster, et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis. Per, etc. Suscipe, quaesumus, Domine, munera plebis tuae, quae pro beatorum apostolorum Petri et Pauli natalitiis obtulerunt; et eorum tibi placita meritis propitius esse concede. Per, etc.
43 Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate, etc.
Sumpto, Domine, sacramento, beatis apostolis intervenientibus deprecamur ut quod temporaliter gerimus, capiamus aeternum. Per, etc.