Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 12)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

P SP F E (suite)

II. Item alia. --Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et, ut nos ab hostibus dignanter eripias, a tibi non placitis prius moribus benignus emunda. Quia sine dubitatione defendes quos tuis perspexeris convenire mandatis. Per, etc. Deus, qui prudentem sinceramque concordiam tuorum cordibus inesse voluisti, da nobis legitimae dilectionis tenere mensuram; ut qui a justae pacis puritate dissentiunt, in nobis tamen, quod merito debeant lacerare, non habeant. Per, etc.

Praesta nobis, quaesumus, Domine, terrena despicere et amare coelestia, ut per haec sacra quae gerimus, et a transituris desideriis expiari mereamur, et incipiamus inhaerere perpetuis. Per, etc.

Vere dignum. Qui sic rationabilem non deseris creaturam, ut et quibus modis placere tibi et qualiter possit impetrare quae poscit, ostendas; praecipiens ut te principaliter toto corde venerantes, consequenter et universos homines, sicut nosmetipsos, tamquam consortes nostri generis, diligamus; tunc circa eos verum probantes affectum, ut quemadmodum nos purgari desideramus a vitiis, ita et eorum quos amamus optemus. Quibus praeceptis duobus totam legem sine difficultate complentes, bona praesentia sumamus et aeterna. Per, etc.

Da nobis, Domine, quaesumus, ambire quae recta sunt, et vitare quae noxia; ut sancta quae capimus non ad judicium nobis, sed proficiant potius ad medelam. Per, etc.

Tuere, Domine, quaesumus, famulos tuos, et a terrenis erroribus expeditos ad virtutum tuarum fac instituta proficere; sicque temporalibus auxiliis foveantur, ut magis gaudeant sempiternis. Per, etc.

III. Item alia. -- Ecclesiae tuae, Domine, voces placatus admitte, ut destructis adversantibus universis, 54 secura tibi serviat libertate. Per, etc. Praesta, Domine, quaesumus, ut toto tibi corde subjecti, tumentium voluntatum respuamus afflatus. Per, etc.

Hostias, quaesumus, Domine, nostrae devotionis assume; et per sacrificia gloriosa subditorum tibi corda purifica. Per, etc.

Vere dignum. Cujus inspiratione beatus Paulus apostolus Ecclesiae dicens: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17), evidenter ostendit non esse prorsus quo malis actibus vel in hac vita possimus abscondi: dum te non latemus interius, et extrinsecus humanos quoque non vitamus aspectus. Nihil ergo juvat eos qui dedecora sua notasque non cernunt, et quia ipsi se non vident, aestimant nec ab aliis se videri. Cum enim idem clamat Apostolus: Quae secundum faciem sunt, videte (II Cor. X, 7): quemadmodum se celare posse confidunt, qui, sicut scriptum est, per dulces sermones suos seducentes corda fallacia (Rom. XVI, 18), et sicut Evangelium ait, Christum in cubile requirentes, palam manifesteque declarant quid et dictis exsequantur et factis. Nec eos fulcit aut munit, quia, ut se valere contendant, volumina divina percurrunt, cum per haec ipsi potius improbos mores suos et profiteantur et damnent, nescientes, jam de poena divini venire judicii, quod traduntur in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28). Quapropter hujusmodi declinantes actu, et solo miserantes quo debemus affectu; et ideo, etc.

Annue, quaesumus, Domine Deus noster, ut per hoc tuae sapientiae sacramentum circumspecta moderatione vivamus. Per, etc.

Da Ecclesiae tuae, Domine, non superbe sapere, sed tibi placita humilitate proficere, ut proterva despiciens et matura quaeque desiderans, exerceat liberam charitatem. Per, etc.

IV. Item alia. --Absolve, Domine, quaesumus, iniquitates nostras, et ut tua dona mereamur percipere, fac nos amare justitiam. Per, etc. Concede nobis, Domine Deus noster, ut et te tota mente veneremur, et omnes homines rationabili diligamus affectu. Per, etc.

Consecra, quaesumus, Domine, quae de terrenis fructibus nomini tuo dicanda mandasti; ut et gratam tibi nostram facias servitutem, et Sacramentum nobis perpetuae salvationis instituas. Per, etc.

Vere dignum. Qui fideles tuos mutua faciens lege concordes, veram pacem tali 55 foedere nexisti, ut nec alteri quisquam moliretur infligere quod sibi nollet inferri; et bona quae suis utilitatibus tribui cuperet a consorte naturae, haec eidem ipse quoque praestaret: quatenus dum per alterutram pietatem se reperiunt communes in singulis, semetipsam diligens, esset mens una cunctorum. Per, etc.

