Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 23)
P F C SP (suite)
Respice propitius, Domine, ad debitam tibi tui populi servitutem, ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur, qui de tua protectione confidit. Per, etc.
Item alia. -- Beatorum martyrum, pariterque pontificum Cornelii et Cypriani nos, Domine, quaesumus, festa tueantur, et eorum commendet oratio veneranda atque laetificet. Per, etc.
Plebis tuae, Domine, munera benignus intende, quae majestati tuae pro sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani solemnitatibus sunt dicata. Per, etc.
Vere dignum. Tuamque in sanctis martyribus Cornelio simul etiam Cypriano, praedicare virtutem, quos discretis terrarum partibus greges sacros divino pane pascentes, una fide, eademque die, diversis licet temporibus, consonante, parique nominis tui confessione coronasti. Per, etc.
Sacro munere vegetatos sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani natalitia nos 98 tibi, Domine, quaesumus, commendet oratio. Per, etc.
Ad defensionem fidelium, Domine, quaesumus, dexteram tuae majestatis extende; et ut perpetua pietatis tuae protectione muniantur, intercessio pro his non desit martyrum continuata sanctorum. Per, etc.
XXV. XVI KALENDAS OCTOBRIS. In Natali sanctae Euphemiae. I. -- Praesta, Domine, quaesumus, ut sicut sanctorum tuorum Natalitia celebranda non deserunt, ita jugiter suffragia comitentur. Per, etc. Gratanter ad munera dicanda concurrimus, quae nomini tuo, Domine, pro solemnitate sanctae martyris Euphemiae supplices immolamus. Per, etc.
Vere dignum. In hac celebritate gaudentes, qua sancti Spiritus fervore praeclarus beatae martyris Euphemiae sexus fragilitate pretiosior sanguis effloruit, et virtute feminea rabiem diabolicae persecutionis elidens, geminatae gloriae triumphum virginitas implevit et passio. Per, etc.
II. Item alia. --Suscipe, Domine, quaesumus, hostias laetantis Ecclesiae, quas pro sanctae martyris Euphemiae natalitia passione majestati tuae prompta devovit. Per, etc. Vere dignum. Sanctae martyris Euphemiae Natalitia recolentes rerum diversitate mirabili: ut diabolus, qui virum per imbecillitatem mulieris impulerat in ruinam, viri conditione nunc in Christo reparante victoriam, per muliebrem quoque fragilitatem mutuo dejiceretur obtritus. Per, etc.
III. Item alia. --Sacrificium tibi, Domine, nostrae servitutis offerimus, quod ad honorem nominis tui in sanctae martyris Euphemiae festivitate debemus. Per, etc. Vere dignum. Hodiernae festivitatis laetitiam 99 recensentes, quam nobis sanctae martyris Euphemiae veneranda confessio fecit insignem. Per, etc.
Sanctificet nos, Domine, quaesumus, tui perceptio sacramenti; et intercessio sanctae martyris Euphemiae tibi reddat acceptos. Per, etc.
Exsultet, Domine, Christianae plebis humilitas, quia in martyrum commemoratione sanctorum tua mirabilia veneratur, et eorum tibi precibus adiuta complaceat. Per, etc.
XXVI. PRIDIE KALENDAS OCTOBRIS. Natale basilicae Angeli in Salaria. I. --Omnipotens sempiterne Deus, apud quem, cum totius rationabilis pia merita creaturae semper accepta sint, certum est magis esse praecipua, quae reliquam spiritalem superant dignitatem, grata tibi sit, quaesumus, nostra festivitas, pro veneratione ejus oblata, qui tuae majestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore servato, devotis semper excubiis est propinquus. Per, etc. Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes ut easdem, angelico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per, etc.
Vere dignum. Teque profusis gaudiis praedicare in die festivitatis hodiernae, qua in honorem beati archangeli Michaelis sacrata nomini tuo loca divinis sunt instituta mysteriis; quamvis enim illius sublimis gloriosaeque substantiae sit habitatio semper in coelis, tuorum tamen fidelium praesumit affectus, pro tuae reverentia potestatis, per haec piae devotionis officia, quoddam retinere pignus in terris astantium in conspectu tuo jugiter ministrorum. Et ideo cum angelis, etc.
II. Item alia. -- Munus populi tui, Domine, quaesumus, dignanter assume, quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michaelis deprecatione sit gratum. Per, etc. Vere dignum. Teque in omni factura tua laudare mirabilem, in quo principaliter angelica natura praecellit, quae, etsi humano generi corporeo conspectu subtrahitur ( Al. negatur 100 aspectu), fidei tamen videtur intuitu. Dignumque est per honorificentiam nos eorum, tuam suspicere majestatem, per quos multa praesidia nostrae salutis operaris, tuamque magnificentiam hoc potius praedicare, quod te praecelsarum atque coelestium potestatum Dominum confitentur. Per, etc.
