Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 3)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Inter innumera, Domine, pietatis tuae subsidia hinc fragilitatem nostram confidimus non relinqui, quia tanta nobis placentium tibi patrocinia sunt provisa. Per, etc.

Deus, errantes in via posse redire, veritatis lumen ostendis; da cunctis qui Christiana professione censentur, et illa respuere quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari. Per, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, qui tuae 10 mensae participes a diabolico jubes abstinere convivio, da, quaesumus, plebi tuae, ut gustu mortiferae profanitatis abjecto, puris mentibus ad epulas aeternae salutis accedant. Per, etc.

Vere dignum. Cujus Ecclesia sic veris confessoribus falsisque permixta nunc agitur, ut tamen et fragilitatis humanae semper cavenda mutatio, et nullius sit desperanda conversio; quo magis supplices te rogamus, ut quia sine te non potest solida constare devotio, et firmis perseverantiam, et resipiscentiam largiaris infirmis. Per, etc.

Da, quaesumus, Domine, populo tuo a diabolicis, quibus renuntiavit, laqueis abstinere, et toto tibi corde prosterni. Per, etc.

XXI. Item alia. --Majestati tuae nos, Domine, martyrum supplicatio beata conciliet, ut qui incessabiliter actibus nostris offendimus, continuis justorum precibus expiemur. Per, etc. Grata tibi munera nostra sint, Domine, quae tuis sunt instituta praeceptis, et sanctorum festivitas gloriosa commendet. Per, etc.

Vere dignum. Te in sanctorum tuorum confessionibus laudantes; quorum dum solemnia frequentantur, copiosiora nobis fidei proponuntur exempla; dum saepius victoriae revolvuntur, crebriora nobis ministrantur auxilia; dum (multipliciter) uberius meritum praedicatur et gloria, spes nobis aeternae beatitudinis propensius intimatur. Per, etc.

Repleti, Domine, coelesti mysterio, et benedictionibus suffragantum, gratias agimus nomini tuo, qui nos et salutari munere comitaris, et sanctorum patrociniis benignus attollis. Per, etc.

XXII. Item alia. --Martyrum tuorum nos, Domine, semper festa laetificent; et quorum celebramus meritum, experiamur auxilium. Per, etc. Magnificamus, Domine, nomen tuum, omnipotens et misericors Deus, qui fragilitati nostrae subveniens, non solum nobis mysteria divina largiris, sed etiam per quorum preces his digni reddamur. Per, etc.

Vere dignum. Celebramus enim tuorum Natalitia pretiosa justorum, quae dum quotidie toto ( Supple orbe) resplendeant, semper 11 et inchoantur expleta, et explentur jugiter inchoanda. Per, etc.

Frequenti sacramentorum perceptione satiati (ditati), quaesumus, Domine, ut quorum honore geminantur, salutifera nobis oratione proveniant. Per, etc.

Adsit, Domine, misericordia tua populo, sanctorum deprecatione placatus, quae eum semper et purget a crimine, et ab hoste defendat, temporalibus provehat adjumentis, et ad sanctorum gaudia sempiterna perducat. Per, etc.

XXIII. Item alia. --Sacrae festivitatis nobis, quaesumus, Domine, dona multiplica; cum et salutis nostrae vota recolimus, et eorum qui tibi sunt placiti patrociniis adjuvemur. Per, etc. Exercentes, Domine, gloriosa commercia, offerimus quae dedisti, ut te ipsum mereamur accipere. Per, etc.

Vere dignum. Quoniam licet immensa sint omnia, quae initiis humanae sunt collata substantiae, quod eam scilicet crearis ex nihilo; quod tui dederis cognitione pollere; quod cunctis animantibus summae rationis participatione praetuleris; quod tota mundi possessione ditaris: longe tamen mirabiliora sunt opera, ut terrenam mortalemque materiam non solum vivificaris exstinctam, sed effeceris et divinam. Per, etc.