Satiati participatione coelesti, et gratias tibi referimus, Domine Deus noster, et ut nobis sit perpetua, deprecamur. Per, etc.

Beneficiis tuis, Domine, quaesumus, populus fidelis semper exsultet, ut te instruente dispositus et conversatione tibi placeat, et quae votis expetit salubriter assequatur. Per, etc.

V. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui superbis resistis, et gratiam praestas humilibus, tribue, quaesumus, ut non indignationem tuam provocemus elati, sed propitiationis tuae capiamus dona subjecti. Per, etc. Majestatem tuam supplices exoramus ut nec terreri nos lacerationibus patiaris injustis, nec captiosis adulationibus implicari; sed potius amare concedas, qui veraciter arguunt quam qui fallaciter blandiuntur. Per, etc.

Offerimus tibi, Domine, munus quod sicut duplici sumentes corde condemnat, ita sincera capientes mente justificat. Per, etc.

Vere dignum. Qui nos sic pietate pariter atque justitia vis esse perfectos, ut et cautelae nostrae non desit socianda benignitas, et indiscreta non subripiat facilitas charitati. Praecipis enim ut pro nostris oremus inimicis, pro calumniantibus supplicemus, nec desinamus misericordiam tuam persequentibus impetrare; non utique ut in iisdem nequitiis perseverent, quia hoc imprecari est potius quam salutaria postulare; sed ut ab his iniquitatibus expediti, ad modesta sese sanaque convertant. Cum enim, docente te, Domine, probos mores nobis optare debeamus, tunc proximos nostros, sicuti nosmetipsos, vere diligimus, si eis quae nos habere cupimus expetamus. Per, etc.

Recreati, Domine, sacri muneris gustu, quaesumus, non inde sumentibus nobis vertatur ad poenam, sed fideliter libantibus prosit ad veniam. Per, etc.

56 Tua, Domine, protectione confidens, benedictionem suppliciter imploratam devota tibi familia consequatur; ut tuo secura munimine, nec temporalibus destituatur auxiliis, et bonis aptetur aeternis. Per, etc.

VI. Item alia. -- Omnipotens et misericors Deus, a bellorum nos, quaesumus, turbine fac quietos: quia bona nobis cuncta praestabis, si pacem dederis et mentis et corporis. Per, etc. Protector noster, aspice, Deus, et ab hostium nos defende formidine; ut omni perturbatione submota, liberis tibi mentibus serviamus. Per, etc.

Suscipe, Domine, munera familiae tuae; quibus et nostris, quaesumus, sis placatus erroribus, et sanctificationem tuae nobis redemptionis opereris. Per, etc.

Vere dignum. Agnoscimus enim, Domine Deus noster, agnoscimus, sicut prophetica dudum voce testatus es, ad peccantium merita pertinere ut servorum tuorum labore quaesita sub conspectu nostro manibus diripiantur alienis; et quae desudantibus famulis nasci tribuis, ab hostibus patiaris absumi. Totoque corde prostrati supplices exoramus ut praeteritorum concedas veniam delictorum, et ab omni mortalitatis incursu continuata miseratione nos protegas. Quia tunc defensionem tuam non diffidimus adfuturam, cum a nobis quibus offendimus dignanter expuleris. Per, etc.

Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi refectione vegetati, supplices te rogamus, Deus, ut hoc remedio singulari, et ab omnium peccatorum nos contagione purifices, et a periculorum munias incursione cunctorum. Per, etc.

Miserere, Domine, deprecantis Ecclesiae, et ad inclinantes tibi sua corda propitiatus intende, ut quos divinarum rerum sinis esse participes, nec peccatis fieri permittas obnoxios, nec opprimi patiaris adversis. Per, etc.

VII. Item alia. -- Miserere, Domine, populi tui, et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. Per, etc. 57 Vox clamantis Ecclesiae ad aures, quaesumus, Domine, tuae pietatis ascendat; ut percepta venia peccatorum, te fiat operante devota, te protegente secura. Per, etc.

Nomini tuo, Domine, munera, quaesumus, dicata sanctifica, ut et sacramentum nobis aeternae vitae praebeant et profectum. Per, etc.

Vere dignum. Inter quaelibet enim mundi pericula sola est a te non recessisse prosperitas, cum in tua misericordia confidentes nulla adversa percellant, sed potius exerceant ad salutem. Per, etc.

Vivificet nos, quaesumus, Domine, participatio tui sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per, etc.

Auxiliare, Domine, plebi tuae, et toto tibi corde subjectae praesta conversationis effectum: quia bonis omnibus hanc replebis, si tibi placere perfeceris. Per, etc.

Tous les livres