Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 24)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

P F C SP (suite)

Vere dignum. Tuum est enim omne quod vivimus, quia licet peccati vulnere natura nostra vitiata sit, tui tamen est operis, ut ad terrena generati, ad coelestia renascantur.

Visita, quaesumus, Domine, familiam tuam, et corda sacris dicata mysteriis pervigili tuere pietate, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipiunt, te protegente custodiant. Per, etc.

III. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, in cujus arbitrio regnorum omnium jura consistunt, protege Romani nominis ubique rectores, ut 103 eorum votiva prosperitas, pax tuorum possit esse populorum. Per, etc. Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos coelestibus instituis sacramentis, et quibus substantiam tribuis corporalem, a terrenis conserva periculis. Per, etc.

Exaudi, Domine, supplicum preces, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut nullis perturbationibus impediti liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per, etc.

Vere dignum. Qui rationabilem creaturam, ne temporalibus dedita bonis, ad praemia sempiterna non tendat, ea dispensatione dignaris erudire, ut nec castigatione deficiat, nec prosperitatibus insolescat; sed hoc potius fiat ejus gloriosa devotio, quo nullis adversitatibus obruta superetur. Per, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, misericordiam tuam supplices exoramus ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed fiat intercessio salutaris ad veniam; sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum. Haec nos communio purget a crimine, et coelestis gaudii tribuat esse consortes. Per, etc.

IV. Item alia. --Da nobis, Domine, rationabilem, quaesumus, actionem, ut te solum sincera mente venerantes, et fiducialius quae tua sunt postulemus, et facilius assequamur. Per, etc. Omnium nostrum, Domine, quaesumus, ad te corda converte, ut ab his quibus offenderis abstinentes, non iracundiam tuam, sed misericordiam sentiamus. Per, etc.

Munera tua, Deus institutor, illustra, et per has hostias, quibus te placari voluisti, sanctifica misericors immolantes. Per, etc.

Vere dignum. Cujus et potentia sunt creata, et providentia reguntur universa; ideoque hac nos teneri lege merito censuisti, ut te, sub quo sunt omnia, non timentes, cuncta paveamus, et rursus nulla penitus formidemus, si unum te fideliter omnium revereamur auctorem. Per, etc.

Largire nobis, omnipotens Deus, a quo omne bonum est, ut te habentes nullis indigeamus auxiliis. Per, etc.

Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera 104 cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis. Per, etc.

V. Item alia. -- Festina, quaesumus, ne tardaveris, Domine, et praesidium nobis tuae pietatis impende; ut opportunis consolationibus subleventur, qui in tua miseratione confidunt. Per, etc. Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia jugiter immoletur; quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur. Per, etc.

Vere dignum. Tuaque opera continuatis laudibus praedicare; quia justa semper et bona sunt. Quae potenter efficiunt, ut rationabiles voluntates, aut inter ista proficiant ad salutem, aut de coelesti nullatenus vigore causentur. Per, etc.

Sit nobis, Domine, quaesumus, cibus sacer, potusque salutaris, qui et temporalem vitam muniat, et praestet aeternam. Per, etc.

Adesto, Domine, famulis tuis, et opem tuam largire poscentibus; ut his, qui te auctore et gubernatore gloriantur, et creata restaures, et restaurata conserves. Per, etc.

VI. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, cordibus nostris benignus infunde, ut a terrenis intentionibus temperantes, propensius coelestia meditemur. Per, etc. Multiplices, Domine, incursus, quos mundus ingerit, tu repelle; ut haec dona coelestia tranquillis cogitationibus capere valeamus. Per, etc.

Vere dignum. Qui non tantum nos a carnalibus cibis, sed ab ipsius animi noxiis delectationibus praecipis jejunare. Nam si ideo delicias corporales abnuimus, ne spiritum nostrum obtusis sensibus hebetemus: quanto magis ab ipsius mentis debemus excessibus abstinere, ut inordinatis affectibus expedita supernae lucis possit pertingere claritatem! Per, etc.