XXIV. Item alia. --Altaribus tuis, Domine, munera terrena gratanter offerimus, ut coelestia consequamur; damus temporalia, ut sumamus aeterna. Per, etc. Vere dignum. Quis enim aut possit, aut audeat a tua laude cessare, perpendens mirandae depositionis effectus, quod de substantiae genere peccatricis immaculata hostia gigneretur, cujus, pro ejusdem reatu naturae, possis immolatione placari. Per, etc.

XXV. Item alia. --Da nobis haec, quaesumus, Domine, frequentata mysteria: quia quoties hostiae tibi placatae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per, etc. Vere dignum. Quia cum totus mundus experiatur et cernat generis humani principia dejecta erigi, inveterata renovari, 12 et ad culmen subacta reduci; sicut veteres sancti quod credidere faciendum, cognoscit impleri, sic fiducialiter, quae nunc promittuntur exspectat. Per, etc.

XXVI. Item alia. --Sacrificium, Domine, celebramus, quod ita nobis debet esse perpetuum, sicut nos ejus opere fieri jugiter desideramus aeternum. Per, etc. PASCHALI SC F SP.

Vere dignum. Qui seipsum tibi pro nobis offerens immolandum, idem Sacerdos et sacer Agnus exhibuit. Per, etc.

Tribue nobis, Domine, misericordiam tuam, per quam et nostris reatibus possimus absolvi, et his mysteriis convenienter aptari. Per, etc.

XXVII. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum martyrum confessionibus Ecclesiae tuae sacrum corpus exornas: da nobis, quaesumus, ut et doctrinis eorum tibi placentia et pio sequamur exemplo. Per, etc. Exaudi, Domine, supplicum preces, et quas merita nostra destituunt, sanctorum tuorum commendatio reddat acceptas. Per, etc.

Suscipe, Domine, munera tuorum votiva populorum; et eorum tibi grata sint precibus, pro quorum solemnitate offeruntur. Per, etc.

Vere dignum. Qui nos sanctorum martyrum tribuis gloriosas indesinenter celebrare victorias. Isti sunt enim confessores illius nominis in quo nobis unicum salutis nostrae praesidium, Pater aeterne, posuisti. Et ut ad ejus cognitionem possimus accedere, parvularum mentium fidem, eorum et testificationibus instruis, et intercessionibus benignus attollis. Per, etc.

Sanctorum precibus, Domine, confidentes, quaesumus, per ea quae sumpsimus, aeterna remedia capiamus. Per, etc.

Supplicem tibi populum, Domine, tua munitione custodi; nec difficulter quod pie, quod juste postulat consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur. Per, etc.

XXVIII. Item alia. --Hostias tibi, Domine, santorum tuorum 13 dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per, etc. Praesta nobis, Domine, quaesumus, universa peccata pariter atque pericula corporis et mentis evadere, quos innumerabilium martyrum pia confessione circumdas. Per, etc.

Sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus in venerabilium commemoratione sanctorum. Da, quaesumus, ut quod illis contulit gloriam, nobis proficiat ad salutem. Per, etc.

Vere dignum. Qui nos beatorum martyrum palmas in diebus, quos suo sanguine signavere, venerantes, in tua exaltare potentia, in tuo, Domine, tribuis semper honore gaudere. Per, etc.

Sumpsimus, Domine, sanctorum tuorum solemnia celebrantes, coelestia Sacramenta; quorum suffragiis, quaesumus, largiaris, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per, etc.

XXIX. Item alia. --Apostolica nos muniat, Domine, semper oratio; ut iisdem suffragatoribus dirigatur Ecclesia, quibus principibus gloriatur, Per, etc. Sanctorum tuorum miseris esto, Domine, refugium singulare, quorum pro nobis et honore placeris et merito. Per, etc.

Ad martyrum tuorum, Domine, festa venientes, cum muneribus nomini tuo dicatis, occurrimus, ut illis reverentiam deferentes, nobis veniam consequamur. Per, etc.

Tous les livres