Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 19)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

P F C SP (suite)

Adesto, Domine, propitius plebi tuae, et ut eam perpetua bonitate non deseras, piis operibus indesinenter exerce: quia omnia dona praestabis, quibus concesseris religionis augmentum. Per, etc.

XIX. MENSE AUGUSTO. IV NONAS AUGUSTI. Natale sancti Stephani in coemeterio Callisti via Appia. I. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias martyrum in sancti levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicavit. Per, etc. Offerimus hostias nomini tuo, Domine, quantum de nostro merito trepidi, tantum de sanctorum tuorum suffragiis confidentes. Praesta, quaesumus, ut nobis et veniam conferant et salutem. Per, etc.

Vere dignum. Tuae etenim, Domine, victoriae 80 celebrantur, tuorum praedicatur potentia triumphorum, quoties sanctorum martyrum solemnia recoluntur; quia tu in eis et fortitudinem dimicandi, et palmam fecisti florere justitiae. Inter quos beatus levita Stephanus gloriosus effulsit. Quem sancto Spiritu redundante non solum operum qualitas indicabat, sed tantum etiam coelestis magnificabat gloriae claritudo, ut eam persequentium cernere non posset intuitus. Qui sic in ministrando strenuus et fidelis apparuit, ut eidem apostolicarum committeretur praerogatio sancta mensarum. Ita castitate pariter et largitate praecipuus, ut viduarum curam misericors et pudicus expleret. Eatenus divinis instructus eloquiis, ut palam concilia vinceret Judaeorum; in tantum Filii tui confessione inflammatus, ut post ejus crucem primus susciperet passionem. Ita regna coelestia mente jam penetrans, ut adhuc constitutus in terris, stantem a dextris virtutis tuae ipsum, pro quo lapidabatur, intenderet; et coelo vim faciens, quam nomine praeferebat, meritis praeriperet jam coronam. Per, etc.

Laetamur, Domine, tuorum celebritate sanctorum. Praesta, quaesumus, ut quos veneramur obsequio, adesse nobis sentiamus auxilio. Per, etc.

Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis hunc charitatis affectum, ut sanctorum tuorum celebritate ferventes, nullis implicentur erroribus, nullis adversitatibus affligantur; sed salutaribus proficiant institutis, vitalibusque praesidiis adjuventur. Per, etc.

II. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum virtute multiplici Ecclesiae tuae sacrum corpus exornans, primitias martyrum gloriosi levitae Stephani sanguine dedicasti, da nobis diem Natalis ejus honore praecipuo celebrare, quia non diffidimus eum fidelibus tuis specialiter suffragari, qui Dominicae charitatis imitator, etiam pro persecutoribus exoravit. Per, etc. Praesta nobis, quaesumus, Domine Deus noster, ut, sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum, ita ejus merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio. Per, etc.

Vere dignum. Quoniam non solum nobis 81 tu per Jesum Christum Dominum adoptionis tuae filiis contulisti, ut ille tristis aculeus saevientis inferni, et qui ejus acceperat potestatem, diabolus calcaretur, morsque poenaliter contracta peccato, dum pro justitia toleratur, transiret ad praemium; tantumque superabundantis gratiae tuae largitas emineret, ut non solum hoc in ipso nostrae redemptionis auctore, sed etiam in eum credentium confessione perciperet humana substantia; hujusque muneris victoriaeque principium, sanctus Stephanus novi Testamenti levita primus et martyr initiaret post Domini passionem. Per, etc.

III. Item alia. --Propitius tribue, Domine, ut hac oblatione mundemur, pro qua sancti tui, inter supplicia dimicando ( Al. confitendo) sempiternam gloriam sunt adepti. Per, etc. Vere dignum. Tu enim nobis hanc festivitatem beati ( Al. sancti) Stephani passione venerabilem consecrasti, cui tantum gratiae Spiritus sanctus infudit, ut levitici primus officii pietatis operarius dispensatione mensarum, viduarum gubernaculo castitatis exemplum, clarus virtute signorum, verbi tui potentia perfidiam destruens Judaeorum, lapidantibus veniam fervore charitatis implorans, coelorum sibi patente secreto, a dextris virtutis immensae Filium hominis cerneret constitutum, regnumque Domini Salvatoris, nondum consummato certamine, palam solus aspiceret, quod sanctis omnibus ostensum est post agonem. Per, etc.

IV. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias martyrum gloriosi levitae Stephani sanguine dedicasti, da nobis diem Natalis ejus honore praecipuo celebrare, quia non diffidimus eum fidelibus tuis specialiter suffragari, qui Dominicae charitatis imitator, etiam pro persecutoribus supplicavit. Per, etc. Donorum omnium, Deus, auctor atque largitor, qui sanctorum virtute multiplici Ecclesiae tuae sacrum corpus exornas, da eum in ipsorum defendi prece membrorum, de quorum excellentia gloriatur. Per, etc.

Praesta nobis, quaesumus, Domine Deus noster, ut sicut in conspectu tuo, etc.

82 Vere dignum. Quoniam tu nobis non solum per Jesum Christum Dominum contulisti ut ille tristis aculeus evidentis inferni, et qui ejus acceperat potestatem, diabolus calcaretur; sed ut hoc etiam in eumdem Filium tuum credentium confessione, etc.

V. Item alia. -- Propitius tribue, Domine quaesumus, ut hac oblatione, etc. Vere dignum. Tu enim nobis hanc festivitatem, etc.

