Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 31)
P F C SP (suite)
II. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, sensibus nostris propitiatus intende, ut a terrenis delectationibus abstinentes, propensius coelestia meditemur. Per, etc. Praesta, Domine, quaesumus, ut per haec, quae his oblationibus sunt agenda, salvemur. Per, etc.
Vere dignum. Clementiam tuam profusis 133 precibus implorantes, ut conditionis humanae respiciens facultatem, quibus tanta remedia providisti, tribuas, ut eorum per tuam gratiam sint capaces. Per, etc.
Mentes nostras et corpora, Domine, quaesumus, operatio tuae virtutis infundat, ut quod participatione sumpsimus, plena redemptione capiamus. Per, etc.
Proficiat, quaesumus, Domine, fidelis populus tuae pietatis instinctu, et salubri compunctione devotus, gratanter quae praecipis exsequatur, ut quae promittis accipiat. Per, etc.
III. Item alia. -- Indulgentiam nobis, Domine, tribue peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. Per, etc. Muneribus nostris, Domine, precibusque susceptis, et coelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per, etc.
Vere dignum. Suppliciter exorantes ut et securitatem nobis temporum tribuas, et religionis augmentum, quo magnum pietatis tuae sacramentum et quietis celebremus mentibus et devotis. Per, etc.
Divini muneris largitate satiati, quaesumus, Domine Deus noster, ut in hujus semper participatione vivamus. Per, etc.
Conserva, Domine, quaesumus, familiam tuam, et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica, ut et eruditionibus tuis multiplicetur et donis. Per, etc.
IV. Item alia. --Propitiare, Domine, in te confidentibus populis, et ad custodiam Romani nominis dexteram tuae protectionis extende, ut regnum majestati tuae deditum tua semper sit virtute defensum. Per, etc. Suscipe, Domine, quaesumus, hostias mentium tuo nomini devotarum, quibus nos et a terrenis contagiis expiari, et coelestibus contulisti propinquare consortiis. Per, etc.
Vere dignum. Cujus ineffabili gratia circa nos hoc singulare mysterium est, ut dudum perditi atque prostrati, ad eam nunc gloriam rediremus, qua per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, genus electum, regale sacerdotium, populus acquisitionis 134 et gens sancta vocaremur. Per, etc.
Hoc nobis tuum, quaesumus, Domine, sacramentum sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilitatis humanae, sit contra mundi pericula firmamentum. Haec nos communio purget a crimine, et coelestis gaudii tribuat esse consortes. Per, etc.
V. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut hostibus nostris tua virtute compressis, secura tibi serviat Romana devotio. Per, etc. Suscipe, Domine, quaesumus, hostias, quas tibi pro salute tuae plebis offerimus, et sacramentis coelestibus servientes, ab omni culpa liberos esse concede. Per, etc.
Vere dignum. Qui per ineffabilem potentiam Verbi tui, sicut humani generis es conditor, ita benignissimus reformator. Per, etc.
VI. Item alia. --Deus, qui remedia salutis humanae in praesentis mysterii solemnitate posuisti, da nobis ut sicut haec apostolorum tuorum praedicatione cognovimus, ita eorum suffragiis consequamur. Per, etc. Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut quae fidei pietate profitentur, sacramentis coelestibus apprehendant. Per, etc.
Vere dignum. In cujus resurrectione mirabili mors occidit redemptorum, et orta est vita credentium. Et ideo cum angelis, etc.
XXXIII. Super defunctos. I. --Omnipotens sempiterne Deus, qui contulisti fidelibus tuis remedia vitae post mortem, praesta, quaesumus, propitius ac placatus, ut anima famuli tui ( illius ) a peccatis omnibus expiata, in tuae redemptionis sorte requiescat. Per, etc. Hostias tibi, Domine, humili supplicatione deferimus, ut anima famuli tui ( illius ), per haec piae placationis officia, perpetuam misericordiam consequatur. Per, etc.