Salutari tuo, Domine, satiati, supplices deprecamur, ut cujus laetamur gustu, renovemur effectu. Per, etc.

Da salutem, Domine, populo tuo mentis et corporis, et perpetuis consolationibus tuorum 105 reple corda fidelium, ut interius exteriusque relevati, et pia tibi devotione complaceant, et tua semper beneficia consequantur. Per, etc.

Tribue, quaesumus, Domine Deus noster, ut donis interioribus fecundemur, ne exterioribus mereamur egere subsidiis. Per, etc.

VII. Item alia. -- Da, quaesumus, Domine, ut jejunando robore satiemur, et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per, etc. Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona jejunii; quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant. Per, etc.

Vere dignum. Cujus ineffabilis sapientia sic incommutabiliter perseverat, ut in ea nec sine justitiae perpetuitate benignitas, nec absque aeterna sit bonitate justitia. De quibus ita nos miseranda temeritate conquerimur, quando non secundum nostra desideria, vel fructuum qualitas, vel prospera quaeque proveniunt, quasi ipsi tua praecepta studeamus implere, ac non iisdem potius perniciosa dissimulatione contemptis, non solum percelli mediocribus alimentis, sed universa mereamur sustentatione privari; nisi quod ideo tua nos clementia non deserit, ut simus et de exiguitatis castigatione solliciti, et de non abnegata pietate devoti. Per, etc.

Vegetet nos, Domine, semper et innovet tuae mensae sacra libatio, quae fragilitatem nostram et inter mundi tempestates gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat. Per, etc.

Tueatur, Domine, dextera tua populum deprecantem. Purificet, sustentet et erudiat, ut consolatus in praesenti, ad bona futura proficiat. Per, etc.

In jejunio.

VIII. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui nos ad observantiae hujus annua festa perducis, concede propitius ut piae devotionis effectus substantiam nobis et mentium praestet et corporum. Per, etc. Deus, qui pro nostrorum fructibus animorum prodire facis sufficientiam corporalem, ne exterioribus mereamur egere subsidiis, 106 praesta, quaesumus, ut donis interioribus fecundemur. Per, etc.

Domine Deus noster, qui in his potius creaturis, quas ad fragilitatis nostrae praesidium condidisti, tuo quoque nomini munera jussisti dicanda constitui, tribue, quaesumus, ut et vitae nobis praesentis auxilium, et aeternitatis efficiant sacramentum. Per, etc.

Vere dignum. Pascunt enim tua sancta jejunia, et esuries sacrata nos reficit, si per continentiam salutarem conscientiae nostrae tribuli spinaeque deficiant, et fruges pura succedat; si vitiorum sterilitas optanda proveniat, et ubertas adsit jucunda virtutum. Inopia quippe culparum praestat redundantiam prosperorum. Hinc est quod restringendo copias, et mediocria non negando, sic nos tua moderatione disponis, ut ad superna tendentes, et temporalibus usquequaque non deseramur alimentis, et sustentaculis sic transeuntibus gubernemur, ut eorum tenuitate correpti proficiamus aeternis. Per, etc.

Perpetuo, Domine, favore prosequere, quos reficis divino mysterio, et quos imbuisti coelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis. Per, etc.

Defensio tua, Domine, quaesumus, adsit humilibus, et jugiter protegat in tua misericordia confidentes, ut necessariis quibus indiget humana conditio, competenter adjuti, ad immortalitatis dona perveniant. Per, etc.

Invitatio plebis in jenunio mensis decimi.

Hac hebdomade nobis mensis decimi sunt recensenda jejunia. Quapropter fidem vestrae dilectionis hortamur ut eadem quarta et sexta feria solitis processionibus exsequentes, sabbatorum die hoc ipsum vigiliis solemnibus expleamus, quatenus apostolicis suffragantibus meritis, propitiationem Dei nostri perseverantia debitae servitutis obtineat. Per, etc.

Tous les livres