Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 18)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

P F C SP (suite)

Vere dignum. Qui profutura tuis et facienda provides, et facta dispensas, mirisque modis Ecclesiae tuae gubernacula moderaris, ut exerceatur adversis, et prosperis sublevetur: ne vel impugnatione succumbat, vel securitate torpescat, sed subdito tibi semper affectu, nec in tribulatione supplicare deficiat, nec inter gaudia gratias referre desistat. Per, etc.

Repleti sumus, Domine, muneribus tuis; tribue quaesumus, ut et eorum emundemur effectu, et muniamur auxilio. Per, etc.

Adveniat, quaesumus, Domine, misericordia sperata supplicibus, et iisdem coelestis munificentia tribuatur, qua et recte poscenda cognoscant, et postulata percipiant. Per, etc.

XL. Item alia. --Praesta nobis, Domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut sine qua nihil boni possumus, eadem largiente, digne quae tua sunt, et cogitare valeamus et facere. Per, etc. Concede nobis, Domine Deus noster, ut celebraturi sanctorum solemnia, non solum observantiam corporalem, sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem. Per, etc.

Vere dignum. Tua nobis enim munera conferre posse confidimus abundantiam devotionis et pacis, ut et securitatem tribuat recte curata religio, et sacris solemnitatibus famuletur concessa securitas ( Al. tranquillitas) Per, etc.

Tribue nobis, Domine, quaesumus, ut mysterii salutaris et intellectu proficiamus et cultu. Per, etc.

Famulos et famulas tuas, Domine, coelesti visitatione circumda; mentibus eorum atque corporibus rorem tuae benedictionis infunde; ut sacris solemnitatibus convenienter aptati et sanctificationis gratiam referant, et quae pie precantur obtineant. Per, etc.

77 XLI. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, tota nos ad te mente converte, ut qui talia dona praestas immeritis, praebeas majora devotis. Per, etc.

Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, qui nos et praesentibus simul bonis cumulas et futuris. Per, etc.

Vere dignum. Qui cum desidiosis et duris operariis immensa praesidia largiaris, quanta toto tibi corde subjectis conferre possis, ostendis, et dum haec largiris indignis, dignos fieri, quibus meliora tribuantur, hortaris. Per, etc.

Gratias tibi referimus, Domine, qui nos a temporalibus facis respirare pressuris, ut ad gaudia sempiterna promoveas. Per, etc.

Perfice, Domine, misericordias tuas populo supplicanti, quem tuorum largitate donorum, et instantius gratiam postulare majorem, et fiducialius sperare concedis. Per, etc.

XLII. Item alia. --Respice, Domine, quaesumus, afflictionem populi tui, et ab omnibus necessitatibus liberatum, secura tribue tibi mente servire. Per, etc. Laetifica nos, Domine, quaesumus, consolationibus tuis, et ut nobis dona coelestis gratiae largiaris, veniam propitiatus impende. Per, etc.

Devotionem, quaesumus, Domine, nostrae mentis informa, ut cum oblationibus hostiarum purum tibi pectus exhibeat. Per, etc.

Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam et fovere beneficiis, et non desinis exercere promissis; ut dum postulata concedis, confidentius facias speranda deposci, gratiarumque etiam actiones, etiam si jugiter offerantur, sine cessatione debeamus; cum et praestitorum praeconia non tacentur, et de praestandis necessarie supplicatur. Per, etc.

Vivificent nos, Domine, tui munera sacramenti, ut divina participatione semper mereamur augeri. Per, etc.

Famulos et famulas tuas, quaesumus, Domine, propitius intuere, ut ea semper cupiant, 78 quae tibi placita, et ea semper, quae sunt eis salubria, consequantur. Per, etc.

XLIII. Item alia. --Adesto, Domine, plebi tuae, et in tua misericordia confidenti opem tuae propitiationis impende. Per, etc. Ad aures misericordiae tuae, Domine, supplicum vota perveniant, et ut possimus impetrare quae poscimus, fac nos semper tibi placita postulare. Per, etc.

Purifica nos, Domine, iisdem quibus servitium dependimus sacramentis, ut oblatio tibi nostra sacrificium pariter reddatur et actio. Per, etc.

Vere dignum. Quia tu semper in nostra perficiens infirmitate virtutem, Ecclesiam tuam inter adversa crescere tribuisti; ut cum putaretur oppressa, tunc potius exaltata praevaleret; dum simul et experientiam fidei declarat afflictio, et per te superata vitae praesentis efficit gloriosam. Per, etc.

Coelestis vitae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium. Per, etc.

Praesta famulis tuis, Domine, abundantiam protectionis et gratiae. Da salutem mentis et corporis. Da continuae prosperitatis augmenta, et tibi semper fac esse devotos. Per, etc.

XLIV. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, Romani nominis defende rectores, ut in tua dextera confidentes fiant cunctis hostibus fortiores. Per, etc. Da, quaesumus, Domine Deus noster, gratiae tuae donis, et justificari nos semper, et instrui, quos quotidianum tibi sacrificium praecipis exhibere. Per, etc.

Vere dignum. Qui ideo praesentium rerum prospera plerumque suspendis, ne his retenti, coelestia non quaeramus, et tunc eadem magis benignus impendis, cum haec in tui nominis cultum transferimus promptiores. Per, etc.

Majestati tuae, Domine, debitas laudes offerimus, qui nos et temporalibus subsidiis refoves, et pascis aeternis. Per, etc.

Esto, quaesumus, Domine, propitius plebi tuae, ut de die in diem quae tibi non placent respuentes, tuorum potius repleantur 79 dilectionibus mandatorum, et mortalis vitae consolationibus gubernati proficiant ad immortalitatis effectum. Per, etc.

XLV. Item alia. --Custodi, Domine, populum tuum, et ut eidem perpetuam misericordiam largiaris, tuo semper nomini fac devotum. Per, etc. Auxiliare, Domine, supplicibus tuis, ut opem tuae gratiae consequantur, qui in tua pietate confidunt. Per, etc.

Deus, qui mysteriorum tuorum dignanter operaris effectus, praesta, quaesumus, ut sacris apta muneribus fiant nostra servitia. Per, etc.

Vere dignum. Qui humanum genus justa sinceraque decernis societate constare; et ideo cuncta refutando docuisti quae praepediunt aequitati, quia per haec turbatur tranquilla concordia; injustitiamque praecipis esse vitandam, ut unanimitas inoffensa permaneat, nobisque est magnopere festinandum, ut quae tibi non placent renuentes, ea potius appetamus quibus possimus habere placatum. Per, etc.

Subsidio nostrae salutis accepto, supplices, Domine, te rogamus, ut quos tanti mysterii tribuis esse consortes, eosdem dignos efficias. Per, etc.

Tous les livres