135 Hanc igitur oblationem ( illius ) famuli tui, quam tibi offert pro anima famuli tui ( illius ), quaesumus, Domine, propitiatus accipias, et miserationum tuarum largitate concedas, ut quidquid terrena conversatione contraxit, his sacrificiis emundetur, ac mortis vinculis absolutis, transitum mereatur ad vitam. Per, etc.
II. -- Omnipotens et misericors Deus, in cujus omnis humana conditio potestate consistit, animam famuli tui ( illius ), quaesumus, ab omnibus absolve peccatis, ut poenitentiae fructum, quem voluntas ejus optavit, praeventus mortalitate non perdat. Per, etc. Satisfaciat tibi, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui ( illius ), sacrificii praesentis oblatio, et peccatorum veniam quam quaesivit inveniat; et quod officio vocis implere non potuit, desideratae poenitentiae compensatione percipiat. Per, etc.
Hanc igitur oblationem, etc. ( ut supra ).
III. --Omnipotens et misericors Deus, apud quem voluntas habetur humana pro factis, praesta, quaesumus, ut animae famuli tui ( illius ) ad perfectum remedium consequendum poenitentiam desideranter voluisse sufficiat. Per, etc. Animae famuli tui, quaesumus, Domine, per haec sacramenta redemptionis aeternae remissionem 136 tribue peccatorum, ut devotio poenitentiae, quem gessit ejus affectus, perpetuae salutis consequatur effectum. Per, etc.
Deus, a quo inspiratur humanis cordibus omne quod bonum est, sicut animae famuli tui poenitentiam velle donasti, sic indulgentiam tribue miseratus optatam. Per, etc.
Deus, cui soli competit medicinam praestare post mortem, praesta, quaesumus, ut anima famuli tui ( illius ) terrenis exuta contagiis, in tua redemptionis parte numeretur. Per, etc.
His, quaesumus, Domine, sacrificiis, quibus purgationem et viventibus tribuis et defunctis, animam famuli tui benignus absolve, ut resurrectionis diem spe certae gratulationis exspectet. Per, etc.
Praesta, Domine, quaesumus, animae famuli tui misericordiam sempiternam ( Al. immensam), ut eam mortalibus nexibus expeditam lux aeterna possideat. Per, etc.
Fidelium, Deus, animarum conditor et redemptor, famulo tuo cunctorum remissionem tribue peccatorum, ut quam semper optavit indulgentiam consequatur. Per, etc.
IV. -- Beati martyris tui Laurentii, Domine, quaesumus, intercessione nos protege, et animam famuli tui ( illius ) episcopi sanctorum tuorum junge consortiis. Per, etc. 137 Oblationes nostras, Domine, quaesumus, propitiatus intende, quas et ad honorem sancti martyris tui Laurentii nomini tuae majestatis offerimus, et pro requie famuli tui ( illius ) episcopi suppliciter immolamus. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos sanctorum tuorum et commemoratione refoves, et oratione defendis. Per, etc.
Hanc igitur, etc., et in numerum tibi placentium censeri facias sacerdotum. Per, etc.
V. -- Adjuva nos, Domine Deus noster, beati Laurentii martyris tui precibus exoratus, et animam famuli tui ( illius ) episcopi in beatitudinis sempiternae luce constitue. Per, etc. Memento, Domine, quaesumus, animae famuli tui ( illius ) episcopi, et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernacula tenere voluisti, in electorum numero constitue sacerdotum. Per, etc.
Suscipe, Domine, quaesumus, hostias pro anima famuli tui ( illius ) episcopi, ut cui pontificale donasti meritum, dones et praemium. Per, etc.
Hanc igitur, etc., ut qui beati Petri apostoli sedem vicario est secutus officio, tuae quoque gratiae largitate perpetuam dignitatis apostolicae percipiat portionem. Per, etc.