Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 2)
Laudis tuae, Domine, hostias immolamus, quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris. Per, etc.
Vere dignum. Majestatem tuam suppliciter exorantes, ne perire patiaris quibus tanta remedia providisti; et collata praesidia, non ad cumulum reis damnationis eveniant, sed potius ad effectum salvationis accedant. Per, etc.
Ab omni nos, Domine, quaesumus, vetustate purgatos sacramenti veneranda perceptio in novam conferat creaturam. Per, etc.
Non praejudicet, quaesumus, Domine, fidelibus tuis nostra minus idonea deprecatio servitutis; sed merita nostra praevincens, 7 Ecclesiam tuam sanctifica, guberna, salva, prosequere; et tibi sine cessatione devotam perpetua redemptione confirma. Per, etc.
XV. Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras, et sanctorum martyrum nos tuere praesidiis. Per, etc. Respice, Domine, munera quae in sanctorum tuorum commemoratione deferimus; ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua. Per, etc.
Vere dignum. Te enim laudant et benedicunt omnes sancti tui, quibus et in confessione virtutem, et in passione victoriam contulisti. Per, etc.
Praesta, Domine Deus noster, ut quorum nobis festivitate votiva sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur. Per, etc.
Tuere, Domine, supplices tuos, sustenta fragiles, purga terrenos; et inter (mortalium) tenebras mortales ambulantes tua semper luce vivifica, atque a malis omnibus clementer ereptos, ad summa bona pervenire concede. Per, etc.
XVI. Item alia. --Praesta, quaesumus, Domine, ut martyrum tuorum jugiter celebremus meritum, quorum continuum sentimus auxilium. Per, etc. Sacrificium tibi, Domine, pro sanctorum martyrum Natalitiis immolamus: ut quorum gaudemus praesidiis, gloriam frequentemus. Per, etc.
Vere dignum. Cognoscimus etenim, Domine, sanctorum nos martyrum deprecatione muniri; majestatem tuam profusius implorantes, ut et temporaliter his patrociniis nos foveri, et spiritaliter praecipias adjuvari. Per, etc.
Da nobis, quaesumus, Domine, ut cum martyrum solemnitate sanctorum perpetua tuitione laetemur. Per, etc.
Exsultet, Domine, populus Christianus de magnorum Filii tui glorificatione membrorum; et quanto eminentiora sunt caeteris, tanto magis de eorum culmine inferiora congaudeant. Per, etc.
XVII. Item alia. --Esto propitius, Domine, quaesumus, plebi tuae, et suffragantibus sanctis tuis, tribue nobis veniam peccatorum; concede placatus 8 et pacem, ut propitius largiaris auxilium. Per, etc. Suscipe, Domine, quaesumus, preces nostras; et hujus oblationis obsequium, quod in sanctae martyris tuae commemoratione offerimus, ad placationem tui nominis copiosa nobis fac provenire clementia, et ad gaudium nobis transeat sempiternum. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam tu sanctis tuis et patientiam tolerantiae, et in beati fine certaminis das triumphum. Per, etc.
Sacris reparati mysteriis suppliciter exoramus ut intervenientibus sanctis tuis, apprehendamus (rebus) effectu, quod (actionibus) celebramus affectu. Per, etc.
Creator populi tui, Deus, atque reparator, tuere supplices, tuere misericordiam postulantes; ut satisfactio pro se intercedente sanctum ( illum ) et instituta bona recipiant, et restaurata custodiant. Per, etc.
XVIII. Item alia. --Concede, Domine, populo tuo veniam peccatorum, et religionis augmentum, atque ut ei tua dona multiplices, sanctorum martyrum tuorum patrocinia fac adesse. Per, etc. Suscipe, Domine, propitius Ecclesiae tuae munera, et sanctorum precibus nos tuere, qui tuae justitiae sunt placentes. Per, etc.
Vere dignum. Quia te benedicunt et laudant omnes sancti tui, quibus et in confessione virtutem, et in passione gloriam contulisti. Per, etc.
Sanctorum precibus, Domine, quaesumus, salus et mentium praestetur et corporum; ut doni tui fiat nobis et benedictio copiosa, et larga protectio. Per, etc.
Da auxilium, Domine, quaesumus, majestati tuae potestatique subjectis, et quidquid suis meritis non praesumunt, sanctorum tuorum precibus consequantur. Per, etc.
XIX. Item alia. --Adesto, Domine, precibus nostris, quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus, ut qui nostrae justitiae fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt, meritis adjuvemur. Per, etc. Exaudi, Domine Deus noster, cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantes; ut quorum celebramus triumphos, possimus retinere constantiam. Per, etc.
Praetende nobis, Domine, misericordiam 9 tuam, et sanctos tuos, quorum nos dedisti patrociniis adjuvari, tribue majestatem tuam jugiter exorare pro nobis. Per, etc.
Auxiliare, Domine, fragilitati nostrae, ut tuorum intercessione sanctorum non reprobemur meritis, quos tantis deputare dignaris officiis. Per, etc.
Tribue, quaesumus, Domine, donis tuis libera nos mente servire, ut intervenientibus sanctis tuis, munera quae deferimus, et medelam nobis operentur et gloriam. Per, etc.
Vere dignum. Quia tu es gloriosus in omnibus sanctis tuis, quibus et in confessione virtutem, et in passione victoriam contulisti. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam tui operis tuaeque virtutis est quod sanctis tuis non solum credere in Filium tuum Dominum Jesum Christum, sed etiam pro eo pati posse donatum est: ut quos justificabat fides, glorificaret et finis. Per, etc.
Sacri corporis et sanguinis pretiosi renovati libamine, quaesumus, Domine, clementiam tuam, ut quod frequenti devotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per, etc.
Conserva, Domine, populum tuum; et quem salutaribus praesidiis non desinis adjuvare, perpetuis tribue gaudere beneficiis mentis et corporis. Per, etc.
XX. Item alia. --Sanctorum tuorum, Domine, precibus adjuvemur; et quod possibilitas nostra non obtinet, eorum nobis postulatione donetur. Per, etc. Hostiam nostram, quaesumus, Domine, sancti Laurentii martyris tui et confessio veneranda, et beata commendet oratio. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos per mundi caligines, tamquam luminaribus coeli, sanctorum tuorum exemplis instituis, et intercessione prosequeris. Per, etc.