III. Item alia. --Oblatio tibi, Domine, sit nostra semper accepta, quae angelis tuis sanctisque precantibus, et indulgentiam nobis referat, et remedia procuret aeterna. Per, etc. Vere dignum. Multoque magis in archangelis angelisque tuis tua praeconia non tacere, quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam, cum angelica creatura, quae a conditione sui tuis subjecta servitiis, probabilis exstitit, honoratur, et cum illa sit digna venerari, tu, quam sis immensus, et super omnia praeferendus, ostenderis. Per, etc.
Sumpsimus, Domine, votiva mysteria; quaesumus clementiam tuam, ut eorum nobis fiant deprecatione salutaria, quorum celebrantur affectu. Per, etc.
Defende, Domine, familiam tuam; et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine. Nec bona tua difficulter inveniant, pro quibus et sancti tui, et angelicae tibi supplicant potestates. Per, etc.
IV. Item alia. --Deus, qui in auxilium generis humani coelestia simul et terrena disponis, in inferiore mundi parte laborantes, supernorum nos, quaesumus, praesidiis refove propitius ministrorum. Per, etc. In honorem beati archangeli Michaelis, loca nomini tuo dicata, mystico frequentamus obsequio. Praesta, quaesumus, eorum nos gaudere suffragiis, quorum sublimia merita recensemus. Per, etc.
Vere dignum. Qui non solum nos sanctorum tuorum confessionibus benignissime consolaris, sed etiam ad coelestium familiaritatem provehis potestatum, non tantum martyrum intercessione sustollis, sed ipsorum quoque patrociniis erigis angelorum. Per, etc. 101
V. Item alia. --Sanctorum, Domine, sancta deferimus, quae, cum in omnium justorum tibi commemoratione sint placita, multo magis in angelicae veneratione substantiae grata tuis aspectibus esse confidimus. Per, etc. Vere dignum. Qui sicut nos per Apostolum tuum dignanter informas, jam conversationem nostram in coelis esse, benignus instituis, ut illuc attollamur mente, ubi quos veneramur assistunt, et in excelsa tendamus, quae in beati archangeli Michaelis festivitate contemplamur affectu. Per, etc.
Beati archangeli Michaelis interventione suffulti, supplices, Domine, te precamur, ut, quos honore prosequimur, contingamus et mente. Per, etc.
Plebem tuam, quaesumus, Domine, perpetua pietate custodi; ut secura semper et necessariis adjuta subsidiis spirituum tibimet placitorum pia semper veneratione laetetur. Per, etc.
XXVII. Admonitio jejunii mensis septimi; et orationes et preces. Annua nobis est, dilectissimi, jejuniorum celebranda festivitas, quam mensis septimi solemnis recursus indicit. Quarta igitur et sexta feria succedente, solitis eamdem conventibus exsequamur; sabbatorum die hic sacras acturi vigilias, ut per observantiam competentem, Domino purificatis mentibus supplicantes, beatissimo Petro apostolo suffragante, et praesentibus periculis exui mereamur, pariter et futuris. Per, etc. I. -- Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec convertantur et vivant, debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende vindictam, et praesta propitius ne dissimulatio cumulet ultionem, sed ut potius emendatio prosit ad veniam. Per, etc.
Populi tui, Deus, defensor et rector, concede propitius ut a delictis omnibus abstinentes, et necessariis foveamur alimentis, et ab infestis hostibus liberemur. Per, etc.
Super oblata. --Praesta nobis, omnipotens Deus, ut dicatum nomini tuo sacrificium purgatis moribus offeramus. Per, etc.
Vere dignum. Quia tu quidem nobis jejunia 102 salubriter indidisti, quibus, carnis lege sedata, purior animus emineret. Sed cum in ipsis nostris observationibus a noxiis et illicitis non vacamus, non hoc te jejunium delegisse prophetica voce testaris. Quoniam non solum prodesse non poterit castigatio corporalis, si spiritus noster nefandis cogitationibus implicetur; sed hoc constat esse deterius, si etiam terrena conditione mitigata, mens ab iniquitatibus non quiescit. Et ideo tu nobis, Domine, largire placatus, ut exterius parcimonia convenienter adhibita, intrinsecus a pravis intentionibus temperemus, ut continentiam valeamus exercere perfectam. Per, etc.
Postcommunio. --Annue, quaesumus, Domine, ut et tuis semper solemnitatibus occupemur, et mysteriis eorum mente pariter congruamus et corpore. Per, etc.
Super populum. -- Sanctificata jejunio tuorum corda filiorum, Deus habitator, illustra, et quibus praestas devotionis affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum. Per, etc.
II. Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras, ut in omni natione, quod Verbi tui promissum est Evangelio, compleatur; et plenitudo adoptionis obtineat, quod praedixit testificatio veritatis. Per, etc. Intende, quaesumus, Domine, sacrificium singulare, ut hujus participatione mysterii, quae speranda credimus, exspectata sumamus. Per, etc.