VI. Item alia. --Offerendorum tibi munerum, Deus, auctor et dator, praesta, ut sacrificium quod sanctis martyribus in persecutione contulit claritatem, nobis fiat in devotione praesidium. Per, etc. Vere dignum. In die solemnitatis hodiernae, qua sanctus Stephanus primitivus tuae fidei candidatus, ob hoc infidelium persecutione lapidatus est, ut confessionis sacrae lapis vivus existeret; et quod insigni decoratus vocabulo praeferebat, impleret corona martyrii. Per, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, qui in terrena substantia constitutos divina tractare concedis, praesta, deprecantibus sanctis tuis, ut eadem consequamur conversatione coelesti. Per, etc.

Conserva, quaesumus, Domine, filiorum tuorum tibi subditam servitutem, ut intervenientibus sanctis, tua redemptione sint digni, tua semper gratia sint repleti. Per, etc.

VII. Item alia. -- Deus, qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti, da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem. Per, etc. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Stephanus levita magnificus, sicut ante alios imitator Dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae promptus adjutor. Per, etc.

Inter nostrae redemptionis miranda beneficia, et sanctorum martyrum gloriosa solemnia, 83 cum muneribus, Domine, tuae laudis occurrimus, agentes gratias et de remedii largitate et de provisione suffragii. Per, etc.

Vere dignum. Beati Stephani levitae simul et martyris Natalitia recolentes, qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis egregiae, qui praedicationis mirabilis, qui constantiae, qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit; et ideo nativitatem Filii tui merito prae caeteris passionis suae festivitate subsequitur, cujus gloriae sempiternae primus martyr occurrit. Per, etc.

VIII. Item alia. --Hostias, Domine, suppliciter immolamus, in sanctis nobis collata martyribus salutaris tui subsidia praedicantes. Per, etc. Vere dignum. Tu es quippe mirabilis in sanctis tuis, et ideo licet in singulis quae ad cultum Divinitatis aspiciunt competens debeamus officium, in cunctis tamen te sine dubio praedicamus, quem in beatorum triumphis martyrum mirabilia cuncta pronuntiant. Per, etc.

Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui nativitate nos salvas, et martyrum beatorum deprecatione sustentas. Per, etc.

Deus, generis institutor et reparator humani, praesta, quaesumus, ut plebs tua et sacramentis instructa salutaribus, et fulta praesidiis, sic praesentia dona percipiat, ut capere mereatur aeterna. Per, etc.

IX. Item alia. --Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut sicut per cuncta mundi spatia martyrum tuorum facis victorias propagari, sic, te auxiliante nobis, eorum sentiamus ubique praesentiam. Per, etc. Grata sint tibi, Domine, munera, quaesumus, devotionis hodiernae, quam beati Stephani martyris tui commemoratio gloriosa depromit. Per, etc.

Vere dignum. Hac festivitate laetantes, qua dicatam nomini tuo basilicam beatus Stephanus martyr suo honore signavit, levita venerandus, castitatis exemplum, fidelis apostolicae dispensator alimoniae, novi Testamenti inter contradicentes promptus assertor, primus coelestis martyrii dedicator. Per, etc.

Et sacramentis tuis, Domine, et gaudiis optatae celebritatis expleti, quaesumus, eorum 84 nobis precibus dent medelam, quorum recordationibus exhibentur. Per, etc.

Protegat, Domine, quaesumus, populum tuum et participatio coelestis indulta convivii, et deprecatio collata justorum. Per, etc.

XX. VIII IDUS AUGUSTI. Natale sancti Xysti in coemeterio Callisti; et Felicissimi et Agapiti in coemeterio Praetextati, via Appia. I. --Deus omnium fortitudo sanctorum, qui illis ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti, nostris, quaesumus, veniam concede peccatis, ut eorum solemnia digne celebrare possimus. Per, etc. Offerendorum tibi munerum auctor et dator, praesta ut hoc sacrificium singulare, quod sanctis tuis in passione contulit claritatem, nobis tribuat in devotione praesidium. Per, etc.

Vere dignum. Quoniam inter innumeras toto mundo martyrum palmas, quibus urbis hujus praecipue coronatus est ambitus, etiam hunc nobis venerabilem diem beati Xysti sacerdotis et martyris tui sanguine consecrasti. Per, etc.

II. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctis tuis non solum credere in Filium tuum, sed etiam pro eodem pati posse donasti, nostrae quoque fragilitati divinum praetende subsidium, ut misericordiam sempiternam, pro qua illi felices animas exhalarunt, nos saltem sincera confessione mereamur. Per, etc. Magnificasti, Domine, sanctos tuos suscepta passione pro Christo. Praesta, quaesumus, ut nos etiam suppliciter celebrata purificet. Per, etc.

Vere dignum. Natalem diem sancti martyris et sacerdotis tui Xysti debita festivitate recolentes, qui apostolici pontificatus dignus in sua aetate successor, et passione fortissimus imitator, persecutoris gladium intrepida cervice suscepit, gaudens pro eo se capite truncari, a quo non possit abscindi. Per, etc.

III. Item alia. --Tribue, quaesumus, Domine, sanctos tuos et jugiter orare pro nobis, et semper clementer audiri. Per, etc. 85 Sancta tua nobis, Domine, quaesumus, intervenientibus qui tibi placuere, proficiant ad salutem, nec reatus mortalitatis reddat indignos, quos tua redemptio praestat innocuos. Per, etc.

Vere dignum. In die festivitatis hodiernae, qua beatus Xystus pariter sacerdos et martyr devotum tibi sanguinem exsultanter effudit, qui ad eamdem gloriam promerendam doctrinae suae filios incitabat, et quos erudiebat hortatu, praeveniebat exemplo. Per, etc.

Tous les livres